Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Ier. 21,1 

Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino quando
misit ad eum rex Sedechias Phassur filium Melchie et Sophoniam filium Maasie sacerdotem dicens
Numérotation du verset Ier. 21,2 

interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis
preliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis
Numérotation du verset Ier. 21,3 

et dixit Ieremias ad eos sic dicetis Sedechie
Numérotation du verset Ier. 21,4 

hec dicit Dominus Deus Israel ecce ego convertam vasa belli que in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea
in medio civitatis huius
Numérotation du verset Ier. 21,5 

et debellabo ego
vos in manu extenta et brachio forti
et in furore
et in
indignatione
et in ira grandi
Numérotation du verset Ier. 21,6 

et percutiam habitatores civitatis huius
homines
et bestie
pestilentia magna
morientur
Numérotation du verset Ier. 21,7 

et post hec ait Dominus dabo Sedechiam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu querentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur
Numérotation du verset Ier. 21,8 

et ad populum hunc dices hec dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vite et viam mortis
Numérotation du verset Ier. 21,9 

qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste
qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium
Numérotation du verset Ier. 21,10 

posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni
Numérotation du verset Ier. 21,11 

et domui regis Iuda
audite verbum Domini
Numérotation du verset Ier. 21,12 

domus David hec dicit Dominus iudicate mane iudicium
et eruite vi oppressum
de manu calumniantis
ne forte egrediatur
ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum
Numérotation du verset Ier. 21,13 

ecce ego ad te habitatricem vallis solide atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras
Numérotation du verset Ier. 21,14 

et
visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam
ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius

