Hugo de Sancto Caro

Capitulum 40

Numérotation du verset Ier. 40,1 

Sermo qui factus est ad Ieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militie de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 40,2 

tollens ergo princeps militie Ieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
Numérotation du verset Ier. 40,3 

et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic
Numérotation du verset Ier. 40,4 

nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis que sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
Numérotation du verset Ier. 40,5 

et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Aicham filii Saphan quem preposuit rex Babylonis civitatibus Iudee habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militie cibaria et munuscula et dimisit eum
Numérotation du verset Ier. 40,6 

venit autem Ieremias ad Godoliam filium Aicham in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra
Numérotation du verset Ier. 40,7 

cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod prefecisset rex Babylonis Godoliam filium Aicham terre et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terre qui non fuerant translati in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 40,8 

venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismael filius Nathanie et Ioannan et Ionathan filii Caree, et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum
Numérotation du verset Ier. 40,9 

et iuravit eis Godolias filius Aicham filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
Numérotation du verset Ier. 40,10 

ecce ego habito in Masphat ut respondeam precepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis
Numérotation du verset Ier. 40,11 

sed et omnes Iudei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudeam et quod preposuisset super eos Godoliam filium Aicham filii Saphan
Numérotation du verset Ier. 40,12 

reversi sunt inquam omnes Iudei de universis locis ad que profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis
Numérotation du verset Ier. 40,13 

Ioannan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
Numérotation du verset Ier. 40,14 

et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathanie percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Aicham
Numérotation du verset Ier. 40,15 

Ioannan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismael filium Nathanie nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquie Iuda
Numérotation du verset Ier. 40,16 

et ait Godolias filius Aicham ad Ioannan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismael.

