Capitulum 8
Numérotation du verset
Ier. 8,1
In tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum
et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
Numérotation du verset
Ier. 8,2
et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam celi
que dilexerunt et quibus servierunt et post que ambulaverunt et que quesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem
terre erunt
Numérotation du verset
Ier. 8,3
et eligent magis mortem
quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis que derelicta sunt ad que eieci eos dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset
Ier. 8,4
et dices ad eos hec dicit Dominus numquid qui cadet
non resurget
et qui aversus est
non revertetur
Numérotation du verset
Ier. 8,5
quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa apprehenderunt
mendacium
et noluerunt reverti
Numérotation du verset
Ier. 8,6
attendi et auscultavi
nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat penitentiam super peccato suo dicens
quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus
impetu vadens in prelio
Numérotation du verset
Ier. 8,7
milvus
in celo
cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus
autem meus non cognovit iudicium Domini
Numérotation du verset
Ier. 8,8
quomodo dicitis
sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
Numérotation du verset
Ier. 8,9
confusi sunt sapientes
perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
Numérotation du verset
Ier. 8,10
propterea dabo mulieres
eorum exteris
agros
eorum heredibus
quia
a minimo usque ad maximum omnes avaritiam
sequuntur a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt
mendacium
Numérotation du verset
Ier. 8,11
et sanabant
contritionem filie populi mei ad ignominiam dicentes pax
pax
cum non esset pax
Numérotation du verset
Ier. 8,12
confusi sunt
quia abominationem fecerunt
quinimmo confusione non sunt confusi
et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis
sue corruent dicit Dominus
Numérotation du verset
Ier. 8,13
congregans
congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus
et non sunt ficus
in ficulnea folium
defluxit et dedi eis que pretergressa sunt
Numérotation du verset
Ier. 8,14
quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem
munitam et sileamus ibi
quia Dominus noster
silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis
peccavimus enim Domino
Numérotation du verset
Ier. 8,15
exspectavimus pacem
et non erat bonum tempus medelle
et ecce formido
Numérotation du verset
Ier. 8,16
a Dan auditus est fremitus equorum
eius
a voce hinnientium1
1 hinnientium] hinnituum
Weber
pugnatorum eius commota est omnis terra
et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem
et habitatores eius
Numérotation du verset
Ier. 8,17
quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos
quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus
Numérotation du verset
Ier. 8,18
dolor meus super dolorem in me cor meum merens
Numérotation du verset
Ier. 8,19
ecce vox clamoris filie populi mei de terra longinqua numquid Dominus
non est in Sion
aut rex eius non est in ea
quare ergo
me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus
suis et in vanitatibus alienis
Numérotation du verset
Ier. 8,20
transiit messis finita est estas et nos salvati non sumus
Numérotation du verset
Ier. 8,21
super contritionem filie populi mei contritus sum
et contristatus stupor obtinuit me
Numérotation du verset
Ier. 8,22
numquid resina
non est in Galaad aut medicus
non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix
filie populi mei
Capitulum 8
marg.|
In tempore illo ait Dominus
etc. Adhuc prosequitur penam eorum : Primo determinans quod cadavera Regum, Principum, Prophetarum, Sacerdotum et totius populi de sepulchris eiicientur. Secundo, post predictionem huius confusionis invitat eos ad penitentiam, Ibi : Numquid qui cadet, ibidem enumerans eorum peccata, a quibus debent converti. Tertio, eorum ignorantiam et stoliditatem animalibus irrationalibus comparat : Immo illa e is prefert, ibi : Milvus in celo. Quarto, Prelatos illorum arguit de mendaci doctrina et de radice omnium vitiorum, scilicet avaritia et subdit eorum et populi eos imitantis destructionem : ibi : Quomodo dicitis. Quinto quod generaliter comminatus fuerat, specialiter determinat, modum afflictionis et casus eorum ponens, ibi : Congregans congregabo. Sexto, vocem populi penitentis introducit et nihilominus prosequitur ibidem penam impenitentium, introducens Dominum compatientem eis et admirantem super tanta populi destructione, ibi : Quare sedemus. Quia ergo possent dicere Iudei, non curamus etc.
marg.|
{n}
Eiicient ossa. Hoc
factum est in captivitate Babylonica et in Romana, secundum Hieronymum.
marg.|
{m}
In tempore illo. Qui
a possent dicere Iudei, non curamus, si destruamur, quia post mortem erimus extra laborem quiescentes in sepulchris nostris. Respondet Dominus quod non. Immo Chaldei eos sepultos effodient proiicientes ossa. Sicut enim dicitur super Io. 19. Iudei cum magno sumptu vestium et ornamentorum aureorum et argenteorum sepeliebant mortuos suos, propter que habenda Chaldei effoderunt illos.
marg.|
{n}
Eiicient ossa regis Iuda. Con
tra. Sedechias ipse ductus fuit in Babylonem et regio honore ibi sepultus est. Solutio. Non intelligitur hoc de Sedechia, sed de predecessoribus Regibus.
marg.|
{o}
Et ossa Principum et ossa Sacerdotum
etc.
ut o
mnes, qui in culpa fuerunt, similes
{4.
199ra}
Δ sint et in pena.
marg.|
{a}
Et expandent
etc.
Nota quod
sicut prius eos sepeliendos in Tophet dixit, ubi idolis immolaverunt, ut ibi punirentur in, quo deliquerunt, ita hic dicit cadavera illorum pandere Soli et Lune et Stellarum aspectui, ut quibus servierunt derelicto Deo, eorum paterent aspectibus relicti a Deo et proiecti.
marg.|
{b}
Et omnem
etc. id est stellas, ut que hic illi adoraverunt, quasi in conspectu eorum proferrentur, ut omnes videntes quod illa, que adoraverunt, non possent eos iuvare, magis resilirent a peccato idololatrie ; vel ut innueretur quod alii Deo in vita non servierant.
marg.|
{c}
Que dilexerunt
etc.
ment
e servierunt culture mancipatione.
marg.|
{d}
Et post que ambulaverunt resp
onsa ab eis querendo et eis obediendo et in eis confidendo.
marg.|
{e}
Et que quesierunt de c
ivitate in civitatem, adinventiones novas idololatrie querendo, quasi industria et sollicitudine.
marg.|
{f}
Et adoraverunt quod
solius Dei est, eis attribuendo.
marg.|
{g}
Et non colligentur
etc. quasi inhumati remanebunt tamquam excommunicati a Christianorum consortio. Sicut dicitur de Nabuchodonosor. Is. 14.e. Tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum non habebis consortium, neque cum eis eris in sepultura.
marg.|
{i}
In sterquilinium
quasi erunt in sterquilinium putridum et fetidum, quia in cumulum redigentur.
marg.|
{k}
Et eligent magis mortem
etc. quasi , si qui effugere potuerunt et ad loca, ad que non pervenerunt hostiles exercitus, pervenerint, ibidem tot mala pestis et famis et confusionis sustinebunt quod mortem preferent tali vite.
marg.|
{l}
Omnes, qui residui fuerint
etc.
