Hugo de Sancto Caro

Capitulum 52

Numérotation du verset Ier. 52,1 

Filius viginti et unius anni Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna
Numérotation du verset Ier. 52,2 

et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Ioachim
Numérotation du verset Ier. 52,3 

quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedechias a rege Babylonis
Numérotation du verset Ier. 52,4 

factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et edificaverunt contra eam munitiones in circuitu
Numérotation du verset Ier. 52,5 

et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset Ier. 52,6 

mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terre
Numérotation du verset Ier. 52,7 

et dirupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam porte que est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam que ducit in eremum
Numérotation du verset Ier. 52,8 

persecutus est autem
exercitus Chaldeorum regem
et apprehenderunt Sedechiam in deserto quod est iuxta Hiericho
et omnis comitatus eius
diffugit ab eo
Numérotation du verset Ier. 52,9 

cumque comprehendissent regem adduxerunt eum ad regem
Babylonis
in Reblatha
que est in terra Emath
et locutus est ad eum iudicia
Numérotation du verset Ier. 52,10 

et iugulavit rex Babylonis filios
Sedechie in oculis eius sed et omnes principes Iude occidit in Reblatha
Numérotation du verset Ier. 52,11 

et oculos
Sedechie eruit et vinxit eum compedibus
et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
Numérotation du verset Ier. 52,12 

in mense autem quinto
decima
mensis ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militie
qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 52,13 

et incendit domum Domini
et domum regis
et omnes domos Hierusalem
et omnem domum magnam
igne combussit
Numérotation du verset Ier. 52,14 

et totum murum Hierusalem
per circuitum destruxit
cunctus exercitus Chaldeorum
qui erat cum magistro militie
Numérotation du verset Ier. 52,15 

de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset Ier. 52,16 

de pauperibus vero terre reliquit Nabuzardan princeps militie in vinitores et in agricolas
Numérotation du verset Ier. 52,17 

columnas quoque aereas
que erant in domo Domini et bases et mare aereum
quod erat in domo Domini
confregerunt Chaldei
et tulerunt omne aes eorum in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 52,18 

et lebetas et creagras et psalteria et phialas et mortariola et omnia vasa aerea que in ministerio fuerant tulerunt
Numérotation du verset Ier. 52,19 

et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea
et quotquot argentea argentea
tulit magister
militie
Numérotation du verset Ier. 52,20 

columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum
Numérotation du verset Ier. 52,21 

de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quatuor digitorum et intrinsecus cava erat
Numérotation du verset Ier. 52,22 

et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula
Numérotation du verset Ier. 52,23 

et mala granata nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur
Numérotation du verset Ier. 52,24 

et tulit magister militie Saraiam
sacerdotem primum et Sophoniam
sacerdotem secundum
et tres custodes vestibuli
Numérotation du verset Ier. 52,25 

et de civitate tulit eunuchum unum qui erat prepositus super viros bellatores
et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate
et scribam principem militum qui probabat tirones
et sexaginta viros de populo terre qui inventi sunt in medio civitatis
Numérotation du verset Ier. 52,26 

tulit autem eos Nabuzardan magister militie et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha
Numérotation du verset Ier. 52,27 

et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath
et translatus est
Iuda
de terra sua
Numérotation du verset Ier. 52,28 

iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudeos tria millia et viginti tres
Numérotation du verset Ier. 52,29 

In anno octavo decimo Nabuchodonosor transtulit1
1 transtulit] om. Rusch
de Hierusalem animas octingentas triginta duas.
Numérotation du verset Ier. 52,30 

In anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit
Nabuzardan magister militie Iudeorum animas septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo
anime quatuor millia sexcente.
Numérotation du verset Ier. 52,31 

Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iuda2 duodecimo mense vicesima quinta die3 mensis elevavit Evilmerodach
2 Iuda] Iude Weber |
3 die] om. Weber |
rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iude et eduxit eum de domo carceris
Numérotation du verset Ier. 52,32 

et locutus est cum eo bona. Et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
Numérotation du verset Ier. 52,33 

et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vite sue
Numérotation du verset Ier. 52,34 

et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis sue cunctis diebus vite sue4.
4 sue] eius Weber

