Hugo de Sancto Caro

Capitulum 49

Numérotation du verset Ier. 49,1 

Ad filios Ammon hec dicit Dominus numquid filii non sunt Israel aut heres non est ei ? Cur igitur hereditate possedit Melchon1 Gad
1 Melchon] Melchom hic et ubique Weber
et populus eius in urbibus eius habitavit ?
Numérotation du verset Ier. 49,2 

Ideo ecce dies veniunt in te2 dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath
2 in te] om. Weber
filiorum Ammon fremitum prelii. Et erit in tumulum dissipata filieque eius igni succendentur et possidebit Israel possessores suos, dicit Dominus.
Numérotation du verset Ier. 49,3 

Ulula Esebon quoniam vastata est Hai3. Clamate filie Rabbath, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes quoniam4 Melchon
3 Hai Rusch ] Ahi Weber |
4 quoniam] quia Weber |
in transmigrationem5 ducetur, sacerdotes eius
5 transmigrationem] transmigratione Weber
et principes eius simul.
Numérotation du verset Ier. 49,4 

Quid gloriaris in vallibus ?
Defluxit vallis tua filia delicata
que confidebas in thesauris
tuis et dicebas: quis veniet ad me ?
Numérotation du verset Ier. 49,5 

Ecce ego inducam super te terrorem
ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo
et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem
Numérotation du verset Ier. 49,6 

et post hec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 49,7 

ad Idumeam hec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman
periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum
Numérotation du verset Ier. 49,8 

Fugite et6 terga vertite, descendite in voraginem7 habitatores Dedan
6 et] om. Weber |
7 voraginem] voragine Weber |
quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius.
Numérotation du verset Ier. 49,9 

si vindemiatores venissent
super te
non reliquissent racemum si fures in nocte
rapuissent quod sufficeret sibi
Numérotation du verset Ier. 49,10 

ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius
et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit
Numérotation du verset Ier. 49,11 

relinque pupillos tuos
ego eos faciam vivere et vidue tue
in me sperabunt
Numérotation du verset Ier. 49,12 

quia hec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium
ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes
Numérotation du verset Ier. 49,13 

quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra
et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas
Numérotation du verset Ier. 49,14 

auditum
audivi
a Domino et legatus
ad gentes missus est congregamini
et venite contra eam
et consurgamus
in prelium
Numérotation du verset Ier. 49,15 

ecce enim parvulum
dedi te in gentibus contemptibilem inter homines
Numérotation du verset Ier. 49,16 

arrogantia tua
decepit te et superbia
cordis tui qui habitas in cavernis petre
et apprehendere niteris altitudinem collis
cum exaltaveris
quasi aquila
nidum tuum
inde detraham te dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 49,17 

et erit Idumea deserta
omnis qui transibit
per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius
Numérotation du verset Ier. 49,18 

sicuti subversa est Sodoma et Gomorrha
et vicine eius ait Dominus non habitabit ibi vir
et non incolet eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 49,19 

ecce quasi leo
ascendet de superbia Iordanis
ad pulchritudinem robustam
quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem preponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me
et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
Numérotation du verset Ier. 49,20 

propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si
non deiecerint eos parvuli
gregis
nisi dissipaverint
cum eis habitaculum eorum
Numérotation du verset Ier. 49,21 

a voce ruine eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius
Numérotation du verset Ier. 49,22 

ecce quasi aquila descendet8 et evolabit et expandet
8 descendet] ascendet Weber
alas suas super Bosram et erit
cor fortium Idumee in die illa quasi cor mulieris parturientis
Numérotation du verset Ier. 49,23 

ad Damascum confusa est Emath et Arphat
quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit
Numérotation du verset Ier. 49,24 

dissoluta est Damascus versa in fugam tremor apprehendit eam
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
Numérotation du verset Ier. 49,25 

quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem letitie
Numérotation du verset Ier. 49,26 

ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri prelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum
Numérotation du verset Ier. 49,27 

et succendam ignem in muro Damasci et devorabit menia Benadab
Numérotation du verset Ier. 49,28 

ad Cedar et ad regna Asor que percussit Nabuchodonosor rex Babylonis hec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis
Numérotation du verset Ier. 49,29 

tabernacula
eorum et greges
eorum capient pelles eorum
et omnia vasa eorum
et camelos eorum
tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu
Numérotation du verset Ier. 49,30 

fugite
abite vehementer in voraginibus
sedete
qui habitatis Asor
ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor
rex Babylonis
consilium
et cogitavit
adversum vos cogitationes
Numérotation du verset Ier. 49,31 

consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia
non vectes
ei soli habitant
Numérotation du verset Ier. 49,32 

et erunt cameli eorum in direptionem
et multitudo iumentorum
in predam et dispergam eos in omnem ventum
qui sunt attonsi in comam
et ex omni confinio eorum adducam
interitum
super eos ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 49,33 

et erit Asor in habitaculum draconum
deserta
usque in eternum non manebit ibi vir
nec incolet eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 49,34 

quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam adversus Elam in principio regni Sedechie regis Iuda dicens
Numérotation du verset Ier. 49,35 

hec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Elam summam fortitudinem eorum
Numérotation du verset Ier. 49,36 

et inducam super Elam quatuor ventos a quatuor plagis celi et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Elam
Numérotation du verset Ier. 49,37 

et pavere faciam Elam coram inimicis suis
et in conspectu querentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei
dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos
Numérotation du verset Ier. 49,38 

et ponam solium meum in Elam et perdam inde reges et principes ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 49,39 

