Hugo de Sancto Caro

Capitulum 42

Numérotation du verset Ier. 42,1 

Et accesserunt omnes principes bellatorum et Ioannan filius Caree et Iezonias filius Osie1 et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum
1 Osie Rusch ] Iosie Ω, Osaie Weber
Numérotation du verset Ier. 42,2 

dixeruntque ad Ieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur
Numérotation du verset Ier. 42,3 

et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus
Numérotation du verset Ier. 42,4 

dixit autem ad eos Ieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam
Numérotation du verset Ier. 42,5 

et illi dixerunt ad Ieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus
Numérotation du verset Ier. 42,6 

sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te obediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri
Numérotation du verset Ier. 42,7 

cum autem completi essent decem dies factum est verbum Domini ad Ieremiam
Numérotation du verset Ier. 42,8 

vocavitque Ioannan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum
Numérotation du verset Ier. 42,9 

et dixit ad eos hec dicit Dominus Deus Israel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius
Numérotation du verset Ier. 42,10 

si quiescentes manseritis in terra hac edificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis
Numérotation du verset Ier. 42,11 

nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius
Numérotation du verset Ier. 42,12 

et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra
Numérotation du verset Ier. 42,13 

si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri
Numérotation du verset Ier. 42,14 

dicentes nequaquam sed ad terram Egypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tube non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus
Numérotation du verset Ier. 42,15 

propter hoc nunc audite verbum Domini reliquie Iuda hec dicit Dominus exercituum Deus Israel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Egyptum et intraveritis ut ibi habitetis
Numérotation du verset Ier. 42,16 

gladium quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Egypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Egypto et ibi moriemini
Numérotation du verset Ier. 42,17 

omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Egyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego afferam super eos
Numérotation du verset Ier. 42,18 

quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Egyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum
Numérotation du verset Ier. 42,19 

verbum Domini super vos reliquie Iuda nolite intrare Egyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie
Numérotation du verset Ier. 42,20 

quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic annuntia nobis et faciemus
Numérotation du verset Ier. 42,21 

et annuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos
Numérotation du verset Ier. 42,22 

nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi

Capitulum 42

Numérotation du verset Ier. 42,1 
marg.| Et accesserunt. Prius egit Propheta de morte Godolie, quem prefecerat Rex Babylonis reliquiis in terra Iuda, que timentes, ne Nabuchodonosor veniret et eos quasi reos mortis Godolie puniret, fugerunt in Egyptum contra consilium Ieremie. De hoc ergo agitur in hoc capitulo Et dividitur in duas partes. Primo, determinat, quomodo Principes et vulgus timentes consuluerunt Ieremiam, promittentes se ei in omnibus obedire. Secundo refert Ieremias responsum Domini ad populum, ut non fugiant ad Egyptum, promittens eis bona, si remaneant in Iudea et mala, si fugiant in Egyptum ibi : Cum autem completi essent etc.   dici t ergo.
marg.| {i} Et accesserunt etc.   Cadat oratio nostra in conspectu tuo In h oc notatur humilitas, que orationem facit ascendere usque ad Deum. Eccl. 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit etc.
marg.| {k} In conspectu tuo quasi exaudiatur a te, vel per te.
marg.| {4. 261vb} {l} Oratio pro nobis. Iac. ultimo d. Multum valet deprecatio iusti assidua.
marg.| {m} Ad Dominum etc. Non audent dicere nostrum, pre humilitate, reputantes se indignos audiri. Simile Is. 37.a. Leva orationem pro reliquiis, que reperte sunt, si quo modo audiat. Dominus Deus tuus. Ita dixit Ezechias, Isaie.
marg.| {n} Quia derelicti etc. Am. 5.a. Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.
marg.| {o} Et annuntiet nobis Dominus Deus etc. Tales similes sunt illis, qui querunt ab aliquibus viam Domini, si autem dicatur eis contra propriam voluntatem, non credunt, aut si credunt non faciunt. Ut si dicatur claustralibus, nolite descendere in Egyptum, 1. in mundum ad auxilium, statim dicunt corde, vel facto non misit te Dominus, bene enim vult Deus, ut provideamus nobis et acquiramus familiaritatem nobilium, ut necessitate sint nobis in auxilium.
marg.| {p} Ecce ego oro ad Dominum etc. Licet populus iste multa mala fecisset, tamen Ieremias pro eo orat libenter. Sic debet facere Prelatus. Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. 1Rg. 12.d. dixit Samuel, Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem pro vobis orare Dominum. Ita dixit Samuel, postquam etiam populus abiecerat eum de prelatione sua.
marg.| {q} Nec celabo vos quicquam 4Rg. ultimo c. Vivit Dominus, quia quecunque dixerit mihi Dominus, hec loquar Nm. 23.a. Vadam, si forte mihi occurrat Dominus et quecunque imperabit mihi, loquar. Quod est contra multos, qui dant consilia secundum voluntatem eorum, qui petunt.
marg.| {r} Sit Dominus inter vos testis veritatis et fidei, id est vere credulitatis, scilicet quod tibi vere credemus et fideliter observabimus, que dixeris. Simile promiserunt Iudei Domino. Ex. 19.b.
marg.| {s} Inter nos id est inter te et nos.
marg.| {t} Sive bonum est pros peritatis.
marg.| {u} Sive malum adve rsitatis.
marg.| {x} Ut bene sit nobis etc.   Obed ienti voci Domini bene erit temporaliter. Unde Is. 1.d. Si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis. Iustum enim est, ut Dominus provideat servis suis necessaria. Si enim providet iniustis et inimicis suis et avibus et animalibus, quanto magis servis suis ? Mt. 6.d. Si fenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur, sic Deus vestit, quanto magis vos modice fidei ? Querite igitur primum Regnum Dei et hec omnia adiicientur vobis, scilicet temporaliter. Item spiritualiter. Unde Is. 48.d. Utinam attendisses mandata {4. 262ra} mea, facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris et fuisset quasi arena maris semen tuum et stirps uteri tui, ut lapilli eius. Quatuor profectus spirituales tanguntur hic, qui dantur obedienti, scilicet pax cordis, abundantia iustitie, multiplicatio doctrine, confessio peccatorum. Eccl. 6.d. In mandatis illius maxime assiduus esto et ipse dabit tibi cor, concupiscentia sapientie datur tibi. Item eternaliter. Obedientia enim est porta Paradisi et meritum regni. Phil. 2.a. Factus obediens usque ad mortem etc.   Prop ter quod et Deus etc.   Prv. 21.d. Vir obediens loquetur victorias.
marg.| {y} Cum audierimus etc.   Prim o, scilicet illam vocem : Agite penitentiam, ut dicitur Mt. 3.a. Secundo, illam. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Mt. 10.c. Tertio, illam. Qui perseveraverit usque in finem. Mt. 24.b. Quarto, illam : Venite, benedicti etc. Mt. 25.c.
marg.| {a} Cum autem completi essent septem dies etc.   Hi s eptem dies sunt septem virtutes, scilicet tres Theologice et quatuor Cardinales. Post quarum impletionem fit verbum Domini ad Predicatorem. Ante enim non debet predicare, quia non est a Domino edoctus, nec missus. Gn. 8.b. Exspectatis septem diebus misit columbam ex Arca.
marg.| {b} Hec dicit Dominus Deus Israel etc.   preces vestras in conspectu eius id est meas pro vobis.
marg.| {c} Si quiescentes manseritis in terra hac. Ter ra Iuda significat claustrum, ubi est iugis confessio laudis, in quo manere debemus et quiescere corde et corpore. Et ideo dicit : Si quiescentes manseritis etc.
marg.| {d} Edificabo vos et non destruam ut s itis edificium aliorum ad inhabitandum.
marg.| {e} Plantabo, non evellam ut a rbores fructiferas, ut fructus afferatis, quibus alii pascantur.
