Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset Iob. 27,1 

1 Addidit quoque Iob
1 Hic incip. cap. 27
assumens parabolam suam et dixit :
Numérotation du verset Iob. 27,2 

Vivit Deus
qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
Numérotation du verset Iob. 27,3 

Quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis,
Numérotation du verset Iob. 27,4 

non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea
meditabitur mendacium.
Numérotation du verset Iob. 27,5 

Absit a me ut iustos vos esse iudicem,
donec deficiam non recedam ab innocentia mea.
Numérotation du verset Iob. 27,6 

Iustificationem meam
quam cepi tenere non deseram, nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Numérotation du verset Iob. 27,7 

Sicut2 impius inimicus meus
2 sicut] sit ut Weber
et adversarius meus quasi iniquus.
Numérotation du verset Iob. 27,8 

Que enim spes est
hypocrite si avare rapiat et non liberet Deus animam eius ?
Numérotation du verset Iob. 27,9 

Numquid clamorem eius Deus audiet
cum venerit super illum angustia,
Numérotation du verset Iob. 27,10 

aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore ?
Numérotation du verset Iob. 27,11 

Docebo vos
per manum Dei que Omnipotens habeat nec abscondam.
Numérotation du verset Iob. 27,12 

Ecce vos omnes nostis,
et quid sine causa vana loquimini ?
Numérotation du verset Iob. 27,13 

Hec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient.
Numérotation du verset Iob. 27,14 

Si multiplicati fuerint
filii eius
in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane.
Numérotation du verset Iob. 27,15 

Qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu.
Et vidue
illius
non plorabunt.
Numérotation du verset Iob. 27,16 

Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta,
Numérotation du verset Iob. 27,17 

preparabit quidem sed iustus vestietur illis
et argentum innocens dividet.
Numérotation du verset Iob. 27,18 

Edificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
Numérotation du verset Iob. 27,19 

Dives cum dormierit
nihil
secum auferet aperit oculos suos
et nihil inveniet.
Numérotation du verset Iob. 27,20 

Apprehendet3 eum quasi aqua inopia
3 apprehendet] apprehendit Weber
nocte opprimet eum tempestas.
Numérotation du verset Iob. 27,21 

Tollet eum ventus urens et auferet
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
Numérotation du verset Iob. 27,22 

Et mittet
super eum et non parcet.
De manu eius fugiens fugiet.
Numérotation du verset Iob. 27,23 

Stringet super eum manus suas
et sibilabit super illum intuens locum eius.