in novissimis
autem diebus reverti
faciam captivos
Elam dicit Dominus

Capitulum 49

Numérotation du verset Ier. 49,1 
marg.| Hucusque Iudicia Moab prius prophetavit contra Moabitas, hic autem contra Ammonitas et Idumeos et multos alios. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes. Primo, predicit destructionem Ammon, eo quod ausus fuit invadere terram Iudeorum. Secundo, loquitur contra Idumeos, ibi : Ad Idumeam. Tertio, contra Damascum et per consequens contra omnes Syros et Arabes, quia Damascus est Metropolis Syrie, Ibi : Ad Damascum. Quarto, predicit destructionem Saracenorum habitantium in solitudine Cedar, cuius regionis metropolis fuit Asor, ibi : Ad Cedar. Quinto, contra Elamitas, ibi : Quod factum est. Dicit ergo.
marg.| {k} Hucusque Iudicia Moab etc. id est hucusque predicta est destructio Moab.
marg.| {m} Numquid non filii sunt Israel Ammo nite contermini erant sorti Gad et eos pluries infestaverunt. Cum autem decem tribus ducte essent in captivitatem, sortem eius quasi iure hereditario possederunt et ideo. Numquid non filii etc. vel quia erant filii Loth nepotis Abrahe. Unde non deberent esse infesti Iudeis cognatis suis. De hoc habetur Eccl. 25.
marg.| {o} Cur igitur etc.   Melchon quod est Idolum Ammonitarum.
marg.| {r} Et populus eius scilicet Melchon.
marg.| {s} In urbibus eius. scilicet Gad, quasi ausi sunt idololatria sua et populum Domini infestare et eorum hereditatem invadere, ubi idolum suum coluerunt.
marg.| {t} Ideo quia sic fecit Ammon.
marg.| {u} Ecce dies veniunt in te o Am mon.
marg.| {x} Et auditum faciam super Rabbath etc.   metr opolis est Ammonitarum.
marg.| {z} Et erit in tumultum dissipata. Ez. 25.a. Dabo Rabbath in habitaculum Camelorum et filios Ammon in cubile pecorum,
marg.| {a} Et possidebit Israel scilicet terram Iuda quod maxime impletum fuit tempore Machabeorum.
marg.| {b} Ulula Esebon etc.   Eseb on et Ar civitates {4. 270vb} sunt Moab : sed contermine sunt Ammonitis, quibus destructis valde timuerunt Ammonite. Et ideo de destructione illarum in onere Ammonitarum loquitur.
marg.| {d} Accingite vos ciliciis In s ignum doloris, sic faciebant antiqui.
marg.| {e} Plangite et circuite per sepes lati tando et refrigerium querendo, vel fructus sepium querendo post inopiam, vel insaniendo, sicut insani ingravescente suo dolore undique discurrunt ad Medicum, in uno loco subsistere non valentes, id est Sacerdotes eius et Principes eius simul. Is.. 24.a. sicut populus, sic Sacerdos et sicut servus, sic et Dominus eius.
marg.| {a} {4. 271ra} {Δ} Quid gloriaris in vallibus nemo rosis, fecundis et amenis, quas habebant ? quasi quid confidis in abundantia fructuum, credens te non posse venire ad penuriam ?
marg.| {b} Defluxit vallis tua id est ex nimia abundantia sterilis effecta est, vel, defluxit vallis, id est exiccata est et post nimiam siccitatem sterilis effecta est. Vel hoc dicit, quia in vallibus aquosis erat eorum refugium, quia extranei non audebant illuc ire propter aque abundantiam. Ideo dicit : Defluxit vallis tua, quasi non habebis ibi refugium.
marg.| {d} Ecce ego te inducam super te terr orem etc.   ab o mnibus, ut, qui ante nullum timebatis, modo omnes timeatis.
marg.| {e} Et dispergemini singuli a conspectu vestro duct i in captivitatem, vel in diversas regiones captivi, ita ut de cetero alter alterum non videat.
marg.| {f} Nec erit, qui congreget fugientes in c aptivitatem. Vel, fugientes a prelio.
marg.| {g} Et post hec reverti faciam etc.   Potu it hoc esse ad litteram. Vel intellige mystice hoc magis impletum tempore gratie.
Numérotation du verset Ier. 49,moraliter 
marg.| Moraliter,
marg.| {l} Ad filios Ammon Ammo n interpretatur populus, vel populus parcens, vel populus iniquus. Hi sunt avari divites, qui in dolore acquirunt divitias et parce vivunt et cum merore et inique retinent Augustinus Omnis dives, aut iniquus, aut heres iniqui. Eccl. 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Eccl. 5.c. Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub Sole, divitie conservate in malum Domini sui ; pereunt enim in afflictione pessima.
marg.| {m} Numquid non filii sunt id est religiosi, vel iusti, quorum hereditates per fraudem, vel rapinam, vel usuram rapiunt avari ? Ps. 9. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem, scilicet auferendo eis substantiam suam ; Et subdit. Insidiatur, ut rapiat pauperem, id est eius bona. Eccl. 13.c. Venatio Leonis Onager in eremo, sic pascua divitum sunt pauperes.
marg.| {n} Aut heres non est ei Gn. 15.a. Ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus mee iste Eliezer erit, supple heres meus, quasi non debet esse.
marg.| {p} Melchon inte rpretatur Rex meus.
marg.| {q} Gad succ inctus latro. Per Melchon divites, qui in mundo regnant. Per Gad, pauperes, qui quasi succincti latrones reputantur. Prv. 22.a. Dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum, servus est fenerantis. Est ergo sensus, id est divites rapiunt hereditates pauperum.
marg.| {r} Et populus eius in urbibus eius habitavit id est filii divitum in domibus et agris pauperum, Prv. 23.b. Ne attingas parvulorum terminos et agrum pupillorum ne introeas, propinquus enim illorum fortis est, scilicet Christus et ipse iudicabit contra te causam illorum.
marg.| {u} Super Rabbath filiorum Ammon fremitum prelii id est super filios divitum fremitum diripientium bona eorum, sicut patres diripuerant ab aliis. Hoc enim est Iudicium Dei iustum. Prv. 22.c. Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori se et indigebit. Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Cum consummaveris predationem, depredaberis. Hab. 2.b. Ve ei, qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum ? Numquid non repente consurgent, qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes. Vel super illos, qui sunt Rabbath quod interpretatur iudicans tempus, vel multum temporis, est fremitus prelii. Hab. 3.c. In fremitu conculcabis terram et in furore obstupefacies gentes.