Capitulum 52

Numérotation du verset Ier. 52,1 
marg.| {4. 280vb} Hucusque verba Ieremie etc.   Que principio huius libri usque nunc dicta sunt, fuerunt prophetica, que autem hic sequuntur magis sunt historica. Et ideo dicitur hic Hucusque verba Ieremie. Nam ea, que sequuntur, magis sunt Ieremie, non inquantum est Propheta, sed historiographus. Quidam etiam dicunt quod hoc capitulum additum fuit a notario Ieremie describente captivitatem Hierusalem et destructionem, ut sic competenter possent continuari lamentationes facte pro eius destructione. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. Primo, ostenditur tempus obsidionis Hierusalem, premisso tamen tempore regni Sedechie et nomine matris sue. Secundo, describitur tempus captivitatis Hierusalem : ibi : Mense autem quarto. Ubi etiam fuga et comprehensio Sedechie et bellatorum eius ostenditur. Tertio, tempus combustionis civitatis et templi describitur, ibi : In mense autem quinto. Quarto, ostendit Propheta quod de pauperibus terre, quidam translati sunt in Babylonem, quidam dimissi in Iudea ad terram colendam, ibi : De pauperibus autem. Ubi etiam agitur de translatione vasorum et ornamentorum Templi. Quinto, numerat Propheta personas translatas in Babylonem et quosdam occisos, ibi : Et tulit magister militie. Sexto, ostendit, quomodo misericordia facta sit, cum Ioachim tradidit Chaldeis ad consilium Ieremie, in confusionem Sedechie et Principum, qui noluerunt hoc facere ad consilium Ieremie, ibi : Et factum est. Et sic eodem fine terminatur liber Ieremie, quo et quartus Regum. Propter quod quidam estimaverunt, quartum Regum librum compilatum esse a Ieremia.
marg.| {x} Hucusque verba Ieremie etc. scilicet Prophete, sed a modo ipsius et Historiographi. Vel sequentia fuit verba Bar.
marg.| {y} Filius viginti et unius anni erat Sedechias), scilicet consimilis erat homini habenti talem numerum annorum,   cum regnare cepisset. Vel ad litteram, tot sunt annorum.
marg.| {z} Et fecit malum in oculis Domini. Boethius. Magna nobis indicta est necessitas probitatis, nisi dissimulare velimus, cum omnia agamus ante oculos Iudicis cuncta cernentis. Hbr. 4.a. Omnia nuda. et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Sed specialiter in oculis Domini mala fecit, qui in locis sanctis peccatum committit, ut in Scholis, vel in Claustris, vel Ecclesia, vel Cemeteriis, sup. 11.c. Quid est quod dilectus meus facit in domo mea scelera multa.
marg.| {a} Iuxta omnia, que fecerat Ioachim frat er eius.
marg.| {b} Quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda etc. id est iratus erat Dominus contra Beniamin et Iudam, propter peccata illorum, sive contra duas tribus.
marg.| {c} Usquequo id est donec.
marg.| {d} Proiiceret eos a facie sua id est a terra promissionis,   ubi est facies Domini id est a protectione sua.
marg.| {a} {4. 281ra} Et recessit Sedechias a Rege Babylonis ut n on redderet ei solitum tributum. Ideo enim a tributo recessit, quia confidebat in Egyptiis, credens quod possent eum liberare de manu Nabuchodonosor.
marg.| {b} In mense decimo. Adh uc ieiunant Iudei decimo mense. Za. 8.d. Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit vobis in solemnitates preclaras, quia, scilicet illo mense facta est obsessio Hierusalem, ut ibi dicitur in Glossa
Numérotation du verset Ier. 52,mystice 
marg.| Mystice Sedechias fuit nomine. Interpretatur enim iustificans sed vita pessimus, quia fuit idololatra et significat prelatum malum, qui nomine tenus bonus est. Dicitur enim Episcopus quod est dicere superintendens, sed vita malus est, malo exemplo suo multos corrumpens. Unde merito dicitur regnasse undecim annis, in quo significatur transgressio mandatorum Dei. Et in anno nono venit contra eum Nabuchodonosor, in quo significatur omissio necessariorum. Propter hec duo venit diabolus contra Prelatum, quia, scilicet transgreditur, vel omittit precepta Dei.
