Capitulum 22
Numérotation du verset
Ier. 22,1
Hec dicit: Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc
Numérotation du verset
Ier. 22,2
et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas.
Numérotation du verset
Ier. 22,3
Hec dicit Dominus:
Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam
nolite contristare neque opprimatis inique
et sanguinem innocentem
ne effundatis in loco isto
Numérotation du verset
Ier. 22,4
si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius
reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
Numérotation du verset
Ier. 22,5
quod si non audieritis verba hec
in memet ipso iuravi
dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hec
Numérotation du verset
Ier. 22,6
quia hec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero
te solitudinem urbes inhabitabiles
Numérotation du verset
Ier. 22,7
et sanctificabo super te interficientem virum
et arma eius et succident electam cedrum tuam
et precipitabunt in ignem
Numérotation du verset
Ier. 22,8
et pertransibunt
gentes multe per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
Numérotation du verset
Ier. 22,9
et respondebunt eo
quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos
et servierint eis
Numérotation du verset
Ier. 22,10
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum
qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis sue
Numérotation du verset
Ier. 22,11
quia hec dicit Dominus ad Sellum filium Iosie regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius
Numérotation du verset
Ier. 22,12
sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius
Numérotation du verset
Ier. 22,13
ve qui
edificat domum suam
in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio amicum suum
opprimet frustra et mercedem eius
non reddet ei
Numérotation du verset
Ier. 22,14
qui dicit edificabo mihi domum latam
et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide.
Numérotation du verset
Ier. 22,15
numquid regnabis
quoniam confers te cedro
pater tuus
numquid non comedit
et bibit
et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei
Numérotation du verset
Ier. 22,16
iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum
numquid non ideo quia cognovit me
dicit Dominus
Numérotation du verset
Ier. 22,17
tui vero oculi et cor
ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem
fundendum et ad calumniam et ad consummationem1
1 consummationem] cursum
Weber
mali operis
Numérotation du verset
Ier. 22,18
propterea hec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosie regem Iuda non plangent eum ve frater et ve fratres non concrepabunt ei ve domine et
ve inclite
Numérotation du verset
Ier. 22,19
sepultura asini sepelietur putrefactus
et proiectus extra portas Hierusalem
Numérotation du verset
Ier. 22,20
ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
Numérotation du verset
Ier. 22,21
locutus sum
ad te in abundantia tua
dixisti non audiam hec est via tua
ab adolescentia tua quia non audisti vocem meam
Numérotation du verset
Ier. 22,22
omnes pastores tuos
pascet ventus et amatores tui in captivitatem
ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
Numérotation du verset
Ier. 22,23
que sedes in Libano
et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores
quasi dolores parturientis
Numérotation du verset
Ier. 22,24
Vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda annulus in manu dextera mea
inde
avellam eum
Numérotation du verset
Ier. 22,25
et dabo te in manu querentium
animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum
Numérotation du verset
Ier. 22,26
et mittam te et matrem tuam que genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
Numérotation du verset
Ier. 22,27
et in terram
ad quam ipsi levant animam suam
ut revertantur illuc non revertentur
Numérotation du verset
Ier. 22,28
numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate
quare abiecti sunt
ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
Numérotation du verset
Ier. 22,29
terra terra terra audi sermonem Domini
Numérotation du verset
Ier. 22,30
Hec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David
et potestatem habeat ultra in Iuda
Capitulum 22
marg.|
{g}
Hec dicit Dominus
etc.
Priu
s habitum est, quid responderit Propheta nuntiis Sedechie. Hic autem ostendit, quid responderit ipsi Sedechie et nulla alia hic sine ordine historie narrantur. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. Primo, precipitur ei, ut non iam per nuntios, sed per semetipsum loquatur Regi Iuda, scilicet Sedechie et qui per nuntios tristia nuntiavit, per semetipsum non tristia, sed quid facere debeant, ut evadere sententiam Domini possint, ostendit. Secundo, comminatur domui Regie et civitati et Templo quod in solitudinem redigentur cum universis urbibus suis, ibi :
Quia hec dicit Dominus. Ter
tio, comminatur Ioachim fratri Sedechie, qui ante Sedechiam regnavit, reprehendes eum de avaritia et crudelitate, propter quod insepultum eum fore ostendit, ibi :
Ve qui edificat. Qua
rto, vaticinatur contra Ioachim minorem filium Ioachim maioris, qui de consilio Ieremie se sponte reddidit Chaldeis cum matre sua et multis nobilibus, quos Nabuchodonosor duxit in Babylonem quod vocatur transmigratio, ibi :
Vivo
etc.
Dici
t ergo.
marg.|
{h}
Descende
etc.
Immo
deberet dicere, ascende, quia erat in monte. Sed in hoc mysterium innuitur, quia scilicet habitare in domibus Principum est descendere spiritualiter. Unde Poeta.
marg.|
Exeat aula, qui vult esse pius.
marg.|
Iob. 24.d. Elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia. Unde Petrus in curia Principum Sacerdotum negavit Christum et sic descendit
{4.