marg.| {c} Clamate filie Rabbath id est divitum avarorum, qui iudicant et vendunt tempus in usuris.
marg.| {d} Accingite vos ciliciis loco sericarum vestium.
marg.| {e} Plangite risu m lascivie vestre. Is. 3.c. Pro eo quod elevate sunt filie Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant pedibus suis et composito gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit.
marg.| {f} Et circuite per sepes id est per religiones. Melius enim esset filiabus divitum intrare religionem, quam vivere deliciose de rapinis patrum suorum. Dicitur autem religio sepes propter asperitatem et custodiam. Isai {e} c. 58.d. Et vocaberis edificator sepium, avertens semitas iniquitatum. Eccl.
marg.| c. 36.d. Ubi non est sepes, diripietur possessio. Eccl.
marg.| c. 10.b. Qui dissipat sepem, mordebit eum Coluber.
marg.| {g} Quoniam Melchon id est dives.
marg.| {h} In transmigrationem ducetur id est in Infernum. Lc. 16.f. Mortuus est dives et sepultus in Inferno.
marg.| {a} * Quid gloriaris in vallibus id est in habitu vili et domo humili et cibo tenui, de quibus multi religiosi hypocrite gloriantur, quasi de ipsa humilitate superbientes. Gregorius Superbia natione celestis, sub cinere et cilicio latitans, celestium mentes inhabitat, semper enim nititur ad ortus proprios remeare. August. Cetera vitia vitiosam habent originem, sola superbia radicata est in bono Seneca. Qui domum nostram intraverit, nos potius miretur, quam supellectilem nostram. Magnus ille est, qui sic fictilibus utitur, quemadmodum argento, nec ille minor est, qui sic argento utitur, quemadmodum fictilibus. Ier. ad Eustochium. Vestis sit, nec sordida satis, nec munda satis, diversitate notabilis, ne tibi obvia pretereuntium turba consistat et digito demonstret, nec satis religiosa velis videri, nec plus emuleris, quam necesse est et nec gloriam fugiendi queras. A multis enim mirum in modum dum laus vitatur queritur : hoc vitio pauci sunt, qui caruerunt, hoc testimonio, nec de divitiis preteritis glorieris, nec generis nobilitatem iactes, nec hoc ipsum tibi iactantiam generet quod seculi iactantiam contempsisti, ne quia in vestibus auratis placere desisti, placere coneris in sordibus. De talibus Is. 7.b. Caput Syrie, id est superbie Damascus quod interpretatur cilicium.
marg.| {b} Defluxit vallis id est nihil valet humiliatio tua, Eccles. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat et interiora eius sunt plena dolo.
marg.| {c} Que confidebas in thesauris tuis. Prv . 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet.
marg.| {d} Terrorem Hunc habent semper avari. Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
marg.| {h} Numquid non ultra est sapientia, in Themam Civi tas est Idumee, in qua solet vigere sapientia secularis, quasi dicat : sapientia vestra non poterit vos liberare. Is. 47.d. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum, stent et salvent te augures celi, qui contemplantur sidera et supputant menses, ut ex eis nuntient ventura tibi, ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Bar. 3.c. Non est visa in Themam, scilicet sapientia. Themam interpretatur defectio et significat prosperitatem mundanam, que multis suavis est. Iob. 28.b. Non invenitur sapientia in terra suaviter viventium. Lc. 2.f. Querebant eum inter cognatos et non invenerunt eum. Iob. 6.c. Considerate semitas Themam, itinera Saba et exspectate paulisper, quia confusi sunt. Saba interpretatur clamor, vel rete, in quo superbia. Bar. 3.c. Non est audita in terra Chanaan quod interpretatur commotio, in hoc avaritia et ita in ipsis non est sapientia.
marg.| {i} Periit consilium a filiis quasi , pater non potest dare consilium filiis, nec filii patri.
marg.| {k} Inutilis facta est sapientia eorum sic et multorum, supra 10.c. Stultus factus est omnis homo a sapientia sua.
marg.| {l} Fugite o vo s Idumei.
marg.| {o} In voraginem id est cavernas, ut sic non possitis inveniri ab hostibus.
marg.| {p} Habitatores Dedam Urbs est Idumee et interpretatur {4. 271rb} cognatio, in quo mystice innuitur quod affectiones carnales fugiende sunt. 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem.
marg.| {m} Terga vertite scilicet ad peccatum, qui ad illud habetis faciem versam, sed tergum ad Deum. Ideo uxor Loth versa est in statuam salis, quia respexit post tergum, ut dicitur Gn. 19.f.   Descendite per considerationem.
marg.| {o} In voraginem infe rni. Is. 38.b. Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas Inferni. Prv. 13.c. In itinere contemptorum vorago.
marg.| {q} Perditionem Esau id est Idumeorum.
marg.| {r} Adduxi super eum Unde Ez. 18.e. Impietas impii super eum erit.
marg.| {s} Tempus visitationis eius id est iuste retributionis. Isti Idumei sic dicti sunt ab Esau, qui quia pilosus fuit, vocatus est Seir, id est hispidus et quia ob lenticule rufe edulium, ab edulio dictus est Edom.
marg.| {t} Si vindemiatores etc. quasi ne dicatis quod thesauros vestros in speluncis poteritis abscondere et ideo parum perdetis, quia si vindemiatores eius venissent super te saltem, non reliquissent racemum.
marg.| {u} Si fures in nocte scilicet ad te venissent.