Capitulum 21

marg.| Verbum quod factum est etc. Pred ictum est de Phassur Pontifice, qui percussit Ieremiam et incarceravit, eo quod prediceret mala futura civitati. Hic autem agit de Phassur, quem tempore obsidionis misit Sedechias ad Ieremiam, ut consuleret Dominum super eventu civitatis. Predictus Phassur suit filius Emmer, hic autem filius Melchie. Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. Primo ostendit, quid responderit Ieremias ex voce Domini ad nuntios Sedechie, scilicet quod frustra repugnent et arma bellica preparent, quia numquam usum armorum executi sunt, sed tamen in civitate armati incedebant. Secundo, dat Ieremias consilium populo ex voce Domini, ut fugiat ad Chaldeos, quia civitas capietur et comburetur, ibi :   Et ad populum Tert io, provocat populum ad salutem iam imminente captivitate, non quod ignoraret civitatem capiendam, sed ut ostenderet liberum arbitrium hominum, qui etiam in ipso necessitatis articulo possunt penitere et misericordiam invenire, ibi :   Audite verbum Domini. Qua rto, ostendit quod civitas capietur, licet Iudeis videatur inexpugnabilis pro soliditate et magnitudine murorum, ibi :   Ecce ego ad te. Dic it ergo.
marg.| {o} Verbum quod factum est etc.   occu lte volens scire, quid Dominus responderet super verbis et populi sententia, utrum, scilicet destrueretur, vel non. Et patet hic quod propheticus sermo non servat ordinem historie, quia hic agit de Sedechia, qui fuit ultimus Rex in Hierusalem : postea enim narratur historia Ioachim maioris fratris eius, qui ante eum Rex fuit et etiam Ioachim minoris filii primi Ioachim, id est Iechonie, qui et ante Sedechiam Rex fuit.
marg.| {p} Dicens Iere mie per illos.
marg.| {q} Interroga pro nobis etc.   Loqu itur enim pro tempore iam imminentis captivitatis, que tempore Sedechie facta est. Interroga, inquam.
marg.| {r} Si forte etc.   secundum omnia mirabilia sua id est secundum misericordiam suam, qua mirabilia operatur.
marg.| {s} Et recedat a nobis Nabu chodonosor. Et est hic argumentum quod tempore adversitatis etiam corporalis requirende sunt orationes bonorum virorum. Unde Iac. ultimo d. Multum valet deprecatio iusti assidua. Is. 37.a. Dies tribulationis et angustie et correptionis dies hec. Leva ergo orationem pro reliquiis, que reperte sunt, si quo modo audiat Dominus Deus tuus. Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi   ] etc. {t}   Ecce ego convertam scilicet ad Chaldeos, ut sint eorum, non vestra, quia non utemini his contra hostes pugnando, licet eis armati possitis incedere in civitate, in qua eritis obsessi.
marg.| {u} Vasa belli id est instrumenta bellica.
marg.| {x} Et quibus vos pugnatis etc. id est pugnare nitemini, vel vultis.
marg.| {y} Et Chaldeos etc. id est adversus Chaldeos.
marg.| {z} Et debellabo ego vos in manu extenta etc. id est vindicta aperta ad percutiendum et destruendum. Is. 9.c. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
marg.| {a} Et in furore cont ra pessimos.
marg.| {b} Et in indignatione cont ra minus peccantes.
marg.| {c} Et in ira grandi cont ra mediocriter peccantes.
marg.| {d} Et percutiam habitatores etc.   sic et omnes, qui mansionem terrenam querunt, disperdet. Apc. 8.d. Ve ve ve habitantibus in terra. Apc. 18.c. Ve ve civitas illa magna Babylon, civitas illa sortis, quoniam una hora veniet iudicium eius.
marg.| {e} Dabo Sedechiam Regem Iuda ] etc. {4. 230ra} {a}   Et qui derelicti sunt etc. id est qui fuerint residui post pestem et famem, quibus multi mortui sunt.   In manu Nabuchodonosor etc.   Dt. 32.d. Consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo, Lam. 4.d. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis.
marg.| {a} Et in manu querentium etc. id est vitam.
marg.| {b} Et percutiet eos in ore gladii id est vastatione.
marg.| {c} Et non flectetur, neque parcet. Ius tum enim est, ut nullam a Nabuchodonosor reciperet Sedechias misericordiam, cuius fedus et necessitudinem periurio confirmatum deseruit, ut dicitur 4Rg. 25.g. Ez. 16.g. Faciam tibi sicut despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum. Ubi dicit Glossa quod etiam inter hostes fides servanda est. Sed nonne preceptum fuit eis quod fedus non inirent cum alienis gentibus, ut dicitur Dt. 7.a. Solutio ibi precepit de septem gentibus, sed Nabuchodonosor non fuit de illis. Vel de diabolo exponitur.
marg.| {c} Et non flectetur comp atiendo.
marg.| {d} Neque parcet pena m mitigando.
