Hugo de Sancto Caro

Capitulum 47

Numérotation du verset Ier. 47,1 

{t. 3: Erfurt, f. 157ra ; facsim., p. 169a} Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret pharao Gazam
Numérotation du verset Ier. 47,2 

hec dicit Dominus ecce aque
ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens
inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines
et ululabit omnis habitator terre
Numérotation du verset Ier. 47,3 

ab strepitu
pompe armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
Numérotation du verset Ier. 47,4 

pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philistiim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos
reliquias insule Cappadocie
Numérotation du verset Ier. 47,5 

venit calvitium super Gazam
conticuit
Ascalon
et reliquie vallis earum usquequo concideris
Numérotation du verset Ier. 47,6 

o mucro Domini
usquequo non quiescis
ingredere in vaginam tuam
refrigerare
et sile
Numérotation du verset Ier. 47,7 

quomodo quiescet cum Dominus preceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi

Capitulum 47

Numérotation du verset Ier. 47,1 
marg.| { 267ra } Quod factum est. Pri us contra Egyptios prophetavit, predicens eorum captivitatem. Hic autem prophetat contra Palestinos, predicens eorum captivitatem. Et dividitur hoc caput in partes. Primo, describit auctor destructiones illorum sub metaphora aquarum, cum impetu ab Aquilone descendentium. Aque enim, cum impetu descendentes, sunt Chaldei, cum strepitu et impetu contra Palestinam venientes. Secundo, sub metaphora mucronis omnia cedentis eorundem Palestinorum occisio ostenditur, ibi,   venit calvitium : istis ergo Palestinis predicit captivitatem futuram eo quod, sicut Egyptii infestabant populum Domini, in illius adversitate gaudentes, sic et Is. 13.a. usque ad vigesimum quartum capitulum. Et Ez. feriam. vigesimo quinto usque ad quadragesimum capitulum1 similiter vicinarum gentium prophetantur destructiones.
1 Ez…. capitulo] coniec., Exech. feriam. vigesim. quint. usque ad quadragesim. cap. Ed1703
marg.| {a} Quod factum est etc.   antequam percuteret Pharao Gazam civitatem Palestinorum, quam percussit Pharao. Hanc autem destructionem, de qua hic agitur, fecerunt Assyrii.
marg.| {b} Ecce aque descendent ab Aquilone : id est exercitus Assyriorum, qui et Iudeos et Palestinos vastaverunt.
marg.| {c} Et erunt quasi   torrens inundans quasi impetu violentissimo venient, omnia destruentes. Torrens enim cito venit et nihil ei resistit. De hac eadem istorum vastatione dicitur Is. 14.g. Ne leteris Philisthea omnis tu, quoniam commutata est virga percussoris tui.
marg.| {d} Et operient terram : pre multitudine exercitus, vel   operient quasi dicat : rumor audietur ubique quod Philistei quondam potentissimi destruentur. Simile Is. octav. b. Ecce adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes et multas, Regem Assyriorum et omnem gloriam eius. Is. 28.e. Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Aliter exponitur hoc de ira iudicis, quando erit in terra pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus pre timore et exspectatione, que supervenient universo orbi, ut dicitur Lc. 21.e, Is. 30.f. Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum.
Numérotation du verset Ier. 47,moraliter 
marg.| Aque gratie et doctrine ascendunt, quia ascendere faciunt. Io. 4. b. Aque salientis in vitam eternam. Sed aque divitiarum, vel deliciarum descendunt, quia descendere faciunt in Infernum. Ios. 3.d. Steterunt aque descendentes in loco uno et adinstar montis intumescentes apparebant procul ab urbe, que vocatur Edom usque ad locum Sarthan ; que autem inferiores erant in mare solitudinis quod nunc vocatur Mare mortuum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. Per urbem, Mundus, per habitatores eius, amatores mundi.
marg.| {e} Clamabunt homines et ululabunt etc. imminente captivitate, quia tunc unicuique mors imminebit.
marg.| {f} Et bellatorum eius id est Regis Assyriorum.
marg.| {g} Non respexerunt patres filios : Non enim potuit alter alteri succurrere, ubi hostes in singulos impingerent singulos occidentes.
marg.| {h} Manibus dissolutis quasi timidi et impotentes omnino.
marg.| {i} Pro adventu diei captivitatis tante.
marg.| {l} Et dissipabitur Tyrus et Sydon quia hi in auxilio Palestinorum. Sic erit in Inferno, vel in die Iudicii, quando mali ululabunt pre contritione spiritus gementes, ut dicitur Is. 66.c. So. 1.c. Ululate omnes habitatores pile, conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento ibid. Erit vox clamoris a porta piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus. Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis. Sed tunc omnem malorum {4. 267rb} ululatum, strepitus Demonum super illos rugientium superabit et inflexibilis erit iustitia, ut misereatur eorum, nec tunc patres respicient filios, scilicet miserando eis. Tunc enim beati non miserebuntur damnatorum, sed potius congaudebunt divine iustitie. Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris : Tunc enim quilibet tantum de seipso sollicitus erit, quia etiam columne celi contremiscent et pavebunt ad nutum eius, Iob. 26.c. Vel potest hoc dici de illis, qui timore Dei intrant religionem, non hoc demittentes propter livorem parentum. Dt. 33.a. Qui dixerit patri suo et matri sue, nescio vos etc. Hieronymus Gladium tenet hostis, ut me perimat et ego de lacrimis parentum cogitabo, per calcatum perge patrem etc.   Et h oc debet facere.