marg.| {x} Rapuissent quod sufficere sibi quasi aliquid reliquissent, quasi isti non possent tibi tantum nocere, quantum nocebunt Chaldei, quia Chaldei devastantes, nihil relinquent. Per vindemiatores autem intelligit illos latrones, qui publici sunt et raptores aperti ; per latrones illos, qui nocte suffodiunt domos. Hi ergo significant hereticos, qui furantur sufficientia sibi, id est verba et auctoritates sacre Scripture, quas sibi credunt sufficere, supra 23.f. Ergo ad Prophetas, qui furantur verba mea. Isti quotidie ingrediuntur vineam Domini, quam de Egypto transtulit, id est de tenebris infidelitatis vocavit. Hi omnia volunt depredari, ut nec vix racemum ibi relinquant. Ideo dicitur. Ct. 2.d. Capite nobis vulpeculas, que demoliuntur vineas. Mi. 8.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in Autumno racemos vindemie ; sic et Demones multos vindemiant et in domo Domini multos rapiunt. supra 6.b. Usque ad racemum colliget, quasi in vinea reliquias Israel. Is. 1.c. Derelinquetur filia Sion quasi umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario et quasi civitas, que vastatur ; est autem duplex tentatio, scilicet aperta, que significatur per vindemiatores, qui de die vindemiant. Et occulta, que per fures, qui de nocte. Iob. 19.b. simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Hi sunt latrunculi Syrie, qui vastaverunt Iudeam. 4Rg. 24.a. Lc. 10.e. Incidit in latrones etc.   Os. 9.a. Fur ingressus est spolians, latrunculus foris : ecce duplex tentatio, scilicet aperta et occulta.
marg.| {y} Ego vero discooperui per Chaldeos.
marg.| {z} Revelavi abscondita eius ut o mnia facile possent depredari Chaldei, scilicet.
marg.| {a} Vastatum est semen id est filii.
marg.| {b} Et non erit Ita dives sicut prius. Vel non erit, de cetero populus. Vel non erit, quia, interficietur. Simile Abd. prim. b. Si fures introissent ad te, nonne furati essent sufficientia sibi ? si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi, quomodo scrutati sunt. Is. investigaverunt abscondita eius, usque ad terminum emiserunt te. In futuro omnia abscondita aperientur 1Cor. 4.a. Illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Mt. 10.c. Nihil opertum. Per semen mali, per fratres et vicinos complices et sequaces illorum.
marg.| {c} Relinque pupillos tuos secu ndum quosdam dat consilium, ut tradant se hostibus relictis pupillis et viduis, quia si contingat quod tradantur pupilli et vidue, que nihil deliquerunt, sicut et delinquentes punientur. Unde si etiam innoxii punientur, constat quod magis noxii.
marg.| {b} {4. 271va} Δ Unde subdit. Ecce quibus scilicet pupillis tuis, id est pupillis Iudeorum, quibus a Chaldeis non erat Iudicium etc.
marg.| {c} Relinque etc.   Myst ice, contra illos, quos paupertas parentum retrahit ab ingressu claustri, vel ab aliquo proposito. Ier. facile rumpit hec vincula Christi amor et gehenne timor. {Θ} Idem facile contemnit omnia, qui se semper cogitet moriturum. De vaccis legitur 1Rg. 6.c. quod vacce fete, reclusis vitulis earum in domo, ibant in directum per viam, que ducit Bethsames, pergentes et mugientes, nec declinaverunt ad dexteram, nec ad sinistram. Magis ergo sunt carnales tales, quam vacce.
marg.| {a} Et ego faciam eos vivere etc.   Vita eterna, scilicet illos qui sunt pupilli, id est quibus Mundus pater mortuus est et concupiscentia mater : Quia pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me Ps. 9. Pupillo eris adiutor. Alibi Ps. 131. Viduam eius benedicens   ] etc. {b}   Ecce, quibus non erat Iudicium quasi , tibi erat causa quare destruaris, sed quibus non erat Iudicium, id est qui non meruerunt destrui sicut multi boni, qui erant inter Iudeos : ut Ieremias et Baruch, tamen erat Iudicium in ipsorum comparatione.
marg.| {c} Et tu quasi   innocens etc.   qui idola colis ?
marg.| {d} Non eris innocens id est non agam tecum sicut cum innocente 1Pt. 4.d. Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Super humum populi mei vepres et spine ascendunt, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis, ut dicitur Is. 22.c. sup. 45.b. Quos plantavi, ego evello et tu queris tibi gaudia ? Am. 9.b. Qui edificat in celo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit. Fasciculum autem super terram fundant, qui carnem suam ieiuniis et abstinentiis et huiusmodi castigant et per hoc ascensionem in celo edificant, si ergo pater ita filium suum castigat, quid faciet servis nequam ? Lc. 23.e. Si in viridi ligno etc. Iob. 3.d. Nonne silui, nonne quievi et venit super me indignatio ?
marg.| {e} Quia per memetipsum iuravi quia maiorem, per quem iurarem, non habui.
marg.| {f} Quia in solitudinem id est sine habitatore.
marg.| {g} Et in opprobrium. In captivitate.
marg.| {h} Et in desertum id est sine cultu et sine fructu.
marg.| {i} Et in maledictionem erit Bosra id est quia maledicentes alicui, dicent : sic accidat tibi, ut accidit Bosre Bosra, id est Idumea, que ideo vocatur Bosra, quia valde munita. Bosra enim ad litteram civitas est de Moab, vel forte civitas Idumee, sicut et Moab, licet enim idem sit nomen, non tamen eadem civitas.
Numérotation du verset Ier. 49,mystice 
marg.| {k} Bosra Mund us est Is. 93.a. Quis est iste, qui venit de Bosra ?
marg.| {f} In solitudinem desp erationis, vel omnimode desolationis in futuro.
marg.| {g} In opprobrium id est criminis improperatio quod unusquisque sibi improberabitur in Inferno. sup. 20.c. Confundantur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquum delebitur.
marg.| {h} In desertum per defectum omnis boni.
marg.| {i} In maledictionem per cumulationem omnis mali :
marg.| {l} Auditum audivi a Domino etc. quasi dicat : non dicatis quod hec, que dico, fingam, non missus a Domino ad gentes. Possunt enim dicere, tu non fuisti missus nisi ad Iudeos, quid ergo ad te de nobis attinet ? Ideo dicit.
marg.| {m} Ad gentes scilicet Chaldeos, vel ad vos Idumeos.