marg.| {e} Nec miserebitur subv eniendo, vel penam tollendo supra 6.f. Crudelis est et non miserebitur. Vel de Domino exponitur. Quia hoc tempus est tempus misericordie Domini, sed futurum erit tempus iustitie eius. Unde Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte etc.   Unde Sept. Sic habent. Non parcam, neque miserebor, ut sic loquitur ipse Dominus. Ideo dicitur Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Sed modo bonum est incidere in manus eius magis quam in manus hominum, ut dicit David 2Rg. 24.c. Quia autem supra dicit.   Convertam vasa belli expo nitur moraliter quod vasa belli sunt virtus et scientia, que Dominus dat homini ad impugnandum tres hostes, scilicet carnem, mundum et Diabolum. Hec vasa debent esse in manibus per exercitium operum. Unde dicit.   Que in manibus vestris sunt. Ali oquin melius esset non habere, quam habere. Virtus enim otiosa non est virtus et plus nocet, quam iuvat. Unde Greg in pastor. Quia eximia dona virtutum suscipiunt, sed vocati culmen regiminis suscipere renuunt, inde sibi plurima dona adimunt, que non pro se tantummodo, sed pro aliis acceperunt, cumque sua non aliorum lucra cogitant, ipsis se, que privata habere appetunt, donis privant. Virtute enim otiosa non terretur diabolus. Unde Mt. 12.d. Veniens invenit domum vacantem, scopis mundatam et ornatam, tunc vadit et assumit alios septem spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi : Tunc autem vasa belli convertuntur ad inimicos, quando de virtute, vel scientia superbitur. Sed dicitur 2Rg. 1.d. Sagitta Ionathe numquam abiit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis. Ideo dicitur Os. 7.d. Facti sunt ut arcus dolosus, cadent in gladio Principes eorum, a furore lingue sue, id est iactantie.
marg.| {f} Ecce ego coram vobis etc. id est do vobis optionem eligendi quod vultis, vel remanere in civitate et moriemini, vel fugite ad Chaldeos et vivetis. Unde.
marg.| {g} Qui habitaverit in urbe hac etc. quasi   spolium debe bit reputare quod animam suam lucratus sit, ut vere dicat. Posui animam meam ad vitam et non dedi in commotionem pedes meos. Et hoc dicit, non quod leve sit eis ire ad Chaldeos : Nisi enim grave esset, non prius dixisset. Maledicta dies etc.   Prop hetans ibi de pena eis futura in captivitate. Sed minus grave est utcunque ipsos captos vivere, quam gladio, fame et peste consumi, quia inter flagella possunt penitere et misericordiam Dei impetrare. Sic et omnibus proponitur via vite et mortis. Civitas in qua moritur homo gladio, fame et peste, est mundus. Per gladium impugnatio hostis, per famem defectus eruditionis, per pestem pernicies exempli significatur. Ez. 6.c. Heu ad omnes abominationes malorum domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt. Qui ergo de hac civitate non fugerit, morietur. Unde infra 51.f. Qui fugistis gladium, venite et nolite {4. 230rb} stare, recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum. Apc. 18.a. Cecidit, cecidit Babylon, facta est habitatio demoniorum etc.   Et a udivi vocem dicentem. Exite de illa populus meus et ne participes sitis delictorum illius. Per Chaldeos, qui sunt et feroces et extranei, significatur vita religiosorum et a mundo sequestratorum. Per Hierusalem, ubi moritur homo fame, Ecclesia, ubi est fames, vel defectus verbi Dei et inde sequitur pestis et gladius, id est error hereticus. Per Chaldeam, scientia secularis : Eccles. 15.d. Apposui tibi aquam et ignem, ad quod volueris, porrige manum tuam : ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei, dabitur illi.
marg.| {h} Posui enim faciem meam etc. quasi sine dubio civitas hec destruetur et ideo sapiens erit cuicunque effugerit.
marg.| {i} Et domui Regis Iuda scilicet dices, o tu Propheta, id est domui, sive familie Regis. Primus enim fuit sermo ad populum minorem, propter enim domus Regie culpam maxime civitas hec possessa erat.
marg.| {k} Audite verbum Domini etc. id est vos qui estis de domo Regia.
marg.| {l} Iudicate mane iudicium. Ecc e monet eos ad penitentiam, ad salutem, licet sciret urbem esse comburendam et populum captivandum. Loquebatur enim iam imminente captivitate. Sic ergo facit, non quia ignoret quod captivitas veniet, sed ut populi ostendat liberum arbitrium, ut appareat omnibus quod non propter ignorantiam veritatis petierunt, sed proprie voluntatis malignitate. Sicut et Dominus eadem ratione monebat Iudeos sepe ad penitentiam et tamen non ignorabat, quin Iudei ipsum crucifixuri essent. Vel   Iudicate mane id est in evidenti, ut non inde postea oriatur lis quod sepe fit, quando cum scrupulo datur sententia, quasi iuste iudicate, ut iustitia in iudiciis vestris omnibus sit aperta. Vel,   Mane id est cito, contra prolongantes sententias et causas Iudiciorum. Vel,   Mane id est ieiune, ut discretius faciatis. Vel,   Mane id est in luce gratie, vel iustitie, non in tenebris iniquitatis, quia Io. 3.c. Omnis, qui male agit, odit lucem.