Capitulum 27

Numérotation du verset Iob. 27,1 
marg.| {a} Addidit quoque Iob] Duobus modis patitur Iob amara ab hostibus. Verbis, ubi exercetur eius sapientia ; flagellis, ubi probatur eius patientia. He enim sunt due ale, que date sunt mulieri, id est Ecclesie, ut fugeret in desertum : Apc. 12.d. Prosequens autem Iob de ea persecutione, ubi falsis assertionibus lacessitur, dicit, se nec verbis, nec flagellis cessurum, nec a veritate recessurum, dum vixerit. Et quia sunt quidam, qui in adversis positi, Deum esse non credunt. De quibus Ps. Dixit insipiens in corde suo non est Deus. Et sunt alii, qui Deum esse estimant, sed res humanas minime curare credunt. De quibus. Ps. Non vidit Dominus, nec intelliget Deus Iacob. Et alibi. Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ? Contra utrosque Iob tam in persona propria, quam in persona Ecclesie in afflictione positus, et Deum esse fatetur dicens, ibi :   [Vivit Deus] et humana curare subdens, ibi :   [Qui abstulit iudicium] Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima agitur de culpa malorum. In secunda de pena eorumdem. Dicit ergo. Addidit quoque Iob predictis sequentia.
marg.| {i} Assumens parabolam] id est similitudinem   [suam] in quo ostendit Iob se non solum historice, sed magis mystice loqui. Et ait.
marg.| {k} Vivit Deus] in seipso, qui vita est. Io. 5.e.   [Sicut pater habet vitam in semetipso] etc.
marg.| {l} Qui abstulit iudicium meum] id est cognitionem, {1. 430ra} quia non intelligo, quare hec patior, et hoc tamen scio, a quo patior.
marg.| {a} Et omnipotens] supple vivit.
marg.| {b} Qui ad amaritudinem presentem adduxit] quasi ex occultis iudiciis suis, non ex meis meritis, quasi dicat, quare patior nescio, sed quia non casu, sed Deo disponente patior, non ignoro. Unde non tentatori, sed Deo potestatem sue afflictionis attribuit, qui illum prevalere non nisi iuste permisit. Ad quid autem se astringat Iob ostendit.
marg.| {c} Quia donec] quasi dicat, vivit Deus. Modus iuramenti est quia, id est quod donec, id est dum superest halitus in me.
marg.| {d} Et spiritus Dei] id est a Deo.
marg.| {e} In naribus meis] id est quamdiu vivam.
marg.| {f} Non loquentur labia] etc. id est aliquid contra equitatem.
marg.| {g} Nec lingua mea meditabitur] id est cor meum, ex cuius abundantia loquitur. Mt. 12.c.
marg.| {h} Mendacium] quia os, quod mentitur, occidit animam. Sap. 1.c. GREGORIUS Peius est mendacium meditari, quam loqui. Verum est, quam loqui simpliciter. Sed loqui cum premeditatione, sive cum deliberatione mendacium maius peccatum est. Nam illud est studiose pravitatis, loqui vero plerumque precipitationis. Iob vero perfecte adherens veritati, spondet se, nec studio, nec precipitatione mentiri. Unde in quibus ipse hereat veritati, ostendit.
marg.| {i} Absit a me] quasi dicat. Ita veritati adhereo, quod vos iustos iudicare non valeo. Sicut enim de bonis mala estimare perniciosum est, sic de malis bona credere. Unde Prv. 17.c. Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Is. 5.e. Ve, qui dicitis malum bonum, et bonum malum. GREGORIUS Sunt nonnulli, qui dum male facta hominum laudibus efferunt, augent, que increpare debuerunt. De quibus Ez. 13.b. Ipse edificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis, id est adulatione, que est sine fortitudine, sicut lutum sine admixtione palee.
marg.| {k} Donec deficiam] vita.
marg.| {l} Non recedam ab innocentia] cordis.
marg.| {m} Iustificationem meam] in operibus.
marg.| {n} Quam cepi tenere] firmo mentis proposito.
marg.| {o} Non deseram] unquam. 2. Thes. 2.b. Qui tenet, teneat, donec de medio fiat. GREGORIUS Ceptam iustificationem desereret, si in laude peccantium declinaret.
marg.| {p} Neque enim reprehendit] etc. id est conscientia mea de aliquo, scilicet quod fecerim.