marg.| {n} Congregamini ergo etc.   o vo s Chaldei.
marg.| {o} Contra eam Idum eam, quia ad hoc dicendum missum sum.
marg.| {p} Et consurgamus in prelium quasi ego ipse ero dux primus in acie, ut exprimit Glossa Sed nonne Ieremias fuit in exercitu Chaldeorum contra Idumeos ? Non, sed loquitur in persona Domini, qui dedit Chaldeis virtutem et potestatem impugnandi Idumeos.   Ecce enim parvulum etc.   Loqu itur in persona Domini. Idumei dicuntur parvuli et contemptibiles in comparatione aliarum nationum, que circa eos erant et hoc non numero, sed merito. Sed tamen erigebantur per superbiam : Unde.
marg.| {r} Arrogantia tua etc.   Quia enim habebant loca excelsa, credebant quod a nullo possent expugnari et ideo se elevabant. Unde.
marg.| {s} Qui habitas in cavernis petre Pro quibus superbis, quia, scilicet in petris habes fortissima castra.   Et apprehendere niteris altitudinem {4. 271vb}   collis quia in montibus excelsis castra facis, superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum.
marg.| Mystice, de filio.
marg.| {l} Auditum audivi etc.   Unde . Io. 15.b. Quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis.
marg.| {m} Legatus ad gentes etc.   Ad littera m Aod. 1.a. Auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit. Pro. 13.c. Legatus fidelis sanitas Pro. 25.d. Aqua frigida anime sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. Agga. 2.b. Veniet desideratus cunctis gentibus. Hic enim est Angelus magni consilii, ut Is. 9.b.
marg.| {n} Congregamini scilicet mecum, o vos Apostoli et predicatores Ex. 32.f. Si quis Domini est, iungatur mihi. Ps. 93. Quis consurget mihi adversus malignantes.
marg.| {o} Et venite contra scilicet Mundum. Ps. 59. Quis deducet me usque in Idumeam, scilicet sanguineam, quam Christus suo sanguine rubricavit ; Unde Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra etc.   quar e rubrum est vestimentum tuum ut calcantium in torculari ? Et respondet. Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum. Talibus armis se Christus induit, scilicet spiritualibus, non carnalibus ad preliandum contra Mundum, que sunt potentia Deo ad destructionem omnium munitionum, ut dicitur 2Cor. 10.b. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me.
marg.| {p} Et consurgamus in prelium unde Mt. 10.d. Non veni mittere pacem, sed gladium   ] etc. {q}   Ecce enim parvulum etc.   hoc dicitur ad hereticos contra quos expugnandos proprie Christus missus est, qui in comparatione contemptibiliores sunt et tamen arrogantia eos elevat, preferentes intellectum suum fidei, ut hic dicit Dominus ad omnes humiles. Unde dicit : dedi te, unde donum Dei est, esse in mundo contemptibilem. Multi enim sic salvantur, qui honorati damnarentur. Unde Ps. 89. Letati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis, quibus vidimus mala 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis.
marg.| {r} Arrogantia tua etc.   sic multi superbiunt, quia habitant in claustris, vel desertis. Sed numquid placet Deo habitatio sine humilitate ? Immo magis displicet Deo superbia claustralis, quam secularis. Isti enim, qui sic de humilitate sua superbiunt, quid facerent si in dignitate essent ?
marg.| {u} Cum exaltaveris etc.   Aqui la in alto nidificat, ne pulli eius vel eius ova a serpentibus devorentur : sic Idumei in montibus excelsis castra faciebant, ne quis posset eis nocere et in hoc gloriabantur quod castra habebant inexpugnabilia, quia si inter sidera collocati essent, vel quasi , si etiam contra nature possibilitatem possent celi alta penetrare, inde detraherem et ad terram prosternerem.
Numérotation du verset Ier. 49,mystice 
marg.| Mystice Nidus est asper exterius, sed mollis interius. Hec est conversatio hypocrite, qui exterius asperitatem penitentie interius, sunt pleni delitiarum et stercore peccatorum. Hypocrita ergo nidum, ut Aquila exaltat, cum de sua religione, vel asperitate se elevat, qui in fine tanto profundius cadet, quanto altius ascenderit, Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Abd. 1.b. Qui dicis in corde tuo. Quis detrahet me in terram ? si exaltatus fueris, ut Aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te.
marg.| {x} Omnis qui etc.   stupebit visa magnitudine tormentorum.
marg.| {y} Et sibilabit etc. quasi supra modum mirabitur.
marg.| {z} Sicut subversa est etc.   supp le, ita deserta erit Idumea. Sed quomodo ergo dixit supra quod pupillos faceret vivere ? Sol. id est destruam sicut illos destruxi, non tamen omnino ita crudeliter, vel irrecuperabiliter.
marg.| {a} Non habitabit etc. id est in Idumea.
Numérotation du verset Ier. 49,moraliter 
marg.| {x} Omnis, qui transibit Tran sitores vident plagas vel miserias et pericula, que sunt in Mundo, sed in Mundo manentes et residentes non vident, nec etiam sentiunt, quia ut dicitur Iob. 30.a. Esse sub sentibus delicias computabant. Ideo tales non bene possunt iudicare de Mundo, sed qui iam separati sunt a Mundo, illi cognoscunt. Ideo Iob. 21.d. Interrogate quemlibet de viatoribus et hec eadem illum intelligere {4. 272ra} cognoscetis.
marg.| {a} Ecce quasi   Leo ascendet in s olitudine iuxta Iordanem habitant Leones et veniunt ad Iordanem, ut bibant et ita fortiores ad solitudinem revertuntur : sic Nabuchodonosor Iudeis destructis fortior venit ad Idumeam. Qui dicitur Leo, quia fortis, ferox et rapax erat.
marg.| {b} De superbia Iordanis scilicet de Iordane intumescente, id est a Iudeis, quorum erat regio, que circa Iordanem, qui tunc intumescebat, quando ibi venit Nabuchodonosor, vel quando inde ivit contra Idumeam. Vel, de superbia Iordanisid est de terra Iudeorum, que superba erat et habitans iuxta Iordanem.
