Hugo de Sancto Caro

Capitulum 32

Numérotation du verset Iob. 32,1 

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur.
1 Hic incip. cap. 32
Numérotation du verset Iob. 32,2 

Et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram.
Iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
Numérotation du verset Iob. 32,3 

Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob.
Numérotation du verset Iob. 32,4 

Igitur Heliu exspectavit Iob loquentem,
eo quod seniores se essent qui loquebantur.
Numérotation du verset Iob. 32,5 

Cum autem vidisset quod tres
respondere non potuissent
iratus est vehementer.
Numérotation du verset Iob. 32,6 

Respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit : Iunior sum tempore, vos autem antiquiores. Idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam.
Numérotation du verset Iob. 32,7 

Sperabam enim quod etas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam,
Numérotation du verset Iob. 32,8 

sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Numérotation du verset Iob. 32,9 

Non sunt longevi sapientes, nec senes intelligunt iudicium.
Numérotation du verset Iob. 32,10 

Ideo dicam : Audite me. Ostendam vobis etiam ego meam sapientiam2.
2 sapientiam Rusch cum Edmaior. (ΦΩSJ etc.) Clementina ] scientiam Weber
Numérotation du verset Iob. 32,11 

Exspectavi enim sermones vestros,
audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini
sermonibus,
Numérotation du verset Iob. 32,12 

et donec putabam vos aliquid dicere considerabam,
sed ut video non est qui arguere possit Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius,
Numérotation du verset Iob. 32,13 

ne forte dicatis : Invenimus sapientiam. Deus proiecit eum non homo.
Numérotation du verset Iob. 32,14 

Nihil locutus est mihi
et ego non secundum vestros sermones respondebo illi.
Numérotation du verset Iob. 32,15 

Estimuerunt, nec3 responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
3 nec] non Weber
Numérotation du verset Iob. 32,16 

Quoniam igitur exspectavi,
et non sunt locuti, steterunt nec responderunt ultra,
Numérotation du verset Iob. 32,17 

respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.
Numérotation du verset Iob. 32,18 

Plenus sum enim sermonibus, et coartat me spiritus uteri mei.
Numérotation du verset Iob. 32,19 

En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit.
Numérotation du verset Iob. 32,20 

Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo.
Numérotation du verset Iob. 32,21 

Non accipiam personam viri et Deum homini non equabo.
Numérotation du verset Iob. 32,22 

Nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus.

