Hugo de Sancto Caro

Capitulum 50

Numérotation du verset Ier. 50,1 

verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Ieremie prophete
Numérotation du verset Ier. 50,2 

annuntiate in gentibus et auditum facite levate signum predicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum
Numérotation du verset Ier. 50,3 

quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone
que ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt
Numérotation du verset Ier. 50,4 

in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient
filii Israel ipsi et filii Iuda simul
ambulantes
et flentes
properabunt et Dominum Deum suum querent
Numérotation du verset Ier. 50,5 

in Sion
interrogabunt viam
huc facies eorum
venient et apponentur ad Dominum federe sempiterno
quod nulla oblivione delebitur
Numérotation du verset Ier. 50,6 

grex perditus factus est populus meus pastores eorum
seduxerunt
eos feceruntque vagari
in montibus
de monte
in collem
transierunt obliti sunt cubilis sui
Numérotation du verset Ier. 50,7 

omnes qui invenerunt
comederunt eos
et hostes eorum dixerunt non peccavimus
pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitie
et exspectationi patrum eorum Domino
Numérotation du verset Ier. 50,8 

recedite
de medio Babylonis
et de terra Chaldeorum egredimini
et estote
quasi hedi
ante greges
Numérotation du verset Ier. 50,9 

quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium
magnarum de terra aquilonis
et preparabuntur adversum eam et inde
capietur sagitta eius
quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua
Numérotation du verset Ier. 50,10 

et erit Chaldea in predam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,11 

quoniam
exultatis
et magna loquimini diripientes hereditatem meam
quoniam effusi estis sicut vitulus
super herbam et mugistis ut tauri
Numérotation du verset Ier. 50,12 

confusa est mater vestra
nimis et adequata pulveri que genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens
Numérotation du verset Ier. 50,13 

ab ira Domini non habitabitur
sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit
et sibilabit super universis plagis eius
Numérotation du verset Ier. 50,14 

preparamini
contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit
Numérotation du verset Ier. 50,15 

clamate adversus eam ubique dedit manum
ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei
Numérotation du verset Ier. 50,16 

disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbe unusquisque
ad populum suum convertetur
et singuli ad terram suam fugient
Numérotation du verset Ier. 50,17 

grex dispersus Israel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur
iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis
Numérotation du verset Ier. 50,18 

propterea hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo
regem Babylonis
et terram eius sicut visitavi regem Assur
Numérotation du verset Ier. 50,19 

et reducam Israel ad habitaculum suum
et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius
Numérotation du verset Ier. 50,20 

in diebus illis et in tempore illo ait Dominus queretur iniquitas Israel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis
quos reliquero
Numérotation du verset Ier. 50,21 

super terram
dominantium
ascende
et super habitatores eius visita dissipa
et interfice que post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia que precepi tibi
Numérotation du verset Ier. 50,22 

vox belli in terra et contritio magna
Numérotation du verset Ier. 50,23 

quomodo confractus est et contritus est malleus universe terre
quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus
Numérotation du verset Ier. 50,24 

illaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et apprehensa quoniam Dominum provocasti
Numérotation du verset Ier. 50,25 

aperuit Dominus thesaurum suum
et protulit vasa ire sue
quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum
Numérotation du verset Ier. 50,26 

venite ad eam ab extremis finibus
aperite ut exeant
qui conculcent eam tollite de via
lapides et redigite in acervos et interficite eam
nec sit quicquam reliquum
Numérotation du verset Ier. 50,27 

dissipate universos fortes eius
descendant in occisionem ve eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum
Numérotation du verset Ier. 50,28 

vox fugientium
et eorum
qui evaserunt de terra Babylonis ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius
Numérotation du verset Ier. 50,29 

annuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia que fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israel
Numérotation du verset Ier. 50,30 

idcirco cadent iuvenes
eius in plateis eius et omnes viri
bellatores eius
conticescent in die illa
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 50,31 

ecce ego ad te superbe
dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tue
Numérotation du verset Ier. 50,32 

et cadet superbus
et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius
et devorabit omnia in circuitu eius
Numérotation du verset Ier. 50,33 

hec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
Numérotation du verset Ier. 50,34 

redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis
Numérotation du verset Ier. 50,35 

gladius
ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius
Numérotation du verset Ier. 50,36 

gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt
Numérotation du verset Ier. 50,37 

gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur
Numérotation du verset Ier. 50,38 

siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur
Numérotation du verset Ier. 50,39 

propterea habitabunt dracones
cum fatuis ficariis
et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem
Numérotation du verset Ier. 50,40 

sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis
Numérotation du verset Ier. 50,41 

ecce populus
venit ab aquilone
et gens magna et reges multi
consurgent a finibus terre
Numérotation du verset Ier. 50,42 

arcum et scutum apprehendent crudeles sunt et immisericordes vox eorum quasi mare sonabit
et super equos ascendent sicut vir paratus ad prelium contra te filia Babylon
Numérotation du verset Ier. 50,43 

audivit rex Babylonis
famam eorum et dissolute sunt
manus eius angustia
apprehendit eum dolor quasi parturientem
Numérotation du verset Ier. 50,44 

ecce quasi leo ascendet
de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem preponam ei
quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
Numérotation du verset Ier. 50,45 

propterea
audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos
parvuli
gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis
habitaculum eorum
Numérotation du verset Ier. 50,46 

