Capitulum 51
Numérotation du verset
Ier. 51,1
Hec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
Numérotation du verset
Ier. 51,2
et mittam in Babylonem ventilatores
et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis eius
Numérotation du verset
Ier. 51,3
non tendat
qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius
interficite omnem militiam eius
Numérotation du verset
Ier. 51,4
et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius
Numérotation du verset
Ier. 51,5
quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra
autem eorum repleta est delicto a Sancto Israel
Numérotation du verset
Ier. 51,6
fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere
super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
Numérotation du verset
Ier. 51,7
calix aureus
Babylon in manu
Domini inebrians
omnem terram
de vino eius
biberunt gentes
et ideo commote sunt
Numérotation du verset
Ier. 51,8
subito
cecidit Babylon et contrita est
ululate
super eam tollite resinam
ad dolorem eius
si forte sanetur
Numérotation du verset
Ier. 51,9
curavimus Babylonem
et non est sanata
derelinquamus eam
et eamus unusquisque in terram suam
quoniam pervenit usque ad celos iudicium eius
et elevatum est usque ad nubes
Numérotation du verset
Ier. 51,10
protulit Dominus
iustitias nostras venite et narremus
in Sion
opus
Domini Dei nostri
Numérotation du verset
Ier. 51,11
acuite sagittas implete pharetras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini
est ultio templi sui
Numérotation du verset
Ier. 51,12
super muros Babylonis levate signum augete custodiam
levate custodes preparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quecumque locutus est
contra habitatores Babylonis
Numérotation du verset
Ier. 51,13
que
habitas super aquas multas
locuples in thesauris venit finis tuus pedalis precisionis tue
Numérotation du verset
Ier. 51,14
iuravit
Dominus exercituum per animam suam
quoniam replebo te hominibus quasi brucho
et super te celeuma
cantabitur
Numérotation du verset
Ier. 51,15
qui fecit terram in fortitudine sua
preparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit celos
Numérotation du verset
Ier. 51,16
dante eo vocem multiplicantur aque
in celo
qui levat nubes
ab extremo terre
fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis
Numérotation du verset
Ier. 51,17
stultus factus est omnis homo
ab scientia
confusus est omnis conflator in sculptili
quia
mendax conflatio eius
nec est spiritus in eis
Numérotation du verset
Ier. 51,18
vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis sue
peribunt
Numérotation du verset
Ier. 51,19
non sicut hec pars Iacob
quia qui fecit omnia ipse est
et Israel
sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
Numérotation du verset
Ier. 51,20
collidis tu mihi vasa belli
et ego collidam in te gentes
et disperdam in te regna
Numérotation du verset
Ier. 51,21
et collidam in te equum et equitem eius et collidam in te currum et ascensorem eius
Numérotation du verset
Ier. 51,22
et collidam in te virum et mulierem
et collidam in te senem et puerum et collidam in te iuvenem et virginem
Numérotation du verset
Ier. 51,23
et collidam in te pastorem et gregem eius et collidam in te agricolam et iugales eius et collidam in te duces et magistratus
Numérotation du verset
Ier. 51,24
et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldee omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 51,25
ecce ego ad te mons pestifer
ait Dominus qui corrumpis universam terram
et extendam manum meam
super te et evolvam te
de petris
et dabo te in montem combustionis
Numérotation du verset
Ier. 51,26
et non tollent de te lapidem in angulum
et lapidem in fundamenta sed perditus in eternum eris ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 51,27
levate
signum
in terra clangite bucina in montibus1
sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararath
1 montibus] gentibus
Weber
Menni et Aschenez2 numerate contra eam Thaphar3 adducite equum quasi bruchum aculeatum
2 Aschenez
Weber
] Aschenech
Rusch
|
3 Thaphar
Rusch
] Thapsar
Weber
|
Numérotation du verset
Ier. 51,28
sanctificate
contra eam gentes reges Medie duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
Numérotation du verset
Ier. 51,29
et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem
Numérotation du verset
Ier. 51,30
cessaverunt fortes Babylonis a prelio habitaverunt in presidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres
incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
Numérotation du verset
Ier. 51,31
currens obviam currenti
veniet et nuntius obvius nuntianti ut annuntiet regi Babylonis
quia capta est civitas eius a summo usque ad summum
Numérotation du verset
Ier. 51,32
et vada
preoccupata sunt
et paludes incense sunt igni et viri
bellatores conturbati sunt
Numérotation du verset
Ier. 51,33
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel filia Babylon quasi area tempus triture eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
Numérotation du verset
Ier. 51,34
comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
Numérotation du verset
Ier. 51,35
iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldee dicit Hierusalem
Numérotation du verset
Ier. 51,36
propterea hec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius
et siccabo venam eius
Numérotation du verset
Ier. 51,37
et erit Babylon in tumulos
habitatio draconum
stupor
et sibilus eo quod non sit habitator
Numérotation du verset
Ier. 51,38
simul ut leones
rugient
excutient comas velut catuli
leonum
Numérotation du verset
Ier. 51,39
in calore
eorum ponam potus eorum et inebriabo
eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum
et non consurgant dicit Dominus
Numérotation du verset
Ier. 51,40
deducam eos
quasi agnos ad victimam quasi arietes
cum hedis
Numérotation du verset
Ier. 51,41
quomodo capta est Sesac
et comprehensa est inclita universe terre quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
Numérotation du verset
Ier. 51,42
ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est
Numérotation du verset
Ier. 51,43
facte sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
Numérotation du verset
Ier. 51,44
et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit
Numérotation du verset
Ier. 51,45
egredimini de medio eius populus meus
ut salvet unusquisque animam suam ab ira
furoris Domini
Numérotation du verset
Ier. 51,46
et ne forte mollescat
cor vestrum et timeatis auditum
qui audietur in terra et veniet in anno auditio
et post hunc annum auditio et iniquitas in terra
et dominator
super dominatorem
Numérotation du verset
Ier. 51,47
propterea ecce dies veniunt
et visitabo super sculptilia
Babylonis et omnis terra
eius
confundetur
et universi
interfecti eius cadent
in medio eius
Numérotation du verset
Ier. 51,48
et laudabunt super Babylonem
celi et terra et omnia que in eis sunt quia ab aquilone
venient ei predones ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 51,49
et quomodo fecit Babylon
ut caderent occisi in Israel sic de Babylone cadent occisi in universa terra
Numérotation du verset
Ier. 51,50
qui
fugistis gladium venite
nolite stare
recordamini procul Domini
et Hierusalem
ascendat super cor vestrum
Numérotation du verset
Ier. 51,51
confusi sumus
quoniam audivimus opprobrium
operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
Numérotation du verset
Ier. 51,52
propterea
ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
Numérotation du verset
Ier. 51,53
si ascenderit
Babylon in celum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 51,54
vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum
Numérotation du verset
Ier. 51,55
quoniam vastavit Dominus Babylonem
et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aque multe dedit sonitum vox eorum
Numérotation du verset
Ier. 51,56
quia venit super eam id est super Babylonem predo
et apprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet
Numérotation du verset
Ier. 51,57
et inebriabo
principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
Numérotation du verset
Ier. 51,58
hec dicit Dominus exercituum murus Babylonis
ille latissimus suffossione suffodietur et porte eius excelse igni comburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne
erunt et disperibunt
Numérotation du verset
Ier. 51,59
verbum quod precepit Ieremias prophetes Saraie filio Nerie filii Maasie cum pergeret cum Sedechia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetie
Numérotation du verset
Ier. 51,60
et scripsit Ieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hec que scripta sunt contra Babylonem
Numérotation du verset
Ier. 51,61
et dixit Ieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hec
Numérotation du verset
Ier. 51,62
dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo
Numérotation du verset
Ier. 51,63
cumque compleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Euphraten
Numérotation du verset
Ier. 51,64
et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Ieremie
Capitulum 51
Numérotation du verset
Ier. 51,1
marg.|
Hec dicit Dominus ecce ego
etc.