marg.| {q} In omni vita mea] quasi dicat, pro vobis trahar ad peccatum, indignos vos laudando, qui a propriis peccatis me coarcto. GREGORIUS Bene enim ab alienis peccatis absistit, qui prius se a propriis custodit. 1Io. 3.d. Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, quod quicquid petierimus, accipiemus ab eo. Sed quomodo irreprehensibilem a corde suo se dicit Iob, qui sup. 9.c. dixit : Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me ? Solutio : Revera Iob peccavit, ad minus cogitando aliquando illicita, sed quia fortiter restitit cogitationi, se non reprehendi a corde suo fatetur.
marg.| {r} Sicut impius] id est vere infidelis, qui a pietate religionis est alienus.
marg.| {s} Inimicus] etc. sup. est.
marg.| {t} Et] etc. vere iniquus, qui pravitate operis ab equitate discordat. Iuxta hanc expositionem, sicut et quasi sunt nota affirmationis, sive expressionis, non similitudinis, sicut in Ps. Facti sumus, sicut consolati. Et Io. 1.b. Quasi unigeniti a patre, id est vere unigeniti. Vel possunt accipi pro similitudine : Et legitur de falsis fratribus, qui fideles se vocibus appellant, moribus autem negant. Et dicit Iob in persona Ecclesie, vel sua :   [Inimicus meus est, sicut] etc. id est similis impio in hoc, quod non opere confitetur Deum, licet ore. Et adversarius meus quasi iniquus, id est similis iniquo, quia etsi iustus videatur exterius, intus tamen a iustitia est alienus. Mt. 12.c. Qui non est mecum, contra me est.
marg.| {u} Que est enim spes hypocrite] qui tantum diligit presentia, quasi dicat, nulla, quia spes de futuro bono est. Unde Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Sap. 3.c. Vacua est spes illorum, et labores eorum sine fructu. Ideo dicitur eis. Mt. 23.c. Ve vobis hypocrite, qui similes estis sepulchris {1. 430rb} dealbatis, que foris parent hominibus speciosa ; intus autem pleni avaritia, et iniquitate. Unde et hic subiungitur.
marg.| {x} Si avare rapiat] humanam laudem.
marg.| {y} Et non liberet] etc. ab interiori iniquitate per gratiam, et a pena gehenne per gloriam. GREGORIUS Hypocrita, avarus raptor est. Dum enim inique agens desiderat se de sanctitate venerari, laudem rapit vite aliene.
marg.| {z} Numquid Deus] Post culpam hereticorum, agit Iob de pena eorum, quod et amicis eius hypocritis convenit, qui tempore prosperitatis sue Dominum clamantem non exaudierunt, et ideo tempore angustie remedium non invenient in clamore suo. Unde Prv. 1.c. Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret, et despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Et postea mutata persona dicit. Tunc invocabunt me, et non exaudiam, mane consurgent, et non invenient me. In hac autoritate tanguntur, quatuor vocationes, quibus nos vocat Dominus, scilicet per predicationem, ibi : Vocavi. Per exhibitionem beneficiorum, ibi : Extendi manum. Per inspirationem, ibi : Consilium meum. Per flagella, ibi : Increpationes, etc. Item Prv. 28.b. Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis. Mi. 3.b. Nunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Et hoc est. (Numquid Deus audiet clamorem illius), id est in iudicio.
marg.| {a} Cum venerit super eum angustia] opprimens sub se, quasi dicat, non audiet clamorem illius, id est si clamaret, non audiret illum Deus ad miserendum.
marg.| {b} Aut poterit in Omnipotente] etc. quasi dicat. Non quia in terrenis delectatur. Iacob. 4.b. Quicumque voluerit amicus esse huius mundi, inimicus Dei constituetur. Gregorius Anima sine delectatione esse non potest, aut enim delectatur in summis, aut in infimis, que utraque simul, et equaliter amari non possunt. Ideo dicit Ps. Renuit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum.
marg.| {c} Et invocare] etc. supple numquid poterit ? quasi dicat, non. Hypocrita enim tantum tempore afflictionis Deum invocat. Unde Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum, et non faciem, et in tempore afflictionis sue dicent, surge, et libera nos. GLOSSA Impudentis est, tempore necessitatis ab eo querere auxilium, quem in pace contempserat.
marg.| {d} Docebo vos] etc. Evulsis hactenus malis, Iob boni hortulani recta plantare intendit. Iuxta illud Ier. 1.b. Ecce constitui te super gentes, et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et plantes. Dicit ergo. (Docebo vos) non arguam, non deridebo sicut vos me.