Capitulum 32

Numérotation du verset Iob. 32,1 
marg.| Omiserunt autem] etc. Omne, quod dicitur, potest quadripartita qualitate distingui, quia aut malum male dicitur, aut bonum bene, aut malum bene, aut bonum male. Verbi gratia : Malum male dicitur, cum mala intentione res perversa suadetur, ut ibi : Benedic Deo, et morere, supra secundo. Bonum bene dicitur, cum bona intentione rectum predicatur, sicut Ioannes Baptista ait : Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Matthei tertio a. Malum bene dicitur, cum per os loquentis ideo malum dicitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait : Femine eorum mutaverunt naturalem usum, in eum, qui est contra naturam. Romanorum primo d. Quod inhonestum honeste narravit, ut plurimos ad honestatem revocaret. Bonum autem male dicitur, cum rectum aliquid non recto studio, sed distorto profertur, sicut ceco illuminato Pharisei dixerunt : Tu discipulus illius sis, Ioannis 9.f. Et Caiphas : Expedit, ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Ioannis undecimo f. Bonum quippe, sed non bene locutus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptionis nostre gratiam prophetavit. Hoc modo arrogantes sepe loquuntur, quorum speciem tenet Eliu, qui in hoc capitulo, et sequentibus multa bona non bene dixisse reprehenditur. Unde et infra trigesimooctavo a. dixit ei Dominus : Quis est iste involvens sententias Sermonibus imperitis ? Cum dicit, sententias, sine additione, bonas sententias intelligit, quia ut dicit GREGORIUS, hoc nomen, sententia per se positum, semper in bono accipitur. Unde Proverbiorum 26.c. Sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sententias. Eliu ergo finitis sermonibus Iob, quibus amicorum verbis respondit, locutionem assumpsit, multa contra Iob proferens, que vere contra malos dici possunt, et ideo bona dixit. Sed quia dixit ea de bono, scilicet de Iob, ideo male dixit. Reprehendit autem Eliu Beatum Iob, reprehendit etiam et tres amicos eius. Iob reprehendit de presumpta iustitia, id est quod se iustum coram Deo dixerit esse. supra enim 13.c. dixit Iob : Si fuero iudicatus, scio, quod {1. 438va} iustus inveniar. Item 17.a. Non peccavi. Amicos vero Iob reprehendit Eliu de stulta reprehensione, quia condemnantes Iob, responsionem contra illum rationabilem non dederunt. Ex quo aperte colligitur, quod per Eliu recte species amatorum vane glorie designatur, qui se omnibus preferentes, alios quidem de fatuis sensibus, alios de indignis moribus reprehendunt, id est alios iudicant nihil scire, alios non bene vivere. Multa ergo dicturus Eliu. Primo ostendit quare tamdiu tacuerit, ubi et sapientiam, et insipientiam suam manifestat. Sapientiam quidem, quando dicit, se propter minorem etatem expectasse loquentes, dicens : Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam, etc. Insipientiam vero, ubi spreta annorum multitudine in aliis, seipsum preferens, superbe incipit, dicens : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei, etc. Premittitur autem verbis Eliu quasi proemium quoddam. Ubi primo ostenditur, quare tacuerunt tres amici Iob, eo scilicet quod sibi, id est eis iustus videretur, et ideo nolebant amplius infestare. Unde et in fine per orationem, et sacrificia Iob reconciliati sunt Deo, quem offenderant iniuste Iob increpando. Secundo ostenditur, quare Eliu fuerit indignatus contra Iob, et contra tres amicos eius. Dicit igitur auctor, qui quasi quoddam proemium premittit verbis Eliu. Omiserunt autem. Istud autem continuativum est, non adversativum.
marg.| {a} Tres viri isti] scilicet Eliphaz, Baldad, et Sophar.
marg.| {b} Respondere Iob, eo] etc. id est eis non Iob quasi tumido.
marg.| {c} Iustus videretur] quia semper duris increpationibus eorum humiliter, et sapienter responderat.
marg.| {d} Et iratus] est, contra Iob.
marg.| {e} Indignatusque est Eliu] contra tres amicos Iob, Eliu dico.
marg.| {f} Filius Barachel] qui fuit pater eius.
marg.| {g} Buzites] a loco.
marg.| {h} De cognatione Ram] illius hominis. Quatuor nomina ponit, scilicet proprium nomen Eliu, et nomen patris, et patrie, et cognationis, quibus nota actionis Eliu, satis exprimitur eleganter. Eliu enim interpretatur Deus meus iste. Per quem significatur fides recta arrogantium, qui fidem Dei tenent, sed precepta eius non servant, Barachel, interpretatur benedictio Domini. Buzites, contemptibilis. Quod utrumque bene congruit arrogantibus, qui in confessione, et predicatione fidei, benedictionem Domini recipiunt, sed in elatis moribus eam contemptibilem ostendunt. Ram interpretatur excelsus. Et significat illos, qui huius mundi infima contemnunt, excelsi mente, et desiderio, quorum conversatio est in celis. De quorum cognatione dicitur esse Eliu, quia arrogans predicator sanctis Patribus fidei veritate sociatur, a quibus elatione vite seiungitur.
marg.| {i} Iratus est autem] Eliu.