marg.| {c} ad pulchritudinem robustam id est contra Idumeam que sibi pulchra et robusta videtur. Venit enim primo Nabuchodonosor in Iudeam a qua ad Idumeam transitus est per Iordanem.
marg.| {d} Quia subito currere faciam eum Nabu chodonosor.
marg.| {e} Ad illam Idum eam.
marg.| {f} Et quis erit electus etc. quasi non oportet quod ego ei preponam alium, qui destruet.
marg.| {g} Quis enim similis mei quasi , quia per me potens erit, qui per me potens sum. Et ideo cum ei potentiam desuper dem, non oportet eum alium habere adiutorem. quia ipse per me sic potens factus, fortior erit vobis omnibus.
marg.| {h} Et quis sustinebit me resi stens potentie, vel voluntati mee ? Et quis est iste pastor ? quasi non confidatis in Rege vestro, quia non poterit liberare vos et Regem et pastorem propter Esau, qui fuit pastor.
marg.| {k} Qui resistat vultui meo id est ire mee, vel voluntati.
Numérotation du verset Ier. 49,moraliter 
marg.| {b} De superbia Iordanis Iord anis interpretatur humilis descensus. Hic est claustralis, quem cum Diabolus potest inducere in superbiam, tunc securus ascendit.
marg.| {c} Ad pulchritudinem robustam id est ad clericos seculares, quia per exemplum claustralium corrumpuntur seculares. Iob. 41.d. Sternet sibi aurum quasi lutum et fervescere faciet quasi ollam profundum maris. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium et non mirabitur et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eis. Hab. 1.d. Incrassata est pars eius et cibus eius electus, propter hoc expandit sagenam suam et semper interficere gentes non cessat. Vel, superbia Iordanis, est superbia de humilitate quod est cadere hominem sub bestia, quam vicit.
marg.| {f} Et quis erit electus etc.   Unde Iob. 41.d. Non est potestas sub celo, que comparetur ei.
marg.| {g} Quis enim similis mei ? Ps. 85. Non est similis tui in diis Domine etc. Iob. 9.b. Deus cuius ire nemo resistere potest.
marg.| {l} Propterea audite consilium Domini id est secretum quod modo revelavit.
marg.| {m} Et cogitationes eius id est dispositiones.
marg.| {n} Si non deiecerint eos parvuli gregis quasi etiam minimi de Chaldeis, qui sequuntur greges, poterunt eos destruere sup. 37.b. Si derelicti fuerint pauci eis vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni.
marg.| {o} Nisi id est si non.
marg.| {p} Dissipaverint cum eis id est contra eos pugnantes, scilicet contra Idumeos, quasi mihi non credatis supple. Sic Predicatores humiles deficiunt peccatores eos convertendo. Ps. 63. Sagitte parvulorum facte sunt plage eorum. Iob. 30.a. Nunc derident me iuniores tempore, quorum dedignabar partes ponere cum canibus gregis mei. Prv. 9.e. Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem. Is. 11.b. Puer parvulus minabit eos,
marg.| {q} A voce ruine eorum id est Idumeorum.
marg.| {r} Commota est terra), vi cinarum provinciarum, scilicet timore.
marg.| {s} Clamor in mari rubro cui Idumea vicina est, iuxta illud, Transierunt Idumei flentes et clamantes, cum in captivitatem ducerentur.
marg.| {t} Ecce quasi   Aquila Nabu chodonosor velox, rapax.
marg.| {u} Ascendet ad rapiendum et d evastandum.
marg.| {x} Et expandet alas suas exer cituum suorum catervas.
marg.| {y} Super Bosram scilicet Idumeam, que munita est.
marg.| {z} Et erit cor fortium etc. quasi   cor mulieris parturientis) id est dolens valde, que erat olim gaudens.
marg.| {a} Ad Damascum hoc contra Syrios, qui similiter multa {4. 272rb} mala fecerunt, confederando se cum decem tribubus contra duas. Ad Damascum, supple sermo dirigitur. Damascus est metropolis Syrie.
marg.| {b} Confusa est Emath et Arphat Emat h et Arphat urbes sunt pertinentes ad Damascum. Sed nonne hec Damascus destructa est tempore Achaz patris Ezechie ? Unde 4Rg. 16.b. Ascendit Rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenem : Quomodo ergo predicit destructionem illius ; cum iste Ieremias post tempus illud ceperit Prophetare ? Solutio: Hic predicit destructionem futuram per Babylonios : Ibi autem de illa loquitur, que facta est per Assyrios.
marg.| {c} Quia auditum pessimum audierunt id est rumorem captivitatis imminentis ab hostibus, scilicet Babyloniis, vel Romanis, quia similiter Romani, postquam vastaverunt et Iudeos, vastaverunt et istos.   Turbati sunt in mari hoc dicit, quia plures civitates pertinentes ad Damascum, erant iuxta mare et etiam quedam in insulis maris.
marg.| {e} Quiescere non potuit scilicet Damascus. Dicuntur autem turbari in mari, quia ibi irruerunt in eos hostes, vel propter maris tempestates, propter quas impediti sunt ne per mare transeuntes fugerent.
marg.| {f} Dissoluta est Damascus) id est pre pavore ab eis omnis vigor recessit et ideo versa est in fugam.
Numérotation du verset Ier. 49,mystice 
marg.| {a} Mystice Ad Damascum etc.   Dama scus interpretatur poculum sanguinis, vel saccus cilicii. Hi sunt Hypocrite, qui sub cilicio portant sanguinem. Unde dicuntur similes sepulchris dealbatis, que a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia, ut dicitur Mt. 23.c. Emath interpretatur formidans eos, vel affectio eorum. Hi sunt avari, qui libenter accipiunt et semper formidant. Iob. 14.c. Sonitus terroris semper in auribus illius etc.   Arph at interpretatur sanans, vel salvans ; sic hypocrite promittunt alios sanare et salvare suis orationibus, Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui comeditis domos viduarum orationes longas orantes.
marg.| {b} Confusa est ergo Emath et Arphat id est hypocrite et avari, qui pre omnibus confundentur in iudicio, quia tunc apparebit falsa simulatio sanctitatis. Ps. 52. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt, quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt.