Adhu
c hic prosequitur de malis futuris super Babylonem et populum Chaldeorum. Et dividitur hoc capitulum in quindecim partes. Primo sub metaphora venti pulverem rapientis omnimodam destructionem Babylonis ostendit. Secundo, Iudeos ad fugiendum de Babylone invitat, ibi : Fugite de medio Babylonis. Tertio, causam destructionis Babylonis ostendit, eiusdemque plagam insanabilem, unde et Iudeos ad fugiendum de ea iterum invitat, ibi : Calix aureus Babylon. Quarto, Medos et Persas ex nomine desinans, invitat ad occidendum Chaldeos, ibi : Acuite sagittas. Quinto, ne credantur Medi et Perse esse auctores destructionis Babylonie et non magis Deus, ostendit Propheta Deum esse auctorem illius, ibi : Iuravit Dominus exercituum. Sexto, ostendit Propheta, Babyloniam specialiter collidendam et omnia que in ea sunt, ibi : Collidis tu mihi. Septimo convertit se Propheta specialiter ad Regem Babylonis mala ei ventura denuntians, tamquam monti pestifero omnem terram occupanti, ibi : Ecce ego ad te mons pestifer. Octavo, invitat Medos et Persas, ad expugnandos Chaldeos : quia et Dominum habent adiutorem et hostes eorum sunt enervati et impotentes resistere, ibi : Levate signum in terra. Nono, modum per quem capta fuit Babylon, ostendit : scilicet per fluminis ductionem, ibi : Currens obviam currenti veniet. Decimo, loquens Propheta in persona populi Iudaici, conqueritur de crudelitate Regis Babylonis, iustam Dei vindictam subiungens, ibi ; Comedit me. Undecimo, ponit Propheta admirationem suam de tam potentis civitatis subita destructione, ibi : Quomodo capta est. Duodecimo, iterum, ut prius, monet Iudeos, ut exeant de Babylone et nullo affectu retineantur in terra, recordantes beneficiorum Dei et civitatis sancte Hierusalem, ibi : Egredimini de medio eius. Tertiodecimo, ut prius, iterum introducitur populus Iudaicus conquerens de crudelitate Chaldeorum, ibi : Confusi sumus. Quartodecimo, respondet Propheta querele Iudeorum, consolans eos in destructione suorum hostium, ibi : Propterea ecce dies veniunt. Ultimo, destructio Babylonis, per submersionem lapidis in flumine figuratur, ibi : Verbum quod precepit Ieremias. Dicit ergo :
marg.|
{f}
Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius, qui cor suum levaverunt contra me
quasi ventum pestilentem, quem nullus potest vitare, quia quilibet necesse habet respirare et attrahere aerem, sed calorem, aut frigus possunt vitare divites. Per hoc ergo innuit quod Medos et Persas non poterunt aliqui vitare, scilicet
{4.
276vb} nec divites, nec pauperes, sed ipsi omnia destruent, sicut ventus urens omnia virentia corrumpit. Suscitabo, inquam.
marg.|
{g} quasi
ventum pestilentem et mittam in Babylonem ventilatores Medo
s et Persas.
marg.|
{i}
Et ventilabunt eam sepa
rando paleas a granis, id est Chaldeos a Iudeis Vel, Ventilabunt eam, fugando eos de terra. Is. 29.b. erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te prevaluerunt.
marg.|
{l}
Quoniam venerunt super eam vent
ilatores.
marg.|
{m}
Undique quia
omnibus erat odiosa.
marg.|
{n}
Non habitabit, qui tendit arcum suum
id est non erunt ibi sagittarii, qui se possint defendere, quia fugient ante destructionem, vel post destructionem non erunt ibi :
marg.|
{r}
Nolite parcere iuvenibus eius
etc.) o Medi et Perse, quasi nec etati, nec sexui parcite.
marg.|
{Δ} {b} Et cadent
marg.|
{4.
277ra} {Δ} {b}
Et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius que
sunt adiutrices eorum. Sed quare sic destruentur ?
marg.|
{c}
Quoniam non fuit viduatus Israel
id est noluit Dominus quod viduaretur a Templo et cultu eius et populo suo omnino quod tamen et quem ipsi destruxerunt. Bene enim voluit Dominus quod Chaldei castigarent Iudeos, sed noluit quod converterent quod tamen fecerunt, ut dicitur Is. 20. Bene enim voluit Dominus, ut Nabuchodonosor esset virga correctionis sed ipse fuit furoris. Ideo dicitur Is. 10.b. Ve Assur virga furoris mei. Unde debet exponi : Non fuit viduatus Israel, id numquam voluit esse viduatus, scilicet quoad omnimodam populi sui occisionem et templi destructionem.
marg.|
{d}
Terra autem eorum
id est Chaldeorum.
marg.|
{c}
Repleta est dilecto a sancto Israel
id est de peccato commisso contra sanctum Israel, id est contra populum Iudeorum. Vel.
marg.|
{d}
Terra Iude
orum.
marg.|
{f}
Delicto a sancto Israel
id est commisso a Pastoribus Israel. Secundum illud sup. 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{a}
Ecce ego suscitabo super Babylonem. Bab
ylon, id est confusio est mundus, ubi omnia sunt confusa, spes, scilicet et timor ; gaudium et dolor. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Sed in celo sunt gaudia pura sine omni dolore : In Inferno pura tormenta sine omni gaudio. Sed in Mundo sunt mixta. Is. 64.b. Facti sumus ut immundi omnes nos et quasi pannus menstruate universe iustitie nostre, quia alicubi mundus, alicubi autem immundus est. Habitatores eius, sunt mundani, qui cor suum levant contra superbiendo. Iob. decimo quinto c. Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est.
marg.|
{g}
Ventum pestilentem. Ven
tus pestilens est superbia corrumpens, scilicet superbia Clericorum, que malo exemplo corrumpit laicos. Vel doctrina hereticorum, que multos corrumpit. Prv. 29.a. Homines pestilentes dissipant civitatem. Os. 13.d. Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Aggei 2.c. Percussi vos vento urente.
marg.|
{h}
Ventilatores et ventilabunt eam.
Ventilatores sunt Predicatores, grana a paleis, id est vitia a virtutibus separantes, Supra 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Is. 41.d. Ego posui te, quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia, triturabis montes et comminues. Et hoc est.
marg.|
{k}
Et demolientur terram eius
etc. id est terrenitatem eius vastabunt. Iob. 12.c. Si continuerit aquas, scilicet doctrine, omnia siccabuntur, si emiserit ea, subvertent terram, id est terrenitatem.
marg.|
{n}
Non habitabit
id est in mundo, ut mansionarius.
marg.|
{o}
Qui tendit arcum suum. Arc
um tendit, qui quod docet, facit. Arcus enim manibus et renibus tenditur. Rm. 15.d. Non audeo loqui aliquid eorum, que per me non efficit Christus. Gregorius super Ezechielem. Qui verbum Dei loquitur, prius studeat, qualiter vivat et post ex vita sua colligat, que et qualia dicat : Ad hoc enim, ut servetur veritas predicandi, necessaria est altitudo vivendi, quasi dicat : prius debet arcus tendi, quam sagitta emitti. Iob. 26.d. Gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur.
marg.|
{p}
Et non ascendet in B
abylonem.
marg.|
{q}
Loricatus. Lor
icatus est vir iustus lorica iustitie undique premunitus, sicut ille, qui dicebat. Iob. 29.c. Iustitia indutus sum et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitie et calceati pedes in preparationem Evangelii pacis.
marg.|
{r}
Nolite parcere iuvenibus eius
id est {Θ} levibus et lascivis, quin arguantur, ut debent. Quia sup. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
marg.|
{a}
Interficite omnem militiam eius
id est mundi, quia milites huius mundi propter guerras suas et torneamenta destruunt pauperes. Ps. 9. Dum superbit impius, id est unus miles contra alium, incenditur pauper, id est domus pauperis, ad litteram. In hoc enim modo consummatur omnis militia, scilicet in combustione domorum pauperum et possessionum eorum vastatione. Tales ergo debent Predicatores arguere, supra 50.c. Omnes, qui tenditis arcum, debellate eum et non parcatis iaculis, quia Domino peccavit. Is. 13.d. Suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient et lactantibus uteris non miserebuntur et super filios non parcet oculus eorum. 1Io. 2.b. Scribo vobis iuvenes, scribo vobis senes.
marg.|
{c}
Quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum
etc.
Per
Israel contemplativi, per Iudam boni activi. Revera tales non sunt a Domino viduati, sed ipsi coniuncti. Contemplativi enim semper dependent ad ubera consolationis divine. Is. ultim. d. ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Activi autem de separatione aliquando conqueruntur, licet separati non sint. Unde Maria sedente ad pedes Iesu conqueritur Martha quod turbetur sola. A nullo ergo viduatur Dominus, quantum in se est, quia a nullo separat se. Is. quinquagesimo a. Quis est iste liber repudii matris vestre, que dimisi eam ? Aut quis est creditor meus ?
marg.|
{g}
Fugite de medio Babylonis
scilicet vos Babylonii, vel Iudei, quia civitas illa iam destruetur.
marg.|
{i}
Nolite tacere o vo
s Prophete, quibus revelata est hec destructio, quasi annuntiate eis iniquitatem eorum, ne iniuste videar illos destruere.
marg.|
{k}
Super iniquitatem
id est de iniquitate. alia littera habet : Ne proiiciamini iniquitate Babylonis. Ut enim dicit Origenes, qui tacendo consentit iniquitati Babylonis et non magis eam reprehendit, particeps eius delicti est et consors vindicte. Mi. 2.c. Ubi nos habemus : Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum, dicit alia littera : Duces populi mei proiicientur ex domo deliciarum, propter pessimas voluntates suas, quibus, scilicet consentiunt peccantibus, vel cum eis peccando, vel peccata
{4.
277rb} illorum tacendo et non arguendo.
marg.|
{l}
Quoniam tempus ultionis est Domino. Is.