marg.| {m} Et eruite vi oppressum etc.   ut s ic in iudicio non accipiatis personam, iustificantes divites pro muneribus et iustitiam iusti pauperis auferentes ab eo. Is. 5.f. Is. 1.e. Querite iudicium, subvenite oppresso. De hoc Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam. Causam, quam nesciebam, diligenter investigabam. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et eos, qui trahuntur ad interitum, qui iniuriam patitur de manu superbi. De hoc Is. 16.b. Sedebit super solium David, iudicans et querens iudicium et velociter reddens quod iustum est. Et dicit, velociter, contra illos, qui protelant sententias, que sunt contra amicos suos, vel contra divites. Ideo Ex. 23.a. Non declinabis in iudicio pauperis, id est a iudicio, sicut quidam iudices subtrahunt se, quando pauper trahit divitem in causam. Bene autem dicit,   vi oppressum quia dicitur Eccl. 13.c. Venatio Leonis Onager in eremo, sic pascua divitum pauperes.
marg.| {n} Ne forte egrediatur etc. quasi si hoc feceritis, furor meus non comburet vos, quasi , non vastabo vos ex mea indignatione sicut malos.
marg.| {o} Et succendatur cont ra vos.
marg.| {p} Propter malitiam studiorum vestrorum id est peccatorum studiose factorum. Unde tantum malitia hominum est materia ignis furoris Domini. Ideo dicit Bernardus Tolle peccatum et non erit Infernus. Unde si anima esset in Inferno sine peccato, non combureretur. Unde Is. 50.d. Ambulate in flammis, quas succendistis vobis : Ibi Glossa Pro qualitate peccati unusquisque ignem sibi accendit. Et sicut in eodem loco, alii sunt sani, alii febricitantes, ex diversitate humorum diversa supplicia sentientes ; sic in peccatoribus diversorum peccatorum materia plus, minusve succenditur.
marg.| {4. 230va} {a} Ecce ego ad te habitatricem vallis. Des pective vocat eam vallem, sicut et Hierusalem. Is. 22.a. Onus vallis visionis, licet magis esset in monte, quasi , situs tuus non tibi competit, nec tibi proderit. Sicut et Dominus despective vocat Hierusalem castellum. Mt. 21.a.
marg.| {b} Solide quia te robustam reputas pro soliditate et magnitudine murorum et ideo te credis inexpugnabilem.
marg.| {c} Atque campestris quasi non es Circumdata stagnis et paludibus, ut sic fortior esses. Ubi habemus   solide   Sept uaginta habent,   sor quod idem sonat quod Tyrus. Unde vult dicere quod sicut Tyrus grandi mari cingitur, sic Hierusalem Babylonico exercitu et evadere non potest.   Sor etia m secundum Hebreos idem est quod petra. Et vult dicere quod instar petre durissime inexpugnabilem se putat.
marg.| {e} Et visitabo etc. Gregorius In factis sepe negligentia, vel infirmitate, vel ignorantia peccatur ; in studiis vero semper malitiosa intentione ; Unde super illud. In cathedra pestilentie non sedit. Gregorius In perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione extollitur, ut implere malum etiam per consilia conetur, id est per magnam deliberationem. Et hi proprie errant corde.
marg.| {f} Et succendam ignem in saltu eius etc. id est in domos Hierusalem, que sunt de lignis sumptis in saltu et precipue illa domus, que dicitur domus saltus. 3Rg. 7.a. Vel quia in eis erant ligna depressa sicut in saltu. Vel eos vocat saltum, quia erant infructuosi in bonis operibus, propter quod ad nihil aliud erant apti nisi ad ignem. [Moraliter] .
marg.| {a} Ecce ego etc.   Habi tatrix vallis, est mundus, qui est in valle lacrimarum. Ps. 83. In valle lacrimarum in loco quem posuit. Hec est vallis silvestris, multos habens puteos bituminis, ut dicitur Gn. 14.b. id est multa peccatorum retinacula. Dicitur Silvestris, quia eius heredes sunt fere et bestie, id est crudeles et irrationales et carnales. Vel dicitur campestris, quia lata et spatiosa est vita mundi, quia per eam currunt mali, quasi per campos licentie.
marg.| {d} Quis percutiet etc.   Cont ra eos, qui non timent mortem, vel futurum iudicium.   Ignis in saltu id est luxuria, que est ignis usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina, ut dicitur Iob. 31.b. Saltus est congregatio arborum infructuosarum, id est malorum. Eccl. 21.b. Stupa collecta Synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_21)

Notes :