marg.| {c} Auditum pessimum audierunt malu s erit auditus vox tube ad Iudicium vocantis : Ps. 111. Ab auditione mala non timebit. Peior erit vox Domini disceptantis. De qua. Ps. 90. Libera me de laqueo venantium et a verbo aspero. Pessima autem vox sententie prolate : Ite maledicti etc.   De q ua Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illis sustinere ?
marg.| {d} Turbati sunt in mari id est in mundo.
marg.| {e} Pre solitudine etc.   Eccl . 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire. Prv. 11.a. Exspectatio sollicitorum peribit. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Ideo Mt. 6.d. Nolite solliciti esse quid manducetis etc.
marg.| {f} Dissoluta etc.   anim a peccatoris. Et potest exponi in bono.
marg.| {f} Dissoluta per contritionem.
marg.| {g} Versa est etc.  ) scilicet a facie peccati. Eccl. 21. quasi a facie Colubri fuge peccatum.
marg.| {h} Tremor etc.   pro peccatis penitentem.
marg.| {i} Angustia etc.   Ps. 47. Commoti sunt, tremor etc.
marg.| {k} quasi parturientem Is. 26.d. A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis.
marg.| {l} Quomodo dereliquerunt ) Derisorie loquitur ad eos.
marg.| {m} Civitatem laudabilem, urbem letitie ? id est Damascum.
Numérotation du verset Ier. 49,mystice 
marg.| Hec civitas est Ecclesia, quam multi dereliquerunt, Bar. 4.c. Nemo gaudeat super me viduam et desolatam, a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Domini. {4. 272va} {a} Ideo cadent ] per peccatum.
marg.| {b} Iuvenes eius ] lascivi et leves.
marg.| {c} In plateis eius : In lata via huius mundi, que ducit ad mortem, ut dicitur Mt. 7.b. Ps. Iuvenes eius in gladio ceciderunt. Hec est platea ducens ad Infernum Iac. 1.b. Dives in itineribus suis marcescet.
marg.| {d} Et omnes viri prelii id est discordiarum seminatores. Os. 13.d. Ipse scilicet Infernus, inter fratres dividet ibi Glossa Quicquid seminat inter fratres discordiam, est Infernus.
marg.| {e} Conticescent quia impii in tenebris conticescent.
marg.| {f} In die illa) scilicet Iudicii.
marg.| {g} Et succendam ignem cupi ditatis et luxurie.
marg.| {h} In muro Damasci quod interpretatur saccus cilicii, id est hypocrite, qui penitentiam exteriorem ostendit.
marg.| {i} Et devorabit menia Benadab que scilicet fecit   (Benadab ) Rex Syrie qui edificavit muros Damasci. Benadab interpretatur spontaneus. Hi sunt illi, qui sponte vovent Domino, sed reddere nolunt, vel differunt. Sed dicitur Eccl. 5.a. Si quid vovisti Domino, ne moreris reddere, displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Menia istorumid est virtutes devorat ignis peccati. Am. 1.b. Mittam ignem in domos Azaheli et devorabit domos Benadab.
marg.| {k} Ad Cedar scilicet dirigitur sermo. Hi sunt Ismaelite, qui proprie deberent dici Agareni, sed Saracenos se nuncupaverunt perversa presumptione. Isti habitabant in solitudinibus et in tentoriis. Hi semper Iudeis fuerunt contrarii, isti multum abundabant in pecoribus.
marg.| {l} Et ad Regna Asor que Metropolis eorum fuit in Eremo habitantium.
marg.| {m} Surgite et ascendite ad Cedar o Ch aldei.
marg.| {n} Et vastate filios Orientis Unde Is. 11.d. Per mare simul predabuntur filios Orientis.
marg.| {o} Tabernacula eorum etc.   quia omnes homines illius terre habitabant in tabernaculis.
marg.| {q} Pelles eorum etc. id est tabernacula de pellibus facta.
marg.| {s} Et vocabunt super eos formidinem id est formido veniet, ac si esset vocata.
Numérotation du verset Ier. 49,mystice 
marg.| {k} Cedar inscios.
marg.| {l} Asor sapientes. Contra utrosque insurgit Diabolus. Surgite, o Predicatores, a quiete contemplationis, ad opera predicationis. Ct. 5.c. Surrexi, ut aperiam dilecto meo.
marg.| {m} Et ascendite per ostensionem boni exempli Is. 40.b. Super montem excelsum ascende etc.
marg.| {n} Et vastate filios Orientis qui tales sunt quales nati scilicet filii ire. Vel, id est qui semper nascuntur et numquam nati sunt et qui semper proponunt benefacere et numquam faciunt, Is. 37.a. filii venerunt usque ad partum et non est virtus pariendi Mt. 24.b. Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus. Seneca. Quid turpius quam senex vivere incipiens, male vivunt, qui semper vivere incipiunt.
marg.| {o} Tabernacula eorum latebras conscientie.
marg.| {p} Et greges motu s brutales.
marg.| {q} Pelles eorum conv ersationem exteriorem malam. Lv. 4.c. Precipitur, ut Sacerdos pellem hostie efferat extra castra et comburat eam. Hab. 3.b. Turbabuntur pelles terre Madian.
marg.| {r} Et camelos eorum tollent per peccatorum deformitatem.
marg.| {s} Et vocabunt super eos formidinem debe nt enim predicare ea, que timorem, non risum excitant. Sap. 12.a. Misisti antecessores exercitus tui vespas, id est aculeos timoris.
marg.| {t} In circuitu eius oste ndendo, quomodo omnia peccatorem impugnabunt. Sap. 5.d. Armabit creaturam ad ultionem inimicorum et pugnabit cum illo Orbis terrarum contra insensatos.
marg.| {u} Fugite scilicet o vos Saraceni.
marg.| {x} Abite vehementer id est velociter.
marg.| {y} In voraginibus sedete ut l atitetis in locis cavernosis et {4. 272vb} absconditis.
marg.| {a} Iniit enim etc.   consilium astu tiam capiendi vos.
marg.| {c} Et cogitavit adversus vos cogitationes disp onendo quomodo capiet vos.
Numérotation du verset Ier. 49,mystice 
marg.| {n} Fugite a pe ccato. Ps. 44. Ecce elongavi fugiens   ] etc. {y}   In voraginibus per recogitationem peccatorum ad dolendum, non ad delectandum.
marg.| {b} Rex Babylonis id est Diabolus, 1Pt. 5.b. Adversarius vester Diabolus etc.
marg.| {z} Qui habitatis Asor quod interpretatur sagitta luminis. Hec est lingua adulatoris, que per lucem vulnerat, sup. 9.c. Sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias.
