Capitulum 21
Numérotation du verset
Iob. 21,1
1 Respondens autem Iob dixit :
1
Hic incip. cap. 21
Numérotation du verset
Iob. 21,2
Audite queso sermones meos
et agetis2 penitentiam.
2 meos et agetis] et agite
CorS1
Numérotation du verset
Iob. 21,3
Sustinete me ut et ego loquar,
et post mea
si videbitur
verba ridete.
Numérotation du verset
Iob. 21,4
Numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari ?
Numérotation du verset
Iob. 21,5
Attendite me et obstupescite
et superponite digitum ori vestro.
Numérotation du verset
Iob. 21,6
Et ego quando recordatus fuero pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Numérotation du verset
Iob. 21,7
Quare ergo
impii vivunt
sublevati sunt,
confortatique divitiis ?
Numérotation du verset
Iob. 21,8
Semen eorum permanet
coram eis,
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
Numérotation du verset
Iob. 21,9
Domus eorum secure sunt et pacate et non est virga
Dei super illos.
Numérotation du verset
Iob. 21,10
Bos eorum concepit et non abortit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
Numérotation du verset
Iob. 21,11
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum
exultant lusibus.
Numérotation du verset
Iob. 21,12
Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi,
Numérotation du verset
Iob. 21,13
ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descendunt.
Numérotation du verset
Iob. 21,14
Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,
et scientiam viarum tuarum nolumus.
Numérotation du verset
Iob. 21,15
Quis3 est Omnipotens
3 quis] quid
Weber
ut serviamus ei ?
Et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
Numérotation du verset
Iob. 21,16
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua
consilium eorum4
4 eorum] impiorum
Weber
longe sit a me.
Numérotation du verset
Iob. 21,17
Quotiens lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
et dolores dividet furoris sui ?
Numérotation du verset
Iob. 21,18
Erunt sicut palee ante faciem venti,
et sicut favilla
quam turbo dispergit.
Numérotation du verset
Iob. 21,19
Deus servabit filiis illius
dolorem patris,
et cum reddiderit tunc sciet.
Numérotation du verset
Iob. 21,20
Videbunt oculi eius
interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet.
Numérotation du verset
Iob. 21,21
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
etsi
numerus mensuum eius
dimidietur ?
Numérotation du verset
Iob. 21,22
Numquid Deum quispiam docebit scientiam
qui excelsos
iudicat ?
Numérotation du verset
Iob. 21,23
Iste moritur robustus et sanus dives et felix,
Numérotation du verset
Iob. 21,24
viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius irrigantur.
Numérotation du verset
Iob. 21,25
Alius vero moritur in amaritudine anime absque ullis opibus,
Numérotation du verset
Iob. 21,26
et tamen simul in pulverem dormient
et vermes operient eos.
Numérotation du verset
Iob. 21,27
Certe novi cogitationes vestras
et sententias
contra me iniquas.
Numérotation du verset
Iob. 21,28
Dicitis enim : Ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum ?
Numérotation du verset
Iob. 21,29
Interrogate quemlibet de viatoribus
et hec
eadem eum intelligere cognoscetis,
Numérotation du verset
Iob. 21,30
quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducetur5.
5 ducetur] ducitur
Weber
Numérotation du verset
Iob. 21,31
Quis arguet coram eo viam eius
et que fecit quis reddet illi ?
Numérotation du verset
Iob. 21,32
Ipse ad sepulcra ducetur
et in congerie
mortuorum vigilabit.
Numérotation du verset
Iob. 21,33
Dulcis fuit glareis Cocyti,
et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
Numérotation du verset
Iob. 21,34
Quomodo igitur consolamini me frustra,
cum responsio
vestra repugnare ostensa est6
6 est] sit
Weber
veritati ?