35.b. Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis, Domino, dativi casus.
marg.|
{m}
Vicissitudinem ipse retribuet ei
quasi quia alias destruxit terras, destruetur et ipsa.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{g}
Fugite de medio Babylonis
id est mundane confusionis, que habet initium, medium et postremum. Initium est sollicitudo necessariorum. Medium, sollicitudo superfluorum. Postremum, sollicitudo nocivorum. Primum fugere est consilium, secundum preceptum, tertium necessarium. Prv. 11.a. Exspectatio sollicitorum peribit. Precipiendo ergo dicit : Fugite de medio Babylonis. Unde.
marg.|
{h}
Ut salvet unusquisque animam suam fugi
endo quod non potest in Babylone manendo. sup. 50.b. Recedite de medio Babylonis, de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges.
marg.|
{i}
Nolite tacere
etc. scilicet o Predicatores et prelati, sed arguite peccatores, ne eorum participes sitis, quia, ut dicit, Glossa qui tacendo assentit, particeps fit pene et culpe, dum adhuc scelera committit, nec luit. Is. 58.a. Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum. Ezechiel. 3.e. Si dicente me ad impium morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat ipse iniquus in iniquitate sua, morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Is. 62.c. Reminiscamini Domini, ne taceatis et ne detis silentium ei. Os. 8.a. In gutture tuo sit tuba, quasi Aquila super domum Domini.
marg.|
{l}
Quoniam tempus ultionis
quasi annuntiate eis et peccatum et penam.
marg.|
{m}
Vicissitudinem ipse retribuet ei. Apc.
18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit datum, date illi tormentum et luctum, supra 50.c. Sicut fecit, facite ei.
marg.|
{n}
Calix aureus Babylon
id est tribulatio et vexatio, qua Babylon alias nationes potavit et quam ipsa deinde notavit. Calix, dico.
marg.|
{p}
Inebrians omnem terram
etc. id est vehementer affligens est.
marg.|
{o}
In manu Domini modo
, ut propinet illum Babyloni, qui calix olim fuit in manu Nabuchodonosor, quia cui volebat propinabat. Sed nunc cum iam Regnum eius fit destructioni propinquum, dicitur esse in manu Dei, qui illum Babylonis propinavit per Medos et Persas. Dicitur autem hic calix, quem ipse potavit, aureus, tum quia durabilis in eternum, tum quia omnibus aliis gentibus charus, tum propter Regiam dignitatem. Ille similiter, quo ipsa alios potavit, dicitur aureus propter divitias, quas rapiebat Nabuchodonosor, ab aliis nationibus, quas affligebat et propter gravitatem, quia aurum ponderosum est. Unde statua caput aureum habuit quod significabat Nabuchodonosor, Dn. 2.e.
marg.|
{a}
{4.
277va} {Δ}
De vino
id est tribulatione eius, quam ipse propinavit, biberunt omnes gentes.
marg.|
Vel
de vino
idololatrie eius quia faciebat deos suos ab omnibus adorari, immo et seipsum faciebat Nabuchodonosor adorari, Dn. 3.a. Idt. 3.d. Unde et quod dicit, aureus, alludit in hoc visioni, que ponitur Dn. 2.e. De statua habente caput aureum quod significabat Regnum Babylonis, Regnum autem Medorum suit pars argentea, regnum Persarum, erea, regnum Romanorum ferrea.
marg.|
{b}
Et ideo commote sunt cont
ra Babylonem, vel quia ducte sunt in captivitatem.
marg.|
{c}
Subito
etc. id est ex improviso capietur.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{n}
Calix aureus Babylon est
mundi prosperitas, continens vinum carnalis voluptatis, quo inebriat omnes terrenos. Contra illud Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.
marg.|
{o}
In manu Domini quia
cui vult dat divitias et prosperitatem huius Mundi ; et cui vult paupertatem et adversitatem, cui autem vult, nec hoc, nec illud dat. Unde Prv. 30.b. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, sed tantum necessaria tribue victui meo, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam, quis est Dominus ? aut egestate compulsus furer et periurem nomen Domini Dei mei. Vel.
marg.|
{n}
Calix aureus Babylon
id est sapientia seculi habens vinum, immo potius aquam cupiditatis, quam quanto plus bibit, tanto plus sitit. Io. 4.b. Qui biberit ex hac aqua sitiet, iterum. Aureus, propter sermonis splendorem.
marg.|
{o}
In manu Domini quia
omnis scientia a Domino Deo est. Ecclesiast. 1.a. De vino utriusque calicis intelligitur illud Prv. 23.d. Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut Regulus venena diffundet. Sicut enim aureus color dat colorem vino, sic delectatio placentiam peccato. Unde et venena sepissime propinantur in vasis aureis.
marg.|
{a} {Θ}
De vino eius biberunt omnes gentes. Apc
. 18.a. De vino ire fornicationis eius biberunt omnes gentes et Reges terre cum illa fornicati sunt. Hoc vinum bibitur ad mensam Demoniorum. 1Cor. 10.e. Non potestis bibere calicem Domini et calicem Demoniorum.
marg.|
{b}
Et ideo commote sunt. Utr
umque enim vinum, scilicet prosperitatis mundane et secularis sapientie commotum est. Nam sapientia secularis inflat, ut dicitur 1Cor. 8.a. Et divitie temporales extollunt, ut 1Tim. 6.d. Precipe divitibus non alta sapere, nec sperare in incerto divitiarum. Vel, commote sunt, quia unum peccatum commovet hominem ad aliud, Is. 28.b. Pre ebrietate absorpti sunt, erraverunt a vino. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, Propterea instabilis facta est.
marg.|
{c}
Subito cecidit Babylon. Apc
. 10.e. Ve, ve civitas illa magna, que amicta erat bysso, purpura et cocco et deaurata auro et lapide pretioso et margaritis, quoniam una hora destructe sunt tante divitie, 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius, id est quicquid in eo est concupiscibile. Qui ergo hic biberit de calice prosperitatis, in futuro bibet de calice Dominici furoris. Hab. 2.d. Bibe tu quoque et consopire, Circumdabit te calix dextere Domini et vomitus ignominie, super gloriam tuam.
marg.|
{d}
Ululate super eam vos,
qui eam diligetis, vel o Principes eius.
marg.|
{e}
Tollite resinam ad dolorem eius que
valet ad curanda vulnera, qua adiuvate eam si potestis ad vulnera evadenda, vel habita curanda, quasi non poteritis.
marg.|
{f}
Si forte sanetur. Li
forte, est temperantium, vel nota liberi arbitrii, quasi possibile sit aliter fieri, si ipsi vellent converti ad Deum.
marg.|
{g}
Curavimus Babylonem
etc.
Loqu
itur in persona illorum, qui venerant in adiutorium Babylonis. Unde.
marg.|
{l}
Quoniam pervenit usque ad celos iudicium eius
id est Deus, qui in celo est, unde omnia videt, iudicavit eam esse damnandam et ideo eius damnationi resistere non possumus. Quia, dicitur Iob. 9.b. Deus, cuius ire resistere nemo potest, quasi dicat : fecimus quod in nobis erat, ut liberaretur, sed quia peccatis exigentibus ipsa liberari non potest, revertimini in terram vestram.
marg.|
{m}
Et elevatum est usque ad nubes
quasi intantum crevit malitia eorum quod Deus amplius sustinere non potest, Gn. 18.c. Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis. Iob. 5.a. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{d}
Ululate super eam
etc.
Hoc
dicitur medicis animarum, id est Predicatoribus et Prelatis, qui super casu peccatorum debent dolere et compati et postea salutarem admonitionem ad medicinam exhibere. Hoc enim est primo super eam ululare et post resinam tollere ad dolorem eius sanandum, vel mitigandum, Sup. 48.f. Cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum. Viri muri fictilis sunt, cui curam carnis agunt in delitiis, quibus debetur compassio et admonitio. In sonitu enim admonitio, in tibia exprimitur compassio, Is.4.277vb} 16.c. Venter meus ad Moab, id est peccatores, quasi cithara sonabit. Et dicit : ululate. Non enim sufficit Prelatis predicare penitentiam, sed oportet gemitus promere. Iob. 39.a. Numquid nosti partus Ibicum in petris, vel parturientes Cervas observasti ? Incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt. Talis Cerva fuit Paulus, qui dicebat : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Gal. 4.c. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? Quis scandalizatur et ego non uror ? supra 25.g. Ululate Pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis. Per resinam, penitentia, secundum Scripturarum testimonia sumpta. Resina enim sumitur in Galaad quod interpretatur acervus testimonii, supra 8.g. Numquid non resina est in Galaad.
marg.|
{g}
Curavimus Babylonem. Sec
undum Glossa vox est Angelorum, qui volunt animas nostras curare. Ad hoc enim nobis ad custodiam nostram dantur, sed eos repellimus, ut non curemur, dum consiliis eorum non acquiescimus.
marg.|
{i}
Derelinquamus eam inte
llige de Angelis provincialibus, non singularibus.
marg.|
{k}
Et eamus unusquisque in terram suam
id est speculationi divine insistamus tantum, qui prius insistebamus ei et curationi hominum. Vel est vox Predicatorum, qui dum spem habent de conversione peccatorum, debent insistere predicationi, cum autem vident se nihil alicubi proficere, debent derelinquere illum locum et ad alium se transferre, ut dicitur Mt. 10.b. Quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. Sicut Medicus corporalis quamdiu habet spem de egri curatione, apponit curam, quando autem videt morbum insanabilem, relinquit egrum. Dicunt ergo Predicatores.
marg.|
{g}
Curavimus Babylonem
id est remedia curationis adhibuimus, orando, predicando, exemplum bonum demonstrando.
marg.|
{h}
Et tame
n
non est sanata quia
non vult obedire. Unde non est culpa Predicatoris, sed peccatoris. Unde, Act. 20.f. Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
marg.|
{k}
Et eamus unusquisque in terram suam
id est ad conscientiam suam examinandam, ut non semper predicator aliis intendat, sed aliquando sibi, Gn. 30.d. Iustum est, ut aliquando provideam domui mee. Hoc dicit Iacob postquam longo tempore paverat gregem Laban.
marg.|
{n}
Protulit Dominus
quasi Dominus bene scit quod iuste egimus ferendo auxilium Chaldeis, Cyrus autem infideliter egit, sicut habetur super illud Is. 11.a. Qui incredulus est, infideliter agit. Et hoc est : Protulit Dominus iustitias nostras, id est sententiavit quod iuste egimus, scilicet querendo auxilium ad liberationem Babylonis, dicunt Chaldei ; vel ferendo auxilium ad liberationem eius, dicunt adiutores. Vel loquitur in persona aliarum gentium, quas Nabuchodonosor destruxerat. Unde.
marg.|
{n}
Protulit Dominus iustitias nostras iust
e destruendo Babylonem, que nos iniuste afflixerat. Vel potest esse vox Iudeorum, quasi , non solum Dominus punivit Chaldeos secundum merita sua, sed et nos secundum merita nostra remunerat.
marg.|
{o}
Venite et narremus
etc.