a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est

Capitulum 50

Numérotation du verset Ier. 50,1 
marg.| Verbum quod locutus est etc.   expl eto vaticinio contra Egyptios, Moabitas et Ammonitas et omnes alios predictos, ad ultimum contra Babylonios incipit prophetare, eo quod Iudeos captivaverunt et omnes predictos arroganter afflixerunt. Procedit autem Propheta mixtim, nunc, scilicet de destructione Babyloniorum agens, nunc de Iudeorum liberatione. Et dividitur hoc capitulum in undecim partes. Primo, predicit confusionem Chaldeorum in idolis suis et eorum vastationem. Secundo, interserit Iudeorum liberationem et captivitatem, quam sustinuerunt in Babylone plangendo commemorans, Ibi ; In diebus illis : Tertio, invitat Iudeos ad reditum de Babylone, cuius futuram destructionem predicit Persis et Medis, ibi ; Recedite de medio Babylonis. Quarto omnes hostes Chaldeorum ad eorum impugnationem invitat, ibi ; Preparamini contra Babylonem. Quinto, causam destructionis Chaldeorum, scilicet vastationem Iudeorum et ipsos reducendos et multiplicandos ostendit, ibi ; Grex dispersus Israel. Sexto, ponitur admiratio Prophete super tam subita vastatione, tam potentis regni, ibi : Quomodo confractus est. Septimo, ostendit Propheta, Deum esse impugnatorem Chaldeorum, ibi : Aperuit Dominus thesaurum suum ; Octavo, introducit Iudeos de Babylone redeunte {4. 273rb} in Hierusalem et per alias nationes iustam vindictam in Chaldeos exercuisse, ibi : Vox fugientium. Nono, loquitur specialiter contra Regem Babylonis superbum et arrogantem, ibi : ecce ego ad te. Decimo, loquitur ad Chaldeos et Principes communiter, ostendens eorum occisionem, ibi : Gladius ad Chaldeos. Undecimo, auctorem Babylonice destructionis ostendit, ibi : ecce populus ; dicit ergo.
marg.| {q} Verbum quod locutus est etc.   In manu Ieremie Prophete quia propter opera sua bona Dominus hec ei revelavit.
marg.| {t} Annuntiate in gentibus supe r quod valde letabuntur, quia Chaldei omnes alias gentes sibi subiugaverant, sed a Medis et Persis destructi sunt.
marg.| {y} Levate signum id est vexillum ad veniendum contra Babylonis. Vel Levate signum a Medis et Persis.
marg.| {a} Capta est Babylon id est in proximo est, ut capiatur.
marg.| {b} Confusus est Bel idol um Babyloniorum.
marg.| {c} Victus est Merodach id est Balthasar, qui erat pronepos Nabuchodonosor.
marg.| {d} Gens Medo rum et Persarum.
marg.| {h} Et abierunt in c aptivitatem.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| {r} De Babylone etc.   Baby lonia interpretatur confusio. Chaldea, quasi fera, vel quasi mamilla, hec est mundus.
marg.| {s} In manu Ier. id est in administratione Prophetarum et Apostolorum.
marg.| {t} Annuntiate mund i periculum et supplicium, quia Na. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te.
marg.| {u} In gentibus quasi peccatoribus predicate. Gregorius Vecordem se asserit, qui hortis sitientibus in flumen aquam proiicit, Ps. 50. Docebo iniquos vias tuas.
marg.| {x} Et auditum facite per ostensionem boni exempli.
marg.| {y} Levate signum Cruc is in corpore vestro, per imitationem crucis Christi. Gal. 6.a. Stigmata Crucis Christi in corpore meo porto. Vel sic, quasi divitibus et potentibus mundi Crucis mysterium predicate. Is. 13.a. Super montem caliginosum levate signum, id est super acervos dignitatum et divitiarum, quibus oculus mentis caligatur, unde Iud. 9.e. Umbras montium vides, quasi hominum capita et hoc errore deciperis, quia exemplo Prelatorum multi decipiuntur, qui umbras, quasi solidam rem sequuntur. Eccl. 34.a. quasi , qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia, sup. 13.c. Date gloriam Deo, antequam contenebrescat etc. Iob. 40.c. Hic montes herbas ferunt. Vel, levate signum, boni exempli et postea predicate. Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in Regno celorum.
marg.| {z} Et nolite celare. Iob. 16.d. Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latenti clamor meus. Ps. 93. Non abscondi veritatem tuam etc.   Act. 20.f. Mundus sum a sanguine omnium, non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
marg.| {a} Capta est Babylon) id est mundus.
marg.| {b} Confusus est Bel omni s mundi dignitas. Apc. 18.c. Ve ve civitas illa magna Babylon, quoniam in una hora veniet Iudicium eius. Bel interpretatur vetustas, per quam significatur peccatum quod in mundo destrueretur, si Prelati essent boni, ut dictum est. Merodach interpretatur amara procacitas, in quo significatur omnis mundi Philosophia, vel doctrina prava.
marg.| {d} Quoniam ascendet contra eam gens ab Aquilone etc.   here tici a Diabolo missi, sup. 1.c. Ab Aquilone pandetur omne malum, vel per hos Predicatores, qui debent continere ab omni peccato, qui significantur per Medos et Persas, Unde Is. 11.d. Suscitabo super eos Medos, qui argentum non querunt, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. Sed ipsi exemplo suo malo magis ponunt Ecclesiam in solitudinem.
marg.| {e} Ab homine id est a sapiente.
marg.| {f} Usque ad pecus id est simplicem.
marg.| {g} Et moti sunt per peccatum.
marg.| {h} Et abierunt In c aptivitatem Inferni. Thr. 1.b. Parvuli eius ducti sunt in captivitatem : Et egressus est a filia Sion omnis decor eius : Facti sunt Principes eius etc.
marg.| {4. 273va} {a} In diebus illis et in tempore illo scilicet destructionis Babyloniorum.
marg.| {b} Venient filii Israel ipsi et filii Iuda simul quasi de manibus eorum liberabuntur illi pauci de decem tribubus, qui redierunt et illi de duabus tribubus. Destructa enim Babylone, data fuit Iudeis licentia redeundi.
marg.| {d} Ambulantes et flentes scilicet pre gaudio, vel flebant petentes, ut Dominus daret eis prosperitatem in terra sua, sup. 31.b. In fletu venient et in misericordia reducam eos.
marg.| {h} In Sion etc. id est veritatem vie eundi ad Dominum.
marg.| {k} Huc facies etc. id est voluntas.
marg.| {m} Quod nulla oblivione delebitur prop ter hoc verbum magis debet exponi de tempore gratie, quando de Iudeis et gentibus multi conversi sunt ad Deum, unde.
marg.| {a} In diebus illis et in tempore illo a De o prefinito, id est tempore quo predicabitur Evangelium in universo mundo.
marg.| {b} Venient ad p enitentiam, vel claustrum, vel celum.
marg.| {c} Filii Israel ipsi et filii Iuda uter que populus, vel clerici et laici, vel Prelati et subditi.
marg.| {d} Ambulantes de v irtute in virtutem.
marg.| {e} Et flentes pro peccatis suis et alienis, pro miseria mundi, pro desiderio celi. Ps. 125. Euntes ibant et flebant, sup. 41.b. Incedens et flens ibat.
marg.| {f} Properabant prop ter vie longitudinem, propter latronum multitudinem, propter temporis brevitatem, propter longam Sanctorum, qui in Paradiso sunt, exspectationem. Hic enim periculose conversamur et diu exspectamur et ad magna vocamur et ideo properemus, ne forte excludamur. Ct. 2.d. Surge, propera amica mea, speciosa mea et veni ; sic Magdalena, scilicet properans et flens, nec tamen exspectavit quod illi surgerent a mensa, ubi venit, ut dicitur Lc. 7.f.
marg.| {g} Et Dominum Deum suum querent in Sion : id est in Ecclesia, vel in claustro, non in nundinis, vel in mercato. Os. 5.d. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient. Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest. Et ubi inveniri potest ?
marg.| {i} Interrogabunt viam veri tatis, id est Christum. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita, vel viam mandatorum Dei. Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri ; vel viam, Is. 30.e. Hec est via ambulate in ea, vel.