Capitulum 21
Numérotation du verset
Iob. 21,1
marg.|
{a}
Respondens autem Iob]
etc. Sophar quia suspicabatur Iob fuisse hypocritam, et ideo propter peccata a Deo percussum, multa contra hypocritam dixit, in contumeliam Iob. Cui Iob humiliter respondit, quia mollis responsio frangit iram. Prv. 15.a. Agitur autem In hoc capitulo de duobus principaliter. Primo de gloria, et divitiis impiorum descendentium in infernum. Secundo de miseriis, et doloribus eorumdem. Dicit ergo.
Numérotation du verset
Iob. 21,2
marg.|
{b}
Audite, queso, sermones meos]
In hoc verbo, queso, notatur humilitas, et caritas Iob, quia superbo humiliter respondit, et inimicum ad penitentiam rogando monuit. Sicut Rm. 12.a. Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem.
marg.|
{c}
Agite penitentiam]
de male dictis contra me, et omissis. Idem predicavit Ioannes Baptista Mt. 3.a. Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum celorum.
marg.|
{d}
Sustinete me, ut et ego loquar]
vobis. Sic Apostolus 2Cor. 11.a. Utinam sustineretis modicum quid insipientie mee.
marg.|
{e}
Et post]
etc. ridete, id est irridete, si non potestis sustinere. Iob enim sicut docere recta, ita tolerare perversa, paratus erat. {1.
424ra} 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die. Intendit autem Iob in his verbis duo, scilicet sibi, et auditoribus prodesse, vel sibi soli. Sibi, et auditoribus, si audire, et doceri velint. Sibi soli, si non doceri, sed irridere velint. Sequitur.
Numérotation du verset
Iob. 21,4
marg.|
{a}
Numquid]
etc. quasi dicat, non quia si cum hominibus disputarem de vita mea, non timerem neque contristarer, quia si eis displicerem, non curarem : Sed quia cum Deo oportet me disputare, id est de vita mea reddere rationem, qui reddet unicuique iuxta opera sua, ideo merito timeo, et contristor, quia in conspectu eius non iustificabitur omnis homo vivens. Et in hoc ostendit Iob, se non esse hypocritam, qui placere hominibus non querit. Iuxta illud Gal. 1.b. Si adhuc hominibus placerem, id est placere optarem, Christi servus non essem.
Numérotation du verset
Iob. 21,5
marg.|
{b}
Attendite]
id est considerate opera mea.
marg.|
{c}
Et obstupescite]
id est admiramini penam, quam patior.
marg.|
{d}
Et superponite]
etc. id est linguam vestram a verbis malis discrete compescite. Per digitum enim significatur discretio. Eccl. 5.d. Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem manus tua sit super os tuum, ut non capiaris verbo indisciplinato, quasi dicat, Iob, videte, an dicenda sint, que recte contra hypocritam protulistis.
Numérotation du verset
Iob. 21,6
marg.|
{e}
Et ego recordatus]
actuum meorum.
marg.|
{f}
Pertimesco]
irrisio est, non enim oblitus fuerat Iob actuum suorum. Et est sensus. Si meminero me aliquid hypocrisis habuisse, in fletu penitentie mox contremisco. Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi, supple peccata mea, percussi femur meum, id est restrinxi carnis delectationem, confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentie mee.
marg.|
{g}
Et concutit]
etc. Iudicii Ps. Timor, et tremor venerunt super me. Timor, refertur ad animam, tremor ad corpus. Ita hic, quasi dicat totus contremisco, intus et exterius, quando recordor vite mee, et futuri iudicii. Ideo dicit Ps. Quis novit potestatem ire tue, et pre timore tuo iram tuam dinumerare.