Loqu
itur hic Ieremias ad alios Prophetas, ut annuntient Iudeis quod Dominus vindicabit eos de Babyloniis. Vel est vox Iudeorum sese hortantium
marg.|
{b}
Et implete pharetras sagi
ttis.
marg.|
{c}
Suscitavit Dominus
etc.
Poss
et quis dicere, frustra quis loquitur Ieremias ad Medos et Persas, quia non poterunt venire. Ideo respondet quod immo, quia suscitavit Dominus spiritum Medorum, id est dedit eis voluntatem.
marg.|
{d}
Contra Babylonem et p
otestatem impugnandi eam.
marg.|
{e}
Mens eius
id est Domini, vel Regis Medorum est, ut perdat eam.
marg.|
{f}
Quoniam ultio Domini est
id est quam sumet Dominus.
marg.|
{g}
Ultio Templi sui quod
succenderunt Babylonii, supra 50.e. Ultionem Templi eius annuntiate in Babylonem multis. 1Cor. 3.c. Si quis templum Dei, scilicet materiale, vel spirituale violaverit, destruet eum Deus.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{n}
Protulit Dominus iustitias nostras in C
ruce, quando de latere suo fluxit sanguis et aqua, quibus iustificati sumus. Apc. 1.b. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Rm. 3.d. Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, que est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Item, Protulit Dominus iustitias nostras, id est proferet in die Iudicii, cum dicet : Esurivi et non dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.d. Et ideo gratiarum actiones sunt agende. Unde, Venite et narremus etc. vel similiter hoc dicitur predicatoribus, qui quod in se est fecerunt ad sanandum peccatores, sed ipsi non acquieverunt. Sed Dominus profert iustitias predicatorum, cum dicit Mt. 10.b. Et pax vestra revertetur ad vos.
marg.|
{o}
Venite gres
su bonorum operum.
marg.|
{p}
In Sion cont
emplativis.
marg.|
{q}
Opus Domini Dei nostri. Bon
is enim annuntianda sunt opera Domini, ut eam plus diligant, sed malis peccata {Θ} sua et iudicium futurum ut timeant.
marg.|
{a}
Acuite sagittas
id est auctoritates, per bonas et pungitivas expositiones et per bonam vitam, que per multum acuit predicationem.
marg.|
{b}
Et implete pharetras
id est corda et quaternos.
marg.|
{c}
Suscitavit Dominus spiritum Regum Medorum qui
interpretantur metientes,scilicet se, vel alios. Is. 13.d. Ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. Rex Medorum, id est Predicatorem, scilicet Christus suscitatur a Domino, id est Christus resurgens.
marg.|
{h}
Super muros Babylonis levate signum
scilicet o vos Medi et Perse levate vexilla vestra super urbes, vel muros Babylonis capte, ut qui extra sunt, secure veniant. Vel, id est o vos Chaldei, levate signum, sed frustra.
marg.|
{k}
Augete custodiam ne v
i effugiant. Vel, hoc dicitur Chaldeis, ut multiplicent custodes portarum suarum, licet frustra.
marg.|
{l}
Levate custodes
scilicet vocem, quasi dicite quod tempus intrandi est.
marg.|
Nota quod Medi et Perse extra Babylonem habebant locum eminentem, vel vorte fecerant turrem ligneam, ex qua poterant videre, quid fiebat in civitate. Unde Is. 21.b. ubi agitur de hoc eodem, dicitur : Vade et pone speculatorem et quodcunque viderit, annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu. Et clamavit ut Leo ; Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bige equitum. Et respondit et dixit : Cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia Deorum eius contrita sunt in terram. In illo ergo loco eminenti posuerunt custodes, qui videntes homines sopitos in civitate ; dixerunt hoc Principibus, qui fecerunt rumpi obstacula, ut fluvius in novos alveos decurreret et sic per antiquum alvum intraverunt in civitatem. Unde li, custodes, accusativi casus est, id est speculatores, qui considerent, quando dormient Babylonii. Et sic.
marg.|
{m}
Preparate insidias ad c
apiendum. Simile Iosue 8.a. Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis et eritis omnes parati.
marg.|
{n}
Et fecit quecunque locutus est
etc.
per
Prophetas.
marg.|
{o}
Que habitas
scilicet o Babylon.
marg.|
{p}
Super aquas multas quia
per medium eius fluit Euphrates.
marg.|
{r}
Venit finis tuus pedalis precisionis tue
id est talaris. Loquitur metaphorice per similitudinem arboris, que casui propinqua est, quando non restat nisi pes ad succidendum, per hoc innuens quod Babylon est propinqua destructioni, Lc. 3.b. Iam securis ad radicem arboris posita est : quia venit finis perfecte tue munitionis. Ipsa enim perfectissime munita erat, sed modo instat pedalis finis eius,
{4.
278rb} id est consummatio, vel consumptio, id est propinqua est eius precisio, vel modicum, vel nihil restat.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{i}
Levate signum
id est aperte predicate Christi passionem. Idem sup. 50.a. Is. 62.d. Levate signum ad populos.
marg.|
{k}
Augete custodiam per
gregis vestri solicitudinem.
marg.|
{l}
Levate custodes
quasi non sufficitis per vos, sed habete etiam vicarios, qui vos coadiuvent. Quod est contra illos, qui prebendas et curas augent, sed custodes non.
marg.|
{p}
Super aquas deli
ciarum.
marg.|
{q}
In thesauris divi
tiarum.
marg.|
{r}
Venit finis tuus pedalis precisionis tue. Lc.
12.c. Cum diceret ille dives : anima mea, multa bona habes reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, que autem parasti, cuius erunt ? Dn. 4.f. Cum adhuc esset sermo in ore Regis, vox e celo ruit, Tibi dicitur Nabuchodonosor, Regnum tuum transiit a te et ab hominibus eiicient te. Dicitur autem finis pedalis, quia usque ad verticem capitis et usque ad plantam pedis occupabit totum pena, sicut totum occupaverat culpa. Is. 1.b. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Ecce mensura culpe. Sap. 4.d. Dirumpet illos inflatos sine voce et commovebit a fundamentis et usque ad summum desolabuntur. Ecce mensura pene. Apc. 12.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit etc.
Is.
27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit, iudicabit eam.
marg.|
{s}
Iuravit Dominus exercituum per animam suam
id est toto affectu.
marg.|
{t}
Quoniam replebo te hominibus
quasi
brucho cuiu
s aliquando tanta est multitudo, ut quasi nubes Solem obscuret et omnia virentia consumat, ut dicitur super Ioel 1.a. Residuum bruchi etc.
Et i
deo ei comparatur exercitus Medorum metaphorice, quasi ad destructionem tuam, o tu Babylon, faciam convenire innumeras gentes.
marg.|
{u}
Et super te celeuma cantabitur Cele
uma carmen est nautarum, cum ad portum veniunt ; vel vindemiatorum, postquam collegerunt vindemie abundantiam ; sic pro adepta victoria letabuntur hostes.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
Mystice in Ecclesia sunt multi Christiani, quasi bruchus in magna multitudine. Sed dicitur Is. 9.a. Multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam, quia per malam vitam suam se et alios consumunt et omnem Ecclesie viriditatem vastant.
marg.|
{x}
Qui fecit terram
quasi , non miremini, si tanta civitas ita subito, destruatur, quia dicunt quod bene est tam potens quod possit eam destruere.
marg.|
{y}
In fortitudine fili
o, per quem omnia fecit.
marg.|
{z}
Et preparavit Orbem mund
um
in sapientia sua ut d
icitur 1Cor. 1.d.
marg.|
{a}
Et prudentia sua qua
rerum exitus metitur. A firmamento autem quod intelligitur hic per celum, est generatio et origo omnium aliarum rerum.
marg.|
{b}
Dante eo vocem
etc. id est
tonitruum
vel id est eo precipiente.
marg.|
{c}
Qui levat nubes ab extremo terre. Hec
dicit, quia semper videtur ei, qui est in plana terra quod nubes sint in fine mundi.
marg.|
{c}
{4.