marg.| {i} Interrogabunt viam qua Sancti precesserunt. Supra 6.d. State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, que sit via bona et ambulate in ea. Multi non interrogant, qua incedere debeant et ideo male incedunt, Ps. 106. Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Eccles. 10.c. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt pergere in urbem, vel.
marg.| {h} In Sion Inve nitur Dominus, id est in speculatione sacre Scripture. Iac. 1.d. Si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro considerant vultum nativitatis sue in speculo, qui autem perspexerit in lege perfecte libertatis etc.   hic beatus in facto suo erit.
marg.| {k} Huc facies eorum venient. id est intellectus et affectus, qui debent poni in sacra Scriptura ambo simul.
marg.| {l} Et apponentur ad Dominum federe sempiterno ut d icat illud felix anima, Rm. 8.g. Quis poterit me separare a Caritate Christi ? etc.
marg.| {n} Grex perditus factus est populus meus hoc dicit, quia propter peccata maiorum populus ductus fuit in captivitatem, quia scilicet non docuerunt populum et ideo peccaverunt ; Unde Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuerunt scientiam.
marg.| {o} Pastores eorum seduxerunt eos trah endo ad peccatum, verbo et exemplo, vel peccatis eorum consentiendo. Ideo dicitur de Prelatis, sup. 14.d. Ubi est grex, qui datus est tibi, inclitum pecus tuum Ez. 34.b. facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim pastores {4. 273vb} quesierunt gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant. Pastores Iudeorum vocat scribas, Phariseos, Reges et Principes, qui traxerunt eos ad peccata. Similiter seducunt Prelati gregem suum tripliciter, scilicet non corrigendo. Prv. 11.b. Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. Item correctionem emolliendo. Prv. 29.c. Cum disciplina cessaverit, dissipabitur populus. Prv. 28.d. Qui corripit hominem, postea gratiam inveniet apud eum magis, quam ille, qui per lingue blandimenta decipit. Item malo exemplo, sup. 23.d. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram.
marg.| {p} Feceruntque vagari in montibus ubi adorabant idola, propter admonitionem suorum Regum, ut Achaz et Manasse et Ieroboam, id est fuerunt causa, ut Iudei per montes, id est per loca montuosa transirent in captivitatem Chaldeorum.
marg.| {r} De monte in collem transierunt quia terra Babylonie montuosa est.
marg.| {t} Obliti sunt cubilis sui. id est terre sue, ubi ante quiescebant securi.
marg.| {u} Omnes, qui invenerunt etc. scilicet Nabuchodonosor, Nabuzardan et alii hostes, ut Theglatphalasar, Sennacherib, Rapsaces, Pharao et alii.
marg.| {x} Dixerunt scilicet ipsi eorum Prelati, non reputantes se in hoc peccare quod erant causa populo tante calamitatis.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| {q} Mystice, In montibus supe rbie et dignitatum secularium, vel ambitionum et divitiarum, vel in variis peccatis, Ez. 34.b. Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso.
marg.| {r} De monte supe rbie.
marg.| {s} In collem avar itie. Vel de lege ad Evangelium quod ex magna superbia dicebant esse tenendum cum lege.
marg.| {t} Obliti sunt cubilis sui id est Ecclesie, que est hortus sponsi et sponse, ut dicitur Prv. 30.d. Qui collocat in petra cubile suum. Vel cubilis sui, humilitatis, vel proprie conscientie, in qua debet homo quiescere. Mt. 6.a. Intra in cubiculum tuum. Na. 3.c. Intra in lutum et calca ; vel cubilis sui, caritatis, Ct. 1.b. Indica mihi, ubi cubas. Et respondet. In meridie, id est caritatis fervore.
marg.| {u} Omnes, qui invenerunt comederunt eos quia Io. 10.b. Quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Ez. 34.a. Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.
marg.| {y} Non peccavimus etc.   sic dicunt Prelati, qui auferunt monachis et clericis divitibus.
marg.| {z} Domino decori iustitie. id est contra Dominum et contra ritum legis, qui erat iustitiam docens et faciens et erat decor et ornatus eorum. Sed dicitur Lam. 1.b. egressus est a filia Sion omnis decor eius.
marg.| {a} Et exspectatione patrum eorum Domino id est contra Dominum, id est quod patres eorum exspectabant. Gn. 49.b. Ipse erit exspectatio Gentium.
marg.| {b} Recedite de medio Babylonis etc.   Inte rserit liberationem populi sui, que facta est, facta vastatione Babyloniorum a Medis et Persis. Recedite, imminente captivitate illorum, ne cum eis destruamini.
marg.| {c} Et estote, quasi   hedi ante gregem qui saltando et quasi ludendo volunt gregem precedere. Et per hoc {4. 274ra} Δ monet divites, qui in Babylone possessiones habebant, ut leti redeant in Iudeam et contendant etiam alios precedere, quia multo maiores ibi reperietis possessiones. Multi enim nolebant inde exire propter possessiones, quas ibi congregaverant.
marg.| {a} Et in die capietur ). Immo nocte, ut Dn. 5.g. ubi dicitur quod de nocte captivata est Babylon et Chaldeus Rex interfectus est, cui successit Rex Persarum, Darius in Regno. Sol. in die capieturid est manifeste, quia hoc manifestum fuit omnibus aliis gentibus.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Mystice {b} Recedite de medio Babylonis etc. id est de peccato et vicinia, sive circumstantiis peccatorum. De primo Apc. 18.b. Exite de illa populus meus et ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis, quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum. De secundo. Gn. 19.d. Non stes in omni circa regione. Quamdiu enim super flumina Babylonis sumus, suspensa sunt organa nostra, quia quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? Sed Hierusalem est canticum spirituale. Unde supra 31.a. Virgo Israel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. Za. 2.c. O Sion, fuge, que habitas apud filiam Babylonis, quia hec dicit Dominus, post gloriam misit me ad gentes, que spoliaverunt vos.
marg.| {c} quasi hedi Hedus {Θ} lascivus est et gregem saliendo prevenit, sic quilibet debet alios prevenire ad penitentiam et confessionem, nec debet exspectare, donec totus grex pervenerit. Et talis sic penitens multum placet Deo, ut illi, qui ante quadragesimam confitentur, non exspectantes usque ad finem. Dicuntur autem penitentes hedi, quia placent Deo, sicut carnes hedi sapide sunt et quia pro peccato offerebatur hedus secundum legem. Gn. 27.b. Affer mihi duos hedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur, Mi. 7.a. Precoquas ficus desideravit anima mea. Debet etiam penitens saltare in penitentia, eam, scilicet hilariter faciendo, sicut et de hoc Angeli gaudent, ut dicitur Lc. 15.b. Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
marg.| {a} Et in die pros peritatis. Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet eos. Vel per diem notatur aperta tentatio, sicut per noctem occulta, Ps. 90. A sagitta volante in die etc.
marg.| {b} Sagitta eius etc. id est exercitus Medorum et Persarum, qui sunt sagittarii ad minus quantum ad quosdam, scilicet Elemitas ; vel, sagitta, id est pena subita et improvIs.
marg.| {c} Non revertetur vacua quia vulnerabit et capiet.
marg.| {g} Quoniam exultatis. In interitum Iudeorum.
marg.| {h} Et magna loquimini id est superba contra populum meum et vobis potentiam attribuentes.
marg.| {l} Sicut vituli super herbam id est lascivientes in devoratione populi, ut vitulus in devoratione herbe, vel super herba, iacens.