marg.| {c} Et edificaverunt contra eam munitiones in circuitu. Ecc les. 9.d. Civitas parva et pauci in ea viri, venit contra eam Rex magnus et vallavit eam et extruxit munitiones per gyrum et perfecta est obsidio. Civitas parva, est Ecclesia. De qua Ps. 121. Hierusalem, que edificatur ut civitas. Parva dicitur respectu civitatis diaboli. De qua Dn. 4.f. Nonne hec est Babylon civitas magna, quam edificavi in fortitudine mea ? In qua pauci viri sunt, id est homines viriles respectu mulierum, id est mollium et effeminatorum, quia ad mandata Pharaonis omnes masculi occiduntur et femine reservantur, ut dicitur Ex. 1.d. Rex magnus, qui venit contra eam, est diabolus, qui super magnos regnat, id est superbos, ut dicitur Iob. 41.d. Et quia Regnum eius magnum est, scilicet totus mundus, cuius dicitur Princeps. Iste Rex, obsedit Ecclesiam et extruxit per gyrum munitiones, quibus expugnat eam. Ex una parte sunt heretici bene muniti contra Ecclesiam ; ex alia Tyranni : ex alia falsi fratres ; superius sunt mali Prelati, inferius mali subditi. Et omnes impugnant Ecclesiam. Prv. 29. a. Homines pestilentes dissipant civitatem. Is. vigesimo septimo c. Civitas munita desolata erit, spatiosa relinquetur et dimittetur quasi desertum.
marg.| {d} Mense autem quarto nona die mensis. Ideo ieiunant Iudei mense quarto, ut dicitur Za. 8.d. Ieiunium quarti.
marg.| {e} Obtinuit fames civitatem. Sic mystice defectus doctrine causa est captivitatis Ecclesie. Prv. 29. c. Cum defecerit Propheta, dissipabitur populus. Unde Idc. septimo. Non potuissent se defendere viri de Bethulia, aqua eis ablata ab Holopherne, nisi Dominus providisset eis. Am.octavo d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei.
marg.| {f} Et dirupta est civitas non tunc, sed post, scilicet mense quinto, septima die, ut habetur, quarto Regum ultim. c.
marg.| {g} Fugerunt, exieruntque de civitate. Sic mercenarius predicator, vel prelatus, dum videt lupum venientem, fugit, quia non est verus pastor, nec pertinet ad eum de ovibus, sed magis de stercoribus de civitate Ecclesie.
marg.| {h} Nocte culp e. Sic cum Iudas exivit de Apostolis, erat nox, ut dicitur Io. 13.d.
marg.| {i} Per viam porte id est que erat iuxta illam portam.
marg.| {k} Que est inter duos muros que sic dicebatur. Expone, ut supra habes trigesimo nono a. Tota etiam civitas clausa erat duobus muris, preterquam in porta illa, ubi erat hortus Regis. Unde porta, que ibi erat, dicebatur porta inter duos muros. Secundum alios, muro uno {4. 281rb} cingebantur domus Regis et Templum et alia pars civitatis, in qua nobiles habitabant et alio muro et inter hos duos muros erat quedam porta, per quam via erat ad hortum Regis. Unde.
marg.| {i} Per viam porte, que est inter duos muros id est per foramen porte quod in ipsa nocte fecerunt, ne fugientes perciperentur a Chaldeis.
Numérotation du verset Ier. 52,mystice 
marg.| {k} Mystice : Inter duos muros id est inter duo testamenta, sunt hereses non plene in atrio. Is. 22.c. Lacum fecistis inter duos muros.
marg.| {l} Et ducit ad hortum Regis quia ad delicias tendunt omnes hereses.
marg.| {m} Et abierunt per viam, que ducit in eremum. 4Rg. ultim. b. Habetur, Per viam, que ducit ad campestria solitudinis. Ecce quod est eadem via ad hortum et ad eremum, quia et in eremo claustri multi non querunt nisi delicias et sic vinea Naboth convertitur in hortum olerum, tertio Regum vigesimo primo a. id est austeritas claustri in delicias. Ez. trigesimo sexto g. Terra illa inculta facta est, ut hortus voluptatis, id est claustrum quod incultum solet esse per rigorem penitentie, modo carnalibus deliciis affluit. Sed ibi comprehenduntur, qui fugiunt ilLc. Is. 32.d. Desertum erit in Chermel, id est claustrum in delicias et Chermel in saltum reputabitur, id est fient infructuosi carnales.