marg.| {e} Per manum Dei] non ex me sicut vos, qui non manui Dei, id est gratie Dei, sed vobis attribuitis.
marg.| {f} Que Omnipotens habeat] et scire expedit.
marg.| Scire expedit quinque.
-Quid credendum, scilicet articulos fidei.
-Quid faciendum, scilicet precepta.
-Quid vitandum, scilicet peccata.
-Quid timendum, scilicet pena eterna.
-Quid appetendum, scilicet vita eterna.
marg.| {g} Nec abscondam] in caverna invidie. Sap. 8.b. Sine fictione didici, et sine fictione communicabo, et honestatem, id est veritatem illius, id est sapientie non abscondam.
marg.| {h} Ecce vos omnes nostis] quid facere debeatis, aut dicere, quasi dicat, sapientes estis.
marg.| {i} Et quid sine causa] rationabili.
marg.| {k} Vana] id est superbia.
marg.| {l} Loquimini] oblatrantes veritati, quasi dicat Iob. Bonum scitis, sed non facitis, ideo magis peccatis, quia scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Iac. 4.d. Lc. 12.f. Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui, etc. Et 2Pt. 2.d. Melius erat illis non cognoscere viam iustitie, etc.
marg.| {m} Hec est pars] etc. scilicet que sequitur.
marg.| {n} Si multiplicati] etc. Impios vocat infideles. Violentos {1. 430va} dicit omnes, qui faciunt iniuriam proximis suis. Vel impii dicuntur heretici, qui a cognitione veritatis, et religionis sunt alieni per errorem suum. Qui etiam violenti dicuntur, quia sacram Scripturam ad pravum intellectum violenter inflectunt, sicut multi hodie faciunt. Sed AUGUSTINUS dicit super Genesim in principio. Non velimus eum sensum Scripture esse, qui noster est, sed potius Scripture sententiam faciamus nostram. Si multiplicati fuerint, modo in perdita libertate.
marg.| {a} Filii] ad litteram, vel imitatores.
marg.| {b} In gladio] id est in devoratione sententie Dei, qua dicetur. Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d. de hoc gladio dicitur Sup. 19.d. Fugite a facie gladii. Et Dt. 32.f. Si acuero, ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea. Modo est iudicium Dei in ore predicantium, tunc erit in manu Dei. Cum ergo arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis.
marg.| {c} Et nepotes eius] id est filii filiorum, ad litteram, vel qui de filiorum errantium predicatione generantur.
marg.| {d} Non saturabuntur pane] sacre Scripture. Quia ut dicit GREGORIUS dum in sacra Scriptura plus querunt intelligere, quam oporteat, semper a veritatis cognitione ieiuni remanent, et scientiam, quam habere voluerunt ad questionem, habere non valent ad refectionem.
marg.| {e} Qui reliqui fuerint ex eo] scilicet populo.
marg.| {f} Sepelientur in interitu] id est qui ad lucem veritatis non redierint, in pena perpetua deprimentur, per terrenam intelligentiam. Ier. 22.e. Sepultura asini sepelietur putrefactus, et proiectus extra portas Hierusalem.
marg.| {g} Et vidue illius] id est plebes ab illis prius decepte, sed ad veritatem regresse, que prius errori subiacebant, quasi marito subiacet mulier.
marg.| {h} Non plorabunt] de morte hereticorum, vel quorumlibet impiorum.
marg.| {i} Si comportaverit] hereticus, vel hypocrita.
marg.| {k} Quasi terram] id est terrenam intentionem.
marg.| {l} Argentum] id est eloquium sacre Scripture.
marg.| {m} Et sicut lutum] id est sordida mente.
marg.| {n} Vestimenta eius preparaverit] id est auctoritates, unde se tueatur.
marg.| {o} Preparaverit quidem] id est testimonia Scripture collegit.
marg.| {p} Sed iustus vestietur illis] id est munietur illis, ostendens illa pro se facere, et contra hereticum, convincens illum ex propriis sententiis, sicut David Goliam proprio gladio interfecit. 1Rg. 27.g. Et Aman in stipite, quem paraverat Mardocheo, suspensus est. Est. 7.d. De hoc dicitur Za. 9.a. Coacervavit Tyrus, id est hereticus (Tyrus enim interpretatur angustia.) Argentum quasi humum, et aurum, ut lutum platearum, ecce Dominus possidebit eam.