230vb} de gradu discipulatus. Prius Ieremias forte erat in Templo, quando dictum est ei hoc et sic descendit, ad litteram.
marg.|
{i}
Audi verbum Domini
etc.
Ecce
per nuntios loquebatur ei tristitia, in semetipsum autem non tristia, sed quid facere debeat, ut evadere possit, scilicet imminentem captivitatem, ostendit. Ita adhuc multi faciunt Episcopi, sed minus recte, ut mihi videtur. Faciunt enim excommunicari, vel excommunicatos denuntiari nobiles per minores Sacerdotes, sed per seipsos absolvunt eos et sic reddunt Sacerdotes odiosos nobilibus. Debent enim Episcopi esse Reges, se primo et post alios regendo. Ad hoc enim eliguntur, ut regant, unde et Rectores vocantur. Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt etc. quasi , non damnatorem, aut pugnatorem, aut oppressorem. Sed multi dimisso proprio officio, scilicet regendi animas, alienum officium usurpant. Magis enim videntur Comites, vel Duces, quam Episcopi quod probat numerus equorum, oppressio subditorum, tumultus litium et causarum. Contra primum dicitur Dt. 17.d. Cum fuerit constitutus Rex, non multiplicabit sibi equos. Contra secundum. Mi. 3.a. Audite, Principes domus Iacob, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnes eorum desuper ossibus eorum. Contra tertium. 1Tim. 3.a. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, non litigiosum. 2Tim. 2.d. Servum Dei non decet litigare. Si enim delectaret eos audire causas, deberet audire causas animarum et causas pauperum et viduarum. Sed non faciunt sic, immo conqueritur Dominus Is. 1.f. Pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad illos, scilicet. Deberent enim sedere.
marg.|
{k}
Super solium David ut s
olo nutu suo destruerent omne malum. Unde Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum.
marg.|
{l}
Qui ingredimini
etc.
Temp
li, vel domus Regis, vel mystice Ecclesie, cuius sunt porte Prelati.
marg.|
{m}
Facite iudicium in d
ando sententiam.
marg.|
{n}
Et iustitiam in e
xequendo. Contra quosdam Episcopos, qui bene precipiunt in Synodo Sacerdotibus, ut excommunicent malefactores, sed quando adducitur coram eis homo, qui iniuriam fecit, vix audent mutire.
marg.|
{o}
Et liberare vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam quia
hi facilius solent opprimi a potentibus : Is. 1.e. Querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam et venite et arguite me. Ex. 22.c. Advenam non contristabis, nec affliges eum ibidem. Vidue et pupillo non nocebitis, si leseritis eos, vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio. Ecclesiast. trigesimo quinto c. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque ad celum et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
marg.|
{p}
Nolite contristare
etc.
ut n
on solum eos non comprimatis, vel contristetis, sed nec permittatis eos ab aliis contristari, vel comprimi. Vel.
Iudicium et iustitiam, primo in vobismetipsis. Und
e 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. Post in aliis. Unde Sap. 1.a. Diligite iustitiam, id est ex dilectione eam facite, qui iudicatis terram, scilicet Ecclesie.
marg.|
{q}
Et sanguinem innocentem
etc.
Unde
Ex. 20.b. Non occides. Glossa innocentem. Effusio enim sanguinis nocentium, vel latronum, homicidarum et huiusmodi, non reputatur homicidium, ut dicit hic Glossa sed magis legis ministerium, que dicit Ex. vigesimo secundo c. Maleficos non patieris vivere.
Numérotation du verset
Ier. 22,mystice
marg.|
mystice : Sanguinem innocentem effundit, qui malo exemplo simplices scandalizat. Gregorius Scire debent Prelati quod si perversa umquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad posteros perditionis exempla transmittunt. Unde Mt. 18.a. Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt,
{4.
231ra} expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius ibidem. Ve homini per quem scandalum venit. Vel sanguinem effundit, qui bona pauperum rapit. Unde Eccl. 34.d. Qui aufert in sudore panem, quasi , qui occidit proximum suum : Qui effundit sanguinem et qui fraudem facit, fratres sunt ibid. Panis egentium vita pauperis est, qui defraudat illum, homo sanguinis est.
marg.|
{a}
Si enim
etc. id est si hoc impleveritis et voluntate et opere.
marg.|
{b}
Ingredientur
etc. quasi , si boni fueritis, bonos successores habebitis et in Regno Reges sedentes in pace. Sed in veritate pauci de Regibus Iuda Domino placuerunt, ut dicit hic Glossa scilicet tantum tres, David, Ezechias, Iosias. Unde Eccl. 49.b. Preter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt quod exponitur, peccaverunt, scilicet finaliter. Secundum hoc ergo Salomon damnatus est. Unde super illud Is. 2.d. In die illa proiiciet homo idola argenti sui, dicit Beda. Ni fallor, palam ostenditur quod Salomon numquam perfecte penituit, quia idola, que edificaverat, non deLv. Contra super Eccl. 1. Glossa Tradunt Hebrei hunc librum Salomonis esse agentis penitentiam. Hoc idem Hieronymus super Ez. 43. Similiter exponitur hoc de Prelatis, qui si boni essent, bonas personas ponerent in Ecclesiis suis, que post eligerent bonum Episcopum. Quidam Cardinalis dixit Pape : Si feceris aliquem Cardinalem, qui merito non posset esse Papa, Dominus requiret a te. Ita potest dici Episcopis. Eccl. 3.a. Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus, similem enim reliquit sibi post se : In vita sua vidit et letatus est in illo, in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis, reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam.