Numérotation du verset
Iob. 21,7
marg.|
{h}
Quare ergo]
etc. Hoc dicit Iob contra Sophar, qui sup. proximo cap. multa dixerat de damnatione impii, et subita morte eius, in quo momorderat Iob, quasi dicat Iob, si ubi est flagellum, ibi est peccatum, et
marg.|
{e} converso, quare ergo impii vivunt ? Vel sic. Si ego pro culpa percussus sum, quare ergo impii vivunt ? Et in hoc ostendit se Iob non pro culpa percussum, sed ad maius premium.
marg.|
{i}
Sublevati]
honoribus.
marg.|
{k}
Confortatique divitiis]
Sed quia sunt quidam, quibus habere divitias pena est, eo quod non habeant heredes, quibus illas relinquant, subdit.
Numérotation du verset
Iob. 21,8
marg.|
{l}
Semen eorum permanet coram eis]
in augmentum felicitatis. Sed iterum ne sterilitate filiorum genus eorum extinguatur, addit.
marg.|
{m}
Propinquorum turba]
non absens, non remota. Sed.
marg.|
{n}
In conspectu eorum]
in argumentum letitie.
Numérotation du verset
Iob. 21,9
marg.|
{o}
Domus eorum]
etc. Ecce dicuntur impiis esse vita, honores divitie, filie, nepotes, in quibus gloriantur amatores mundi. Sed si intus domestica cura ureret eos, et urgeret, non esset leta huiusmodi felicitas, ideo subdit :
[Domus eorum secure sunt]
sine timore.
marg.|
{p}
Pacate]
sine perturbatione.
marg.|
{q}
Et non est virga Dei]
id est disciplina, sive correctio Domini.
marg.|
{r}
Super illos]
quod est signum odii. Unde Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit puerum suum, qui autem diligit illum, instanter erudit illum.
Numérotation du verset
Iob. 21,10
marg.|
{s}
Bos eorum]
etc. Hoc de prosperitate exteriori, quasi dicat non solum intus in domo prosperitas est eis, sed exterius in agris. Et hoc est :
[Bos eorum]
Et notatur hic triplex felicitas gregum. Prima est, si grex non sterilis concipit. Secunda, si conceptus ad partum pervenit. Tertia est, si quod partum est, per nutrimenta ad provectum perducitur. De hoc dicit Os. 9.c. Gloria eorum a partu, et ab utero et a conceptu. Prima felicitas notatur ibi
[Bos concepit]
Secunda ibi,
[Vacca peperit]
Tertia ibi,
[non est privata fetu suo]
quia fetus, partus perfectus. Sed adhuc non {1.
424rb} esset plena felicitas, si greges crescerent, et custodes gregum non proficerent, ideo subditur fecunditas familie, que custodiat greges multiplicatos. Et hoc est.
Numérotation du verset
Iob. 21,11
marg.|
{t}
Egrediuntur]
etc. quasi dicat greges augentur, et custodes multiplicantur.
marg.|
{u}
Et infantes eorum]
id est custodum.
marg.|
{x}
Exultant lusibus]
et ne quis crederet illum ludum vilem, subdit.
marg.|
{y}
Tenet tympanum]
etc. quasi dicat pulcher est ludus eorum, et delectabilis, sicut mulieres docent filios, et filias suas huiusmodi ludos, et cantilenas, secundum quod dicit Is. 5.c. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum, in conviviis vestris. Sed deberent docere flere pro peccatis Unde Ier. 9.f. Docete filios vestros lamentum, et unaqueque proximam suam planctum.
marg.|
{z}
Ducunt in bonis dies suos]
his, et aliis modis. a
Et in puncto]
id est subito.
marg.|
{b}
Ad inferna descendunt]
Pluraliter dicit, penarum multitudinem. Unde supra 20.a. Gaudium hypocrite ad instar puncti. Hic est finis predicte felicitatis, que revera non est felicitas, sed summa infelicitas, et indicium eterne reprobationis. Unde GREGORIUS Presentis vite prosperitas non est testis innocentie, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur. Quod est contra amicos Iob.
marg.|
{c}
Qui dixerunt]
si non verbis, tamen factis.