marg.| {q} Argentum innocens] id est sacra eloquia discrete exponet aliis. Prv. 17.a. Servus sapiens dominabitur stultis filiis, et inter fratres hereditatem dividet. Vel sic argentum innocens, id est testimonia Scripturarum, que hereticus pestifere congregaverat, salubriter discernit. Eccl. 2.d. Peccatori dedit Deus afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei, qui placuerit Deo. Hoc etiam ad lit. quotidie videmus, quod homines boni testamenta malorum exequuntur, et dividunt. Prv. 13.d. Custoditur iusto substantia peccatoris.
marg.| {r} Edificavit] hereticus, vel hypocrita.
marg.| {s} Sicut tinea] que locum, in quo habitat, corrumpit.
marg.| {t} Domum suam] id est locum perfidie sue in mentibus simplicium, quos habitando corrumpit. Is. 50.d. Quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos.
marg.| {u} Et sicut] vinearum.
marg.| {x} Fecit] hereticus.
marg.| {y} Umbraculum] quod sine fundamento est, et tempore transeunte destruitur, sic requies promissa ab hereticis, post hanc vitam non invenitur. Is. 2.c. Derelinquetur filia Sion, sicut umbraculum in vinea. Hec omnia ad lit. leguntur de impiis.
marg.| {z} Dives] somno mortis.
marg.| {a} Nihil secum auferet] ex his, que habuit Ps. Dormierunt somnum suum, etc. Dives autem dicitur, non quia divitias habet, sed quia eis habitis tumet. Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Ier. 17.b. Fecit divitias, et non in iudicio, in medio dierum suorum derelinquet eas.
marg.| {b} Aperiet] etc. interiores post mortem.
marg.| {c} Et nihil inveniet] de his, que somniando tenebat. {1. 430vb} Is.Is. 29.c. Sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius, sic erit multitudo omnium, qui dimicaverunt contra montem Sion. GREGORIUS Cum corpus dormit in morte, anima vigilat in vera cognitione : Et tunc videre cogitur, quod hic videre contempsit : ut patet in divite Epulone, qui in inferno positus, Lazarum vidit, quem ad ianuam suam etiam audire noluit. Lc. 16.f.
marg.| {d} Apprehendet eum quasi aqua inopia] omnis boni. Unde dives in inferno, cogente inopia, ad minima petenda, id est guttam aque compulsus est. Unde GREGORIUS Guttam aque petiit, qui micam panis negavit.
marg.| {e} Nocte opprimet eum tempestas] id est turbo iudicii. Noctem dicit diem iudicii, propter incognitum, et repentinum adventum eius Unde 1Th. 5.a. Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Vel dicit noctem, tempus mortis. Lc. 12.c. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te,
marg.| {f} Tollet eum ventus urens] id est diabolus, qui illos, quos succendit nunc igne perverse concupiscentie, postmodum rapit ad flammas gehenne. De hoc vento dicitur Amos 4.c. Percussi vos in vento urente.
marg.| {g} Et velut turbo] scilicet repente.
marg.| {h} Rapiet eum] in infernum.
marg.| {i} De loco] id est de mundo, in cuius amore quiescit. Os. 8.b. Ventum seminabunt, et turbinem metent.
marg.| {k} Emittet] Dominus super eum flagellum, quod non poterit effugere. Hic dicit GREGORIUS Quoties Deus peccatorem feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Sed reprobi flagello Domini abutuntur sepe, murmurando, nec se emendando. Unde sequitur.
marg.| {l} Et non parcet] in futuro. Vel sic.   [Emittet] Deus hic flagellum, scilicet   [super eum, et non parcet] hic, ut in futuro parcat.
marg.| {m} De manu] id est de vindicta, sive percussione futura.
marg.| {n} Fugiens fugiet] pravitatem suam corrigendo GREGORIUS De manu Dei ferientis fugit, qui se corrigit. Vel   [de manu eius] id est operatione, sive exemplo percussi fugiens peccatum, quilibet, qui viderit, fugiet vindictam Dei. Prv. 19.d. Pestilente flagellato sapientior erit parvulus.
marg.| {o} Stringet super eum manus suas] quilibet, scilicet visa pena impii, restringet opera sua dissoluta. Unde Ps. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris, id est pena illius visa purgabit opera sua.
marg.| {p} Et sibilabit super illum] id est admirabitur in inferno, vel in presenti.
marg.| {q} Intuens locum eius] in tormentis. Soph. 2.d. Omnis, qui transit per eam sibilabit, et movebit caput suum. Ier. 50.c. Omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit, et sibilabit, super universis plagis eius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_27)

Notes :