marg.| {k} Quoniam effusi estis dici tur se super aliquid effundere, qui de illo se satiat, sic spoliaverunt Iudeos et devoraverunt terram illorum.
marg.| {m} Et mugistis, ut tauri capt ivis insultando.
marg.| {n} Confusa est mater vestra nimis Baby lon, vel confundetur.
marg.| {o} Et adequata pulveri quasi ad nihilum redigetur, unde Is. 13.d. Et erit Babylon illa civitas gloriosa in Regnis inclita in superbia Chaldeorum versa, ut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, non enim amplius in illo loco fuit alia civitas edificata, sed alibi, que dicitur Babylon.
marg.| {q} Ecce novissima erit in gentibus id est vilissima.
marg.| {r} Ab ira Domini non habitabitur id est propter iram.
marg.| {s} Sed redigetur tota in solitudinem scilicet illa prior, licet aliam alibi edificassent Medi et Perse.
marg.| {t} Omnis, qui etc.   stupebit et sibilabit quia tam subito, tam potens Regnum subversum est.
marg.| {u} Super universis plagis eius id est miseriis.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| {b} Sagitta eius etc.) predicationis 2Rg. 1.d. Sagitta Ionathe numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis, Ps. 119. Sagitte potentis acute.
marg.| {d} Et erit Chaldea mund us.
marg.| {e} In predam Predicator ibus, qui dicuntur piscatores maris Mundi et venatores silve mundi, ut sup. 17.d. Prv. ultimo b. De nocte surrexit, deditque predam domesticis suis.
marg.| {f} Replebuntur grat ia et gloria. Prv. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
marg.| {g} Quoniam exultatis etc.   hec sunt tria vitia, que debent Predicatores destruere in mundo, scilicet superbiam, que ibi tangitur, quoniam exultatis etc.   1Rg. 2.a. Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Item avaritiam ibi :
marg.| {i} Diripientes hereditatem meam scilicet populi mei bona, {4. 274rb} Is. 19. Hereditas mea : Avaritia autem facit diripere aliena. Iob. 27.b. Que est enim spes hypocrite, si avare rapiat et non liberet Deus animam eius ? sup. 2.b. Posuistis hereditatem meam in abominationem, Prv. 28.c. Leo rugiens. Ursus esuriens. Princeps impius super populum pauperem ibid. Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam. Item luxuriam, ibi :
marg.| {k} Quoniam effusi estis etc.   Taur us enim et vitulus sunt animalia valde luxuriosa. Ps. 21. Tauri pingues obsederunt me. Gn. 49.a. Ruben effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui.
marg.| {n} Confusa est mater vestra scilicet concupiscentia Ez. 18.a. Mater tua Cethea quod interpretatur abscissa, vel confract {a} {p}   Que genuit vos sup. 20.d. Maledicta dies in qua natus sum, dies, in qua peperit me mater mea.
marg.| {o} Et adequata pulveri Hoc fit, quando ipsam carnem, in qua ante gloriabamur, in pulverem redigendam consideramus, tunc amplius in ea non gloriamur. Ps. 7. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam etc.   et g loriam meam in pulverem deducat.
marg.| {x} Preparamini contra Babylonem etc.   O Me di et Perse.
marg.| {z} Omnes, qui intenditis arcum id est sagittarii, qui primi sunt.
marg.| {b} Ubique dedit manum scilicet omnia alia Regna vastando. Et ideo.
marg.| {c} Ceciderunt fundamenta eius id est cadent.
marg.| {e} Sicut fecit, facite ei scilicet alia Regna pro Nabuchodonosor vastando, sic dicitur Predicatoribus.
marg.| {x} Preparamini scilicet in scholis Theologie tamquam ibi armate vos scientia et vita.
marg.| {y} Contra Babylonem mund um.
marg.| {z} Omnes, qui intenditis arcum sacr e Scripture. Ps. 77. filii Ephraim intendentes et mittentes arcum. Unde Is. 21.b. Pone mensam, contemplare in specula. Et post subdit : Surgite, principes, arripite clypeum.
marg.| {a} Et non parcatis iaculis) id est sententiis sacre Scripture, sup. 48. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Prv. 30.a. Sermo Dei ignitus clypeus est omnibus sperantibus eum. Sed multi intendentes arcum conversi sunt in die belli, quia non faciunt nisi improperare et comminari. Gn. 27.a. Sume arma tua et pharetram et arcum etc.   et a ffer mihi de venatione tua.
marg.| {b} Ubique dedit manum. Gn. 16.d. Manus eius contra omnes.
marg.| {c} Ceciderunt fundamenta eius divi tie, delicie, honores. Ps. 17. Fundamenta montium conturbata sunt.
marg.| {d} Destructi sunt etc.   sapi entes et potentes mundi. Abdie 1.c. Perdam sapientes de Idumea.
marg.| {e} Sicut fecit etc.   Is. 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Apc. 18.b. Reddite illi, sicut ipsa reddidit vobis et duplicate duplicia. Mt. 7. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Iud. 1.b. Sicut feci, ita reddidi mihi Dominus. Mt. 7.a. Nolite iudicare et non iudicabimini   ] etc. {f}   Disperdite satorem de Babylone etc.   ut o mnino in ea nullus remaneat, sicut pauperes et vinitores in Iudea remanserunt, ut sup. 40.g.
marg.| {g} A facie gladii etc. id est propter instantiam crudelitatis Nabuchodonosor, qua vastavit omnes alias nationes. Qui dicitur columba, non propter simplicitatem, sed propter stultitiam, qua contra Deum elevatus est, sibi attribuens potentiam, qua vastavit alias nationes. Et tunc Babylone destructa.
marg.| {h} Unusquisque etc.   quia Nabuchodonosor de omnibus terris homines captivaverat, qua destructa, redierunt in terram suam ; Vel hoc dicit, quia Nabuchodonosor videns sibi imminere bellum Medorum et Persarum, convocavit vicinas nationes ad auxilium suum, sed illi videntes captam Babylonem, redierunt in patriam suam.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Sator Babylonie, id est Mundi Dominus est, Mt. 13.d. Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo, unde ergo habet zizania ? Et ait : Inimicus homo hoc fecit. Et Lc. 8.b. Semen est verbum Dei, Sator autem Christus ibid. Et est tenens falcem, qua metit omnes peccatores. Apc. 14.d. Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vinee, quoniam mature sunt uve eius Io. 4.e. Qui seminat et qui metit simul gaudeant. Debet enim Predicator seminare in predicatione verbum exhortationis, {4. 274va} sed mittere falcem increpationis, vel seminare ad bona opera invitando, falcem mittere ad mala dimittenda exhortando.
marg.| {a} Unusquisque ad populum suum sic in Inferno similes in culpa, erunt similes in pena, ut luxuriosi, cum luxuriosis, avari cum avaris et huiusmodi, Is. 24. Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Mt. 13.d. Colligite zizania et alligate per, fasciculos ad comburendum. Similiter boni in uno ordine erunt. Eccl. 13.c. omnis homo similis sui sociabitur. Eccl. 27.b. Volatilia ad sibi similia conveniunt.
marg.| {b} Grex dispersus etc.   Hic ponit causam destructionis Babylonis, quia Grex dispersus etc.   ut L upi et Leones dispergunt oves, sic hostes Iudeos. Unde per Leones Reges Assyriorum, ut Theglatphalasar, Sennacherib, qui decem tribus captivaverunt. Unde.
marg.| {c} Primus comedit eum Rex Assur et l oquitur de his ad similitudinem Leonis, vel Lupi, qui primo carnem comedens, post demolitur ossa. Sic Assyrii non omnem Israel destruxerunt, vel non omnino Israel, sed Nabuchodonosor omnia, scilicet et civitatem et templum destruxit. Et ideo dicit.
marg.| {d} Iste novissimus exossavit eum etc.   Ideo autem dico quod Sennacherib destruxit decem tribus, licet non hoc videatur verum, Immo Salmanasar, ut dicitur 3Rg. 27. Quia dicunt Hebrei quod idem fuit Salmanasar et Sennacherib et Phul : vel quod fecit pater, attribuitur filio, quia Salmanasar erat pater Sennacherib.