278va} {Δ}
Et producit ventos de thesauris suis
id est de occultis nature finibus, quia nescitur locus, ubi oriantur. Idem sup. 10.b. quasi dicat : omnia, que in celo et que in terra et que in mari fecit Deus.
marg.|
{Θ} {a}
Fulgura comm
inationum.
marg.|
{b}
In pluviam fecit fecu
ndationis. Sepe enim comminatio animam fecundat et impinguat spiritu timoris, ut dicitur Is. 26.d. A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus. Vel, fulgura in pluviam fecit, id est duras tribulationes in suaves consolationes. Dn. 3.e. Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Tb. 3.d. Post tempestatem tranquillum facis.
marg.|
{c}
Et producit ventos
etc. id est Predicatores de occultis. Idem enim Predicatores et venti et nubes dicuntur, sed nubes propter carnem, venti propter spiritum. Nubes enim videntur et de terra oriuntur, sic et caro. Unde bene dixit. Levat nubes ab extremo terre. Ventus autem bene sentitur, sed non videtur, nec scitur origo eius, sic est de spiritu. Unde Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis, sed nescis, unde veniat, aut quo vadat. Dicuntur etiam venti, quia velociter totum mundum percurrunt et paleas a granis dividunt. Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum etc.
marg.|
{d}
Stultus
etc.
Ad littera
m Chaldei Astronomi erant, unde sciebant quod secundum motum et virtutem corporum superiorum multa fiunt in terra. Unde credebant illa corpora esse deos et in illorum veneratione adorabant idola. Et ideo, stultus factus est omnis homo, Chaldeus.
marg.|
{e}
A scientia sua.
Sap. 13.a. Solem et Lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt. Sed erant alii rudes, qui ipsa idola credebant esse deos et de illis dicit.
marg.|
{f}
Confusus est omnis conflator
scilicet illi, qui idola artificialiter fabricata colebant.
marg.|
{g}
Quia mendax est conflatio eius quia
videtur Deus et non est, vel fingitur ibi esse Deus et non est.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{x} Mystice :
Qui fecit terram
etc.
Terr
am, id est terrenos facit Deus, id est reficit, quia maius est impium iustificare, quam celum et terram creare. Ps. 67. Qui educit vincantos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
marg.|
{z}
Preparavit orbem in sapientia
scilicet Ecclesiam, extra quam nihil est. Nihil enim sunt, qui extra Ecclesiam sunt. Sap. 1.b. Spiritus Domini replevit Orbem terrarum. Terram fecit Deus in fortitudine Passionis sue. Orbem preparavit in sapientia predicationis.
marg.|
{a}
Prudentia sua extendit celos
id est scripturas per multiplicem expositionem. Ps. 103. Extendit celum sicut pellem. Iob. 9.a. Sapiens corde est et fortis robore, qui extendit celos solus. Unde.
marg.|
{b}
Dante eo vocem multiplicantur aque in celo
id est sententie in Scriptura, Dn. 12.b. Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia.
marg.|
{c}
Qui levat nubes
etc. id est predicatores assumit ad predicationis officium de loco et statu infimo, quia sepe de magnis peccatoribus fiunt magni Predicatores, ut Mattheus, Paulus, Augustinus, 1Cor. 1.d. Ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et ea, que non sunt, ut ea, que sunt, destrueret. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Miraculis coruscando, doctrinis pluendo, minis tonando.
marg.|
{Θ} {a} Ful-
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{d}
Stultus
etc.
a scientia sua
seculari, que tantum inflat, ut dicitur 1Cor. 8. et ideo excecat oculos mentis. Iob. 5.c. Per diem incurrunt tenebras, sup. 49.b. Inutilis facta est scientia illorum, sup. 10.b. Inspicientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum.
marg.|
{f}
Confusus est omnis conflator
id est elector inutilis Prelati. Sepe enim electus electoribus suis non facit quod ipsi sperabant, sed quandoque facit eis peius quam aliis et tunc confunduntur et tandem confundentur in die Iudicii magis, quia tunc ab omnibus videbitur intentio, qua elegerunt. Isa 44.b. Plaste idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes, eorum quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. Quis formavit Deum et sculptile conflavit ad nihil utile
Ecce omnes participes eius confundentur. Hec
duplex confusio innuitur. Idc. 9.b. Egrediatur ignis de rhamno et devoret Cedros Libani. Et tunc Cedri eligunt rhamNm. Bar. 6.e. Ipsi qui ea faciunt, non sunt multi temporis, numquid ergo possunt ea, que ab eis fabricata sunt, esse dii, id est Prelati ?
marg.|
{g}
Quia mendax est conflatio eius
id est per multa mendacia est electio facta. Sap. 14.b.
Super vacuitas hominum hec
id est idola, advenit in orbe terrarum, id est Ecclesia.
marg.|
{h}
Nec est spiritus in eis
scilicet Spiritus sanctus in his, qui eligunt et qui eliguntur, sed magis spiritus malignus. Sap. 13.d. Omnia idola nationum estimaverunt deos, quibus nec oculorum visus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum. Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei.
marg.|
{i}
Vana sunt opera et risu digna
scilicet flectere genua ante talia idola, ac si essent veri Episcopi. In cuius rei figuram Iudei et milites irridere volentes Christum, chlamydem coccineam circumdederunt ei et corona de spinis coronaverunt eum, ponentes arundinem in dextera eius et genu flexo ante eum illudebant, dicentes, Ave, Rex Iudeorum, ut dicitur Mt. 27.c.
marg.|
{k}
In tempore visitationis sue peribunt
scilicet electores et electi. Sap. 14.b. Quod factum est cum illo, qui fecit
{4.
278vb} tormenta, patietur. Et supra parvum. Idolum maledictum est et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset fragile, Deus cognominatus est Sap. 15.b. Digni sunt morte, qui spem habent in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
marg.|
{l}
Non sicut hec pars Iacob
id est pars Iacob non est sicut hec pars, quia pars eius optima, scilicet Deus. Nm. 23.d. Non est idolum in Iacob, nec videtur simulacrum in Israel. Populus enim Israel, quoad maiorem partem, erat cultor Dei, sed quoad maiorem partem Chaldei erant cultores idolorum.
marg.|
{m}
Quia qui fecit omnia
scilicet Deus, qui est pars Iacob.
marg.|
{n}
Ipse est
scilicet solus essentialiter et eternaliter. Vel ipse pars Iacob. Ex. 3.d. Qui est, misit me ad vos. Ego sum, qui sum.
marg.|
{o}
Et Israel sceptrum hereditatis eius
id est et Regnum et hereditas eius. Dt. 32.b. Pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. Is. 19.d. Hereditas autem mea Israel.
marg.|
{p}
Dominus exercituum nomen eius cuiu
s, scilicet Israel est regnum et hereditas.
marg.|
{q}
Collidis tu mihi vasa belli
scilicet o tu Babylon, id est coadiuvas ad collidendum. Vel, id est destruis viros bellatores, quia multas alias gentes, que erant armate et munite destruxit Babylon et ideo illa vocat vasa belli.
marg.|
{r}
Mihi
id est contra me.
marg.|
{t}
Et ego collidam in te gentes secu
ndum illud sup. a. Vicissitudinem ipse retribuet ei.
marg.|
{x}
Et disperdam in te Regna
id est homines de multis Regnis, qui erant in Babylone, quando ipsa capta fuit. Vel, id est disperdam te, ut non sis domina super Regna. Is. 47.a. Sede tacens et intra in tenebras filia Chaldeorum, quia non vocaberis ultra Domina Regnorum. Vel, disperdam, id est simul perdam.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{s} Mystice :
Vasa belli
Domini sunt lectores et predicatores, quibus bellat Dominus, quos mundus collidit, quia ad vitam secularem pro posse reducit.
marg.|
{u}
Gentes pecc
atores.
marg.|
{y}
Regna nobi
les.
marg.|
{z}
Equum corp
us.
marg.|
{a}
Et equitem
id est animam. Ex. 15.a. Equum et ascensorem deiecit in mare.
marg.|
{b}
Currum divi
tes ambitiosos.
marg.|
{c}
Et ascensorem
id est Diabolum, Ex. 15.a. Currum Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare.
marg.|
{d}
Iuvenem et virginem Dt.
32.d. Iuvenem simul, ac virginem, lactentem cum homine sene.
marg.|
{e}
Pastorem et gregem eius Is.
24.a. Ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et affliget faciem eius et disperdet habitatores eius et erit sicut populus, sic Sacerdos et sicut servus, sic Dominus eius.
marg.|
{f}
Agricolam et iugales eius prop
ter, scilicet decimas et primitias, quas non solvit, scilicet agricola. Mal. 3.b. Vos configitis me et dixistis, in quo configimus te ? In decimis et in primitiis.
marg.|
{g}
Duces Epis
copos.
marg.|
{h}
Et magistratus magi
stros. sup. 23.c. Sacerdos et Propheta polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum. Lam. 2.e. Prophete tui viderunt tibi stulta et falsa, nec aperiebant tibi iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam provocarent. Et nota quod novies dicit collidam, contra novem, que nobis faciunt novem ordines Angelorum etc.