marg.| {n} Et apprehenderunt Sedechiam in deserto quod est iuxta Iericho non in Iericho, sed citra, quia enim non deficiunt a seipsis in claustro, ideo capiuntur a diabolo, Lc. 10.e. Homo quidam descendebat a Hierusalem in Iericho. Vel per desertum Iericho significatur lata et spaciosa via peccati, que ducit ad mortem. Gn. 37.d. Invenit Ioseph fratres suos in Dothaim quod interpretatur defectus.
marg.| {o} Et omnis comitatus eius diffugit ab eo. supra 38.f. Seduxerunt te viri pacifici tui, demerserunt te in ceno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te. Hi sunt amici fortune, qui cum ea veniunt et cum ea recedunt. Eccl. 6.b. Ab amicis tuis attende : Est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis.
marg.| {p} In Reblata hec est Antiochia.
marg.| {q} Que est in terra Emath nome n est terre. Licet enim supra 47.a. Emath nomen est civitatis, tamen hic est nomen terre.
Numérotation du verset Ier. 52,mystice 
marg.| {p} Mystice : Reblata inte rpretatur multa hec et significat abundantiam temporalem. Emath, interpretatur formidans eos et significat divites avaros. Ps. septuagesimo secundo. Ecce ipsi peccatores et abundantes in seculo obtinuerunt divitias ibi excecatur Sedechias. Ps. 109. Conquassabit capita in terra multorum. Ideo dicitur. Eccl. 11.b. Fili, non in multis sint actus tui, si etiam dives fueris, non eris immunis a delicto. Eccl. 38.c. Qui minoratur actu, percipiet sapientiam.
marg.| {r} Et locutus est ad eum iudicia id est iuste iudicavit eum, qui dissolverat pactum de tributis solvendis. Unde de ipso dicitur Ez. 17.e. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit hec ? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet ? Vivo ego, dicit Dominus, quoniam in loco Regis, qui constituit eum Regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
marg.| {s} Et iugulavit Rex Babylonis filios Sedechie id est diabolus, bona opera. De quibus. Ps. 127. Et videas filios filiorum.
marg.| {t} In oculis eius secu ndum illud Ps. 54. Descendant in Infernum viventes. Nm. 24.c. Qui cadens apertos habet oculos, hoc est proprie errare corde. Hab. 2.c. Peccavit anima tua.
marg.| {u} Et oculos Sedechie eruit. Glossaid est lumen intelligentie. Prv. 30.c. Suffodiant eum corvi de torrentibus. Ecce quod mala vita aufert intelligentiam, sicut {4. 281va} e contrario obedientia mandatorum dat intelligentiam secretorum, ut dicitur super illud Ps. centesimo vigesimo octavo. A mandatis tuis intellexi. Et maxime in Reblatha, id est in temporali abundantia, vel solicitudine aufertur intelligentia. Unde Idc. decimo sexto e. Ad molam excecatus fuit Samson.
marg.| {a} Et vinxit eum compedibus id est peccatorum funibus quod fit per consuetudinem peccandi. Prv. 5. d. Funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Eccles. trigesimo tertio d. Servo malevolo tortura et compedes.
marg.| {b} In domo carceris. Sic anime damnatorum sunt modo in carcere Inferni, in die iudicii ante iudicem producende, ut ibi in corpore accipiant sententiam eterne damnationis.
marg.| {c} In mense autem quinto. Ide o ieiunant Iudei in mense quinto. Za. 8.d. Ieiunium quinti.