marg.| Mystice, similiter per Prelatos malos dispergitur populus Domini ad querendum, scilicet paleas in Egypto, ut dicitur Ex. 5.b. Leones autem sunt Prelati. Unde, Ez. 19.a. Quare mater tua Leena inter Leones cubavit ? Et eduxit unum de Leunculis suis et Leo factus est et didicit capere predam et homines devorare. Dicitur quod Leone dormiente in nave periclitatur navis. Sic per Prelatorum negligentiam perit Ecclesia. Ione 1.a. Facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri. Descenderat enim Ionas ad interiora navis, qui sopitus dormiebat sopore gravi. Prv. 23.d. Eritis sicut dormiens in medio mari et quasi gubernator sopitus amisso clavo. Isti Leones eiiciunt et devorant oves. Unde Ez. 34.b. Disperse sunt oves mee, eo quod non esset Pastor. Za. 11.d. Suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersa non queret. Quare dicitur Is. 3.d. Vos depasti estis vineam meam, rapina pauperis in domo vestra. Na. 3.d. Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit Leenis suis et implevit preda speluncas suas et cubile suum rapina. Eccl. 13.c. Venatio Leonis Onager in heremo ; sic pascua divitum pauperes.
marg.| {c} Primus etc.   Ita est in Ecclesia quod si primus Prelatus fuerit malus, secundus erit peior.
marg.| {d} Novissimus exossavit eum. In ossibus est fortitudo. Ossa ergo Ecclesie sunt Prelati, quibus fractis debilis est Ecclesia. Ps. 41. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi, qui tribulant me inimici mei ; vel per Regem Assur superbia significatur. Quia Eccl. 10.b. Initium omnis mali est superbia, novissimus Nabuchodonosor est luxuria, cuius proprie est exossare, quia animal exossatum est totum caro, sic luxuria totum hominem facit carnalem. Hoc est quod dicitur Ioel. 1.a. Residuum locuste comedit bruchus.
marg.| {e} Propterea hec mala predicta.
marg.| {f} Ecce ego visitabo supe r Regem Babylonis et terram eius destruendo eum per Persas et Medos.
marg.| {g} Sicut visitavi, Regem Assur scilicet Sennacherib, quando Angelus percussit de exercitu eius centum octogintaquinque millia, igne celitus misso 4Rg. 19.g. et Is. 37.g. Et post reversus Sennacherib in patriam suam, interfectus est a filiis suis.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Per Regem Babylonis, potentes et divites huius mundi. Per Regem Assur, superbos Demones ; sicut enim peccantibus angelis non pepercit, sic multo magis, nec hominibus, ut dicitur 2Pt. 2.a. Vel ita visitabo, scilicet per mortem, decessorem Prelatum, sicut et precessorem.
marg.| {4. 274vb} {h} Et reducam Israel ad habitaculum suum. Iud eam, vel mystice, Sanctos in celum.
marg.| {i} Et pascetur Carmelus mons fertilis est, per quem intelligit fertilitatem terre Iuda.
marg.| {k} Et Basan simi liter Regio plana et uberrima in terra promissionis.
marg.| {i} Pascetur Carmelus a po pulo Israelitico, quasi , ibi erit omnis abundantia, quam significat per hec omnia loca, que et per montem Ephraim et Galaad, qui erant in terra illa significantur. Ez. 34.d. Congregabo oves meas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel in rivis et in cunctis sedibus terre, in pascuis uberrimis pascam eas.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Secundum Hieronymum hoc implebitur quando Diabolus, qui seducebat gentes mittetur in stagnum ignis et sulphuris, ut dicitur Apocalip. vigesimo c. Et bestia et pseudo prophete, id est Antichristus et infideles cruciabuntur, ubi sancti cum Christo regnabunt in eternum et satiabitur anima eorum omnibus bonis, secundum illud Ps. decimo sexto. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Carmelus interpretatur tenellus, in hoc significatur amoris teneritudo Basan, pinguedo, in hoc fruitionis dulcedo. Ephraim ubertas, in hoc omnium desiderabilium possessio. Galaad, acervus testimonii, in hoc omnium Sanctorum iucunda associatio. Sed si bene hic dicit Hieronymus quod tunc primo recludetur Diabolus in Inferno, ergo non sunt modo Demones in Inferno. Item Mt. 8.d. Dicunt Demones : Ut quid venisti ante tempus torquere nos ? Contra : Apc. vigesimo a. Apprehendit Draconem serpentem antiquum et ligavit eum per annos mille et misit eum in abyssum. Sol. Secundum Glossa super illud 1Cor. decimo quinto c. Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem : Ibi dicitur quod nullus Diabolus est in Inferno semper manens, sed quandoque ex magna libidine nocendi descendunt illuc aliqui successive, ut torqueant homines, qui ibi sunt et quando volunt, exeunt ubique penam suam reportantes. Quod autem dicitur Diabolus ligatus in abyssum, hoc ideo dicitur, quia tantum super malos habet potestatem ; que etiam refrenata est, ne tantum noceat quantum vellet : In fine autem relaxabitur eius malitia et dicitur tunc solvendus.
marg.| {l} In diebus illis etc.   queretur iniquitas Israel et non erit etc. id est gentes vicine vellent eos punire, sicut prius fecerunt et non poterunt, quia peccatum non habebunt. Punire autem peccatorem, est querere eius peccatum. Velid est si quereretur non inveniretur. Aliter enim numquam Deus permisit eos puniri, nisi propter eorum peccata, ut dixit Achor Holoferni, Iud. 5.d. Nunc, Domine mi, perquire si est aliqua eorum iniquitas in conspectu Dei eorum, ascendamus ad illos, propter quam tradens tradet Dominus eorum illos tibi. Si vero non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus ei resistere, quoniam Deus eorum defendet eos. Deus per misericordiam dedit gratiam Iudeis, ut non adorarent Idola post reversionem sicut ante. Unde.
marg.| {m} Quoniam propitius ero eis, quos reliquero scilicet servando eos ab idololatria, vel custodiendo eos, ne puniantur ab hostibus.
Numérotation du verset Ier. 50,moraliter 
marg.| Modo Dominus permittit peccata fieri, quia utilia sunt ad iustorum probationem et humiliationem et cautelam, sed in futuro non permittet, quando non erunt utilia. Tunc enim alligabit Dominus vulnus populi sui et percussuram plage eius sanabit, ut dicitur Is. 30.f. Tunc enim Dominus absterget lacrimam ab omni facie et auferet opprobrium populi de universa terra, ut dicitur Is. 25.c.
marg.| {n} Quos reliquero. In presenti, id est in tribulationibus exposuero. Aliter enim non reliquit Dominus iustos. Ps. 21. Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti.
marg.| {o} Super terram dominantium ascende etc.   Loqu itur ad exercitum Medorum et Persarum. Dominantium, id est Chaldeorum.
marg.| {4. 275ra} {a} Dissipa ; et interfice etc. id est ita radicitus eos destrue, ut non possit eos sequi aliqua posteritas.
marg.| {c} Et fac iuxta omnia, que precepi tibi id est predixi, ut faceres. Interfice, quoad corpora. Dissipa possessiones.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Precipitur hoc Predicatoribus, qui quando Deum predicare debent magnatibus, debent ascendere super terram eorum, id est terrenitatem, ut non parcant eis, iuxta illud sup. 1.b. Constitui te hodie super Gentes et Regna, ut evellas et destruas.
marg.| {b} Que post eos sunt : quasi , non tantum peccata, sed et reliquias et circumstantias. Ps. 36. simul reliquie impiorum interibunt. Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem.
marg.| {d} Vox belli scilicet doloris et contritionis.
marg.| {e} In terra Baby lonis.
marg.| {f} Et contritio magna : qu ia alias gentes contrivit,
marg.| {g} Quomodo confractus etc.   irri sorie loquitur,   malleus universe terre Nabu chodonosor, quo Regna Mundi contriverat diversa.