In universis
etc. id est eis reservata ad fugiendum.
Numérotation du verset
Ier. 8,moraliter
marg.|
Morarliter: Per Regem et Principes seculares, Doctores et Predicatores significantur : Per Prophetas et Sacerdotes, Prelati Ecclesie, per habitantes Hierusalem, Religiosi.
marg.|
{n}
Eiicient de sepulchris. Car
ne putrefacta in terra ossa arida remanent ; sic post mortem Prelatorum durant eorum peccata aliis in exemplum peccandi. Diabolus autem nititur effodere hos mortuos, sicut Hyena, que sevit in mortuos et hoc facit per detractores, qui per detractionem aperiunt fetorem peccatorum aliorum. Infra 12.c. Numquid avis discolor hereditas mea mihi ? Ibi alia littera. Numquid spelunca Hyene hereditas mea mihi. Ideo exemplo Tobie propter periculum detractionum et odium proximorum vitandum, debemus magis sepelire mortuos et etiam propter hoc facta prandia nostra dimittere et periculo mortis nos exponere, sicut ipse fecit, ut dicitur Tb. 2.a. Sepelire mortuos, est abscondere peccata proximorum, ut s. ea per detractionem non propalemus aliis. Eccl. 19.b. Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te, fidens quod non te dirumpat. Sic Moyses percussum Egyptium * abscondit in sabulo, ut dicitur Ex. 2.b. Propter hoc quasi tota deleta est in una die fere tribus Beniamin, quia ille Levites uxorem suam mortuam et interfectam a Beniamitis, non abscondit, nec sepelivit, sed cadaver cum ossibus in frusta concidens, detulit in omnes terminos Israel, ut dicitur Iud. 19.g.
marg.|
{i}
In sterquilinium
etc.
quod
congregatum et fetet et corrumpitur et sparsum super terram excultam, eam impinguat et fructificare facit. Sterquilinium spargitur minutatim, quando singula peccata confitemur, que confessio terram liberi arbitri per contritionem excultam, valde impinguat ad bona opera producenda. Sed peccata accumulata et in superficie terre elevata per malum exemplum corrumpunt. Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, scilicet per superbiam et mundi fastum, quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent : ubi est ? velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna, oculus, qui eum viderat, non videbit, nec ultra intuebitur eum locus, id est Deus, in quo solo est quies, quare nec a Deo, nec ab hominibus talis reputabitur in fine.
marg.|
{k}
Et eligent magis mortem, quam vitam Hoc
erit in Inferno : Ibi enim illud magis desiderabitur quod hic magis timebatur et odio habebatur. Apc. 9.b. In diebus illis querent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et mors fugiet ab eis. Item ossa mortuorum et potentum et Doctorum effodere et de sepulchris eorum exterius dealbatis et interius fetidis eiicere, est Magnorum huius mundi putridam eorum fortitudinem et vanitatem considerare, vel infirmitatem suam et mori necessitatem. Ille ergo sepulchra effodit, alios morientes intuendo et suam in eis infirmitatem cogitando, cum, scilicet ea, que sunt in homine fortiora, scilicet ossa, ita videt putrescere et ad nihilum redigit, Iob. 3.d. Qui exspectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerint sepulchrum. Qui enim sic effodit sepulchrum, invenit thesaurum timoris. Eccles. 7.a. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. In illa enim finis cunctorum admonetur hominum etc.
Eccl
. 28.a. Memento novissimorum etc.
Et d
icit : Eiicient ossa Regum et Principum et Sacerdotum, nullum
{4.
199rb} excipiens, quia mors est omnibus communis. Sine enim differentia accipit omnes. Unde Eccl. 9.d. Communionem mortis scito. Ecclesiast. 2.c. Moritur doctus similiter et indoctus.
marg.|
{a}
Et expandent ea ad Solem et Lunam quod
fit, quando claro intellectu discutimus opera malorum, vel eorum mores. Vel hoc faciunt qui de operibus suis bonis, vel malis gloriantur : Gloria enim claritas est. Sed dicitur Iob. 31.c. Si vidi Solem, cum fulgeret et Lunam incedentem clare et letatum est in abscondito cor meum etc.
que
est iniquitas etc.
Et t
ales ossa propria ad Solem extendunt. Illi autem ossa aliorum ad Solem extendunt eorum vanitatem ad detractionem in se convertere et considerare.
marg.|
{g}
Non colligentur velu
t digna imitatione.
marg.|
{h}
Et non sepelientur
id est non abscondentur, ita ut nulla omnino sit memoria.
marg.|
{i}
In sterquilinium ut i
nde stercoremus agrum mentis nostre. Unde Prv. 21.b. Mulctato pestilente etc.
Ps.
82. Dis. perierunt in Endor, facti sunt, ut stercus terre. Hi sunt luxuriosi, quorum consideratio ad dolendum multum impinguat mentem.
marg.|
{m}
Numquid qui cadit. Pos
t tanta mala eos ad penitentiam provocat, qui potuerunt remanere ; sive prius quam veniant, que comminatus est, hortatur eos ad conversionem et dat locum penitentie, dicens.
marg.|
{m}
Numquid qui cadit pecc
ando et ad creaturas inferiores se convertendo.
marg.|
{n}
Non resurget peni
tendo.
marg.|
{o}
Et qui aversus est a me
contemnendo.
marg.|
{p}
Non revertetur ad m
e ? quasi etsi, humanum est cadere et peccare, sed diabolicum est in peccato persistere. Ps. 40. Numquid qui dormit, non adiiciet, ut resurgat ? Ponit autem duo hic, que sunt in omni peccato, scilicet conversionem ad creaturas ibi : Cadit ; et aversionem a Deo ibi : Aversus. Quia dicit Augustinus peccatum est spreto incommutabili bono etc.