marg.|
{c}
De genere David
etc.
qui
scilicet sint manu fortes in se, per bone vite firmitatem et aspectu desiderabiles, per bonum exemplum aliis : que duo sunt Prelatis necessaria.
marg.|
{d}
Currus virt
utum.
marg.|
{e}
Et equos
id est carnis lasciviam refrenantes. Idc. 5.b. Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis supra in iudicio et ambulatis in via. Hab. 3.b. Qui ascendes super equos tuos et quadrige tue salvatio.
marg.|
{f}
In memetipso iuravi quia
maiorem me non habui, ut dicitur Hbr. 6.c.
marg.|
{g}
Quia in solitudinem
etc. ad litteram sic et in Ecclesia impletum est hodie iuramentum Domini quod in solitudinem est redacta, ut iam non sint in ea homines, sed tantum bestie. Is. 34.c. Omnes principes eius erunt in nihilum et orientur in domibus eius spine et urtice et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua struthionum.
marg.|
{h}
Super domum Regis Iuda
id est de regno Regis Iuda.
marg.|
{i}
Galaad tu mihi caput Libani. Gal
aad pars montis est Libani eminentior : Sic locus, in quo erat Templum, erat altior, quam civitas et ideo caput, quasi ego feci quod Templum est caput civitatis. Et comparatur Templum Libano, quia de lignis Libani erat factum. Preterea sicut in Libano sunt arbores medicinales, sic in templo erant remedia contra morbos spirituales, scilicet orationes et ritus sacrificiorum, qui ibi fiebant et alia huiusmodi. Unde supra 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi ? Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tuas.
marg.|
{k}
Si non posuero te in solitudinem
etc. quasi nisi hoc faciam, non credatur mihi.
marg.|
{l}
Et sanctificabo super te interficientem virum
id est sanctum ostendam in oculis omnium Nabuchodonosor et exercitum eius : quia omnes dicent quod iuste vos interficient, cum audierint quod transgressi estis fedus quod habuistis cum eo. Vel etiam iudicio vestro sancti erunt quod apud vos iudicabitis quod iuste vos destruunt. Vel,
sanctificabo
id est sanctior te erit, qui te interficiet, quia benefaciet te interficiendo, cum merueris. Mi. 3.b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium. Vel in hoc dicuntur Sancti Chaldei, quia sententiam Domini exequuntur. Simile Is. 13.a. Ego mandavi sanctificatis meis. Vel tunc dicuntur hostes sanctificari, quando prospere faciunt
{4.
231rb} quidquid intendunt.
marg.|
{n}
Et succendent electas Cedros tuas
id est pulchra tua edificia de Cedris facta : Vel,
Electas Cedros
id est Principes et potentes et nobiles civitatis. Am. 6.c. Detestor ego superbiam Iacob et domus eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
marg.|
{p}
Et pertransibunt gentes multe
etc.
capt
a civitate, quia prius eis ingredi non licebat et maxime in Templum. Unde Lam. 1.d. Vidi gentes ingressas sanctuarium tuum, de quibus preceperas, ne intrarent in Ecclesiam tuam.
marg.|
{q}
Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
scilicet multitudine hominum et domorum, vel Dei beneficiorum et miraculorum, vel multitudine peccatorum ?
marg.|
{r}
Et respondebunt inte
rrogantibus.
Eo quod dereliquerint ]
etc. $mystice
marg.|
{i}
Galaad Eccl
esia, que est acervus testimoniorum, scilicet miraculorum, vel scripturarum, vel Martyrum. Sed hodie nec inveniuntur Martyres, nec Doctores, nec miracula facientes et ideo in solitudinem versa est Ecclesia. Vel testimonia sunt opera. Unde Io. 5.f. Opera, que ego facio, testimonium perhibent de me, Libanus quod interpretatur candidatio, est Ecclesia, que est sine macula et ruga, ut dicitur Eph. 5.f. Hec debet esse consita Cedris, id est viris fructiferis per bonam operationem et odoriferis per bonam famam, altis et electis per eminentem conversationem.