Et e
tiam quasi non punitur homo, nisi quia diminutus est in observatione decalogi.
marg.|
{i}
Et reddam Babyloni
etc.
omne malum
id est penam pro omni malo.
marg.|
{k}
Quod fecerunt in Sion
id est Hierusalem.
marg.|
{l}
In oculis vestris
etc.
o vo
s Iudei, id est o vos Babylonii videbitis hec omnia mala. Is. 29.b. Erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te prevaluerunt.
marg.|
{b}
Pestifer prop
ter crudelitatem, quam exercuit in omnes gentes.
marg.|
{c}
Et extendam manum meam super te ut p
re aliis puniaris.
marg.|
{d}
Et evolvam te de petris
id est avellam.
marg.|
{e}
Et dabo
etc.
ut n
on sint in te lapidicine, sed arbores infructuose, que incendio exponuntur.
marg.|
{g}
In angulum
id est de te amplius non erit Rex. Unde Principes vocat petras, vel lapides, quasi amplius non erunt in te Reges, vel Principes. Vel amplius non fient in te edificia, ad litteram, quia penitus combureris, ita quod in te non possit inveniri quod sit utile ad aliquid faciendum.
marg.|
{h}
Et lapidem in fundamento
id est in Principes, qui Regnum sustentant, sicut et angulus dicitur Rex, quia Regnum tenet.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
Mystice : Per hunc montem Diabolus, vel malus Prelatus, vel Princeps, qui alios exemplo suo, vel persuasione corrumpit. sup. 23. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram. Is. 2.c. Dies Domini super omnes montes et colles. Is. 40.a. Omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa. Quia Eccl. 10.a. Qualis est rector civitatis etc. Iob. 1.c. Ignis de celo descendit, id est malum a Prelatis et tactas oves et pueros consumpsit.
marg.|
{c}
Et extendam manum meam super te. Ps.
54. Extendit manum suam in retribuendo. Dt. 32.f. Levabo ad celum manum meam, id est ad Prelatum. Quia Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur et iudicium durissimum his, qui presunt, fiet.
marg.|
{d}
Et evolvam te de petris que
sunt divitie et dignitates temporales et scientie et nobilitas generis, fortitudo et pulchritudo corporis et amicitie multorum. Abd. 1.a. Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum exaltantem solium tuum.
marg.|
{e}
Et dabo te in montem combustionis eter
ne.
marg.|
{f}
Et non tollent de te lapidem
etc.
Lapi
s angularis, qui coniungit parietes, est Prelatus, qui debet populos sibi commissos coniungere in unitatem fidei et dilectionis. Idem etiam est lapis in fundamento, quia debet sustinere totum corpus Ecclesie. Is. 28.d. Ponam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. Talis Prelatus non debet tolli de monte pestifero, ut preficiatur, id est de numero superborum, sed magis de illo monte, de quo Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons etc.
et M
i. 4.a. id est de numero humilium et mansuetorum. Qualis fuit Christus, tales vult discipulos suos esse, Mt. 11.d. Discite a me etc.
marg.|
{i}
Levate signum o vo
s Medi et Perse.
marg.|
{k}
In terra Baby
lonis.
marg.|
{l}
Clangite buccina in montibus Baby
lonie. Signum, vexillum, per quod convocantur exercitus ad bellandum, vel alia vasa bellica, ut arma et huiusmodi.
marg.|
{m}
Sanctificate
scilicet o vos Medi et Perse, vel, o vos Prophete, id est ostendite quod sancte et bene faciunt gentes illam destruentes.
marg.|
{n}
Super eam terr
am, scilicet Babylonie.
marg.|
{o}
Annuntiate o vo
s Prophete, vel o vos Medi.
marg.|
{p}
Ararath
etc.
Isti
omnes venerunt cum Medis ad destruendum Babyloniam, qui omnes sancti dicuntur respectu malitie nationis Babyloniorum, secundum illud Ez. 16.f. Iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis. Vel dicuntur sancti in hoc quod exercent sanctam et iustam Dei voluntatem, que est in vindicta eorum malorum.
marg.|
{q}
Numerate contra eam Thapsar, adducite equum
id est in numero multo, deducite,scilicet propter abundantiam equorum. Thapsar, interpretatur Mariscallus, vel Stabularius, quibus precipitur, ut adducant equos, qui totum vastent. Vel, id est equos adducite, qui sunt bene parati a stabulariis, quasi tanta erit multitudo equorum quod indigebunt
{4.
279rb} Mariscallis.
marg.|
{r} quasi
bruchum aculeatum qui
omnia vastat, ut stimulo incitatus impetuose currat ad destruendum totum.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{i} Mystice :
Levate signum peni
tentie.
marg.|
{l}
Clangite buccina pred
icationis. Os. 8.a. In gutture tuo sit tuba quasi Aquila super domum Domini. Os. 5.c. Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rata, ululate in Bethaven.
marg.|
{s}
Reges Medie
scilicet Cyrus et Darius, sunt.
marg.|
{t}
Duces eius exer
citus. Et repete.
marg.|
{q}
Numerate
id est in numero adducite.
marg.|
{u}
Universus magistratus eius
scilicet Medie, vel Armenie, quam per Ararath intelligit.
marg.|
{x}
Et commovebitur terra Baby
lonie et conturbabitur.
marg.|
{y}
Quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini
id est faciet Dominus quod cogitavit, id est faciendum previdit. Sic Dominus, quasi modo dormit patienter exspectando peccatores. Sed dicitur Thr. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius. Ps. 77. Excitatus est tamquam dormiens Dominus.
marg.|
{z}
Cessaverunt fortes Babylonis
id est omne robur Chaldeorum deficiet in adventu Medorum.
marg.|
{a}
A prelio quia
non impugnabant hostes suos. Is. 14.b. Quomodo cessavit exactor, quievit tributum
]
etc. {b}
Habitaverunt in presidiis quia
auditu adventu Medorum, Balthasar posuit viros bellatores ad custodienda presidia.
marg.|
{c}
Devoratum est robur eorum fame
, vel timore. Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius et ipse nescivit.
marg.|
{d}
Et facti sunt
quasi
mulieres
id est imbecilles. Is. 19.c. In die illa erit Egyptus quasi mulieres.
marg.|
{e}
Incensa sunt tabernacula eius myst
ice, igne cupiditatis. Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
marg.|
{f}
Contriti sunt vectes eius
scilicet civitatis capte, id est omnes eius munitiones. Lam. 2.b. Precipitavit Dominus omnia menia eius, dissipavit omnes munitiones eius.
marg.|
{g}
Currens obviam
etc. id est aliquis cursor.
marg.|
{h}
Et nuntius obvius
etc.
quia capta est civitas eius Capt
a enim civitate sibi invicem clamabant dicentes ad alterutrum, modo capta est illa porta civitatis, vel illa civitas ; modo illam partem civitatis, vel illam civitatem succenderunt.
marg.|
{i}
A summo usque ad summum
id est ab uno capite civitatis usque ad aliud. Sic est mystice in Mundo quod omnes fere a Diabolo capti sunt, sup. 6.c. A minore quippe usque ad maximum, omnes avaritie student etc.
marg.|
{k}
Et vada
etc.
quia
per vadum intraverunt. Iud. 3.c. Occupaverunt vada Iordanis, que transmittunt Moab et non permiserunt transire quemquam.
marg.|
{l}
Et paludes incense sunt igni
id est quedam munitiones, que erant circa paludes. Per paludes significantur divites.
marg.|
{m}
Et viri bellatores conturbati sunt
scilicet Babylonii.
marg.|
{n}
Filia Babylonis
id est plebs Babylonica.
marg.|
{o} quasi
area fuit
supple, quia ad eam omnes divitie Regnorum afferebantur, sicut segetes ad aream. Vel sicut in area triturantur segetes, sic ipsa conculcabat omnes gentes.
marg.|
{a}
{4.
279va} {Δ}
Tempus triture eius
id est quo triturabat alia Regna, quasi tempus dominationis et prosperitatis eius, propter quod fuit area, id est divitiis abundans.
marg.|
{b}
Adhuc
etc.
spol
iationis, quo spoliabitur ut ager et triturabitur, sicut ipsa triturabat alia Regna. Et idem quod dicitur per tempus messionis, potest et intelligi per tempus triture, ut legatur li, triture, passive, non active.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{n} Mystice :
Filia Babylonis
etc.
sunt
divites delicati, qui dicuntur area, qui triturant pauperes spoliando et opprimendo, sicut granum spoliatur et premitur flagello. Eccl. 13.c. Venatio Leonis Onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. Is. 3.c. Vos depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus exercituum.
marg.|
{Θ} {a}
Tempus triture eius
scilicet modo est, sed.
marg.|
{b}
Adhuc
etc.
quon
iam ipsa metetur falce mortis, que est in manu Angeli. Apc. 14.d. Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam maturavit messis terre. Mi., 4. Surge et tritura filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum. Sed quare destruatur Babylon, ponitur causa, quia.
marg.|
{c}
Comedit me
etc.