ubi
nos habemus. Qui aversus est non revertetur. In Hebreo habetur : Qui aversus est non avertetur, quin immo, qui aversus fuerit a culpa, avertetur ab ire Domini perpessione, Vel. Qui aversus est, non avertet, quasi immo, scilicet avertet a se iram Dei, qui aversus fuerit a culpa per penitentiam. Dicit autem. Numquid, quasi admirans, quasi mirum est, ex quo ita sepe vocavi vos quod non venitis ad me. Vel loquitur quasi confidens, quasi vix erit quin aliquis peniteat, ex quo ita sepe eos voco : sicut cum aliquis sepe vocat aliquem fugientem, vix accidit, quin ille revertatur. Sed dicit Am. 5.a. Domus Israel cecidit et non adiiciet, ut resurgat. Vel potest esse interrogantis, id est Numquid resurget ?
marg.|
{q}
Quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa Aver
sione contentiosa avertitur, qui toties vocatus, ad Deum venire dedignatur, quasi aversi sunt a me contentiose, qui quanto magis eos ad penitentiam provocavi, tanto illi plus recesserunt a me, non tam peccandi studio, quam me subsannandi et contemnendi. Sed Is. 30.e. dicitur : Aures tue audient verbum post tergum monentis.
marg.|
{r}
Apprehenderunt mendacium
id est ideo contentiose aversi sunt, quia apprehenderunt mendacium, vel quodlibet peccatum, quasi cito ei adheserunt et firmiter illud tenuerunt, quia proni sunt ad peccatum et difficiles : ad bonum. Mendacium est vanitas temporalium. Ps. 4. Ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium ? Eccl. 34.a. Vana spes et mendacium viro insensato et somnia extollunt imprudentes ; quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum ; sic et qui attendit ad visa mendacia.
marg.|
{s}
Et noluerunt reverti.
] Non dicit, non potuerunt, sed noluerunt, quasi cum omni studio mala amplexati sunt sup. g.a. Induraverunt facies suas supra petram et noluerunt reverti.
marg.|
{t}
Attendi
quasi dicat : quia ipsi contemnunt me, nec volunt attendere ad me, sed ego non contemno eos, immo attendi ad cor eorum, utrum contritionem cordis in eis invenirem.
marg.|
{a}
Nemo quod bonum est, loquitur et i
ta perit ab eis confessio.
Nullus est qui agat
etc.
et i
ta perit contritio, quia in eis non est penitentia, nec operis satisfactio. Non enim est inter eos, qui eam exequatur, cum tamen maximus sit fructus contritionis, vel penitentie. Unde 2Cor. 7.c. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristavi vos quantam in vobis operatur sollicitudinem, de querenda salute, defensionem veritatis, contra vosmetipsos in vera confessione, sed indignationem contra peccatum, sed timorem cautele ; ne iterum cadatis, sed desiderium bene agendi et in melius proficiendi, sed emulationem imitandi bonos, sed vindictam puniendi in vobis quod commisistis per iustam satisfactionem.
marg.|
{c}
Dicens quid feci ; Dicens ore,
vel corde.
marg.|
{d}
Quid feci. In
delicti perpetratione, id est quam vile et ignominiosum. Unde Lam. 1.b. Recessit a filia Sion omnis decor eius, scilicet Imago Dei, cui successit in anima per peccatum imago Diaboli. Item quam momentaneum. Momentaneum enim est quod delectat, eternum quod cruciat. 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius. Quia inutile. Immo quam nocivum et damnosum, quia Deum amisit, in gehennam incurri, corpus et animam perdidi. Vult ergo dicere quod nullus est, qui in dolore, vel contritione cogitet de peccatis suis, sicut ille, qui facit contra se impium loqui et rixari et sibi obiicit bona, que ab eo accepit et que mala reddidit.
marg.|
{e}
Omnes conversi sunt
etc. quasi omnes malum sequuntur, ad quod proni sunt : Non enim solum vadunt, sed et currunt post concupiscentias suas. Contra illud Eccl. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas. Gn. 8.d. Sensus et cogitatio hominis proni sunt in malum ab adolescentia sua.
marg.|
{f} quasi
equus impetu vadens
etc. id est sine discussione et recognitione, quia cum tanta celeritate et fervore, cum quanta equus currit ad prelium. Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum extento collo et pingui cervice armatus est. Per extentum collum audax et superbus animus ; per pinguem cervicem elatio pro temporali abundantia, sive opulenta superbia Sed dicitur peccatori. Act. 9.a. Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Peccator enim voluntarie impingit in peccatum sicut equus contra armatos in prelium. Gregorius Erecto collo adversus Deum currit, qui ea, que creatori displicent, cum audacia perpetrat. Contra illud Eccl. 6.a. Non te extollas in cogitatione anime tue velut Taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam. Et dicit : omnes, quia Ps. 13. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt etc. id est fere omnes. Ps. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit Sanctus.
marg.|
{g}
Milvus
etc.
Hic
eorum stultitiam ostendit quod maior est, quam stultitia avium. Aves enim recognoverunt serenitatem temporis, vel intemperiem aeris, scilicet quando debet esse frigidum tempus, vel tempestuosum, declinare et ad alias regiones transire ; sed homo factus perditus, Iudicium Dei non recogitat et negligit sibi providere in futurum. Unde Milvus, qui est in celo, id est in aere.
marg.|
{h}
Cognovit tempus suum
scilicet coeundi et generandi et ad alias regiones veniendi et intemperiem aeris declinandi. Ecc. 3.a. Omnia tempus habent.
marg.|
{i}
Turtur et Hirundo et Ciconia costudierunt tempus adventus sui Suis
etenim temporibus veniunt ad aptas regiones et recedunt. Est autem duplex genus Turturis. Omni tempore unum presens est, aliud pro diversitate temporis advenit, vel recedit ; sic et pisces in uno tempore, in una aqua, alio in alia.
marg.|
{k}
Populus autem meus non cognovit
id est scire et recogitare contempsit.
marg.|
{l}
Iudicium Domini
scilicet futurum, scilicet Iudicium condemnationis, vel mortis, quasi , noluerunt cogitare de iudicio futuro, vel de morte, que venit insperate. Eccl. 7.e. Fili, memorare etc.
Vel.
Iudicium discussionis, id est noluerunt penitere, nec conscientias discutere. Vel.
Iudicium Domini
id est legem Domini, quam iudicant esse tenendam, sive voluntatem Domini, quam iudicant esse faciendam. Is. primo, a. Cognovit bos
{4.