marg.| {f} Iam enim placatus sum super malo quod feci vobis id est facere promisi. Sunt ergo quidam claustrales, qui in claustro quiescunt corde et corpore. Illis est placatus Dominus et placent Domino, qui significantur per Mariam sedentem secus pedes Domini et audientem verbum illius, de qua Lc. 10.g. Maria optimam partem elegit etc.   Lc. ultimo g. Manete in civitate, quousque impleamini virtute ex alto. Alii quiescunt in corde, licet exeant corpore pro necessitate, qui significantur per vaccas, primo Reg. 6.c. Ibant vacce in directum per viam, que ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur per gentes et mugientes. Pergentes obedientia ; mugientes, quia mallent remanere in claustro et lactare fetus suos, id est mores suos informare. Alii, qui corpore manent in claustro, sed corde vagantur per mundum. Illi sunt sicut latrones in carcere, qui semper cogitant qualiter et quando et per quem locum possint exire. Quibus dicitur. Nabu. ultimo c. State, state, scilicet corde, qui statis corpore ; Alii sunt, qui nec corpore, nec corde manent in claustro, cum tamen dicantur claustrales, sed abusive. Et hi displicent Domino, supra 14.b. Hec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos et Domino non placuit.
marg.| {g} Nolite timere bis dicit, excludens per hoc duplicem timorem malum, scilicet humanum et mundanum, quasi dicat : nolite timere vite vestre et nolite timere rebus vestris. Is. 51.d. Quis tu, ut timeas ab homine mortali ? Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt.4.262rb} corpus.
marg.| {h} A facie Regis Babylonis id est Diaboli. Hieronymus Non est timendus hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Unde. Is. 51.g. Incurvare ut transeamus.
marg.| {i} Quia vobiscum sum. Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, Iob. 17.a. Pone me iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me.
marg.| {k} Et dabo vobis misericordias id est bona ex misericordia,scilicet bona temporalia. Propter que tria dicit : Eruam, miserebor et habitare vos faciam Is. 30.d. Si revertimini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et spe erit fortitudo vestra.
marg.| {l} Si autem etc.   Hoc idem preceperat Isaias sub prophetis, centum et quinquaginta annis antequam esset factum, qui scilicet centum et quinquaginta anni fuerunt inter Isaiam et Ieremiam. Unde. Is. 30.a. Ve filii desertores, qui ambulatis ut descendatis in Egyptum.
marg.| {m} Nec audiemus vocem Domini Dei nostri qui precipit nobis, quiesce in terra Iuda vel in claustro.
marg.| {n} Nequaquam), scilicet faciemus hoc.
marg.| {o} Ubi non videbimus bellum Myst ice, scilicet tentationum bellum, quia secundum Gregorius Diabolus illos tentare negligit, quos quieto iure possidere se sentit.
marg.| {p} Clangorem tube ad l itteram, id est campanarum, quibus pulsatur ad matutinas.
marg.| {q} Famem ieiu niorum, ibi habebimus. Ex. 16.c. a. Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate.
marg.| {r} Ibi comprehendet vos in terra Egypti etc.   Ideo . dicit eis. Is. 30.b. Egyptus frustra et vane auxiliabitur vobis, ideo clamavi super hoc, superbia tantum est, quiescet. Et ibid. 31.a. Ve, qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multe sunt et super equitibus ibid. 3.a. Ve filii desertores, ut faceretis consilium, sed non ex me et ordiremini telam, sed non per spiritum meum, non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis et habentes fiduciam in umbra Egypti et erit vobis fortitudo Pharaonis, in confusionem, fiducia umbre Egypti in ignominiam.
marg.| {s} Fames defectus interne refectionis quoad mysterium. Am. 8.d. Mittam famem in terra   ] etc. {t}   Et ibi moriemini mort e culpe. Is. 31.b. Egyptus homo et non Deus, equi eius caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator.
marg.| {u} Omnesque viri etc. morientur gladio dissensionis.
marg.| {x} Et fame defe ctu interne refectionis.
marg.| {y} Et peste pern icie mali exempli. Ez. 6.e. Heu ad omnes abominationes malorum domus Israel, quia gladio et fame et peste morientur.
marg.| {z} Nullus de eis remanebit id est pauci et viles et magna miseria. Is. 30.d. A facie terroris fugietis, donec relinquamini, quasi malus navis in vertice montis. Forte aliqui remanserunt, qui non fuerunt ducti in Babylonem.
marg.| {a} Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea id est tota simul veniet super vos indignatio mea, cum dicatur tamen Ez. 21.a. Stilla ad Sanctuarium et prophetabis contra humum Israel, {4. 262va} Is. 30.f. Ardens furor eius et gravis ad portandum, labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans.
marg.| {a} Et eritis in iusiurandum Dicent enim. Si hoc feci, idem mihi accidat sicut illis : In iusiurandum, id est in formam execrationis.
marg.| {b} Verbum Domini etc. quasi opprimens sic multis est onus verbum Domini, quia non libenter audiunt.
marg.| {c} Scientes , scietis per ipsam malorum experientiam, que est optima magistra.
marg.| {d} Quia obtestatus sum vobis hodie id s umo contra vos Deum testem, scilicet si hoc feceritis.
marg.| {e} Quia decepistis etc.) quasi in hoc vos decepistis quod interrogastis, quid deberetis facere, si illud non impleatis. Et est argumentum quod qui querit consilium super aliquid et non facit illud, cum tamen sit bonum, magis peccat, quam si non quesisset illud 2Pt. 2.d. Melius erat illis non cognoscere viam iustitie, quam post agnitionem retrorsum converti ab ea etc.   Lc. 12.f. Servus sciens voluntatem Domini sui etc.   Nunc ergo scienter etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_42)

Notes :