marg.|
{l}
Et sanctificabo super te interficientem diab
olum, cuius currus, qui super Ecclesiam sanctificatur, est triplex. Primus est currus malitie, qui habet quatuor rotas, scilicet sevitiam, impatientiam, audaciam, impudentiam. Nimis velox est ille currus ad effundendum sanguinem innocentem, quia nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore frenatur, nec pudore cohibetur. Trahitur autem duobus equis nimis perniciosis,scilicet terrena potentia et seculari pompa. His duobus president duo aurige,scilicet tumor, qui potentiam ; et livor, qui pompam agitat. Secundus est currus luxurie, qui habet quatuor rotas, scilicet ventris ingluviem, coitus libidinem, vestium mollitiem, ocii resolutionem. Et trahitur duobus equis, scilicet sanitate corporali et abundantia temporali. Quibus duo aurige preeminent, scilicet stulta securitas vite et torpor ignavie. Tertius est currus avaritie, cuius sunt quatuor rote, scilicet pusillanimitas et inhumanitas, contemptus Dei et oblivio mortis. Equi trahentes, sunt rapacitas et tenacitas, quibus presidet unicus auriga, scilicet amor habendi. Hic triplex currus sanctificatus est et convaluit nimis in Ecclesia Dei. Ct. 1.c. Assimilavi te amica mea equitatui in curribus Pharaonis. Sed Dominus hos currus et exercitum eius proiiciet in mare.
marg.|
{m}
Et arma eius. Arm
a diaboli sunt peccatores, quibus protegitur et defenditur ad impugnandum Ecclesiam malignantium. De armis diaboli, Prv. 22.a. Arma et gladii in via superbi, id est diaboli. Et Iob. 41.a. Corpus illius quasi scuta fusilia compactum squamis se prementibus. De armis Christi, Ct. 4.a. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
marg.|
{n}
Et succendent
scilicet Demones in igne cupiditatis, luxurie, ambitionis.
marg.|
{o}
Electas Cedros tuas
id est Prelatos et Principes Ecclesie, quorum maxima pars hoc triplici igne combusta est Is. 1.b. Civitates vestre succense sunt igni. Ioel. 1.b. Ignis devoravit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna religionis. Ioel. 2.a. Ante eum ignis vorans et post eum exurens flamma : quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti.
marg.|
{p}
Et pertransibunt gentes multe
etc. id est multi gentiliter viventes erunt in Ecclesia. Ps. 88. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam
]
etc. {q}
Quare fecit Dominus sic
etc.
ubi
olim fuerant homines grandes scientia et vita. Bar. 3.c. O Israel, quam magna est Domus Dei et ingens locus possessionis eius, ibi fuerunt gigantes nominati, illi, qui ab initio fuerunt statura magna, scientes bellum.
marg.|
{s}
Eo quod dereliquerint pactum Domini De sui. Pac
tum baptismale, pactum clericale, pactum confederationis et amicitie.
marg.|
{t}
Et adoraverint deos alienos
id est vestes, denarios, terras, genus, unicuique Deus est quod plus amat.
Adoraverunt ment
e,
servierunt
{ 231va} corpore. Dt. 29.d. Dicent gentes, quare sic fecit Dominus terre huic ? Que est hec ira furoris eius in mensa ? Et respondebunt, quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum et servierunt diis alienis et adoraverunt deos, quos nesciebant et quibus non fuerunt attributi.
marg.|
{a}
Nolite flere mortuum. Hic
incipit agere de Ioachim filio Iosie, de quo inter doctores videtur esse controversia. Videtur enim quibusdam quod non regnavit nisi tribus annis. Unde Dn. 1.a. Dicitur quod in tertio anno Ioachim Regis Iuda venit Nabuchodonosor et obsedit Hierusalem et tradidit Dominus Ioachim in manus Nabuchodonosor. Et ita videtur quod tantum tribus annis regnavit. Contrarium habetur, Paral. 36.a. Vigintiquinque annorum erat Ioachim, cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem. Item videtur esse alia contrarietas. Dicitur enim 4Rg. 24.a. Quod Dominus misit latrunculos Chaldeorum et Syrie et Moab et filiorum Ammon in Iudeam, ut disperderent eam. Et post subditur. Et dormivit Ioachim cum patribus suis, per quod videtur quod ab illis fuit interfectus. Hoc etiam hic aperte dicit quedam Glossa Sed contrarium habetur. 2Par. 36.a. Ubi sic dicitur. Contra huncscilicet Ioachim, ascendit Nabuchodonosor et vincantum catenis duxit in Babylonem. Preterea utique videtur contradicere Iosephus, qui dicit : Dum Rex Babylonis intraret civitatem, fidem nequaquam servavit, sed iuvenes occidit una cum Rege Ioachim, qui extra civitatem proiectus est et ita nec a latrunculis interfectus, nec in Babylonem ductus est. Sol. Interfecto Iosia a Pharaone Nechao, populus terre constituit Regem super Hierusalem Ioachaz filium Iosie : Sed Pharao veniens in Hierusalem deposuit eum a Regno et transivit secum in Egyptum, ibique mortuus est. Et constituit Ioachim filium Iosie fratrem Ioachaz Regem in Hierusalem et imposuit ei tributum quod ipse reddidit ei octo annis ; sed postea veniens Nabuchodonosor in Iudeam subiugavit eum sibi. Et servivit ei Ioachim postea duobus annis sub tributo. Sed postea rebellavit et ideo Nabuchodonosor misit latrunculos, qui vastaverunt Iudeam. Tandem venit Nabuchodonosor cum exercitu et cepit Hierusalem et Ioachim vincantum duxit in Babylonem et Ioachim eius filium substituens pro ipso in Regno. Sed statim penitens Nabuchodonosor reduxit Ioachim in Hierusalem et coram omnibus interfecit et fecit proiici extra muros, ut timerent Iudei rebellare. Et de hoc hic :
Sepultura asini sepelietur. Et
de hoc intelligit Iosephus. Postea vero ad preces Iudeorum permisit Nabuchodonosor Ioachim sepeliri et hoc est quod dicitur 4Rg. 24. Quod sepultus est cum patribus suis. Timens autem Nabuchodonosor quod Ioachim puer numquam fideliter ei serviret, eo quod patrem eius ita viliter occidisset, id est duxit eum secum in Babylonem et substituit Sedechiam avunculum eius pro eo filium tertium Iosie : Et sic patet solutio omnium contrarietatum. Quod autem videtur dicere liber Regum quod latrunculi interfecerint Ioachim, hoc non dicit, sed tantum quod terram vastaverunt. Vel latrunculi dicuntur illi, qui erant in exercitu Nabuchodonosor. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Nolite flere. Dic
unt Hebrei quod loquitur hic de tribus filiis Iosie, scilicet Ioachaz, Ioachim et Sedechia. Et dicunt hos tres vocari Sellum quod interpretatur consummatio, vel completio : quia regnum Iuda in eis finitum est. Vel secundum Hieronymum tantum intelligitur de Sedechia, de quo predicta exposita sunt, qui in Babylonem ductus est.