199vb} possessorem suum et asinus presepe Domini sui : Israel autem me non cognovit et populus meus non intellexit. Iob. 12.b. Interroga iumenta et docebunt te et volatilia celi et indicabunt tibi, loquere terre et respondebit tibi et narrabunt pisces maris. Ubi nos habemus, Milvus, alia littera habet, Herodiana. Ubi habemus, Hirundo, Septuaginta habent, agri passeres, Vel,
Iudicium Domini
id est tempus oppressionis sue a Nabuchodonosor ex Iudicio Dei pervenientis.
marg.|
{m}
Quomodo dicitis
etc.
Post
quam arguit populi stoliditatem, arguit hic Doctorum et Prelatorum eorum doctrinam mendacem et avaritiam tenacem, qui seducebant populum. Et loquitur ad Pseudo Prophetas et Scribas et Phariseos et Sacerdotes, Prelatos nostri temporis.
marg.|
{n}
Et lex Domini
id est iactatis vos de scientia.
marg.|
{o}
Nobiscum est per
operationem, quasi , quomodo iactatis vos de scientia et de vita, cum nec scientiam legis habeatis, nec custodiam operis ? Sapientiores enim sunt aves, quam vos et diligentiores in precavendo sibi et necessaria providendo.
marg.|
{p}
Vere mendacium operatus est
etc. id est scriptitavit et statuit mendacem legem et statutum fallax, quasi iactatis vos de legis notitia et tamen scribitis iniquitatem et mendacia et sic subvertitis populum per expositiones et traditiones vestras et pauperes opprimitis per statuta vestra ; unde Is. 10.a. Ve qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt, ut opprimerent in Iudicio pauperes et vim facerent cause humilium populi mei, ut essent vidue preda eorum et pupillos diriperent. Mt. 15.a. Quare transgredimini mandatum propter traditiones vestras ?
marg.|
{q}
Confusi sunt sapientes
id est confundentur tempore captivitatis Doctores eorum et Sacerdotes, quorum erat et scire et docere legem Domini. Et ideo dicuntur sapientes, non quia essent, sed quia esse debuerunt, vel se esse estimabant. Vel sapientes, id est astuti in malitia et traditionibus et statutis faciendis. Sapientia autem illorum convincitur proprie esse stultitia, ut dicit Hieronymus quia sua propria scientia ; vel suo proprio Iudicio se condemnant, ut illi qui predicant non furari, furentur, quibus dicitur ; Alium doces, teipsum non doces. Rm. 2.c.
marg.|
{r}
Perterriti et capti sunt
id est perterrebuntur in hostium adventu et urbis obsidione et tandem capientur in urbis destructione. Et hoc quia.
marg.|
{s}
Verbum Domini proiecerunt ne i
llud opere custodirent.
marg.|
{t}
Et sapientia nulla est in eis quia
legem Domini non revolvunt in mente. Falso ergo dixerunt, se esse sapientes et legem Domini secum esse. Frustra enim, ut dicit Iero. iactant legis notitiam, qui destruunt operibus doctrinam. Unde Eccl. 34.d. Unus edificans et unus destruens, scilicet exemplo, vel vita, quid prodest eis, nisi labor, id est gehenne cruciatus ? Augustinus Bene loqui et male vivere, nihil aliud est, quam se sua voce damnare. Bene dicit : In eis, quia alios docent, se non. Unde non sibi, sed aliis sciunt. Os. 4.b. Quia tu scientiam repulisti a te, ecce ego expellam te, ne fungaris sacerdotio. Ideo dicit, proiecerunt, quia aliis effundunt, nihil sibi retinent. Unde Is. 47.c. Sapientia tua et scientia tua hec decepit te.
marg.|
{u}
Propterea dabo mulieres eorum exteris
id est uxores eorum extraneis, scilicet hostibus eorum tradam eas, vel filias eorum, ut eas violent quod est maxima confusio viris.
marg.|
{x}
Agros eorum
id est possessiones quascunque eorum.
marg.|
{y}
Heredibus
id est alienis, qui eas in perpetuum teneant, quasi iure hereditario eas possidentes et non tantum ad tempus. Sic Ecclesie et anime subditorum tradentur Demonibus propter pigritiam et avaritiam Prelatorum.
marg.|
{z}
Quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur et i
ta per consequens omnia alia mala. 1Tim. c. 6.b. Radix omnium malorum est cupiditas etc.
su.
b. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student. Am.. 9.a. Percute cardinem et commovebuntur superliminaria : Avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum
{4.
200ra} in gladio interficiam Is. 1.b. Omne caput languidum, id est Prelati et Principes et omne cor merens, id est Prophete et sapientes, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Unde.
marg.|
{a}
A propheta usque ad Sacerdotem
etc. id est fingunt mendacia et componunt detractiones fraudulenter, sive fallaciter aliena rapiendo decipiunt alios. Hieronymus Qui alios peccantes prohibere deberent, primi sceleribus subiacent. Vel cuncti faciunt mendacium, id est loquuntur. Vel faciunt mendacium, id est peccata, maxime adorando idola, que non nisi mendacia et falsa figmenta sunt.
marg.|
{b}
Et sanabant
etc. id est comminationem, Prophetarum et legis factam in Hierusalem, contra transgressiones molliebant et sic sanabant contritionem, id est sanandam dicebant, vel de facili eis veniam obtinendam predicabant, dicentes : Nolite tristari, Deus misericors est.
marg.|
{c}
Filie populi mei
id est Hierusalem, dicentes quod non conteretur ab hostibus et ita sanatam, vel sanandam, dicebant : Sed hec sanatio, vel promissio est.
marg.|
{d}
Ad ignominiam
id est ad deceptionem, vel confusionem eorum qui in talibus verbis confidunt, vel eorum, qui hoc dicunt, cum viderint oppositum evenire, Sanabant dico.
marg.|
{e}
Dicentes pax, pax
id est firma est pax, ut repetitio sit firmitatis ostensio.