marg.|
{d}
Deo, recede a nobis]
GREGORIUS Dicere Deo, recede a nobis, nihil aliud est, quam ei ad se veniendi aditum non prebere.
marg.|
{e}
Scientiam viarum tuarum]
id est preceptorum tuorum, quibus venitur ad te. Vel vie Domini sunt virtutes, pax, humilitas, patientia, etc. quibus itur ad Deum, quas qui despiciunt, dicunt
[Scientiam viarum tuarum nolumus]
Isti non sunt nescientes, sed scire nolentes, sive ignorantes : De quibus dicitur 1Cor. 14.g. Ignorans ignorabitur. Et Ps. Noluit intelligere, ut bene ageret. Prv. 28.b. Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis. Et adhuc dixerunt.
marg.|
{f}
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei]
Dedit enim se Deus exterioribus invisibilem, ideo eum non esse suspicantur Ps. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. Ex. 5.a. dixit Pharao. Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel ? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Vel
[Quis est Omnipotens]
id est quam ingratus est suis, qui patitur eos tota nocte tribulari ? Unde in persona talium dicitur Malac. 3.d. Vanus est, qui servit Domino : et quod emolumentum, quia custodivimus precepta eius ? Et 1Mcc. 1.b. Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, que circa nos sunt, quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
marg.|
{g}
Et quid nobis prodest, si oraverimus illum]
quasi dicat, nihil, quia non dat, que ipsi in oratione scilicet temporalia querunt. Deus enim se, non sua vult amari, et eterna, non caduca postulari. Iuxta illud Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, etc.
Numérotation du verset
Iob. 21,16
marg.|
{h}
Verumtamen]
etc. Ostensa impiorum presenti felicitate, et fine, qui sequitur, ostendit Iob non eos esse Dominos divitiarum, quas habent, sed servos, non possessores, sed possessos. Nam ut dicit GREGORIUS quisquis divitias in mente diligit, se magis illis, quam illas sibi supponit. Sic continua. Tot, et tanta habent impii
[Verumtamen]
id est sed.
marg.|
{i}
Quia non sunt in manu eorum]
id est in potestate.
marg.|
{k}
Bona sua]
id est temporalia que male congregant, et male servant.
marg.|
{l}
Consilium impiorum longe sit a me]
Quod est terrenam gloriam querere, et eternam negligere, quia consilium Dei est, illam despicere, et ut stercora reputare. Ps. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum. Gn. 49.a. Simeon, et Levi vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniat anima mea.
marg.|
{m}
Quoties lucerna impiorum extinguetur]
id est filiorum vita, quam lucernam suam estimant. Unde Tob. 10.b. Heu me, fili mi, quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum ? Et 3Rg. 11.f. Dabo filio eius, id est Salomonis, Tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo. Hanc lucernam sepe extinguit Dominus impiis, ne habeant heredes in bonis, que male acquisierunt Prv. 13.b. Lucerna impiorum extinguetur : Os. 9.d. Si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
marg.|
{b}
Et dolores]
etc. Dominus scilicet in diversitate penarum flagellat, ut sic saltem eos vocet ad penitentiam. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Ier. 2.d. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te.
marg.|
{c}
Erunt sicut]
etc. id est leves, quia ad omnem tentationem confringentur. Ps. Fiant sicut stipula ante faciem venti.
marg.|
{d}
Et sicut favilla]
erunt in iudicio. Quia etsi eorum vita ad modicum viridis videatur, tamen Dei iudicio iam consumpta reputatur.
marg.|
{e}
Quam turbo dispergit]
id est iudicialis sententia. Is. 5.f. sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flamme exurit, sic radix eorum quasi favilla erit. Ecclesiastic. 21.b. Stupa collecta, synagoga peccantium. Is. 1.g. Ecce fortitudo vestra, ut favilla stupe, et opus vestrum quasi scintille, et succendetur pariter utrumque simul, et non erit, qui extinguat. Mt. 3.c. Pale as autem comburet igne inextinguibili.