marg.| {d} Venit Nabuzardan Nabu zardan interpretatur propheta alieni iudicii et significat ventris ingluviem, qui semper prophetat ferculorum abundantiam, unde iudicant alii. Hic destruit Hierusalem quod non potuit Nabuchodonosor, quia aliquando gula subvertit quod non potest superbia. Ioel. 1.a. Residuum locuste comedit bruchus. Unde custos tuus est in ore. Hoc dicitur Principi militie, qui secum adduxit multa vitia. Rm. 13.d. Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis etc.   Ideo Prv. 20.a. Luxuriosa res est vinum et tumultuosa ebrietas. Et iterum. Prv. 23.d. Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitio color eius, ingreditur blande et in novissimo mordebit ut Coluber, oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo, quasi hec omnia mala sequuntur. Ideo dicitur Os. 4.c. Vinum et ebrietas aufert cor. Unde.
marg.| {e} Et incendit domum Domini scilicet igne luxurie. Unde Eph. 5.d. Nolite inebriari vino in quo est luxuria : Que est ignis usque ad consumptionem devorans.
marg.| {f} Et totum murum Hierusalem per circuitum. Hec enim pestis totum consumit. Abacub. 1.d. Totum in hamo suo levavit, extraxit illud in lagena sua et congregavit in rete suum. Quod potest exponi de negligentia.
marg.| {g} Destruxit cunctus exercitus Chaldeorum etc. id est vitiorum, que adduxit luxuria.
marg.| {h} De pauperibus etc.   quia non omnes pauperes fuerunt occisi, ut dictum est.
marg.| {i} Quod remanserat in civitate quod scilicet non fuerat mortuum gladio, vel fame, vel peste.
marg.| {k} Et de profugis, qui transfugerant etc.   timo re, vel proditione.
marg.| {l} Et ceteros de multitudine transtulit etc.   in B abylonem.
marg.| {m} De pauperibus vero terre reliquit Nabuzardan Princeps militie vinitores. Sic hodie viles et inscii instituuntur Prelati. Eccl. 10.b. Est malum quod vidi sub Sole, quasi per errorem egrediens a facie Principis, stultum positum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum, qui scilicet habent spirituales divitias. Isti agricole et vinitores male custodiunt vineam, vel agrum suum. Prv. d. Transivi per agrum hominis pigri et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice et spine. Vel in bono expone, quia pauperes debent esse Prelati et {4. 281vb} abiecti in mundo. Os. 2.c. Dabo eis vinitores ex eodem loco.
marg.| {p} Confregerunt Chaldei. Con tra supra 27.d. Hec dicit Dominus ad vasa, que derelicta sunt in domo Domini, in Babylonem transferentur et inde ea afferri faciam et restitui in loco suo. Et loquitur ibi de columnis et basibus. Solutio: Revera hec confregerunt. Cum autem dicit afferri ea faciam, li, ea habet simplicem relationem.
marg.| {n} Columnas maxi me etiam principes, que erant in Templo.
marg.| {o} Et mare lava torium quoddam.
marg.| {q} Et lebetes ad c olligendos cineres.
marg.| {r} Et creagras id est fuscinulas, cum quibus carnes extrahebant, que Grece dicuntur, αρεαγρὴ.
marg.| Vel secundum alios creagre sunt craticule.
marg.| {s} Et psalteria vasa sunt musica.
marg.| {t} Et phialas. Dic unt quidam quod phiale erant vitree ad probandum vinum libaminum, non solum quoad saporem, sed quoad colorem. Unde dicitur a hyalos quod Grece sonat vitrum. Cyathi autem minores erant et angustiores et aurei, quibus fundebatur vinum super altare pro hostie libamento. Quod forte sic distinguendum est quod in phialis probabatur vinum, in thuribulis thus, in cyathis oleum. Vel forte phiale argentee erant, sed nomen vitri habebant, ut dixi, quia erant facte ad modum vasorum vitreorum.
marg.| {u} Et hydrias in q uibus forte oleum ponebatur, vel sanguis infundebatur. Vel forte vasa erant, in quibus ponebatur aqua ad lavandos pedes.
marg.| {x} Et thymiamateria in q uibus thymiama servabatur.
marg.| {y} Et urceos ubi ponebatur vinum.
marg.| {z} Quotquot aurea, aurea et quotquot argentea, argentea quasi vasa aurea simul conflavit et argentea simul separatim ab aureis.
marg.| {a} Tulit Magister militie columnas duas Iach in et Booz, 3Rg. 7.c.
marg.| {b} Et mare unum scilicet luterem.