Loqu
itur in personam ductorum in captivitatem Babylonis, vel in persona Hierusalem.
marg.|
{d}
Reddidit me
quasi
vas inane
id est vacuum.
marg.|
{e}
Absorbuit me
quasi
Draco qui
prenimia siti totum fere absorbet, sic Nabuchodonosor cupidus et pessimus erat.
marg.|
{f}
Replevit
etc. id est delicatis cibariis meis, vel iuvenibus de stirpe Regia et aliis nobilibus, quos dicitur in ventre devorasse, id est in maxima utilitate habuisse, ut enim dicitur 4. Reg ultimo c. Omnes enim nobiles secum duxit, sed pauperes in Hierusalem reliquit.
marg.|
{g}
Et eiecit me extr
a terram meam.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
Mystice : Rex Babylonis est Diabolus, qui comedit quasi masticando, dum tentat et suggerit, sed devorat, quando peccator consentit, absorbet, quando peccatum opere implet.
marg.|
{f}
Replevit
etc. id est iuvenibus et puellis in Ecclesia, quos quasi fercula delicata libenter comedit, ut maxime novitios, qui adhuc habent tenellas virtutes. Lam. 2.g. Virgines mee et iuvenes mei ceciderunt gladio, Hab. 1.d. Pars eius incrassata est et cibus eius electus. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium et nominabitur.
marg.|
{h}
Iniquitas adversum me supp
le est et ideo permisit Deus sic fieri.
marg.|
{i}
Et caro mea super Babylonem
id est pena pro carne mea, quam, scilicet affligent Babylonii, sed anime nocere non poterunt.
marg.|
{k}
Dicit habitatio Sion
id est dicunt habitatores Hierusalem.
marg.|
{l}
Et sanguis meus
etc. id est pena pro sanguine meo ab eis effuso. Et posset esse vox Martyrum, quoad persecutores, quoad mysterium, sanguis enim eorum clamabat in iudicio adversus eos. Is. 26.d. Ecce Dominus egredietur de loco sancto suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terre adversum eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos.
marg.|
{m}
Et ego iudicabo causam tuam o tu
Hierusalem.
marg.|
{n}
Et ulciscar ultionem tuam Dt.
32.f. Sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum.
marg.|
{o}
Et desertum faciam mare eius Baby
lonis, per quod ad eam veniebant naves merces portantes, Vel mare vocat ipsam Babylonem, que videbatur non posse exhauriri, sicut nec mare, per quod omnes divitie confluebant ad eam undique.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
Mystice : Per mare, Mundus, per venam luxus huius Mundi. Vel per mare, peccatum, per venam, fames. Os. 13.d. Adducet Dominus de deserto ventum urentem et siccabit venas eius. Eccl. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime.
marg.|
{p}
Et erit
etc.
pulv
erum, vel arenarum. Sic mystice est in Ecclesia. Mi. 3.d. Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons templi in excelsa palmarum.
marg.|
{q}
Habitatio Draconum
id est Demonum.
marg.|
{r}
Eo quod non sit habitator in e
a.
Simul ut Leones rugient
quasi non unus, sed omnes, scilicet pre magnitudine sue confractionis. Vel, Rugient, Medi, vel Perse, ad quorum
{4.
279vb} rugitum, sive excussionem ad prelium stupebant Babylonii. Vel, Ut Leones rugient, ut dictum est de Chaldeis. Leo enim quando victus est a Leopardo, pre indignatione rugit, sic Babylonii.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
Mystice : In Leonum rugitu designetur crudelitas Prelatorum. Ez. 19.b. Tulit unum de leunculis suis, Leonem constituit eum, qui incedebat inter Leones et factus est Leo et didicit predam capere et homines devorare, didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere ; et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus eius.
marg.|
{t}
Excutient comas veluti catuli Leonum pre
ira, sicut et Leo devictus excutit comam pre indignatione. Per Leones intelligit maiores ; per catulos Leonum minores.
marg.|
{u}
In calore eorum
id est estu tribulationum, quas patiantur Babylonii.
marg.|
{x}
Ponam potus eorum
id est auxiliatores eorum et munitiones, in quibus sperabant habere refrigerium, vertantur eis in tormentum, sicut potus licet videatur febricitanti refrigerium, tamen augmentat calorem et equus etiam in calore bibendo facile infundit. Vel.
marg.|
{u}
In calore eorum
id est Medorum.
marg.|
{x}
Ponam potus eorum
id est penas, quas estuanti desiderio affectant inferre Babylonis, inferant. Vel, id est sicut homo calidus bibit aquam abundanter, sic ipsi punientur abundanter. Und {e} {y}
Et inebriabo eos
scilicet calice ire Domini.
marg.|
{z}
Ut sopiantur
etc.
mort
e.
marg.|
{a}
Deducam
etc.
glad
io Domini occidendos, ut non possint se vindicare, sicut nec agnus.
marg.|
{b}
Et
quasi
arietes cum hedis
id est et maiores et minores occidentur.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{u} Mystice :
In calore
etc.
Medi
cus in calore febris non dat potum infirmo nisi desperato. Sic cum Dominus dat in calore desiderii potum abundantie temporalis, signum est reprobationis. Gregorius Maximum signum divine reprobationis est continuus successus temporalium. Ps. 77. Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum et ira Dei ascendit super eos. Qui ibi sopiuntur, dormiunt somnum sempiternum,scilicet eternum supplicium incurrunt.
marg.|
{a}
Deducam
etc.
Agnu
s per pascua virentia ducitur ad victimam ; sic divites ad Infernum. Ps. 54. Deduces eos in puteum interitus.
marg.|
{c}
Quomodo capta est Sesach
id est Babylon, ut sup. 25. dictum est.
marg.|
{d}
Inclita
id est Domina universe terre.
marg.|
{e}
Ascendit super Babylonem mare
id est exercitus Medorum, cui nihil potest resistere, sicut nec mari.
marg.|
{f}
Multitudine fructuum eius operta est
id est fluctuantis exercitus, quia in eis fuit multitudo populorum et ideo vocatur exercitus ille mare.
marg.|
{g}
Facte sunt civitates eius in stuporem
id est terre Babylonie.
marg.|
{c}
De ore eius quia
Iudei a Cyro permissi sunt redire in patriam suam.
marg.|
{e}
Siquidem et murus
etc. id est tota eius fortitudo.
marg.|
{Θ} {a}
Et visitabo super Bel quod
interpretatur superior, vel vorator, hec est concupiscentia carnis et superbia vite. Interpretatur etiam vetustas, hec est avaritia, que semper reservat in posterum. Sed dicitur Eccl. 5.c. Divitie conservate in malum Domini sui. Iac. 5.a. Aurum et argentum vestrum eruginavit et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
marg.|
{b}
Et eiiciam quod absorbuerat de ore eius. Sic
Christus de Inferno eiecit suos, quando captivam duxit captivitatem. Iob. 20.b. Divitias, quas devorabit, evomet
]
etc. {d}
Et non confluent
etc.
sicu
t ante quando omnes descendebant in Infernum.
marg.|
{f}
Egredimini
etc.
o Iu
dei, qui fuistis in ea captivi. De facili enim tunc permissi sunt Iudei exire a Babyloniis, ne deficerent cibaria in civitate. Is. 52.c. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere.
marg.|
{g}
Ab ira furoris Domini quia
si ibi remansissent, non posset esse quin angustiarentur fame, cum Chaldeis forte desperarent de promissis. Et hoc est.
marg.|
{h}
Et ne forte
etc.
)
id est turbetur, vel stupefiat. Vel, Mollescat, in carnalibus desideriis.
marg.|
{i}
Et timeatis auditum
etc. scilicet de adventu Medorum. Vel, id est tumultum belli eorum.
marg.|
{k}
Et veniet in anno
quasi de anno in anNm.
marg.|
{l}
Auditio quod
,scilicet Perse et Medi preparant se ad veniendum.
marg.|
{m}
Et post hunc
etc. id est audietur qualiter ipsi Medi et Perse inique agent destruendo omnes gentes. Vel iniquitas, id est pena pro iniquitate quam exercebunt Medi in Babylonios.
marg.|
{n}
Et dominator super dominationem
id est Alexander Macedo super Cyrum, vel Darium.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{c} Mystice :
Sesach inte
rpretatur byssus sacci. Hi sunt illi, qui penitentiam suam in deliciis faciunt, ieiunantes, sed bona fercula querentes. In bysso enim mollities, in sacco penitentia intelligitur. Tales significantur per divitem, de quo Lc. 16.e. Induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide. Purpura est penitentia, byssus mollities. Et talis sepultus est in Inferno. De his Augustinus in quodam sermone de Resurrectione : Sunt quidam observatores Quadragesime deliciosi potius quam religiosi, exquirentes novas suavitates magis, quam veteres concupiscentias castigantes et ubi tempus refectionis advenerit, optimis mensis quasi pecora presepibus irruunt, ventresque distendunt artificiosis et peregrinis condimentorum diversitatibus, tantum capiunt manducando, quantum digerere non sufficiunt ieiunando. Quid inconvenientius quam diebus humilitatis, quando parvus gustus invitandus est, ita vivere, ut si toto tempore sic vivatur, vix possint patrimonia divitum sustinere. Talis Sesach comprehensa est et capta.
marg.|
{Θ} {a} Et visitabo super Bel]
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{m} Mystice :
Et post hunc
etc. scilicet huius vite, audietur a malis illa auditio : Ite maledicti in ignem eternum etc.