marg.| {i} Pro adventu diei id est timore iudicii. Malachie 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ?
marg.| {k} In quo vastabuntur omnes Philisthiim id est luxuriosi, qui cum potione cadentes.
marg.| {l} Et dissipabitur Tyrus avar i.
marg.| {m} Et Sidon ambi tiosi.
marg.| {n} Reliquias insule Cappadocie. De Cappadocia enim Dominus transtulerat Palestinos in terram Palestinam, sicut et Iudeos transtulit de Egypto et Syros de Cyrene, ut habitarent omnes hi circa terram Iudeam. Unde Am. 9.b. Numquid non Israel ascendere feci de terra Egypti et Palestinos de Cappadocia et Syrios de Cyrene ? quasi dicat : non superbiatis vos, o Iudei, quia transtulerim vos de Egypto, quia sic et istos de alienis regionibus transtuli.
marg.| {o} Venit calvitium super Gazam. Gaz a civitas est Palestine, que numquam amodo restituetur, sicut calvo capilli numquam renascuntur. Vel quia ibi erit maximus luctus, quia secundum Hieronymum capitis, barbeque rasura luctus indicium fuit apud antiquos, ut dicitur Iob. 1.d.
marg.| {p} Conticuit Ascalon. Asc alon alia civitas similiter Palestine, ubi pre dolore capitis cessavit omnis vox letitie et gaudii, ut ibi sit meror continuus. Sophonie 2.a. Gaza destructa erit, ut Ascalon in desertum. Et ideo, quia destructe sunt, ibi non erit vox, id est tumultus hominum : Sic in Inferno mali in tenebris conticescent. Unde Ps. 106. Omnis iniquitas eorum oppilabit os suum. Gaza interpretatur robusta Domini. Hec est Ecclesia, que est calva, que non habet canos in fronte, sed post habet. Vel de Prelatis exponitur, qui quia alios decalvaverunt et spoliaverunt, tunc expoliabuntur Is. 3.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Hab. 2. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui relicti fuerint de populis. Ascalon interpretatur ignis infamis. Hi sunt luxuriosi, hi omnes propter peccata sunt de Palestina, id est potione cadentes, quia bibunt subsannationem quasi aquam, ut dicitur Iob. trigesim. quart. a.
marg.| {q} Usquequo concideris ? Hic notat gravitatem afflictionis, quia gladius, quandoque pre magnitudine ictus concidit valide et conciditur. Vel in hoc innuit, quia Chaldei alios destruendo meruerunt destrui.
marg.| {r} O mucro Domini usquequo non quiesces a vi ndicta. Et loquitur Propheta quasi eis compatiens, scilicet Philisteis. Iste enim mucro, scilicet Nabuchodonosor, postquam concidit, postea ipse concisus est. Unde Ez. vigesim. prim. g. Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima, te ut interficias et fulgeas. Sed post subdit. Revertere ad vaginam tuam, ad locum, in quo creatus es. In terra nativitatis tue iudicabo te et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei afflabo in te. Et hoc est.
marg.| {s} Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. Hoc ergo dixit Propheta in persona ipsorum Palestinorum afflictorum. Et ideo respondet Propheta, quia adhuc non {4. 267va} potest quiescere, cum Dominus adhuc per eum non exercuerit totam vindictam. Und {e} {a}   Quomodo quiescet, cum Dominus preceperit ei etc.   adversum maritimas. id est civitates Palestinorum, que sunt marine ?
marg.| {c} Ibique condixerit illi id est preceperit hoc mucroni, ut interficiat et ideo antequam perficiatur interfectio, non reponetur in vaginam.
Numérotation du verset Ier. 47,moraliter 
marg.| Per mucronem pena, per vaginam patientia. Dominus extrahit de vagina mucronem, quando percutit tribulatione aliquem. Sed tunc occultabitur peccator in vagina, quando exspectatur ad penitentiam. Unde Petro volenti percutere, dictum est. Repone gladium in vaginam, id est exspecta et non sumas vindictam. Exech. 21.a. Ecce ego ad te et eiiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. Iob. 20.d. Gladius eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua. Modo ergo mucro Domini quiescit in peccatores, sed exibit fulgurans contra eos in iudicio. Sed modo desevit super bonos, sed in iudicio revertetur in vaginam.
marg.| {b} Adversum maritimas id est carnales voluptates, que dicuntur maritime, quia in amaritudinem convertentur. Boethius. Quid dicam de voluptatibus, quarum plenus est appetitus anxietate, satietas penitentia ? Gregorius Voluptas presens non satiat, preterita non delectat, futura cruciat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_47)

Notes :