Capitulum 40

Numérotation du verset Ier. 40,1 
marg.| Sermo, qui factus est Desc ripta urbis vastatione, Regisque captivatione prosequitur diffusius, quid de se et contra se actum fuerit a Chaldeis et de reliquiis similiter, que in Hierusalem remanserunt. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. Primo dicit sibi fuisse revelatum, antequam esset impletum, quid acturus esset Princeps militie Chaldeorum. Secundo, id quod circa se egerit, ostendit quod, scilicet eum de catenis solverit et vestibulo carceris eduxerit et optionem dederit, vel eundi secum in Babylonem, vel remanendi in Iudea sub procuratione Godolie, ibi : Tollens ergo Princeps ; Tertio, ostendit quod omnes Iudei, qui dispersi erant latentes in diversis locis, venerunt ad Godoliam et confederati sunt et cum eo in abundantia multa viventes, ibi : Cumque audissent ; Quarto, ostendit, quomodo aliqui de Principibus prenuntiaverunt Godolie quod Ismael vellet eum occidere, quibus non credens occisus est ab Ismaele, ibi : Ioannam autem. Dicit ergo.
marg.| {c} Sermo id est res digna sermone, que revelata est Ieremie. Hec inquam res sermone digna.
marg.| {d} Qui factus est id est impleta. Postquam dimissus etc.   tunc factum, quia tunc perfectum apparuit. Vel sic construe : Hic est.
marg.| {c} Sermo etc. id est res sermonis facti. Quando tulit eum etc.   usqu e ibi : et deducebantur : Et post repete.
marg.| {e} Postquam id est quo impleto.
marg.| {f} Dimissus est, a Nabuzardan etc.   de Rama usqu e enim ad illum locum ivit Ieremias cum eo.
Numérotation du verset Ier. 40,moraliter 
marg.| {e} Postquam dimissus est Iere mias.   A Nabuzardan id est Principe cocorum, tunc factus est ei sermo a Domino et in Rama quod interpretatur Excelsum. Os. 2.c. Et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. Ut Dn. 9. post longa ieiunia data est gratia visionum.
marg.| {h} Qui migrabant etc.   Malu m est transmigrare de Hierusalem in Babylonem, sive in Iericho, id est de gratia in peccatum, vel de mundo in Infernum. Thr. 1.a. Migravit Iuda propter afflictionem et multitudinem servitutis etc.
marg.| {i} Tollens ergo Princeps de m edio captivorum. Et hic est sermo, quem dixit ad se factum, id est res digna sermone, scilicet quod tolleretur, nec ire in Babylonem cogeretur, qui sermo factus fuit, id est completus, postquam dimissus est etc.   Inta ntum enim eum honoravit Nabuchodonosor, eo quod esset Propheta Domini, quid ergo debent facere credentes Christiani ? Mt. 10.d. Qui recipit Prophetam in nomine Prophete, id est quia Propheta est, mercedem prophete accipiet.
marg.| {k} Dominus etc.   Ecce quod gentilis non sibi, sed Deo attribuit victoriam.
marg.| {l} Malum hoc etc. id est hanc destructionem.
marg.| {m} Et adduxit etc.   Am. 3.b. Si est malum in civitate quod Dominus non faciat. Is. 45.a. Ego Dominus et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Vel, super locum istum, id est super Ecclesiam adducit Dominus malum. Ez. 9.b. Transite per civitatem sequentes eum et percutite, non parcat oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem et a Sanctuario meo incipite.
marg.| {n} Quia peccastis hoc dicit non propter Ieremiam, sed propter alios, qui cum eo erant.
marg.| {o} Domino. Ez. 9.d. Iniquitas domus Israel et Iuda magna est nimis valde.
marg.| {4. 260rb} {p} Et factus est vobis etc.  ) id est per nos impletum est quod tibi revelatum est.
marg.| {q} Nunc ergo scilicet quia non es de numero peccantium Domino, sed magis ei obedisti et peccantes correxisti.
marg.| {r} solvi etc.   de v estibulo carceris.
marg.| {s} Que sunt etc. id est que erant. Sic Ecce sepe aperte mali liberant eos, quos illi, qui religiosi sibi videntur, graviter affligunt.
marg.| {t} Si placeat tibi, ut venias mecum in Babylonem. ] $moraliter
marg.| Hec est admonitio Principis cocorum, sed vir sanctus non acquiescit. Iob. 39.a. Quis dimisit Onagrum liberum et vincula eius quis solvit ? Cui dedi in solitudine domum et tabernaculum eius in terra salsuginis ? Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit.
marg.| {u} Veni et ponam etc. id est diligenter te custodiam.
marg.| {x} Ecce omnis terra etc.   Volu it Ieremias in Iudea remanere, ut doceret reliquias ibi remanentes : sciebat enim quod in Babylonia erant Prophete, ut Ezechiel et Daniel, qui possent docere captivos.
marg.| {y} Quod elegeris etc.   Simi le dixit Abraham ad Loth. Gn. 13.b. Ecce universa terra coram te est, recede a me obsecro. Hoc est quod hic dicitur.
marg.| {z} Et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam qui Erat Iudeus nepos Saphan Scribe, qui consilio Ieremie tradidit se Nabuchodonosor. Et ideo consilio Ieremie prefecit eum Nabuchodonosor reliquiis Iudeorum et terre. Godolias interpretatur magnificans Dominum et significat cetum iustorum, qui semper magnificat Dominum, scilicet laudando, bene vivendo, ad eius laudes alios invitando. Cum talibus est habitandum. Eccl. 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta et sapientie eorum ex corde coniungere, Sen. Recede in teipsum, quantum potes, cum his conversare, qui te meliorem facturi sunt ; illos admitte, quos tu potes facere meliores. August. multos servavit innocentes ignorantia peccatorum, multos traxit in vitium recitatio vitiorum : Ut enim dixit quidam Sanctus, qualis unusquisque est, talium consortio delectatur. Aicham interpretatur devorator calliditatis. Saphan interpretatur speculum gratie. Qui ergo magnificant Dominum, ut dictum est et devorant calliditatem predicando et docendo et sunt speculum gratie, bene vivendo et religiose conversando, tales debent prefici. Is. 49.b. Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terre. Ex. 18.e. Provide de omni plebe viros sapientes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis Tribunos et Centuriones.