marg.|
{f}
Cum non esset pax Immo
imminens bellum Chaldeorum. Vel, pax, in presenti et pax in futuro. Vel pax mentis et pax corporis. Vel secundum Hieronymum Sanabant contritiones, post predicta mala, quasi essent boni Medici, id est sicut viri sancti, aliena vulnera verbis sanare curabant, quia ipsi erant omnium scelerum retinacula. Sed dicit Gregorius Mundus debet esse a sordibus, qui aliena corrigere curat. Quod est in ignominiam, vel eorum, qui decipiunt, vel eorum, qui decipiuntur per ipsos. Tales dicunt, pax, pax, cum tamen nec ad Deum, nec ad proximum pacem habeant. Ose. 4.b. Peccata populi mei comedent, id est annihilabunt et nulla esse dicent et sic ad iniquitatem sublevabunt animas eorum, id est pronos eos facient ad maiora peccata. Ecce quomodo sanant ad ignominiam. Dicunt enim, se sanaturos vulnera eorum per orationes, sed non sanantur. De hoc infra 41.b. dicitur : quod octoginta viros rasos barba venientes ad Godoliam, Ismael promittens eis pacem occidit : sic Sacerdotes feneratoribus et luxuriosis licentiam fenerandi et fornicandi concedunt pro anniversariis, tricennariis et aliis oblationibus, quas eis iniungunt, palpando eorum vitia et quasi dissimulando quod est licentiam peccandi dare. Et hoc faciunt ad ignominiam sue avaritie et dicunt Pax, pax, quasi , date mihi hoc et Deus propitius erit vobis. Primo Machabeorum 7.b.a « Convenerunt ad Alcimum » qui volebat fieri summus Sacerdos, congregatio Scribarum, qui volebant require, que iusta sunt et exquirebant ab eo pacem : Dixerunt enim, homo Sacerdos de genere Aaron venit, non nos decipiet et locutus est cum eis verba pacifica dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris et crediderunt ei et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos : unde incubuit timor et tremor in omnem populum, Quia dixerunt, non est in eis veritas et iudicium, transgressi sunt enim constitutum et insiurandum quod iuraverunt. Alchimus interpretatur fermentum vani consilii. Hi iustificant impium pro muneribus, ut dicitur Is. 5.f. Vivificant animas, que moriuntur propter pugillum hordei, ut dicitur Ez. 13.c.
a 1Mcc. 7, 12.
marg.|
{g}
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. Sec
undum Hieronymus legitur hoc interrogative : quasi , erubuerunt ne in sceleribus suis, intellexerunt abominationes quas fecerunt ? quasi non, sed in tantam eruperunt amentiam, ut nec confusione corrigerent vitia, nec spe venie scelera sua confiterentur. Unde.
marg.|
{h}
Quinimmo confusione non sunt confusi salu
briter ad penitentiam.
marg.|
{i}
Et erubescere nescierunt inol
uerunt sup. 2.b. Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere, scilicet confusione, que adducit gloriam, ut dicitur Eccl. 4.c.
marg.|
{k}
Idcirco cadent inter corruentes
id est morientur inter morientes de populo.
{4.
200rb} {l}
In tempore visitationis sue
id est captivitatis, eis pro meritis competentis.
marg.|
{m}
Corruent
id est simul cum minoribus maiores ruent et econverso, id est toti et omnino ruent. Ecce isti magni, quia sua dignitate abusi sunt, cum minimis de populo in pena associabuntur, immo inferiorem in pena gradum tenebunt, tanto quanto a maiori dignitate descendunt. Inde ad Principem Angelorum dictum est Is. 14.d. Verumtamen ad Infernum detraheris in profundum laci. Qui enim vitio sunt similes et erunt omnes similes in tormento. Omnes enim a minimo usque ad maximum avaritie student et ideo simul omnes corruent. Vocat autem adventum Nabuchodonosor visitationem, quia Papa visitans provinciam per Legatos suos, alios sublimat per illos, alios deponit et deprimit ; sic Dominus visitavit Iudeos per Nabuchodonosor, qui quosdam deiecit, quosdam etiam sublimavit.
marg.|
{n}
Congregans Hic
post redargutionem eorum de peccatis et comminationem captivitatis, determinat modum casus et afflictionis eorum.
marg.|
{o}
Congregabo eos
scilicet in Hierusalem, ut ibi a Chaldeis obsideantur longo tempore. Imminente enim obsidione, congregaverunt se, ut possent civitatem munire ibi enim famis inopiam sustinebunt, quia.
marg.|
{p}
Non est uva in vitibus et non sunt
etc. scilicet vobis, sed hostibus, quasi non capietis fructus vinearum vestrarum et aliarum arborum, sed hostes vestri capient tempore collectionis et vindemie.
marg.|
{t}
Folium defluxit
quasi tempus transibit et autumnus succedet estati et hieme adveniente folia defluent et illos videbit is fructus terre vestre colligere et ex eis non capietis vobis cibum. Unde.
marg.|
{u}
Et dedi eis
etc. id est dedi Iudeis ad videndum, que preterierunt ab eis, id est dedi ipsos videre, quomodo hec preterierint ab eis et darentur eorum inimicis quod erat eis maximus dolor, scilicet cernere bona sua, unde nihil capere auderent, sed transire ea in manus hostium. Is. 1.c. Regionem vestram coram vobis alieni devorant, sicut dicitur : Hoc transibit ante oculum tuum, vel nasum et non gustabis. Vel.
marg.|
{u}
Dedi eis
id est in terra sua dedi eis copiam omnium bonorum.
marg.|
{x}
Que tamen pretergressa sunt
id est que preterierunt ab eis et ad hostes devenerunt. Vel.
marg.|
{u}
Dedi eis, que pretergressa sunt
id est que dedi eis aliis annis iam preterierunt, quia iam omnia comederunt et expenderunt, que prius dederam eis, ita quod in obsidione nihil habebunt ad comedendum, nec de preteritis annis, nec de futuro, quia agros et vineas eorum demetent hostes, que valde fertilia tunc erant, ut magis dolerent Iudei, videntes hostes omnia diripere.
Numérotation du verset
Ier. 8,moraliter
marg.|
{p}
Non est uva
id est peccati memoria, ex qua exprimatur vinum compunctionis, Ps. 59. Potasti nos vino compunctionis.
marg.|
{q}
In vitibus
id est in penitentibus.
marg.|
{r}
Neque, ficus
id est dulcedo animi et suavitas spiritus, sive dulcis et hilaris voluntas bene agendi.
marg.|
{s}
In ficulnea
id est in proficientibus, vel perfectis, vel religiosis et contemplativis. In utrisque enim hodie magis invenitur spina per avaritiam et cupiditatem et tribulus, per carnalem concupiscentiam. Et ideo nec uvam habent, nec ficum, id est penitentiam pungitivam, vel animi delectationem. Mt. 7.c. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
marg.|
{t}
Folium defluxit
id est verbum eorum tamquam inane et siccum humore gratie et ideo defluit, id est deorsum fluit, quia sine devotione et utilitate est, vel non nisi vanitatem querens. Sed 1Rg. 3.d. dicitur. Crevit Samuel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet ; iusti autem quasi virens folium germinabunt. infra capitulo 17.b. Non timebit, cum venerit estus et erit folium eius viride. Et Eccl. 21.d. Verba iustorum statera ponderabuntur.
marg.|
{u}
Et dedi eis que
pretergressa sunt, id est dedi eis hec temporalia transitoria, que non esse presentia, sed preterita dici debent. Ista ergo est ratio, quare defluxerunt folia spiritualia, quia, scilicet supervenit temporalium
{4.