marg.| {c} Quas fecerat Rex Salomon. 3Rg. 7.d.   Non erat pondus etc. quasi pre multitudine numerari non posset.
Numérotation du verset Ier. 52,mystice 
marg.| {n} Mystice : Columnas etc. Prelati sunt columne per minorum sustentationem. Aeree, per predicationis sonoritatem. Bases, per debilium supportationem. Lebetes per infirmorum compassionem. Creagre, per carnis mortificationem. Psalteria, per bonam operationem. Phiale, per divinam contemplationem. Mortariola, per cordis contritionem. Vasa erea, per gratiarum receptionem Hydrie, per lacrimarum effusionem. Thymiamateria, per devotam orationem. Urceoli, per tristium consolationem. Pelves, per humilis obsequii exhibitionem. Candelabra, per honestam conversationem. Cyathi, per asperam correctionem. Vasa aurea, per sapientie fulgorem. Vasa argentea, per eloquentie decorem. Debent etiam esse Iachin, id est firmitas per patientie constantiam. Debent esse et Booz, id est in quo robur, per fidei contra hereticos defensionem. De his duobus. Phil. 1.a. Habeo vos in corde meo in vinculis meis et in defensione et confirmatione.
marg.| {e} De columnis scilicet de duabus predictis hoc verum est quod sequitur.
marg.| {f} Decem et octo cubiti etc.   Cont ra 2Par. 3.d. Dicitur de ipsis quod triginta quinque cubitos habebant altitudinis. Sed forte ibi connumeratur basis cum epistilio, hic autem tantum stilus. Tamen quidam dicunt litteram Par. esse falsam. {4.282ra} Per capitella significantur intentiones et affectiones Prelatorum. Capitellum enim erat supra columnam. Inter autem columnam et capitellum erat epistilium, latius columna et rotundum opere reticulato.
marg.| {a} Et retiacula Nota capitella erant in parte superiori liciata, latera vero eorum reticulata et catenata, ita artificiose facta, ut retiacula catene viderentur apposita magis quam insculpta. Super capitella erat funiculus descendens aliquantum circa latera, in cuius summitate dependebant ducenta malogranata.
marg.| {b} Et malogranata super coronam in circuitu id est in summitate epistilii, super quod sedebat capitellum. Vel ad litteram super capitellum erant malogranata nonagintasex. Contra 3Rg. 7.f. Malogranata quadraginta in duobus retiaculis. Sed forte in epistilio erant quadraginta, in capitello quod maius est, nonaginta sex, vel super funes erant.
marg.| {c} Centum retiaculis Circumdabantur. Con tra. 2Par. 4.c. Dicitur tantum de duobus retiaculis. Solutio ibi vocat duo retiacula duos ordines retiaculorum.
marg.| {d} Et tulit Magister militie scilicet NabuzarDn.
marg.| {e} Saraiam. Glossa qui interpretatur vincantus, quia Episcopalem ordinem amoris voluptuosi catena constringit, Sacerdotum primum.
marg.| {f} Et Sophoniam etc.   Dici t Glossa in originali, quia presbyteri habent secundum ordinem. Ex hoc videtur quod sicut Sacerdotium est Ordo, ita et Episcopatus. Ad idem sup. 13.b. Super illud verbum et Sacerdotes et Prophetas, dicit Glossa Qui est secundus in Ecclesia gradus, s. Sacerdotium, ergo ex hoc cum super illud sit Episcopatus, debet dici Episcopatus primus Ordo. Sed intellige quod dicitur ibi Episcopatus primus ordo, non secundus in ordine, sed secundus in dignitate. Vel ideo dicitur secundus, quia Reges sunt in primo secundum vetus Testamentum ; secundum autem novum est e converso. 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, Regale Sacerdotium. Vel dic quod in hac Glossa vocatur ordo Episcopalis, ordo Predicatorum, licet predicatio non sit ordo.
Numérotation du verset Ier. 52,mystice 
marg.| Sacerdos primus, est Episcopus, qui est primus Sacerdotum, secundus Sacerdos est Decanus, vel Archidiaconus.