marg.|
{d}
Nec videbit terram
scilicet quia excecatus est et mortuus in Babylone, in quo vere omnino finitum est Regnum Iuda et ideo dicitur sellum, id est consummatio. Vel.
marg.|
{a}
Nolite flere.
scilicet corpore, sed.
marg.|
{b}
Plangite eum
etc.
a De
o per portam spiritualem, vel ab Ecclesia.
marg.|
{c}
Quia non revertetur sicu
t corvus, qui non reversus est ad arcam. Gn. 8.a. Ideo dicitur Eccl. 22.b. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit : Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. Luctus mortui
{4.
231vb} septem dies, fatui autem et impii omnes dies vite illorum.
marg.|
{d}
Nec videbit
id est non redibit ad innocentiam baptismalem.
marg.|
{e}
Ve, qui edificat domum suam. Hoc
dicit de Ioachim secundo filio Iosie, qui substitutus fuit Rex in Hierusalem a Pharaone loco fratris sui Ioachaz, quem secum duxit in Egyptum.
marg.|
{f}
In iniustitia
id est alieno ere, quia crudelissimus erat et diripiebat bona aliorum, Eccl. 21.b. Qui edificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides in hieme. Tale edificium cito corruit : quia lapides congelati sunt. Hab. 2.c. Ve qui congregat avaritiam malam domui sue, id est pecuniam de bonis pauperum ad faciendum domum suam, ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali ibid. Lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas edificiorum est, respondebit. Et dicitur hoc contra eos, qui de patrimonio Crucifixi pomposa edificia sibi faciunt.
marg.|
{g}
Et mercedem eius non reddet ei
scilicet laborantibus in negocio eius : Contra illud Lv. 19.c. Non morabitur merces mercenarii tui apud te usque mane, Mal. 3.b. Ego testis velox his, qui calumniantur mercedem mercenarii et iudex. Et infra 29.e. Ego sum iudex et testis.
marg.|
{h}
Qui dicit, edificabo mihi domum latam sic
credebat iste in perpetuum se regnaturum.
marg.|
{i}
Et cenacula spatiosa
etc. id est solaria alta, que super domos sunt.
marg.|
{k}
Pingitque synopide.
ad litteram, ut multi pingunt domos suas. Et dicit Glossa Christi sanguine. Quod dicitur maxime contra clericos, qui domos suas pingunt sumptibus sanguinis Christi. Hab. 2.c. Ve qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate. Aggei. 1.a. Numquid tempus vobis est, ut habitetis in domibus laqueatis et domus mea deserta est ? Mi. 3.c. Audite Principes domus Iacob, qui edificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate etc.
Prop
ter hoc causa vestri Sion, quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit. Si ita arguuntur Reges et Principes de palatiis suis, iste enim nobilis Rex erat, quid dicetur de pictis et deauratis palatiis Religiosorum et Clericorum ? Mc. 13.a. Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Diabolus dixit Domino, Mt. 4.a. Dic ut lapides isti panes fiant : Ipsi autem quasi peiores diabolo, de panibus faciunt lapides, quia ea, que data sunt eis ad cibum et sustentamentum, in lapidea palatia convertunt.
marg.|
{l}
Numquid regnabis
etc. id est patri tuo Iosie iustissimo Regi, cuius vitam non imitaris ?
marg.|
{m}
Numquid non comedit
etc.
tamq
uam dives et honoratus in regno, per que tamen Deum non dereliquit sicut tu ?
marg.|
{n}
Et fecit iudicium
etc. quasi abundans fuit et tamen de abundantia non superbivit et ideo bene fuit ei in presenti et erit in futuro. Quia.