marg.| {d} Consurgite et ascendite etc.   o Ch aldei.
marg.| {e} Et habitantem confidenter quasi non in timore. Sed dicitur Eccl. 27.a. Nisi instanter te tenueris in timore Domini, cito subvertetur domus tua. Tales sunt vocantes per prosperitatem et ideo Diabolus revertens ad eos, facit novissima peiora prioribus, ut dicitur Mi. 12.d.
marg.| {f} Non ostia, nec vestes etc. quasi audacter potestis illuc ire et totum capere.
marg.| {g} Soli habitant quasi non habent aliquam confederationem cum aliqua gente, sic illi cito a Demone capiuntur, qui non habent vectes et ostia per sensuum suorum conclusionem. Is. 58.c. Egenos, vagosque induc in domum tuam. Eccl. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum etc.   Prv. 25.d. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum : Ideo dicit Ps. 104. Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantie labiis meis. Hi sunt vectes qui numquam debent removeri ab arca. Ex. 25.b. Quoniam confortavit seras portarum tuarum etc.   Vel, soli, a Deo vel absque societate aliorum, ut sunt homines singulares. Ier. Morbide oves cum gregem suum relinquunt, luporum morsibus patent : De agmine columbarum unam accipiter separat, quam statim devorat. Ideo Eccl. 4.c. Ve soli, quia si ceciderit etc.   Iud. 18.c. Venerunt in Lais ad populum quiescentem et securum et percusserunt eos in ore gladii, urbemque incendio tradiderunt, nullo penitus ferente auxilium, eo quod procul habitarent a Sydone et cum nullo hominum quicquam haberent societatis et negotii, ideo Ps. 131. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Vel per hostium Christus per vectes Prelati. Quia ergo nec Christus est in eis per gratiam, nec habent Prelatos bonos, ideo soli sunt et cito a Diabolo rapiuntur, tamquam oves non habentes pastorem.
marg.| {h} Et erunt etc.   divi tes gibbosi. Iob. 1.d. Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt Camelos et tulerunt eos.
marg.| {i} Et multitudo iumentorum ) unde Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus.
marg.| {k} Et dispergam eos etc.   attonsi in comam ) Tangit consuetudinem Saracenorum, sic ventus vane glorie arripit eos, qui temporalibus abrenuntiaverunt. Ps. 1. Erit tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terre. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum.
marg.| {l} Et Ex omni etc.   quia sunt odiosi omnibus vicinis suis. Sic caro cum sit inimicus noster familiaris et vicinus, est pestilentior et periculosior. Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius.
marg.| {m} Et erit Asor etc.   Myst ice, id est Demonum. Is. 13.d. Domus eorum replebuntur draconibus, qui cum naturaliter sint frigidissimi, super omnia animalia sitiunt, sic luxuriosi et avari. Asor sagitta luminis. Hi sunt prelati et litterati. 1. Mac 1.c. Tulit Antiochus de sanctificatione in quam intravit altare aureum et candelabrum luminis et vasa eius universa.
marg.| {n} Non manebit ibi vir scilicet in curia Magnatum qui sunt sagitta luminis, quia non nisi lumen querunt. Mt. 11. Qui mollibus induuntur, in domibus Regum sunt.
marg.| {o} Quod factum etc.   adversum Elam ). Isti Elamite erant de regione Elam, que est regio Presidis.4.273ra} Predicit ergo hic destructionem Persarum et Medorum, qui licet Chaldeos destruxerint, per Macedones destructi sunt, ut Deus eos impunitos pro peccatis non relinqueret.
marg.| {a} Ecce ego confringam arcum etc.   hoc dicit, quia Elamite optimi erant sagittarii, unde Is. 22.b. Elam sumpsit pharetram et currum hominis equitis.
marg.| {b} Sumam fortitudinem id est auferam ab eis.
marg.| {c} Eorum Elem itarum.
marg.| {d} Et inducam super Elam quatuor ventos etc.   Alex ander enim Macedo habens secum gentes de quatuor plagis vastavit eos.
marg.| {e} Et ventilabo eos Elam itas.
marg.| {k} Et adducam super eos malum deso lationis ab omni bono.
marg.| {l} Iram furoris capt ivitatis, per immissionem omnis mali.
marg.| {m} Et mittam post eos gladium quasi etiam in captivitate habebunt persecutionem.
marg.| {n} Et ponam solium meum in Elam scilicet solium Alexandri quod meum est, id est a me ei datum.
marg.| {o} Et perdam inde Reges id est nobiles de genere Regio.
marg.| {p} In novissimis autem diebus etc.   hoc intelligitur mystice, quia persecutoribus mortuis multi ex eis convertentur ad Dominum.
Numérotation du verset Ier. 49,mystice 
marg.| {b} Elam Inte rpretatur despiciens, vel tentans, sic superbi despiciunt omnes alios.
marg.| {a} Arcum tale s enim sunt sagittarii hominum per detractiones et adulationes, sup. 9.a. Extenderunt, quasi arcum linguam mendacii et non veritatis. Ps. 36. arcus eorum confringatur.
marg.| {f} In omnes ventos ad o rientem, ut considerent vilitatem originis et erubesCt. Ad Occidentem, ut cogitent incertitudinem mortis et contremisCt. Ad Aquilonem, ut attendant presentem miseriam et ingemisCt. Ad Austrum, ut beneficia Dei considerent et gratias agant.
marg.| {e} Et ventilabo eos vent ilabro predicationis, que separat grana a paleis. Za. 6.b. Isti sunt quatuor venti celi, qui egrediuntur, ut stent coram Dominatore universe terre. Ab his quatuor ventis venit spiritus, ut dicitur Ez. 27.c.
marg.| {h} Profugi. fug ientes peccata.
marg.| {g} Perveniant pere grinando, consilia querendo.
marg.| {i} Et pavere faciam Prv. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus.
marg.| {k} Et adducam super eos malum per predicatores comminando.
marg.| {m} Gladium de q uo Mt. 10.d. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium, veni enim separare hominem adversus patrem suum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_49)

Notes :