200va} abundantia, que est pretergressio, quia in transitu est rota.
marg.|
{a}
Quare sedemus. Vox
est populi cohortantis se mutuo, ut civitates ingrediantur munitas, vel unam, scilicet Hierusalem, quia preter illam iam capte erant cetere.
marg.|
{b} Unde dicit
Convenite et ingrediamur
etc. omnes nos.
marg.|
{a}
Quare sedemus
scilicet in domibus nostris extra loca munitionum et in villis, quasi securi existentes, cum hostium adventus ita sit imminens ? Unde hoc dicunt illi, qui manebant extra civitatem.
marg.|
{d}
Et sileamus ibi
id est sine murmure obsessionem et famem in ea sustineamus. Vel, sileamus, sicut obsessi in civitatibus de die silent, ut audiant ex qua parte sit insultus et illuc currant ; de nocte autem clamant, ne dormiant et ut videantur non timere hostes. Vel, sileamus ibi, id est non presumamus voce aperta orare Deum, sed silenter in corde peccata nostra cogitemus ibi :
marg.|
{e}
Quia Dominus
etc. id est tot flagella nobis intulit quod iam non habemus fiduciam deprecandi, vel iactandi de legis scientia. alia littera habet : Abiiciamur ibi, sive proiiciamur, Ita, scilicet instar stercorum, quia Dominus abiecit nos a se.
marg.|
{f}
Et potum dedit
etc. id est aquas amaras dedit nobis in obsidione et putridas. Vel dedit nobis amarissimam tribulationem, quasi tribulatio erat vita nostra, quia in miseria vivebamus. Et quare ?
marg.|
{g}
Peccavimus enim Domino
id est ipso vidente, vel contra ipsum.
marg.|
{h}
Exspectavimus panem
id est temporis tranquillitatem, qui tamen nihil mali feceramus.
marg.|
{i}
Et non erat bonum
scilicet exspectare. Vel. Non erat bonum, id est bonum exspectatum non suberat nostre exspectationi.
marg.|
{k}
Tempus medele
scilicet exspectavimus.
marg.|
{l}
Et ecce formido. In
adventu hostium, quia quasi vulnerati fuerunt Iudei tempore Sennacherib, sed postea pacem habuerunt, unde tempus illud quo sub Ezechia fuerant in pace, tempus reputabant medele et credebant in pace perseverare. et quod haberent abundantiam temporalium quod esset quasi medela respectu priorum malorum. Vel dic quod tempore, quo recessit Nabuchodonosor a Iudea in Egyptum, dicebant Iudei quod iterum non revertetur et promittebant sibi pacem temporis et medelam prioris afflictionis. Sed iterum in adventu exercitus eius in Iudeam, advenit eis formido subito et bonum quod sperabant, defuit.
Numérotation du verset
Ier. 8,moraliter
marg.|
{a}
Quare sedemus
id est per peccandi consuetudinem quiescimus, quasi , quid nobis ad ultimum proderit superbia, aut divitiarum iactantia quid conferet nobis ? Sap. 5.b. Nam stipendia peccati mors : Rm. 6.d.
marg.|
{b}
Convenite
quasi in conventum, vel religionem venite.
marg.|
{c}
Et ingrediamur civitatem
id est religionem in qua secure vivitur, sicut in civitate munita.
marg.|
{d}
Et sileamus ibi.
Ad litteram teneamus ibi silentium nostrum. Ps. 140. Pone custodiam ori meo etc.
Is.
32.d. Cultus iustitie silentium ibid. 30.d. In silentio et spe erit fortitudo vestra.
marg.|
{e}
Quia Dominus noster silere nos fecit
quasi , dedit nobis occasionem silendi, id est non murmurandi, scilicet memoriam peccati, que valde facit hominem esse in pace, ut scilicet non loquatur, vel murmuret in flagellis. Bene autem dicitur in silentio et spe fortitudo vestra, quia spes, scilicet eterne mense est fortitudo hominis contra illa, que patitur in se et a se, scilicet contra ieiunium et alias carnis macerationes ; silentium autem contra ea, que patitur ab alio, ne scilicet murmuret contra obedientiam prelatorum, vel vituperia et opprobria sibi ab aliis illata.
marg.|
Vel potest hoc dici ad Theologos studentes nimis diu Parisiis. {a}
Quare sedemus ? convenite et ingrediamur civitatem
scilicet ad predicandum. Ps. 126. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris, qui est sacra Scriptura, que tota est plena dolore, id est Christi passione irrigata. Gn. 3.d. In sudore vultus tui etc.
Is.
21.b. Pone mensam, contemplare in specula, comedentes et bibentes surgite, Principes arripite clypeum, id est verbum quod est clypeus ignitus, ut dicitur. Prv. 30.a. Sed dicitur Gn. 38.c. Thamar, que vidua erat absque viro sedit in bivio itineris, eo quod crevisset Sela et non accepisset eum in maritum. Unde ibi sequitur quod fornicata est, dixerat tamen ei Iudas :
{4.
200vb} Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus.
marg.|
{f}
Et potum dedit nobis aquam fellis
id est aquam pristine delectationis nobis revocat ad memoriam, ut habeamus amaritudinem mentis. Vel aqua que refectionem facit, significat beneficia data religiosis et clericis, que debent accipere quasi fel, id est cum luctu et amaritudine. Unde Ps. 79. Cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura. Vel aqua fellis est delectatio boni spiritualis, que habetur cum amaritudine cernium maceratione. Et hoc est comedere agnum cum lactucis agrestibus. Vel aqua fellis est penitentia, que est cibus cordi sano, sed egro est horribilis, in qua tamquam in potu debet homo delectari. Unde Ps. 101. Cinerem tamquam panem manducabam, que tamen horribilis est peccatori. Unde Eccl. 1.d. Execratio peccatori cultura Dei.
marg.|
{g}
Peccavimus enim Domino Lc.
15.c. Pater, peccavi in celum et coram te. Ps. 50. Tibi soli peccavi et malum coram te feci.
marg.|
{h}
Exspectavimus pacem temp
us, scilicet venie, vel eternitatis.
marg.|
{i}
Et non erat bonum
scilicet mundane prosperitatis, simul enim debent iungi exspectatio bonorum eternorum et carentia presentium : Quia beati pauperes spiritu etc.
marg.|
{k}
Tempus medele
scilicet in futuro, quando absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum suorum, ut dicitur Apc. 21.a. Quando Dominus alligabit vulnus populi sui et percussuram plage eius sanabit, ut dicitur Is. 30.f.
marg.|
{l}
Et ecce formido
scilicet timoris in presenti, quo timetur pena gehennalis, simul enim debent copulari spes premii et timor supplicii, Ps. 85. Letetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
marg.|
{m}
A Dan auditus est fremitus
etc.