marg.|
{o}
Iudicavit causam
etc. quasi non solum in bonum illorum et refrigerium inopie illorum, sed in anime sue utilitatem. Et est hec maxima commendatio, s. iustitiam servare in tempore temporalis abundantie, que tamen in multis consuevit emollire iustitiam. Talis fuit Iob, qui dixit Iob. 29.c. Iustitia indutus sum et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo, oculus fui ceco, pes claudo, pater eram pauperum et cum sederem quasi Rex circunstante exercitu, eram tamen merentium consolator. Dt. 6.b. Cum introduxerit te Domine Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis et dederit tibi civitates munitas magnas et optimas, quas non edificasti et domos plenas cunctarum opum et comederis et saturatus fueris, cave diligenter, ne obliviscaris Domini Dei tui.
marg.|
{p}
Numquid non ideo
scilicet hec omnia bona fecit ?
marg.|
{q}
Quia cognovit me et i
deo me timuit offendere per peccata.
marg.|
{r}
Tui vero oculi
scilicet o tu Ioachim.
marg.|
{s}
Et cor ad avaritiam decl
inant aliena diripiendo. Hab. 2.b. Ve, qui multiplicat non sua. Usquequo aggravat contra se densum lutum ? quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis. Is. 33.a. Ve,
{4.
232ra} qui predaris, nonne et ipse predaberis
]
etc. {a}
Et ad sanguinem
etc.
Expo
ne ut prius.
marg.|
{b}
Et ad calumniam Prv.
28.c. Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam, qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. Eccl. 4.a. Vidi calumnias, que geruntur sub Sole et lacrimas innocentium et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentie, cunctorum auxilio destitutos. Eccles. 5.b. Si videris calumnias egenorum et iudicia violenta et subverti in provincia iustitiam, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior est alius, qui, scilicet hoc iudicabit.
marg.|
{c}
Propterea hoc dicit Dominus ad Ioachim
etc. id est contra Ioachim.
marg.|
{e}
Non concrepabunt ei dice
ntes.
marg.|
{f}
Ve, Domine et ve, inclite
] {g}
sepultura asini sepelietur
id est insepultus a bestiis et avibus lacerabitur.
marg.|
{h}
Proiectus ab i
pso Nabuchodonosor, ut dictum est, secundum alios, extra civitatem interfectus a latrunculis Syrie, Ammon et Moab, infra 36.g. Hec dicit Dominus contra Ioachim Regem Iuda. Non erit ex eo, qui sedeat super solium David et cadaver eius proiicietur ad estum per diem et ad gelu per noctem ibi dicit Iosephus quod Nabuchodonosor istum Ioachim ante muros insepultum proiecit.
Numérotation du verset
Ier. 22,mystice
marg.|
{d}
Non plangent eum
etc.
In m
onte enim Episcoporum, qui raptores fuerunt subditorum, non plorant subditi, sed multum gaudent. Sed multi plangunt Principes seculares, licet sint mali.
marg.|
{g}
Sepultura asini sepelietur quia
fetet eorum memoria post mortem et bona eorum statim a multis dilacerantur. Vel,
Asinus est
peccator, cuius sepultura est infernus, ut dicitur Lc. 16.f. Mortuus est dives et sepultus in Inferno.
marg.|
{i}
Ascende o tu
popule.
marg.|
{k}
Libanum
id est in montana.
marg.|
{l}
Et clama in Basan qui
est mons trans Iordanem, sicut et Libanus.
marg.|
{m}
Et clama
etc. quasi etiam in montibus in plano clama ad eos.
marg.|
{n}
Quia contriti sunt omnes amatores tui
id est conterentur, non poteris in illis confidere. Sperabant enim in auxilio Egyptiorum, sed et ipsi a Babyloniis conterentur. Is. 30.b. Egyptus frustra et vane auxiliabitur, ideo clamavi super hoc, superbia tamen est, quiesce. Is. 36.b. Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Egyptum, cui si innixus fuerit homo, intrabit manum eius et perforabit eam.
Numérotation du verset
Ier. 22,moraliter
marg.|
Nemo debet clamare in Basan, id est in peccatoribus, qui sunt in confusione adducente ignominiam eternam, nisi ascenderit Libanum, id est candorem et eminentiam virtutum. Unde Is. 40.b. Ascende in montem, qui evangelizas Sion.
Et clama ad transeuntes
quasi , mansionarii mundi nolunt audire, sed transeuntes more viatorum libenter audiunt doctrinam eundi. Ideo dicitur Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam etc.
Eccl
. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas. Is. 32.d. Beati, qui seminatis super omnes aquas. Apc. 17.d. Aque, quas vidisti, populi sunt et gentes.
marg.|
{o}
Locutus sum ad te per
Prophetas.
marg.|
{p}
In abundantia tua
etc.
quia
divitie sunt occasio contemnendi verbum Dei, vel non obediendi ei. Tales sunt ut galline, que in Autumno, ut dicitur, surde sunt. Per Autumnum prosperitas temporalium intelligitur. Quidam etiam sunt pisces, qui Austro flante surdi sunt, sed flante Aquilone optime audiunt. Quia dicit Is. 28.e. Vexatio dat intellectum auditui. supra 5.b. Ibo ad optimates et loquar eis et ecce hi magis simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
marg.|
{q}
Hec est via tua ab adolescentia tua
quasi non semel hoc fecisti, scilicet contemnere
{4.