marg.| {a} Dedit quoque ei magister militie etc.   Ecce quod corvi pascunt Eliam, 3Rg. 17.a. Et est argumentum quod necessaria a malis possumus recipere, non tamen de rapina, vel de furto. Si enim corvi Elie attulissent carnes porcinas, non credo quod eas comedisset, nisi aliter esset ei revelatum. In his ergo apparet magna Dei misericordia, quia per ipsos hostes, per quos inobediens punivit, obedientes liberavit. Et reliquis remanentibus Prefectum constituit in Masphat quod interpretatur contemplans tempus, vel speculator peccati, quia Prelati et Predicatores debent habitare in speculo contemplationis et speculari mala, que fiunt tempore. Unde Ez. 3.d. Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Is. 21.b. Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes. Et post subditur : Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Gregorius, Sit pre cunctis contemplatione suspensus. Iob. sept. c. Elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea.
marg.| {b} In medio populi, {4. 260va} etc.   Eccl . 32.a. Rectorem te posuerunt noli extolli, esto in illis, id est inter illos, quasi unus ex ipsis.
marg.| {a} Cumque audissent etc.   venerunt ad Godoliam in Masphat. Ecc e utilitas boni pastoris, qui ad eum congregantur oves, que disperse erant, ut dicitur Io. 10.a. Qui intrat per ostium in ovile ovium, id est in Prelationem, huic ostiarius, id est Christus aperit et oves vocem eius audiunt et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et oves illum sequuntur.
marg.| {b} Et iuravit eis Godolias etc.   hoc quod sequitur, scilicet quod bene esset eis, si servirent Nabuchodonosor.
marg.| {c} Habitate in terra etc.   et bene erit vobis. Sic boni subditi necesse habent etiam malis dominis obedire, ubi non est peccatum 1Pt. 2.c. Servi subditi estote dominis vestris in omni timore, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis, hec enim est gratia. Hbr. ultimo c. Obedite Prepositis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
Numérotation du verset Ier. 40,mystice 
marg.| {d} Et bene erit vobis scilicet in presenti, si servieritis Regi confusionis et in terra habitaveritis, sed certe male in futuro, iuxta illud Apc. 8.d. Ve, ve, ve habitantibus in terra. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus etc.   Ps. 72. Ecce ipsi peccatores et abundantes in seculo obtinuerunt divitias etc.   supra 9.a. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt. Is. 17.d. Mane semen tuum florebit, ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter.
marg.| {e} Vos autem colligite etc.   condite id est   recondite in v asis   ] etc. {f}   Sed et omnes Iudei, qui erant in Moab etc.   ad q ue profugerant.
marg.| {g} Audito quod dedisse : Rex Babylonis etc. id est quod aliquos dimisisset in Iudea.
Numérotation du verset Ier. 40,mystice 
marg.| Per vinum, doctrina spiritualis, vel compunctio cordis significatur. Per messem fructus bonorum operum. Per oleum, nitor bone conscientie. Hec debent recondi in vasis, sive in lampadibus, ut dicitur Mt. 25.a.
marg.| {h} Scito quod Baalis etc.   Isma el propter schisma fugerat ad Ammonitas, qui videns quod Nabuchodonosor prefecisset Godoliam, qui non erat de stirpe Regia, voluit eum interficere, ut sic regnaret super reliquias, quia de stirpe Regia erat, ut dicunt. Alii dicunt quod militaverat sub Nabuchodonosor et diu servierat ei et ideo indignatus est, quia non sibi et alii tradite sunt reliquie.
Numérotation du verset Ier. 40,mystice 
marg.| Baalis interpretatur devorans virum et significat Diabolum, qui devorat viros, qui est Rex filiorum Ammon, id est omnium superborum, qui turbant se et alios. Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie, Ismael interpretatur vir auditus ; Hic est adulator, qui ab omnibus fere libenter auditur. Hunc mittit Diabolus, ut interficiat virum iustum, scilicet Godoliam, id est iustum magnificantem Deum laudando, bene vivendo, alios ad Deum convertendo. Augustinus in libro Prosperi. Adulantium lingue alligant animas in peccatis. Delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator. Sen. Lauda parce, vitupera par eius. Semper {4. 260vb} enim reprehensibilis est nimia laudatio, culpabilis immoderata vituperatio, illa quidem adulatione, ista malignitate suspecta est. Idem. Non acerba, sed blanda verba timebis, si continens es, adulationes devita sitque tibi tam triste laudari a turpibus, quam laudari ob turpia.
marg.| {i} Ibo et percutiam etc.   nullo sciente etc.   Illu d fit, quando facies tristis ostenditur adulatori. Prv. 25.d. Ventus Aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem.
marg.| {k} Et dissipentur omnes Iudei etc.   Unde Mt. 26.c. Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_40)

Notes :