marg.| {k} Adversus Iob] etc. Supra 13.c. Si fuero iudicatus, scio, quod iustus inveniar. Et 17.a. Non peccavi, quod non elatio fuit, sed veritatis confessio. Sicut enim iniusti peccant dicendo se esse, quod non sunt, ita aliquando iusti peccarent, si tacerent, quod sunt.
marg.| {l} Porro adversus tres amicos eius indignatus est] Eliu.
marg.| {m} Eo quod non invenissent responsionem rationabilem] contra Iob.
marg.| {n} Sed tantummodo condemnassent Iob] falso arguentes eum, et impium reputantes.
marg.| {o} Igitur Eliu expectavit Iob loquentem] id est tacuit ipso loquente, nihil respondens.
marg.| {p} Eo quod seniores ipso essent, qui loquebantur] cum Iob, scilicet Eliphaz, Baldad, Sophar. In quo non Iob, sed amicis eius reverentiam exhibuit, quia non propter Iob, sed illos tacens expectavit.
marg.| {q} Cum autem vidisset] Eliu.
marg.| {r} Quod tres] amici Iob.
marg.| {s} Respondere non potuissent] ipsi Iob rationabiliter.
marg.| {t} Iratus est vehementer] contra Iob, et amicos eius. In quo manifeste representat arrogantes intra Ecclesiam positos, qui ab hereticis sensuum veritate, et a Catholicis morum pravitate discordant, utrosque despicientes.
marg.| {u} Respondensque Eliu] nullo tamen opponente ei. Sed {1. 438vb} mos arrogantium est omnibus, que audiunt tamquam sibi obiectis respondere. Vel forte amici Iob loquebantur ei de hoc, quod indignabatur contra eos, et illis respondit. Et ideo bene dicit : Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit : Iunior sum tempore, ideo minus sapiens.
marg.| {x} Vos autem antiquiores] Et ideo sapientiores deberetis esse, iuxta illud : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Supra 12.b.
marg.| {y} Idcirco demisso capite] id est inclinato.
marg.| {z} Veritus sum indicare vobis meam scientiam] vel sententiam. Unde implevit illud mandatum Lv. 19.g. Coram cano capite consurge, et honora personam eius. Eccles. 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta, et sapientie eorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Quia minorum est audire, maiorum loqui. Unde Sir. 32.a. Loquere tu maior natu, decet enim te. Idem 34.b. Vir in multis expertus, cogitabit multa, et qui multa didicit, enarrabit intellectum ; qui non est expertus, pauca recognoscit.
marg.| {a} Sperabam enim, quod etas prolixior loqueretur, et annorum multitudo] id est vos, qui estis multorum annorum, et seniores me.
marg.| {b} Doceret sapientiam] stultis sapienter respondendo, et inscios benigniter instruendo.
marg.| {c} Sed ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam] quasi dicat, non a temporis longevitate est sapientia in homine, sed a Deo, qui dat eam, cui vult, et quando vult. Io. 3.a. Spiritus, ubi vult, spirat. Eccles. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {d} Non sunt longevi sapientes, nec senes tempore, intelligunt iudicium] Cani enim sunt sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata. Sap. 4.b. Hec recte dixit Eliu. Sed quia hanc sapientiam sibi pre ceteris arrogavit, graviter peccavit. Non enim, ut dicit GREGORIUS, parva est condemnatio de eo bono, quod communiter datur, private gloriari. Quatuor quippe sunt species tumoris. Prima est, cum homo a se bonum, quod habet, habere estimat. Contra quos dicitur 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Secunda est, cum homo, quod habet, credit datum a Deo, sed suis meritis imputat. Sicut Phariseus Lc. 18.b. qui dicebat : Gratias tibi ago, Domine, quia non sum sicut ceteri hominum, etc. Contra quos dicitur 2Cor. 3.b. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Tertia est, cum homo iactat se habere, quod non habet. Contra quos dicitur Apocalypsis 3.c. Tu dicis, quod dives sum, et nullius egeo, et nescis, quod tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cecus, et nudus. Nudus, caritate, vestimento nuptiali. Cecus, fide. Pauper, spe eternorum. Miser, et miserabilis, scilicet miseria culpe et pene, vel duplicis pene, hic et in futuro. Quarta est, cum homo despectis ceteris appetit videri habere aliquid singulariter, de quibus Ecclesiastici 25.a. Tres species odivit anima mea, pauperem superbum, senem fatuum, divitem mendacem. Ieremie 48.e. Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et arrogantiam, et quod non sit iuxta eam virtus eius.
marg.| In hac specie tumoris, sive arrogantie, fuit Eliu, in qua et multi sunt, et in qua Diabolum vicinius imitantur, qui despecta aliorum Angelorum societate, Altissimo similis esse appetiit. A quo vitio Apostolos a predicatione reversos, de miraculis, que fecerant, gratulantes, compescuit Dominus. Luce 10.c. dicens : Videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem, et ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiiciuntur. Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in celis.
marg.| {1. 439ra} {a} Ideo dicam] aliquid, ex quo non a longevitate temporis est sapientia.