marg.| {h} Quomodo versa est etc.   in gentibus id est que multas gentes habebat et in se et in Regnis subditis.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| {d} Vox belli in terra id est contentiones et dissensiones in mundo. Mi. 7.b. Filius faciet contumeliam patri, filia consurget adversum matrem suam, nurus adversus socrum suam et inimici hominis domestici eius. Sed in celo est vox pacis.
marg.| {g} Quomodo confractus est et contritus malleus : hi c est Diabolus, qui non fuit confractus omnino ante novum Testamentum, quia tunc omnes quantumcunque iusti trahebantur a Diabolo ad Inferos. Sed Christus vadens in Infernum confregit eum. Hoc etiam potest dici in morte alicuius Tyranni, vel mali Prelati. Simile Is. 14.b. Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ? Contrivit Dominus baculum impiorum, virga dominantium cedentem populos. Is. 10.b. Ve Assur, virga furoris mei.
marg.| {h} Quomodo versa est in desertum Babylon id est congregatio malorum, que fiet deserta ab omni bono in Inferno. Apc. 18.a. Cecidit Babylon magna et facta est habitatio Demoniorum et custodia omnis spiritus immundi.
marg.| {i} Illaqueavi te et capta es, Babylon. Hic respondet illi questioni predicte : Quomodo confractus est et contritus malleus ? etc.   Illa queavi te laqueo obsidionis, quia de nocte capta est et subito.
marg.| {k} Et nesciebas, inventa es quou sque hostes essent ingressi per meatus Euphratis.
marg.| {m} Et apprehensa ad p enam.
marg.| {n} Quoniam Dominum provocasti ad i ram per peccata.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Anima intenta delectationibus carnibus, dum non advertit, capitur laqueo mortis : sicut avis dum venit ad escam, capitur laqueo venatoris. Eccles. 9.c. Nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo et aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo. Prv. 7.d. Statim sequitur eam, scilicet iuvenis meretricem, quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans et nescit quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta iecur eius. 1. Thess. 5.a. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus.
marg.| {l} Inventa es ut f ur in furto, ut mulier in adulterio. Dt. 32.b. Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vaste solitudinis.
marg.| {m} Et apprehensa in m orte. Lam. 1.a. Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. Io. 8.a. Mulier hec modo deprehensa est in adulterio.
marg.| {o} Aperuit Dominus thesaurum suum. Loq uitur per similitudinem, Civitates enim nobiles solebant habere domum, in qua erat thesaurus armorum, que tempore necessitatis sumebant cives, quando volebant mittere expeditionem ad destruendum inimicos. Vel loquitur per aliam similitudinem. Quando enim aliqui Principes volunt impugnare hostes suos, tunc aperiunt thesauros suos et largiter distribuunt stipendiariis : aperuit per Medos et {4. 275rb} Persas.
marg.| {p} Et protulit vasa ire sue id est Medos et Persas, per quos exercuit iram suam. Vel quod dicit, vasa ire, expositio est huius quod dixerat : thesaurum suum, ne crederetur quod intelligeretur de thesauro misericordie eius.
marg.| {q} Quoniam opus est Domino Deo exercituum de i llis vasis.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Mystice : Hoc erit in die Iudicii. Tunc enim aperiet Dominus thesaurum suum et reddet unicuique secundum quod meruit : Bonis scilicet aurum et argentum et lapides pretiosos, id est diversa premiorum genera. Malis stannum, plumbum, ferrum, id est diversa tormentorum genera, que omnia modo abscondita, sunt quasi thesaurus. Unde Deuteronom. 32.e. Nonne hec condita sunt apud me et signata in thesauris meis ? Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, que preparavi in tempus hostis in diem pugne et belli, id est in die iudicii ? Tunc enim aperiet thesaurum bonorum et thesaurum malorum. Tunc.
marg.| {p} Protulit vasa ire id est procul feret, dicens Mt. 25.d. Ite maledicti etc.   Omne s ergo thesaurizant sibi, sed quidam tormenta : De quibus Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis, divitie vestre putrefacte sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt etc.   thes aurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. Romanor. 2.a. Tu autem secundum duritiam tuam et impenitens cor thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei. Rm. 9.e. Sustinuit in multa patientia vasa ire apta in interitum. Et hec sunt vasa in contumeliam. Alia autem sunt vasa misericordie et in honorem, ut boni, qui thesaurizant sibi eterna gaudia. Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur.
marg.| {r} In terra Chaldeorum in I nferno, ubi subiugatur homo Demonibus.
marg.| {q} Quoniam opus est de q uo opere. Is. 28.f. Irascetur Dominus, ut faciat opus suum, alienum est opus eius, ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo.
marg.| {s} Venite ad eam ab extremis finibus. Loq uitur pluribus, quia ad Babylonem destruendam venerunt gentes de multis nationibus.
marg.| {t} Aperite, ut exeant, qui conculcent eam quasi , o vos Reges et Principes diversarum terrarum date subditis vestris licentiam et precipite eis, ut exeant de terra sua et veniant contra Babylonem.
marg.| {u} Tollite de via lapides quasi amovete impedimenta veniendi contra Nabuchodonosor, ut cito properent venire.
marg.| {x} Et redigite in acervos ut n on sint in via impedimenta. Vel, in acervos, ut inde faciatis machinas et fundas ad obsidendum.
marg.| {4. 275va} {Δ} {d} Descendant in occisionem. Bab ylon enim ex una parte de clivis erat et forte pugnatores descendebant contra hostes eorum.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| {s} Venite ad eam ab extremis finibus id est vos, qui extremi et viles in mundo estis, venite ad conculcandum divites in die Iudicii. Tunc enim pauperes conculcabunt divites superbos et potentes, Is. vigesim. octav. a. Pedibus conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim. Malachie ultimo. a. Et salietis sicut vitulus de armento et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Tunc enim sicut fecerunt, sicut fiet eis. Unde Ioel.ultim. a. Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
marg.| {u} Tollite de via lapides id est offendicula peccatorum de via morum, que est via cuilibet, quia est a vita mala abiicere. Is. 62.d. Preparate viam populo, planum facite iter et eligite lapides. Ecclesiast. 3.a. Tempus colligendi lapides, scilicet peccata in memoria ad dolendum et post tempus dispergendi, scilicet in confessione. Unde.
marg.| {x} Et redigite in acervos. Non fructificat ager, nisi colligantur de agro lapides in acervos : Sic ager cordis tunc potest arari et fructificare, quando inde colliguntur peccata in acervum memorie. Unde Am. 6.d. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis. Eccles. 21.b. Via peccantium complantata lapidibus, ideo non potest arari. Acervus lapidum crucibus superpositis, dicitur mons gaudii, quia inde videtur Ecclesia, ad quam itur : Sic de acervo peccatorum, si apponatur crux penitentie et satisfactionis, potest videri Paradisus. Ideo dicit Ps. 37. Quoniam iniquitatem meam ego annuntiabo et cogitabo pro peccato meo, quasi prius colligam lapides per recogitationem et post dispergam confessionem.
marg.| {Θ} {a} Et interficite eam. Col . 3.a. Mortificate membra vestra, que sunt super terram, fornicationem, immunditiam etc.