marg.| {g} Et tres custodes vestibuli. Hi sunt dicit Glossa Presbyteri illi, qui talentum verbi Dei in terra abscondunt, id est docent, vel cantant pro commodo temporali, ut dicitur Mi. 3.d. Principes eius, id est Hierusalem, in muneribus iudicabant et Sacerdotes eius in mercede docebant et Prophete eius in pecunia divinabant. Hi sunt, qui tenentes clavem scientie, nec intrant, nec alios intrare permittunt, ut dicitur Mt. 23.b. et Lc. 11.g.
marg.| {h} Et de civitate tulit Eunuchum unum etc.   myst ice, id est fatuas virgines oleum in mente non habentes et tales ad damnum suum constituuntur super alios.
marg.| {i} Et septem viros etc.   qui septiformem gratiam Spiritus sancti habentes, eam perdiderunt, quasi septem spiritibus nequioribus traditi sunt. Mt. 12.d. Iam non faciem Regis celestis intuentes, id est eius voluntati obedientes, sed magis Regis Inferni voluntati obsequens.
marg.| {4. 282rb} {k} Et Scribam Principem etc. id est qui viros in ordine belli scribebat, alios approbando, alios repellendo. Iste vocatur Sophar. 4Rg. ultimo e. Interpretatur dissipans et significat Prelatos, qui eos, quos ad Christi militiam confortare deberent, pravis exemplis devastant.
marg.| {l} Et sexaginta viros etc.   Immo dicuntur sex, ut habetur 4Rg. ultimo e. Solutio ibi tantum sex nominantur in libro Regum, qui inter istos magis famosiores erant et per hos significantur mystice laici, qui sunt in maiori multitudine. Ecce ergo quomodo primo capiuntur a diabolo, qui priores sunt in dignitate, qui deberent alios defendere. Ez. 9.c. A sanctuario meo incipite. Et quia 1. Esd. 9.d. Commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum, manus autem Principum et Magistratuum fuit in transgressione hac prima.
marg.| {m} Et translatus est Iuda id est populus duarum tribuum. Isti omnes transferuntur in confusionem peccatorum per Nabuzardan, id est gulam.
marg.| {n} In anno septimo. Hoc fuit sub Ioachim. Ideo dicunt quod ibi debet esse decimo octavo. Aliter enim non posset stare, quia non fuit nisi dimidius annus a Regno Ioachim usque ad Iechoniam.
marg.| {o} Iudeos tria millia et vigintitres et e tiam plures, si tot erant magni.
marg.| {p} In anno decimo octavo 4Rg. ultimo Dicitur quod octavo quod verius est.
marg.| {r} Omnes ergo anime quatuor millia sexcente et m ulto plures satis. Sic ergo hic ponit tres vastationes, quas fecit Nabuchodonosor. Prima fuit sub Ioachim filio Iosie, quem vincantum duxit in Babylonem cum vasis Domini. quarto Regum vigesimo tertio g. Secunda, sub Ioachim filio ipsius, qui et Iechonias dictus est, qui cum matre se tradidisse legitur, 4Rg. vigesimo quarto c. Tertia, sub Sedechia, quando incendit domum Domini et civitatem destruxit, ut dicitur. quarto Regum vigesimo quinto c. In prima translati fuerunt, ut dicitur hic, tria millia et vigintitres, sed multo plures si tot erant ibi nominabiles. In secunda octingenti et triginta duo. In tertia septingenti et quadragintaquinque. Sed intelligendum est quod multo plures fuerunt. Similiter plures in universis captivitatibus captivati sunt, quam quatuor millia sexcenti, sed forte tot erant nominabiles. Ubi autem habemus.
marg.| {q} In anno vigesimo tertio dici tur in libro Reg. In anno decimo nono quod verius est. Unde credo hoc appositum hic vitio scriptorum.
marg.| {f} Ioachim Regis Iuda mino ris, scilicet Iechonie.
marg.| {u} Evilmerodach nepo s Nabuchodonosor.
marg.| {t} Levavit caput id est eum honorificavit in his, que sequuntur, eo scilicet quod se tradidit spontanee eum matre sua ipsi Nabuchodonosor.
marg.| {x} Et cibaria eius cibaria perpetua dabantur etc. id est semper.
marg.| <Postille D. Hugonis cardinalis super Ieremiam finis.>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 52), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_52)

Notes :