marg.|
{f}
Deus servabit]
etc. id est peccatum, et penam, ut scilicet puniantur pro peccato, quo imitantur parentes. Ex. 20.a. Ego sum Dominus Deus tuus fortis, Zelotes visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam, et quartam generationem eorum, qui oderunt me. GREGORIUS Usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt, quod male sequerentur. Sed quia nescit iniquus mala, que fecit, nisi cum pro eis puniri ceperit : Ideo sequitur. Cum reddiderit Deus, scilicet dolorem patris, filiis eius imitantibus eum : Vel cum ipsi reddiderint, quod debent, id est penam pro peccato.
marg.|
{h}
Tunc fecit]
impius mala sua, que prius noluit scire Ex. 7.a. Mittam manum meam super Egyptum, et educam exercitum meum, et populum meum filios Israel de terra Egypti per iudicia maxima, et scient Egyptii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Egyptum. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens GLOSSA Omnis peccator prudens erit in pena, qui stultus fuit in culpa. GREGORIUS Culpa oculos claudit, pena aperit. Sicut patet in divite. Lc. 16. Qui Lazarum ad ianuam videre noluit, in Inferno positus videre compulsus est.
marg.|
{i}
Videbunt oculi eius interfectionem]
id est Christum, qui spiritu oris sui interficiet impium. Is. 11.a. Apc. 1.b. Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
[Vel interfectionem suam]
id est peccatum, propter quod interfecti sunt. Sap. 5.a. dicent impii in inferno : Ergo erravimus a via veritatis, et lumen iustitie non luxit nobis, etc. Vel
[interfectionem]
id est penam peccati, quam sustinebunt, quam modo cogitare nolunt. Quod innuens subdit.
marg.|
{k}
De furore Omnipotentis bibet]
id est de pena gehenne. Ier. 49.c. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibent, et tu quasi innocens relinqueris, et non eris innocens, sed bibens bibes, id est abundanter. Vel sic, id est anima, et corpore punieris.
marg.|
{l}
Quid enim ad eum]
id est ad impium pertinet.
marg.|
{m}
De domo sua]
id est de familia sua.
marg.|
{n}
Post se]
quasi dicat, videtur, quod impius non curet de familia, que pro eo percutitur, quia eum imitatur. GREGORIUS Hoc dicit, non quod iniquus de domo sua in inferno non cogitet, cum dives in inferno sepultus hoc fecerit. Lc. 16.f.
marg.|
{o}
Etsi numerus mensium]
quem per naturam sive etatem deberet habere.
marg.|
{p}
Dimidietur]
per culpam suam, supra quid hoc pertinet ad eum, quasi dicat, videtur non curare de vita sua, que pro peccato suo breviatur. Ps. 54. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. Inf. 22.c. Numquid semitam seculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, qui sublati sunt ante tempus suum. Hoc est, quod dicitur Prv. 18.a. Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit scilicet Deum vitam propriam, animam suam, vitam suorum. Non enim pro vita sua, vel suorum, vult dimittere peccata. Sed ne quis Dei iudicia ultra quam debet, discutiat, inquirens quare Deus hunc ita humiliet, et illum {1.
424vb} sic exaltet. Ideo subdit Iob.
marg.|
{q}
Numquid Deum quispiam docebit]
quasi dicat, non. Unde Is. 40.c. Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit ? quasi dicat nullus.
marg.|
{r}
Qui excelsos]
id est Angelos peccantes.
marg.|
{s}
Iudicat]
id est damnat, quasi dicat nihil nobiscum iniuste agit, qui subtiliorem nobis naturam, id est angelicam iuste iudicavit. 2Ptr. 2.a. Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, etc. supple, si non parcit hominibus peccantibus, non agit iniuste. Que autem sint occulta, que non debet homo nimis inquirere, docet, dicens.
marg.|
{t}
Iste moritur robustus]
felicitate temporali. Ad litteram Eccl. 2.c. Moritur doctus similiter, et indoctus.
marg.|
{u}
Viscera eius]
ubi est sedes amoris.
marg.|
{x}
Plena sunt adipe]
id est abundantia rerum temporalium. « Intus adeps, pinguedo foris, arvinaque mixtim »a.
a Versus.