marg.| {b} Nec sic quicquam reliquum secu ndum illud Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem. Sed multi non dimittunt nomen, quia volunt magni vocari in mundo ; nec reliquias, quia habent cogitationes ad ea, que fecerunt ; nec germen, quia inde loquuntur, vel propter gloriam, querendam, vel delectationem ; nec progeniem, quia de parentela gloriantur. In hoc maxime peccant religiosi. Unde Ez. 16.a. In die ortus tui, scilicet ad religionem, non est precisus umbilicus tuus, id est nobilitas generis, que toties ab eis nominatur. Contra quod Os. 2.d. Auferam de ore eius nomina Baalim. Za. 13.a. Disperdam nomina idolorum de terra. Ideo bene dicit : Perdam Babylonis nomen, id est dignitatis in seculo habente nominationem et reliquias, scilicet divitias in seculo derelictas et progeniem, id est parentelam et germen, id est redditus, qui quolibet anno germinabit. Iob. 8.d. Non erit semen eius, neque progenies in populo, nec ulle reliquie in regionibus eius.
marg.| {c} Dissipate universos etc. id est dissipandos et occidendos nuntiate. Is. 5.e. Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
marg.| {f} Quia venit dies eorum dies prosperitatis. De quo supra 17.c. Diem hominis non desideravi. Iob. 3.a. Aperuit Iob. os suum et maledixit diei suo et dixit, pereat dies, in qua natus sum.
marg.| {e} Ve eis in f uturo, quibus modo venit dies, quam non sequetur nox eterne damnationis ; melius esset modo esse in nocte, ut post essemus in die, quam non sequetur nox.
marg.| {g} Vox fugientium eorum qui exierunt de civitate destructa et nuntiaverunt aliis Iudeis in Hierusalem vastationem Babylonis. Vel quorumdam Babyloniorum, qui ubicumque poterant fugiebant et venientes in Iudeam dicebant iuste se destructos, quia afflixerant Iudeos, scilicet supra modum, quam preceperat eis Dominus, qui bene volebat quod ponerent eos in conculcationem, quasi lutum platearum, ipsi autem non sic estimati sunt, sed ad conterendum fuit cor eorum, ut dicitur Is. 10.b.
marg.| {h} Qui evaserunt de terra Babylonis id est fugerunt.
marg.| {i} Ut annuntient in Sion etc.   infra 51.b. Venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
marg.| {k} Ultionem etc. id est quam Deus sumpsit de Babylone propter Templi destructionem, quam Chaldei fecerunt.
marg.| {l} Annuntiate etc.   dici t Propheta.
marg.| {m} Omnibus, qui tendunt arcum scilicet maxime Elamitis, qui erant de Medis et Persis : Annuntiate, inquam, vel dicite hoc : Consistite adversum eam per gyrum etc.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| {g} Vox fugientium illi possunt annuntiare, qui fugiunt a peccato. Lc. 22.g. Et tu conversus confirma fratres tuos. Eccl. 43.c. Qui navigant mare, enarrant pericula eius. Quia dicitur Eccles. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Gregorius. Super tectas sordes manus tegere non valent, que lutum tenent.
marg.| {k} Ultionem Templi. 1Cor. 3.c. Templum Dei sanctum quod estis vos. Si quis autem Templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Unde numquam Pompeio bene accidit, postquam Templum Dei combussit : Similiter nec Antiocho Epiphani, postquam templum Dei violavit, unde dicit 1Mcc. 6.b. Reminiscor malorum, que fecit in Hierusalem, unde et abstuli omnia spolia argentea et aurea, que erant in ea et iussi auferri habitatores Hierusalem {4. 275vb} sine causa. Cognovi ergo quod propterea venerunt in me mala ista. Similiter Heliodorus, quia Templi erarium spoliare attentavit, usque ad mortem flagellatus est, ut dicitur 2Mcc. 3.e. Sic Deus illos damnabit, qui iniuriam Ecclesie Dei faciunt.
marg.| {m} Omnibus, qui tendunt arcum etc. id est Predicatoribus, qui tendunt arcum sacre Scripture studendo, sed iaciunt sagittas predicando, qui debent consistere adversus Babylonem, ut nullus evadat, qui non interficiatur carni et peccato, ut vivat et fiat interitus carnis et fiat spiritus salvus, ut dicitur 1Cor. 5.b. Sic multi intendunt arcum, quia multi student, sed numquam emittunt sagittam ab arcu, quia non predicant. Os. 7.d. Reversi sunt, ut essent absque iugo, facti sunt, quasi arcus dolosus, cadent in gladio Principes eorum a furore lingue sue. Tres sagittas misit Ionathas in signum, quid facere David. 1Rg. 20.f. que sunt lectio, predicatio, disputatio, Is. 7.d. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spine sunt in universa terra.
marg.| {n} Reddite ei secundum opus suum etc.   sup. eodem, c. simile. Mt. 16.d. Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opera sua.
marg.| {o} Quia contra Dominum erecta est. Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est.
marg.| {p} Adversum sanctum Israel Temp lum, scilicet vel Domino sanctificatum.
marg.| {q} Idcirco cadent iuvenes eius etc. id est fortes.
marg.| {s} Conticescent in die illa non audebunt eis mutire.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| {r} In plateis eius id est choreis puellarum. Za. 8.a. Platee civitatis replebuntur infantibus et pueris ludentibus in plateis eius.
marg.| {s} Conticescent. 1Rg . 2.b. Impii in tenebris conticescent. Ps. 106. Omnis iniquitas eorum oppilabit os suum.
marg.| {t} Ecce ego ad te, superbe quasi per me ipsum hoc faciam, etsi enim hoc alii facerent, tamen, nisi a Domino permissi et confortati, sicut dicitur Iac. 4.d. Deus superbis resistit. Lc. 19.g. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tue.
marg.| {u} Et cadet superbus. Qui a Lc. 18.c. Qui se exaltat, humiliabitur. Iob. 40.b. Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. Vel per superbum Antichristus significatur, qui extollitur super omne quod dicitur Deus, ut 2. Thessalon. 2.a. Cuius membra sunt heretici modo regnantes. Is. 11.a. Percutiet terram virga oris sui   ] etc. {x}   Et non erit, qui suscitet eum quia post Balthasar nullus in Babylone regnavit. Sic et post mortem nullus erit, qui suscitet animam a peccato. Am. 5.a. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est, qui suscitet eam.
marg.| {y} Et succendam ignem et cetera myst ice, luxuriam, que est ignis, usque ad consumptionem devorans, ut dicitur Iob. 31.b.
marg.| {z} Calumniam sustinent filii Israel etc.   A Ba byloniis, id est falsi criminis impositionem, qui affligunt eos, ac si meruissent. Et in hoc aggravat peccatum Chaldeorum, ut sic iustior videatur eorum destructio. De hoc Eccl. 4.a. Vidi calumnias, que sub Sole geruntur et lacrimas innocentum et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentie, cunctorum auxilio destitutos Eccl. 5.b. Si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior est alius et super hos quoque eminentiores sunt alii et insuper universe terre Rex imperat servienti, quia ei universa terra servit.
marg.| {a} Omnes, qui etc.   nolunt dimittere eos Sic nec Pharao, Ex. 5.a. Dimitte populum meum Israel. Et respondit Pharao : Nescio Dominum et Israel non dimittam. Sed.
marg.| {b} Redemptor eorum fortis etc. quasi ipse potens est, eos defendere et illos destruere.
marg.| {c} Iudicio id est iuste.
marg.| {d} Defendet causam eorum etc. scilicet Iudeorum. Prv. 23.b. Agrum pupillorum ne introeas : Propinquus {4. 276ra} enim illorum fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum.
marg.| {a} Gladius id est persecutionis et destructionis, venit supple.
marg.| {b} Ad Chaldeos scilicet per Medos et Persas.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| In die Iudicii. ] {a}   Gladius destructionis divine sententie, que est gladius ex utraque parte acutus, ut Apc. 1.d. Dt. 32.f. Si acuero ut fulgur gladium meum. Et gladius meus devorabit carnes. Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est.