232rb} verba mea et me, sed ab egressu tuo de Egypto. Que autem si hec via, exponit.
marg.|
{r}
Quia non audisti vocem meam et i
deo,
omnes pastores tuos pascet ventus. Huc
illucque dispersi sunt, scilicet per captivitatem a terra sua. Vel,
ventus
id est inanis spes, quam habebant in auxilio Egyptiorum, fuit causa dispersionis eorum et quod omnia bona eorum depasti sunt ab hostibus.
marg.|
{t}
Et amatores tui
etc.
Egyp
tii, in quibus confidebas.
marg.|
{u}
Et tunc confunderis
etc.
ut p
ossit tibi dici illud Rm. 6.d. Quem fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis ?
marg.|
{x}
Que sedes in Libano
quasi superbis de Templo facto de lignis. Libani. Vel credis illud non posse destrui propter suam sanctitatem.
marg.|
{y}
Et nidificas in Cedris quia
habes domos cedrinas et altas, in quibus confidis et inde superbis. Sed dicitur Abd. 1.b. Si exaltatus fueris ut Aquila et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.
marg.|
{z}
Quomodo congemuisti
id est congemisces.
marg.|
{a}
Cum venissent tibi dolores
etc. id est quando venient, quasi repentinus dolor captivitatis et subitus tibi veniet instar mulieris puerpere. Os. 13.d. Dolores parturientis venient ei, ipse filius non sapiens.
Numérotation du verset
Ier. 22,moraliter
marg.|
{s}
Omnes pastores
etc.
Vent
um pascere, est dicere verba vana et otiosa. Pasci a vento, delectari in vanis delectationibus, vel adulationibus. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum, sup. 14. Et Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones.
marg.|
{b}
Vivo ego dicit Dominus. Pos
tquam locutus est de Sedechia ultimo Rege Iuda et de Ioachim fratre eius, qui ante eum regnavit, hic adhuc ordine prepostero loquitur de Ioachim minore, qui dictus est Iechonias, filio Ioachim filii Iosie, qui cum matre sua et Principibus et multis nobilibus reddidit se Nabuchodonosor et ductus est Babylonem.
marg.|
{c}
Quia si fueris
id est quamvis fuerit.
marg.|
{d}
Iechonias filius Ioachim Regis Iuda annulus
etc.
Annu
lus antiquitus erat signum dilectionis et erat necessarius, quia erat sigillum, quasi , etsi illi ostendero signum dilectionis et quasi fuerit mihi necessarius et licet annulus de manu portantis difficiliter avellatur, tamen.
marg.|
{f}
Inde avellam eum
de terra sua,scilicet per transmigrationem, quia sponte se tradidit, sed patrem eius magis per captivitatem, qui violenter de civitate eiectus est et interfectus a Nabuchodonosor, vel a latrunculis, ut dictum est.
marg.|
{i}
Ibique moriemini.
Hoc dicit contra pseudo, qui dicebant quod illi, qui irent in transmigrationem, statim redirent. Unde.
marg.|
{k}
Et in terram
scilicet Iudeam.
marg.|
{l}
Ad quam ipsi levant animam suam
etc. scilicet quam desiderant et ad quam reverti statim sperant. $mystice
marg.|
Annulus orna
t manum et in multis est necessarius ut ad sigillandum et habet decorem exterius et datur sponsis. Sic Prelatus licet in multis sit utilis Ecclesie,scilicet propter doctrinam et multa alia, tamen abiicietur a Deo propter malam vitam, quia quem perdit vita, non potest salvare doctrina. Unde prelatus debet esse annulus alios sigillando exemplo suo et debet esse rotundus per eternorum contemplationem. Aggie 2.d. Assumam te, o Zorobabel, dicit Dominus et ponam te, ut sigillum, quia elegi te.
marg.|
{g}
Et matrem tuam, que genuit te
id est Ecclesiam, que te elegit in Prelatum.
marg.|
{h}
In terram alienam, in qua nati non estis
id est in Infernum, ad quem non estis nati, sed magis ad beatitudinem, ubi semper vivunt, qui ibi sunt, sed qui in Inferno sunt, semper moriuntur. Baruc. 3.b. Quid est Israel quod in terra inimicorum es
]
etc. {m}
Numquid vas
etc. quod nihil valet et non potest restitui, sic ipse in captivitatem ducetur et ibi
{4.
232va} morietur, nec ultra reducetur ad pristinum statum.
marg.|
{b}
Vir iste Iechonias.
Videtur secundum Hieronymum quod hic sit
Chonias.