Numérotation du verset
Iob. 21,mystice
marg.|
Melius autem mystice exponitur hoc modo :
[Viscera eius]
id est corda eius,
[plena sunt adipe]
id est elatione. Sicut enim ex abundantia cibi, adeps, ita ex abundantia rerum, superbia, que est quedam crassitudo superbe mentis. Unde, prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.
marg.|
{y}
Et medullis]
etc. Ossa sunt prava consuetudo, medulle, desideria male vivendi, que irrigant, quia prava desideria pravas consuetudines in delectationem conservant. Vel ossa sunt fortitudo dignitatum, in quibus sunt medulle, id est divitie domestice, quibus irrigatur, et sustentatur potestas dignitatis : Iste talis, et tantus moritur. Sunt vero alii, qui nihil habent, sed habere cupiunt, quod quia non possunt, affliguntur amaritudine maxima. Et de his subdit.
marg.|
{z}
Alius vero]
etc. quasi dicat, divitis, et pauperis dissimilis conditio, quia ille inaniter gaudet, iste inanius affligitur, et tamen similis carnis corruptio. Non ergo divitie extollant, nec inopia turbet.
marg.|
{a}
Et tamen]
etc. ad litteram in sepulchro.
[Et vermes]
id est morsus conscientie, in inferno. Is. 14.c. Subter te sternetur tinea. Ecce culcitra, et operimentum tuum vermes. Ecce coopertorium. Iudith. ult. c. Dominus dabit ignem, et vermes in carnem eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Vel aliter
[Simul in pulvere dormient]
dives superbus, et pauper anxius, id est in terrenis desideriis oculos mentis similiter claudunt.
[Et vermes]
qui de carne oriuntur, id est carnales cure, opprimunt eos similiter, quia uterque curis gravatur. Lc. 8.b. A solicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vite euntes suffocantur. GLOSSA Voluptates, et divitie suis importunis cogitationibus guttur mentis suffocant, ne bonum desiderium ad cor possit intrare, quasi aditum vitalis flatus strangulant. Sequitur.
marg.|
{b}
Certe]
etc. Putabant amici Iob, quod ipse divitiis habitis tumuisset, et amissis anxius esset. Contra quos dicit.
[Certe]
etc. id est per sententias vestras, quas inique contra me protulistis, novi, etc. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Mt. 12.c. Et vere inique sunt sententie vestre.
marg.|
{c}
Dicitis enim]
etc. id est Iob.
marg.|
{d}
Et ubi tabernacula impiorum]
id est filiorum Iob, quasi dicat propter peccata eorum destructa sunt. Ita dicitis vos, qui estimatis ex flagello peccatum, quod non faciunt Sancti, qui mundum, et que mundi sunt, contemnunt. Unde sequitur.
marg.|
{e}
Interrogate]
etc. cui hec temporalia nihil videntur esse, qui presentem vitam viam putat, non patriam, qui non habet hic manentem civitatem, sed futuram inquirit. Hbr. 12.c.
marg.|
{f}
Et hec eadem]
que ego dico.
marg.|
{g}
Illum intelligere]
etc. hec scilicet.
marg.|
{h}
Quia in diem perditionis]
etc. et ideo hic sinitur prosperari sicut taurus, qui impinguatur, ut occidatur. Ier. 12.a. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
marg.|
{i}
Quis arguet]
etc. Hic utitur Iob quadam regula Tyconii. Cum enim loqueretur de corpore malorum, subito convertit sermonem ad caput eorum, id est ad Antichristum. Constat enim, quod vie impiorum hic frequenter arguuntur coram eis. Sed de Antichristo aliter erit, quia ita extolletur, ut nullus audeat facta eius arguere coram eo, nisi solus Deus. De quo scriptum est. 2. Thes. 2.b. Quem Dominus Iesus interficiet spiritu {1.