Sed
iusti ab auditione mala non timebunt.
marg.|
{n}
Et dominator Deus
.
marg.|
{o}
Super dominationem
id est Principes malos, quia Deus potenter affliget tormentis potentes. Eccl. 5.a. Si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior est alius et super hos quoque eminentiores sunt alii et insuper universe terre Rex imperat servienti. Bar. 3.b. Ubi sunt Principes gentium et qui dominantur super bestias, que sunt super terram ? Exterminati sunt et ad Inferos descenderunt.
marg.|
{p}
Propterea
etc. scilicet propter mala, que fecit Babylon.
marg.|
{q}
Visitabo
etc.
in q
uibus confidebant.
marg.|
{r}
Et laudabunt
etc. id est Angeli et homines.
marg.|
{s}
Et
id est omnia etc.
marg.|
{t}
Venient
etc.
Medi
et Perse.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{q} Mystice :
Visitabo
etc. id est Prelatos mundanos, qui quasi dii adorantur et non sunt dii, unde peccant, quia sustinent sibi impendi honorem divinum, ut dicitur Act. 12.d. de Agrippa. Statuto die Herodes vestitus veste Regia sedit pro tribunali et concionabatur ad eos, populus autem acclamabat Dei voces et non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus, eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus expiravit. 2Par. 24.e. Ingressi sunt Principes Iuda et adoraverunt Regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis et dereliquerunt Templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira Domini contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum. Ideo Ps. 96. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia et gloriantur in simulacris suis.
marg.|
{r}
Et laudabunt
etc. id est homines et Angeli gaudebunt et laudabunt Dominum, sic de admonitione talium Prelatorum. Is. 2.d. Elevabitur Dominus solus in die illa
{4.
280rb} et idola penitus conterentur.
marg.|
{u}
In universa terra ad q
uam ibunt captivi.
marg.|
{x}
Qui fugitis
etc.
vox
est Prophete : Qui fugitis, scilicet o vos Iudei.
marg.|
{z}
Nolite stare
scilicet in Babylone, si vultis salvari.
marg.|
{a}
Recordamini
etc.id est Templi eius de terra longinqua, ubi estis positi.
marg.|
{c}
Ascendat super cor vestrum memo
rantes pristine illius felicitatis.
Numérotation du verset
Ier. 51,mystice
marg.|
{x} Mystice :
Qui fugitis gladium
id est peccata.
marg.|
{y}
Venite ad C
orpus Domini, aliter non, quia qui sumit illud indigne iudicium sibi manducat et bibit, 1Cor. 11.g. Ideo Iob. 19.d. Fugite a facie gladii. Is. 21.d. A facie gladii fugerunt.
marg.|
{z}
Nolite stare otio
si, quia ad domum vacantem, unde exivit Diabolus, revertitur et habitat cum septem spiritibus nequioribus et sunt novissima hominis illius peiora prioribus, ut dicitur Mt. 12.d. Unde Mt. 20.a. Quid hic statis tota die otiosi ? Hieronymus Semper aliquid boni operis facito, ne te Diabolus inveniat otiosum. Ex. 15.c. Fiant immobiles quasi lapis.
marg.|
{a}
Recordamini procul Domini quia
quanto magis homo a Deo est longe, tanto magis debet compungi. Is. 31.c. Convertimini sicut in profundum recesseratis fili Israel. Eph. 2.d. Evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, ut pacem his, qui prope. Vel, procul, id est in hac vita, in qua a Domino peregrinamur, ut 2Cor. 5.b. Lam. 3.c. Recordare paupertatis et transgressionis mee, absinthii et fellis.
marg.|
{b}
Et Hierusalem supe
rna.
marg.|
{c}
Ascendat super cor vestrum. Rec
ordatio enim gaudiorum celestium multum provocat ad benefaciendum et ad plorandum, tam pro dilatione patrie, quam pro incolatu huius miserie. Unde Ps. 136. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion. Et post : Adhereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui
]
etc. {d}
Confusi sumus
quasi tu dicis quod recordemur Hierusalem, sed quanto magis illius recordamur, tanto magis dolemus et confusi sumus. Et sic est hic vox Iudeorum respondentium Prophete, quasi quomodo faciemus quod tu dicis, cum inde magis doleamus ?
marg.|
{e}
Quoniam audivimus opprobrium
scilicet vicinarum gentium nobis quasi captivis insultantium, quasi locus noster desertus sit et relicti simus a Deo.
marg.|
{f}
Operuit
etc.
Baby
lonii. Unde Ps. 78. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam. Aliter. deberent dolere Christiani de hoc quod capta est Sancta Terra et de hoc quod heretici, vel Iudei improperant nobis Clericorum et prelatorum peccata et per hoc defendunt errorem suum.
marg.|
{g}
Propterea ecce
etc.) Responsio est Prophete consolantis eos super hoc.
marg.|
{h}
Et visitabo super sculptilia Babylonis in q
uibus confidebant.
marg.|
{i}
Et in omni terra eius mugiet
id est planget.
marg.|
{k}
Si ascenderit
etc.
supe
rbiendo.
marg.|
{l}
In excelso robur suum
id est in altis montibus fortiora castra sua.
marg.|
{m}
Ad me venient
id est secundum meam potentiam et voluntatem, per quam solam habebunt potentiam destruendi eos.
marg.|
{n}
Vastatores eius
scilicet Perse, Medi Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Abdie 1.b. Si exaltatus fueris ut Aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
marg.|
{o}
Vox clamoris de Babylone
etc.
supp
le audietur.
marg.|
{p}
Et ex ea vocem magnam
id est superbiam.
marg.|
{q}
Et sonabunt fluctus eorum
id est multitudo exercitus Medorum, sic in Inferno in tenebris conticescent. Tunc enim humiliabuntur, sicut vulnerati superbi.
marg.|
{a}
Dedit sonitum
id est dabit.
marg.|
{c}
Predo Rex
Medorum.
marg.|
{d}
Et apprehensi sunt fortes eius
id est Babylonis. Per predonem, Diabolus, vel mors. Per fortes, illi, de quibus Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
marg.|
{e}
Et emarcuit arcus eorum
id est astutia Babyloniorum, qua astuti erant ad sagittandum. Vel ad litteram, sicut arcus pre nimia sagittatione marcescit, sic fiet de arcubus eorum quod fient eis inutiles. Ps. 36. Arcus eorum confringatur. Vel per arcum mystice, sapientia secularis. Eccl. 9.c. Non est ratio, nec sapientia, nec scientia apud Inferos.
marg.|
{f}
Quia fortis
etc. Na. 1.a. Deus emulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus in hostes suos et irascens, ipse patiens et magnus fortitudine.
marg.|
{g}
Et inebriabo cali
ce tribulationis ire Domini.
marg.|
{h}
Principes eius
id est Babylonis.
marg.|
{i}
Et dormient somnum sempiternum
id est interficientur.
marg.|
{k}
Murus Babylonis
etc. id est muri, vel munitiones, in quibus significantur illi, qui alios in suis peccatis defendunt. Is. 34.c. Et paliurus in munitionibus eius. Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia. Is. 2.c. Dies Domini super omnem murum munitum.
marg.|
{l}
Et porte eius excelse Prel
ati.
marg.|
{m}
Igne comburentur cupi
ditatis et in fine igne eterno.
marg.|
{n}
Et gentium labores
] {o}
Verbum
etc. id est res digna verbo. Nota, Sedechias in tertio anno Regni sui ivit in Babylonem, quasi videre Nabuchodonosor, qui eum in Regem sublimaverat post Iechonie transmigrationem, vel propter aliam forte causam ; Ieremias autem omnia que dicta sunt de honore Babylonis, scripsit in quodam quaterno et tradidit ea Saraie, que ivit cum Sedechia, precipiens, ei, ut quando veniret in Babylonem, iret super flumen et diceret : Domine, tu locutus es etc.
Et p
ostea legeret omnia verba illius quaterni, quo facto, ipsum quaternum colligatum lapidi ne supernataret, proiiceret in Euphraten, signans quod ita Babylon destrueretur.
marg.|
{p}
In anno quarto Regni eius. Und
e hoc factum est ante destructionem Hierusalem. Unde et hec prophetia similiter tunc facta est.
marg.|
{q}
Saraias autem erat Princeps prophetie eo
scilicet quod prophetiam illam in scriptum redactam salvabat. Vel, id est interpres prophetie. Vel, id est senior inter Prophetas et eius erat probare, quis esset bonus, vel falsus Propheta, vel qui dignus ad exponendum prophetias.
marg.|
{r}
Cum veneris in Babylonem
etc.
Prec
epit ei Ieremias, ut hec proferret verba coram Iudeis, qui erant in Babylone.
marg.|
{s}
Cumque compleveris
etc.
ligabis. Mys
tice liber ligatus ad lapidem, est Decalogus, scriptus in lapide, id est duro corde.
marg.|
{t}
Et proiicies illum in medium Euphraten Quod
interpretatur frugifer. In quem librum mittit, qui pro fructu temporalium discit, vel docet. sup. 13.b. Iuxta Euphraten computruit lumbare Ieremie.
marg.|
{u}
Sic submergetur Babylon), id
est destruetur, vel vastabitur. Apc. 18.f. Sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens : hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna et ultra non invenietur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_51)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_51)
Notes :