Trib
us Dan habuit sortem ab Aquilone et per eam transiit exercitus Nabuchodonosor ad Hierusalem. Vel, Dan quoddam est castrum sic dictum quod erat in sorte Dn. In quo loco, ut dicit Hieronymus oritur fluvius Iordanis, sed contra super illud Mt. 16.b. Venit Iesus in partes Cesaree Philippi ibi dicit Glossa quod Iordanis oritur ad radices montis Libani. Sol. Non est contrarietas, iuxta illum montem est oppidum Dn.
marg.|
{n}
Fremitus equorum eius
id est Nabuchodonosor, ut sup. 4.d. Vox annuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim.
marg.|
{o}
A voce hinnituum pugnatorum eius
id est exultantis clamoris pugnatorum. Vel clamore hinnitus equorum, per quos, vel super quos pugnabant equites.
marg.|
{p}
Commota est omnis terra. Hyp
erbole est, quasi tanta erat multitudo pugnatorum, ut quando exultando clamarent, vel equi eorum hinnirent, terra videretur moveri. Vel, Commota est omnis terra, id est habitantes in tota Iudea terrebuntur, quicumque audierint sonitum eorum. Hyperbole, dicitur ab hyper quod est super et bole, vel bolus quod est iactus, vel est sententia, quia minus dicit, cum maius dicere videatur.
marg.|
{q}
Et venerunt pugn
atores.
marg.|
{r}
Et devoraverunt terram sive
venient et devorabant terram.
marg.|
{t}
Et plenitudinem eius
id est ea, que implent terram, scilicet homines, vel fructus, vel alia terra ; et non solum terram circumadiacentem vastabunt et in solitudinem redigent, sed etiam.
marg.|
{m}
Urbem et habitatores eius
scilicet Hierusalem.
marg.|
{x}
Quia ecce ego mittam vobis serpentes
pessimos vel
mortiferos secu
ndum Septuaginta, vel
regulos
{4.
201ra}
Δ ut transtulit Aquila, id est Chaldeos, qui insanabiliter percutient vos et qui nullo modo persuadeantur ad pacem. Unde.
marg.|
{a}
Quibus non est incantatio quia
non audient persuasionem, vel supplicationem. Unde. sup. 5.d. Gentem, cuius ignorabis linguam. Unde in hoc notatur crudelitas.
marg.|
{b}
Et mordebunt
etc. id est vastabunt et occident. In morsu enim serpentium est horror et periculum mortis, sic et in adventu Chaldeorum Dt. 32.d. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, atque serpentium. Vel ad litteram, serpentes, qui expellent vos de cavernis, ita ut non possitis latitare, sed hoc non legitur.
Numérotation du verset
Ier. 8,moraliter
marg.|
{m}
A Dan quod
interpretatur Iudicium.
marg.|
{n}
Auditus est fremitus eorum
id est suggestio satellitum Diaboli. Iudicium enim, sive iudicii timor aperit aures ad intelligendum persuasiones et tentationes Diaboli.
marg.|
{o}
A voce hinnituum pugnatorum
id est suggestione Demonum.
marg.|
{p}
Commota est omnis terra
id est terreni ad peccandum. infra 11.c. A voce loquele grandis exarsit ignis in ea.
marg.|
{q}
Et venerunt
id est venient Demones.
marg.|
{r}
Et devoraverunt
id est devorent.
marg.|
{s}
Terram
etc. id est quicquid in ea est.
marg.|
{n}
Urbem et habitatores eius
id est animam inquinant et bona naturalia corrumpunt et virtutes in ea destruunt. Hos autem suggestores, id est Demones vocat.
marg.|
{y}
Serpentes pessimos
id est* Regulos, qui solo flatu mortifere suggestionis deiiciunt aves volantes. Demones enim flatu suggestionis deiiciunt contemplativos pennis virtutum alta petentes, vel Prelatos pennis vitiorum ad Prelationes et dignitates ascendentes.
marg.|
{a}
Quibus non est incantatio ; Di
abolus enim est crudelis, quia non miserebitur. Vel serpentes flatu interficientes sunt detractores, quibus non est incantatio, qui in omni sermone suo aliis detrahunt, qui ad modum Regulorum omnem virorem bonorum iuxta se in aliis existentes, vel diminuunt, vel annihilant per detractionem et invidiam. Eccl. 12.c. Quis medebitur incantatori, id est Predicatori a serpente percusso ? Predicatores enim maxime gravat detractio.
marg.|
{c}
Dolor meus. Hic
magna Domini clementia ostenditur, eversionem Hierusalem et eius miserias ex compassione non ferentis, ut non tantum dolorem, sed ut dolorem super dolorem dicatur habere pro eis. Unde Is. e.f. Heu consolabor super hostibus meis. Vel sunt verba Prophete Iudeorum captivitatem plangentis. Dolor meus de destructione duarum tribuum accumulatus est.
marg.|
{d}
Super dolorem de d
estructione decem tribuum.
marg.|
{e}
In me cor meum merens
id est mente doleo pro destructione populi mei. Septuaginta sic habent. Mordebunt vos, ait Dominus, insanabiliter cum dolore cordis vestri deficientes.