marg.| {c} Et ad Principes Prelatos.
marg.| {d} Et ad sapientes Legistas et Decretistas.
marg.| {e} Gladius ad divinos Theologos. Is. 47.d. Stent et salvent te augures celi, qui contemplabantur sidera et supputabant menses ; ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt, quasi stipula ignis combussit eos. Is. 19.b. Stulti facti sunt Principes Thanneos, emarcuerunt Principes Mempheos, deceperunt Egyptum, id est mundum.
marg.| {f} Qui stulti erunt id est reputabantur in iudicio. Is. 33.c. Ubi est litteratus ? Ubi legis verba ponderans ? Ubi est Doctor parvulorum ?   Populum imprudentem non videbis popu lum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem lingue eius, in quo nulla est sapientia.
marg.| {g} Gladius ad fortes. So. 1.d. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis, id est Principes seculares, quos vocat hic fortes.
marg.| {h} Gladius ad equos Rege s et milites.
marg.| {i} Et ad currus eius id est nobiles mulieres, que in curribus vadunt. Ps. 19. Hi in curribus et hi in equis.
marg.| {k} Et erunt quasi   mulieres id est quasi non potentes resistere, nec defendere se. Is. 19.c. In die illa erit Egyptus, quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis.
marg.| {l} Gladius ad Thesauros eius tunc enim divitias, quas devoraverunt divites, evoment et de ventre eorum extrahet eas Deus, sicut dicitur Iob. 20.b. Na. 2.c. Diripite aurum, diripite argentum et non est finis divitiarum ex omnibus thesauris desiderabilibus. Ez. 7.e. Argentum eorum foris proiicietur et aurum eorum in sterquilinium erit. Argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Iob. 5.a. et ipsum rapiet armatus, id est Diabolus et bibent sitientes divitias eius. De hoc gladio Za. 9.d. Dominus Deus super eos videbitur et exibit, ut fulgur gladius eius.
marg.| {m} Siccitas super aquas etc.   oste ndit quomodo capta fuit civitas, quia, scilicet per siccum alveum Euphratis intraverunt in civitatem : Siccitas super aquas eius erit, id est super alveos. De flumine enim Euphrate fecerunt diversi diversos alveos in circuitu civitatis et sic quasi totam exhauserunt aquam et sicco vestigio intraverunt civitatem.
marg.| {n} Et arescent id est deficient aque.
marg.| {o} Quia terra sculptilium est quasi ideo destruentur, quia adorant idola.
marg.| {p} Et in portentis gloriantur id est in monstris, id est idolis habentibus membra diversorum animalium.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Malis erit in futuro siccitas, id est malis defectio delitiarum et huiusmodi, quia arescent siti et fame. Is. 5.d. Multitudo eius siti aruit. Prv. 29.c. Cum defecerit prophetia, dissipabitur populus.
marg.| {o} Quia terra sculptilium est id est inutilium Prelatorum.
marg.| {p} Et in portentis gloriantur Port entum monstruosum est animal, duo habens capita. Hi sunt clerici habentes duos Episcopos, quia duas prebendas. Za. 3.c. Audi, Iesus Sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt.
marg.| {4. 276rb} {q} Propterea habitabunt dracones. Is. 34.c. Et erit Babylon cubile draconum et pascua struthionum.
marg.| {r} Cum fatuis sycariis id est animalibus, que assimulantur hominibus, que vocantur fauni, vel satyri, vel pilosi. Et dicuntur sycarii a sycos quod est ficus. Unde Is. 13.d. ubi habemus pilosi, dicit alia littera sycarii. Vel dicuntur fatui sycarii, latrones, qui portant sicas, id est parvos enses, qui vocantur sice et habitant in solitudine.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Dracones sunt detractores : Fatui sicarii sunt adulatores, qui habent sicas, id est parvos enses, quibus latenter interficiunt homines. Tales simul habitant in domibus Principum et Prelatorum. Struthiones sunt hypocrite, qui videntur habere pennas virtutum et volare non possunt, ut dicitur Iob. 39.b. Penna Struthionis similis est pennis Herodii et Accipitris. Is. 13.d. Et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi Struthiones et pilosi saltabunt ibi et respondebunt ibi ulule in edibus eius et cetera.
marg.| {s} Non habitabit ibi vir etc. id est qui vere sit vir, quia nihil, nisi qui mollibus induuntur, in domibus Regum sunt, ut dicitur Mt. 11.a. Petrus enim Dominum negavit in domo Principis Sacerdotum ; sed Ioannes et Elias, qui erant viri, habitabant in desertis.
marg.| {t} Ecce populus veniet ab Aquilone etc.   Medo rum et Persarum, per quos destruetur Babylon.
marg.| {u} Et Reges multi qui sub Cyro sunt et Dario.
marg.| {x} Arcum ad f aciendam impugnationem.
marg.| {y} Et scutum apprehendent ad d efensionem.
marg.| {z} Crudeles sunt et immisericordes supr a 6.f. Ecce populus venit de terra Aquilonis et gens magna consurget a finibus terre, sagittam et scutum arripiet, crudelis est, non miserebitur.
marg.| {a} Vox eorum quasi   mare sonabit etc.   Prop ter strepitum exercituum concurrentium, supra 6.f. Vox eius quasi mare sonabit.
Numérotation du verset Ier. 50,mystice 
marg.| Per Populum, falsi Christiani : Per gentem magnam, heretici : Per Reges multos, Tyranni. Tyranni sunt dracones, heretici sunt Struthiones et falsi Christiani sicarii.
marg.| {b} Audivit Rex Babylonis scilicet Balthasar. Audivit, inquam, quando, scilicet vidit manum in pariete scribentem et Danielis expositionem et audivit quod iam hostes intraverunt civitatem.
marg.| {c} Et dissolute sunt manus eius pre merore et angustia, qui tamen quando gloriose prandebat cum suis principibus et in vasis, que asportaverat de Hierusalem, bibebat.
marg.| {d} Angustia apprehendit eum timo ris et doloris.
marg.| {e} Ecce quasi   Leo. Hoc idem et eisdem verbis habetur sup. 49.d. Leo, Nabuchodonosor.
marg.| {f} Ascendet Ad t erram sanctam devastandam.
marg.| {g} De superbia Iordanis. Hoc dicit, quia forte Iordanis intumuerat, cum per illum intravit Nabuchodonosor in terram promissionis. Vel quia subiugata terra, que circa Iordanem erat, superbivit, credens quod totam terram posset sibi subiugare. Et superbus dicitur Iordanis, quia velocissime fluit.
marg.| {h} Ad pulchritudinem robustam. Han c vocat Hierusalem propter pulchritudinem cultus, ut dictum est supra. Inde ergo dicitur ascendere, quia destructis Iudeis credidit omnia Regna destruere : Vel quia superbivit de eorum destructione.
marg.| {i} Et quis erit electus etc. scilicet Cyrus et Darius, sed non hoc facient potentia sua, scilicet illum possint destruere, sed potentia {4. 276va} mea. Unde.
marg.| {a} Quis enim similis mei etc.   Et quis iste pastor etc.   Nabu chodonosor.
marg.| {b} Nisi detraxerint eos scilicet Babylonios, quasi nisi ita fiat, non credatur mihi.
marg.| {c} Parvuli gregum id est Medi et Perse, qui videbantur parvuli et contemptibiles respectu Chaldeorum, ut sic in hoc magis gloria appareret. Dominus enim illis dedit hanc potentiam. Unde Is. 45.a. Hec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciant ante faciem eius gentes et dorsa Regum vertam et aperiam coram eo ianuas et porte non claudentur. Ego ante te ibo, gloriosos terre humiliabo, portas ereas conteram et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus, qui voco nomen tuum Deus Israel propter servum meum Iacob et Israel electum meum, scilicet Iudeos de manibus eorum liberes.
marg.| {c} Clamor leti tie et exultationis.
marg.| {d} A voce id est rumore.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 50), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_50)

Notes :