Postquam enim avulsus est a Dei auxilio tamquam a Domini manu, in huiusmodi signum videtur dicere Hieronymus quod hec syllaba Ie, truncari debet, que interpretatur Dominus, ut sic intelligatur a Dei auxilio destitutus et perditioni et interitui deditus.
marg.|
Et hoc est {c}
Numquid vas absque omni voluntate ? quare abiecti sunt
etc. quia erant inutiles. Origenes videtur hoc exponere de Christo, qui quasi annulus de manu Dei Patris, avulsus sit, quoniam missum est in terram captivitatis, id est In hanc vallem lacrimarum. Unde supra 12.b. Reliqui domum meam etc.
Mate
r eius est Synagoga, que capta est et proiecta per captivitatem Romanorum pro morte crucifixionis Christi.
marg.|
{a}
Numquid vas fictile, atque contritum
inquantum homo. Unde Is. 53.b. Attritus est propter scelera nostra. Eius enim terra tradita est in manus impii, ut dicitur Iob. 9.c. Vel exponitur hoc de peccatore : De quo Eccl. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum, omnem sapientiam non tenebit.
marg.|
{d}
Terra, terra, terra.
Ter dicit propter malitiam trium, scilicet Ioachim, Iechonie, Sedechie. Vel propter malitiam Principum, vel Regum, Sacerdotum, vel Prophetarum et populi. Et ideo dicit ter : quia supra direxerat sermonem ad tres partes terre, scilicet Libanum, Basan et Hierusalem, que tria erant in terra Iude, per que totam terram duarum tribuum nominavit. Vel, quia in illa terra, sicut et in nostra, tria vitia fere ab omnibus diliguntur, scilicet illa tria. 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo etc.
Apc.
8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
marg.|
{e}
Scribe virum.
Alia littera : Abominabilem et abdicatum. Dicitur quod illa scriptura, quam scripsit Dominus inclinans se in terram, fuit hec : Terra, terra, terra, scribe viros istos steriles et abdicatos, Io. 8.a.
marg.|
{e}
Scribe
quasi hoc numquam a memoria decidat, quia hec miseria Regis et Principum erit perpetua. Quod autem dicitur de Iechonia, quoad vilitatem sue culpe, potest exponi de Christo, quoad vilitatem pene, sicut dicitur de ipso, Is. 53.a. Non erit ei aspectus, neque decor etc.
Tame
n revera sicut et vult Hieronymus non est pulchrum, hoc exponere de Christo, cum non dicatur nisi de malitia illius. Similiter moraliter quicumque in terra scribitur, sterilis efficitur, scilicet ab operibus bonis. sup. 17.b. Domine, recedentes a te in terra scribentur. Vel sterilis ut nullus talis spiritualiter possit Deo generare : Tales maledicti sunt secundum legem. Dt. 7.c.
marg.|
{f}
Qui in diebus suis
etc. Sed e contrario dicitur de Confessore : In diebus suis placuit Deo et inventus est iustus. Dies nostri sunt opera per gratiam informata et tunc Deo placent quando recta intentione fiunt.
marg.|
{g}
Nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda.
Quomodo hoc dicit, cum dicatur super illud So. 1.b. Et erit, in die hostie visitabo super Principes, quousque ad tempus hostie filii Dei fuerunt Reges de David. Ita super Gn. 19.b. Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est. Glossa tandem de semine Iude Reges fuerunt apud Iudeos, donec Christus de Virgine nasceretur. De Iechonia enim, ut hic dicitur Glossa natus est Salathiel, de quo Zorobabel et sic usque ad Christum. Preterea, nonne ipse Christus Rex fuit, qui de semine David fuit et super solium eius sedit ? Unde, Lc. 1.c. Dabit illi Dominus sedem David patris sui et regnabit in domo Iacob in eternum. Solutio : Usque ad Christum
{4.
232vb} fuerunt Principes et non Reges. Illi enim Salathiel et Zorobabel non successerunt in Regiam potestatem, immo in captivitate fuerunt et in reductione tamquam Principes populi, non tamquam Reges. Fratres autem Machabei filii Matalitie non fuerunt de stirpe istius, sed de Levitica : Unde et Matathias dicitur Sacerdos. Sed nonne Christus dicitur Rex regum ? Solutio, patet per litteram Hebreorum : In diebus eius non erit de Regno eius vir etc.
Non
enim in diebus eius successit Rex, sed multo post tempore de semine eius natus est Christus. Vel solve per hoc quod dicit : Vir, scilicet purus, sed Christus fuit et homo et Deus. Et intellige hoc de Regno terreno, quale non fuit regnum Christi, sed magis eternum et celeste. Vel dic quod si post eum fuerunt Reges, tamen non dicuntur fuisse, vel quia pauca, aut nulla de his scripta sunt, vel quia cito defecerunt usque ad Christum.
Numérotation du verset
Ier. 22,moraliter
marg.|
{g}
Nec enim erit
etc. Contra Prelatos est, qui hic substituunt post mortem suam parentes suos in Prelaturis suis. Vel hoc dicitur contra malum Prelatum, qui non promovet nisi malos ad prelaturam, quorum nullus est dignus regere regnum Ecclesie.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_22)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_22)
Notes :