Capitulum 43
Numérotation du verset
Ier. 43,1
Factum est autem cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hec
Numérotation du verset
Ier. 43,2
dixit Azarias filius Osie1 et Ioannan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Ieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Egyptum ut habitetis illuc
1 Osie
Rusch
] Iosie Ω, Osaie
Weber
Numérotation du verset
Ier. 43,3
sed Baruch filius Nerie incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem
Numérotation du verset
Ier. 43,4
et non audivit Ioannan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda
Numérotation du verset
Ier. 43,5
sed tollens Ioannan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda
Numérotation du verset
Ier. 43,6
viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militie cum Godolia filio Aicham filii Saphan et Ieremiam prophetam et Baruch filium Nerie
Numérotation du verset
Ier. 43,7
et ingressi sunt terram Egypti quia non obedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas
Numérotation du verset
Ier. 43,8
et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Tafnis dicens
Numérotation du verset
Ier. 43,9
sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta que est sub muro latericio in porta domus pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudeis
Numérotation du verset
Ier. 43,10
et dices ad eos hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos
Numérotation du verset
Ier. 43,11
veniensque percutiet terram Egypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio
Numérotation du verset
Ier. 43,12
et succendet ignem in delubris deorum Egypti et comburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Egypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace
Numérotation du verset
Ier. 43,13
et conteret statuas domus Solis que sunt in terra Egypti et delubra deorum Egypti comburet igni.
Capitulum 43
Numérotation du verset
Ier. 43,1
marg.|
Factum est autem
etc. Prius retulit Propheta responsum Domini ad populum, qui eum miserat, dicens ex parte Domini, ut non descenderent in Egyptum, sed remanerent in Iudea. Hic autem respondet populus ad Prophetam, non iuxta promissum suum, sed magis, sue voluntatis arbitrium. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. Primo, ostenditur inobedientia et infidelitas populi, qui contra promissum suum et contra Domini mandatum fugit in Egyptum. Secundo, pena populi Iudaici et Egyptiorum, in quibus confidebat populus Iudaicus, facto Prophete evidenter ostenditur, ibi : Et factus est sermo Domini. Dicit ergo.
marg.|
{f}
Factum est autem
etc.
ad populum universos sermones Domini non
quosdam ut timendi non suos, ut pseudo, qui de corde suo loquuntur : vel vane gloriantes, qui sua verba reputant, que dicunt.
marg.|
{g}
Pro quibus refe
rendis ad populum.
marg.|
{h}
Et omnes viri superbi quia
nolunt acquiescere consiliis alienis, innitentes propriis. Contra illud Prv. 3.a. Ne innitaris prudentie tue. Bernardus Sapientia Sanctorum est magis credere alieno consilio, quam suo.
marg.|
{i}
Mendacium tu loqueris. Hoc
dicebant, quia ille dicebat eis contra id quod volebant. Sic hodie multi falsas dicunt sententias, que sunt contrarie, non dico sue opinioni, sed voluntati ; quia magis sequuntur voluntatis appetitum, quam rationis arbitrium. Sed dicitur Iob. 31.a. Si declinavit gressus meus de via, si secutus est oculus meus cor meum.
marg.|
{k}
Baruch filius Nerie incitat te. Hoc
ideo malum suspicabantur
{4.
262vb} contra Baruch, quia frequenter recitabat populo verba Ieremie et in omnibus obediebat.
marg.|
{l}
Et non audivit Iohannam aure
obedientie. Non audierunt inquam.
marg.|
{m}
Ut manerent in terra Iuda
vel non audierunt vocem Domini, ut manerent. Tales sunt omnes superbi et inobedientes. De quibus Is. 3.b. Populus ad iracundiam provocans est et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, que recta sunt. Loquimini nobis placentia.
marg.|
{n}
Ad quas
id est tempore obsidionis. Reversi inquam, ut habitarent in terra Iuda.
marg.|
{o}
Et omnem animam
id est omnem hominem. Simile Gn. 46.c. Omnes anime domus Iacob, que ingresse sunt in Egyptum fuerunt septuagint {a} {p}
Et tulit Ieremiam Prophetam
scilicet ut haberent secum Prophetam. Vel forte Ieremias sponte cum eis ivit, ut revocaret eos ad penitentiam.
marg.|
{q}
Et venerunt usque
etc.
civi
tatem Egypti. 30.a. Ierant in Thannis Principes tui et usque ad Anes pervenerunt quasi non audentes ibi permanere, immo ut ibi subditur. Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit, non fuerunt in auxilium et in utilitatem aliquam, sed in conclusionem et in opprobrium.
marg.|
{r}
Sume in manu tua lapides
etc.
in Crypta.
Crypta domus est vel via subterranea.
marg.|
{t}
Pharaonis Regi
s Egypti.
marg.|
{s}
Absconde
quasi ipso facto innuens quod sicut huiusmodi lapides non apparent, ita Nabuchodonosor veniet abscondite.
marg.|
{u}
Ecce ego mittam
scilicet Angelum inspirantem voluntatem veniendi, vel ipsum Nabuchodonosor mittam.
marg.|
{x}
Et, assumam Nabuchodonosor
quasi sicut illi lapides non apparent modo, sic modo non videtur quod Nabuchodonosor veniet in Egyptum et tamen veniet. Dicunt autem quod lapidibus illis lapidaverunt Ieremiam Iudei, imponentes ei quod per huiusmodi incitabat contra eos Regem Egypti.
marg.|
{y}
Ponam thronum eius super lapides istos
id est super locum, ubi sunt lapides. Et ponitur pars pro toto. Sic impletur illud Ez. 29.d. Fili hominis Nabuchodonosor Rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Cyrum, omne caput decalvatum et omnis humerus depilatus est et merces non est ei reddita, propterea ecce dabo ei terram Egypti et diripiet spolia eius et erit exercitui eius merces pro eo quod mihi laboraverunt.
marg.|
{z}
Veniensque
etc.
quos in morte in
{4.
263ra}
mortem
etc.
in q
uibus confidebant. Is. 31.b. Corruet auxiliator tuus Egyptius et cadet, cui prestatur auxilium, id est Iudeus, simulque omnes consumentur.
marg.|
{a}
Et captivos, ducet
etc. id est Iudeos, vel Egyptios.
marg.|
{b}
Sicut amicitur pastor pallio suo
id est sicut pastor contra pluviam tegit se, vel caput suum pallio et tamen non potest se defendere a pluvia : sic Egyptii volunt se defendere a Babyloniis sed non poterunt. Is. 30.c. Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumnia et in tumultu et innixi estis super eo, propterea erit vobis iniquitas hec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso, quoniam subito dum non speratur, veniet contritio eius.
marg.|
{c}
Egredietur inde in pace
scilicet Nabuchodonosor de Egypto.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_43)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_43)
Notes :