Capitulum 45
Numérotation du verset
Ier. 45,1
Verbum quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Nerie1 cum scripsisset verba hec in libro2 Ieremie anno quarto Ioachim filii Iosie regis Iuda dicens:
1 Nerie] Neri
Weber
|
2 libro] + de ore
Weber
|
Numérotation du verset
Ier. 45,2
hec dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch:
Numérotation du verset
Ier. 45,3
dixisti ve misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni
Numérotation du verset
Ier. 45,4
hec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos edificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc
Numérotation du verset
Ier. 45,5
et tu queris tibi grandia noli querere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quecumque perrexeris
Capitulum 45
Numérotation du verset
Ier. 45,1
marg.|
{4.
264va}
Verbum hoc locutus est
In precedentibus quatuor capitulis egit Ieremias de his, que facta sunt tempore captivitatis et post captivitatem Iudeorum. In hoc capitulo revertitur ad priora tempora ante captivitatem, consolans Baruch super afflictione sua. Multa enim mala sustinebat Baruch, eo quod dicta Ieremie scribebat et promulgabat. Et dividitur hoc capitulum in duas partes. Primo arguit eum quasi de murmure et impatientia. Secundo, consolatur eum exemplo aliorum et promissione salutis, ibi :
Hec dicit Dominus Dici
t ergo.
marg.|
{a}
Verbum quod locutus
etc.
cum scripsisset verba hec
scilicet Bar.
marg.|
{b}
In libro pro
cuius combustione iratus fuerat, ut sup. 36.g.
marg.|
{c}
Ve misero
etc.
dolorem quia
forte eum flagellaverat Dominus. Vel
dolorem de p
opuli calamitate et civitatis et templi destructione.
marg.|
{d}
Dolori meo quem
habebat de Domini sui incarceratione.
marg.|
{e}
Laboravi in gemi tu meo
etc.
vide
ns populi calamitatem et civitatis, Ideo 1. Mal. 2.a. Ve mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sancte. Iste ergo Baruch impatiens in tolerantia passionum, significat illos, qui in tribulationum pressura et persecutionum titubant, querentes hic consolationem, que in futuro promittitur. Mt. 5.d. Beati, qui lugent etc.
Et I
o. 16.a. Vos autem tristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mt. 5.d. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnum celorum.
marg.|
{f}
Ecce quos edificavi in p
rosperitate.
marg.|
{g}
Ego destruo in a
dversitate. Vel.
marg.|
{f}
Quos edificavi inte
rius per virtutum possessiones.
marg.|
{g}
Ego destruo exte
rius per tribulationum et infirmitatum immissiones.
marg.|
{h}
Et quos plantavi in t
emporalium abundantia, ut sup. 12.a. Plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum.
marg.|
{i}
Ego evello a te
mporalibus per paupertatem. Vel.
marg.|
{h}
Quos plantavi in c
elo.
marg.|
{i}
Evello a mu
ndo.
marg.|
{k}
Et tu queris tibi gaudia quod
non est faciendum, immo debemus flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus, ut dicitur Rm. 12.c. Eccles. 7.d. Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus ambula ; qui enim videret per quantam tribulationem transierunt antiqui, mirum esset, si queret hic gaudia. Infra 49.c. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris Lc. 32.e. Si in viridi hoc faciunt, in arido quid fiet ? Is. 32.c. Super humum populi mei spine et vepres ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis.
marg.|
{l}
Noli querere. Qui
a Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat Hieronymus Delicatus est miles, qui vult gaudere cum mundo et regnare cum Christo. Magis ergo hic querenda est tristitia, per quam veniemus ad gaudia in futuro. Unde Prv. 31.a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo, bibant et obliviscantur egestatis sue et doloris sui non recordentur amplius. Modo enim omnis disciplina videtur non esse gaudii, sed meroris, postea autem exercitatis per eam afferet fructus iustitie.
marg.|
{m}
Quia ecce ego adducam malum super omnem carnem
id est super omnes viventes in carnalibus deliciis. Lc. 6.d. Ve vobis, qui habetis hic consolationem vestram.
marg.|
{n}
Et dabo tibi animam tuam in salutem
etc.
si n
on velis hic querere gaudia, quasi ex hoc quod super malos inducam, in hoc inquam ipso faciam bonum, quia letabitur iustus, cum viderit vindictam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_45)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_45)
Notes :