425ra} oris sui. Licet enim Elias, et Enoch, et alii electi eum arguant, non hoc suis viribus facient, sed Dei gratia auxiliatrice eorum. Dicit ergo.
[Quis arguit coram eo vias eius]
scilicet opera Antichristi.
marg.|
{a}
Coram eo]
quasi dicat, nullus, nisi solus Dominus, cuius virtute electi arguent eum. Et bene dicit, coram eo, quia multi vias eius nunc arguunt, sed cum presens fuerit, erunt quasi filii Ephrem intendentes, et mittentes arcum conversi in die belli. Vel vias eius arguere est eterno supplicio interveniente, eius prosperitatem turbare, quod faciet solus Dominus Iesus, qui eum, postquam se fecerit coli ut Deum, interficiet. Unde sequitur.
marg.|
{b}
Que fecit]
Antichristus.
marg.|
{c}
Quis reddet illi]
nisi solus Dominus, qui reddet unicuique iuxta opera sua, sine personarum acceptione. Que autem sit hec redditio, subdit.
marg.|
{d}
Ipse ad sepulchra ducetur]
quasi dicat, morietur, et in inferno sepelietur. De quo sepulchro dicitur Lc. 16.f. Mortuus est dives, et sepultus est in inferno. Ez. 32.e. Data sunt sepulchra impiorum in novissimis laci.
marg.|
{e}
Et in congerie]
etc. in inferno, quia nullus ibi dormiet, nisi somnum mortis. Ez. 32.f. Et tu ergo in medio incircumcisorum dormies cum interfectis gladio. Et parum ante. Omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui, omnes hi interfecti. Aliter exponit GREGORIUS
[Ipse]
scilicet Antichristus
[ducetur ad sepulchrum]
id est inter reprobos habitabit in vita sua,
[et in congerie mortuorum]
morte peccati
[vigilabit]
id est astutias exercebit. Sed quorum mortuorum ostendit. Eorum scilicet quibus aliquando.
Numérotation du verset
Iob. 21,33
marg.|
{f}
Dulcis fuit]
ipse Antichristus, id est placens.
marg.|
{g}
Glareis Cocyti]
id est tendentibus ad Cocytum, id est ad luctum infernalem. Cocytus enim grece, luctus latine. Unde Poete Cocytum dicunt fluvium infernalem. Glaree, sicut dicit GREGORIUS sunt lapilli, quos aqua fluminis secum trahit, per quos significantur amatores mundi, quos trahunt carnalia desideria ad infernum. Est ergo sensus : Non cum quibuscumque sepelietur, sed cum suis consimilibus, quibus placuit, de quibus subditur.
marg.|
{h}
Post se]
etc. id est omnes carnales humum sapientes.
marg.|
{i}
Trahet]
id est prece, vel pretio, vel timore, vel miraculis sub iugo sue ditionis rapiet.
marg.|
{k}
Et ante]
etc. qui scilicet sponte consentient ; et propria voluntate. Quoniam ergo ex predictis concludit Iob, quod non semper ubi flagellum est, peccatum est ibi, quia si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est, ut electus hic debeat flagellari. Et hoc est.
Numérotation du verset
Iob. 21,34
marg.|
{l}
Quomodo igitur consolamini me frustra]
dicentes me hypocritam, et propter peccata percussum. Unde sup. 16.a. Consolatores onerosi omnes vos.
marg.|
{m}
Cum responsio]
vel responsa.
marg.|
{n}
Vestra repugnante ostensa sit veritati]
de quo magis doleo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_21)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_21)
Notes :