Numérotation du verset
Ier. 8,moraliter
marg.|
Moraliter Quelibet iusta anima, in exilio posita, debet habere dolorem super dolorem, id est cumulatum dolorem, vel dolorem irrigui superioris et dolorem irrigui inferioris, ut dicat.
marg.|
{e}
In me cor meum merens
id est dolorem habeo pro peccatis interiorem, quem non exterius ostento, ut hypocrite vani, qui ostentant penitentiam et lacrimas suas. Vel in se cor habet merens, non extra se, qui pro defectu interiori virtutum luget, non pro exteriori temporalium. Ps. 142. Anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Gn. 6.b. Tactus dolore cordis intrinsecus dixit, delebo hominem. Dominus enim dolet pro defectu nostro interiori, non exteriori.
marg.|
{f}
Ecce vox clamoris
etc. quasi valde ex intimo doleo pro populo meo : Qui {a} {f}
Vox clamoris
etc. id est cuiuslibet persone de populo meo, que est in Hierusalem, audita est.
marg.|
{g}
De terra longinqua
id est tanta est quod potest audiri de terra remota a loco, in quo est fletus, scilicet a Hierusalem. Vel de terra longinqua propter ingressum Chaldeorum, qui veniunt de terra longinqua, quia multum remoti sunt a Hierusalem, qui clamant pre gaudio de futura victoria, quam spectant. Vel vox clamoris filie populi mei de terra longinqua, quia materia, sive occasio clamoris, vel causa fletus eius fuerunt Chaldei venientes de terra longinqua.
marg.|
{h}
Numquid Dominus non est in Sion
etc. quasi non habent Dominum defensorem, aut eorum rectorem contra hostes, immo recessit ab eis et ideo pro nihilo confidunt de liberatione, cum sine me non possint se defendere. Mi. 4.c. Numquid Rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor, sicut parturientem ? sic ipsi ideo clamant, quia non est, qui defendat eos.4.201rb} {h}
Dominus pate
r.
marg.|
{i}
Rex fili
us.
marg.|
{k}
Quare ergo
etc. id est idolis.
marg.|
{l}
Et in vanitatibus alienis
id est in ritibus et cerimoniis Gentilium. Ab alienis enim gentibus idola et cultum idolorum acceperant. Et dicit : Quare ergo, quasi dicat : equidem ex hoc quod idola coluerunt, provenit eis, vel accidit hoc quod dictum est quod scilicet Dominus non est in eis, sed recessit ab auxilio eorum, quia dicit Dominus, me qui Rex eorum eram, per idolorum cultum ad iracundiam provocaverunt. Vel. Quare ergo, scilicet ab eis recessit, quia supple ad iracundiam
]
etc. {m}
Transiit
etc.
hic
populus loquitur, qui in Hierusalem longa obsidione conclusus est. Transiit messis, finita est estas, quasi mutata sunt tempora, revoluti sunt annorum circuli.
marg.|
{o}
Et tame
n nos salvati non sumus, id est ab obsidione liberati, sicut promiserant pseudo-prophete, sed spes nostra irrita est.
Numérotation du verset
Ier. 8,moraliter
marg.|
{m}
Transiit messis
id est Quadragesima, in qua anima debet metere et horrea sua, id est vires suas bonis fructibus replere.
marg.|
{n}
Finita est estas
id est tempus caloris gratie, vel tempus presentis vite, in quo colligere debemus quod in futura vita comedamus. Sicut facit formica, cum non habeat ducem, nec Principem, nec preceptorem, parat estate cibum sibi etc.
Prv.
6.a.
marg.|
{o}
Et nos salvati non sumus quia
tempore salutis, salutem non quesivimus, quia nunc est tempus acceptabile, nunc sunt dies salutis, ut dicitur 2Cor. 6.a. Unde hic possunt dicere damnati in Inferno.
marg.|
{p}
Super contritione
etc.
Antr
opopathos. Inducit enim Propheta Dominum dolentem de contritione filie populi sui et pre incurabilitate eius admirantem. Unde.
marg.|
{q}
Contritus sum
etc.
Pro
plaga populi mei, quia non sanatur, cum habeat medicos et medicamina multa. Unde.
marg.|
{r}
Numquid resina
etc.
Duo
ponit, que sunt infirmo necessaria, scilicet medicina et medicus. Unum enim sine alio parum prodest. Hec duo erant in Galaad, id est in Iudeis, quibus acervus testimoniorum Prophetalium creditus erat. Habebant enim resinam, id est legem, vel purificationes legales et Circumcisionem maxime et penitentiam et habebant medicos, id est Prophetas et Sacerdotes. Unde. Numquid etc. quasi , immo legem habent Iudei pro medicina, si volunt. Sed secundum Hieronymum per resinam in Galaad. significatur penitentia, sive facultas penitendi. ad litteram enim resina medicinalis est, fluens a Terebyntho, que abundant in Galaad : Per Galaad intelligitur Hierusalem.
marg.|
{s}
Aut medicus
etc. id est Propheta, vel Sacerdos, quorum orationibus, vel predicationibus populus valeat curari ; quasi immo. Lc. 16.g. Habent Moysen et Prophetas, audiant illos.
marg.|
{t}
Quare igitur
etc. id est curata.
marg.|
{u}
Cicatrix filie
etc. id est plaga peccati, vel flagelli, sicut cutis est obducta, quando vulnus sanatur. Tunc enim cutis superducitur et obducitur.
Numérotation du verset
Ier. 8,moraliter
marg.|
{r}
Resina est peni
tentie medicina, que est in Galaad, id est in Ecclesia, ubi est acervus testimoniorum, scilicet veteris et novi Testamenti et acervus testium, scilicet Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, Hebreus 12.a. Habentes itaque impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circunstans nos peccatum per patientiam curramus etc.
Vel.
Resina, sunt Sacramenta, que perfluxerunt a terebyntho, id est a Christo. Ecclesiast. 24.b. Ego quasi terebynthus expandi ramos meos et rami mei honoris et gratie. Dicitur enim quod licet resina communi nomine dicatur quodlibet gumi, a reein quod est fluere, tamen resina terebynthina preciosissima est, maxime illa, que sponte fluit. Terebynthus enim, sub qua Iacob idola abscondit. Gn. 35.a. significat Crucem, sub cuius umbra et protectione abscondere debemus peccata nostra. Et ab hac arbore sponte resina fluit, quando ad Crucis Christi imitationem penitentiam voluntariam assumimus et hec est valde preciosa. Sed sicut resina nihil est in comparatione Terebynthi, ex qua fluit, sic fere nihil est quod agimus in respectu Dominice Passionis. Omnes enim iustitie nostre quasi pannus menstruate : Is. 44.b. Et dicit Gregorius quod omnis iustitia nostra iustitie Dei comparata, iniustitia est. Ideo non dicit Apostolus quod credere Abrahe sit iustitia, sed reputetur ei ad iustitiam, ut dicitur. Rm. 4.d. Magna misericordia Dei est quod aliquod opus hominis vult dici iustitiam.
marg.|
{s}
Aut medicus
etc. quasi immo est. Ecclesia enim habet Doctores et Sacerdotes vulneribus peccatorum medelam adhibentes : Sed Heu dicere vere possunt illud. Is. 3.b. Non sum medicus et in domo mea non est panis, neque vestimentum. Quomodo enim sanabunt, qui infirmi sunt ? Dicitur enim eis : Medice, cura teipsum, ut dicitur, Lc. 4.d.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ier. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=34&chapitre=34_8)
Notes :