marg.| {b} Audite me] loquentem quasi Doctorem.
marg.| {c} Ostendam vobis] etc. quasi singularem, et excellentem. Prv. 26.c. Sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sententias.
marg.| {d} Expectavi enim] etc. quasi aliquid magnum dicturos. Et.
marg.| {e} Audivi] tacitus   [prudentiam vestram] quasi seniorum.
marg.| {f} Donec disceptaretis] vel disceptamini, alia lit. In
marg.| {g} Sermonibus vestris] id est tacui, quamdiu fuistis locuti.
marg.| {h} Et donec] id est quamdiu.
marg.| {i} Putabam vos aliquid dicere] quasi sapientes.
marg.| {k} Considerabam] quod dicebatis. In hoc aperte ostendit Eliu, licet tacuerit, potius tamen studio iudicandi quam voto discendi.
marg.| {l} Sed ut video non est in vobis, qui possit] id est sciat.
marg.| {m} Arguere Iob] de stultitia, et malitia sua.
marg.| {n} Et respondere ex vobis sermonibus eius] quibus refellit vos, et defendit se. Ideo ego volo loqui, quod ideo facio.
marg.| {o} Ne forte dicatis, invenimus sapientiam] hanc scilicet.
marg.| {p} Deus proiecit eum, et non homo] quasi dicat, iam loqui volo, ne dicatis vos sapientes, et Iob proiectum a Deo sicut contemptibilem, ob hoc, quia non vult recedere a sententia sua, et acquiescere vobis. Ita dicunt heretici videntes Ecclesiam ab omnibus venerari. Deus proiecit eam, et non homo, quasi dicat, ideo floret hic Ecclesia in temporalibus, quia eterna non est habitura. Sed mentiuntur, quia sic Ecclesie modo gloria terrena datur, ut multiplicius celestis sequatur. Unde Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitie, et gloria. Item et Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
marg.| {q} Nihil locutus est mihi] Iob contra scientiam meam, licet contra vitam. Arrogans enim de superbia se argui non estimat, quia se humilem putat, quasi dicat, nihil contra me locutus est Iob, et tamen ego respondebo ei, sed non sicut vos. Et hoc est.
marg.| {r} Et ego non secundum sermones vestros respondebo illi] sed melius. Sed arrogantes respondent contra Ecclesiam, sed non sicut heretici. Non enim contradicunt ei prava predicando, sed male vivendo. Nec de Deo indigna sentiunt sicut heretici, sed de se, plus quam necesse est, digna suspicantur.
marg.| {s} Extimuerunt] illi tres amici Iob.
marg.| {t} Nec responderunt ultra] ipsi Iob, quia videbant eum iustum. Vel non responderunt ipsi Eliu. Aut propter arrogantiam eius, aut propter magnam sapientiam, quam credebant eum habere. In quo mystice notatur, quod arrogantes Doctores Ecclesie, vel predicatores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen quandoque hereticos virtute dictorum perturbant, ut nesciant loqui. Unde sequitur.
marg.| {u} Abstuleruntque a se eloquium] id est amplius noluerunt ei loqui, vel ipsi Iob.
marg.| {x} Quoniam igitur expectavi] cum silentio.
marg.| {y} Et non sunt locuti] illis tres amici Iob.
marg.| {z} Steterunt, nec responderunt ultra] auditis verbis Eliu.
marg.| {a} Respondebo et ego partem meam] quasi dicat, vos respondistis Iob, quilibet partem suam. Respondebo et ego ei partem meam. Partem quidem suam dicit omnis arrogans, {1. 439rb} scientiam suam plus velle ostendere quam habere. Unde sequitur.
marg.| {b} Et ostendam scientiam meam] In quo aperte ostendit arrogantiam suam, magis querens gloriam suam quam profectum audientium. Sapientes enim eousque solent etiam loqui, quousque adversariis Ecclesie silentium imponant, quia non querunt se ostentare, sed prava docentes compescere. Sed Eliu iam illis silentibus, adhuc verba multiplicat. Contra tales dicitur Prv. 25.d. Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Item Nm. 19.c. Vas, quod non habuerit operculum, vel ligaturam desuper, immundum erit. Operculum, vel ligatura, est censura discipline, ut dicit GREGORIUS quia, qui non premitur, immundus reputabitur.
marg.| {c} Plenus sum sermonibus] id est vento inanis glorie, et rivulis, per quos sermo ostentationis erumpit.
marg.| {d} Et coarctat me] ad loquendum.
marg.| {e} Spiritus uteri mei] id est ventus elationis cordis mei. Vel,   [Spiritus uteri mei] id est fervor caritatis, quo se mentitur Eliu inflammari, et coarctari ad loquendum propter utilitatem audientium. Sepe enim arrogans videns aliquem sapientem magna loqui, et inde honorari, eius locutionem imitatur, sed non intentionem. Sapiens vero cum se non audiri videt, sibi silentium imponit, iuxta illud Eccl. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Sed quia tunc iniquorum facinora crescunt, ideo cogente caritate iterum in locutionem erumpunt. Unde Ieremias cum dixisset. Non loquar ultra in nomine eius. Ier. 20.b. illico adduxit. Et factus est in corde meo quasi ignis estuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens, quin loquerer. Sic Eliu anxietate vane glorie exagitatus, quasi zelus caritatis inflammaret eum ad loquendum, subdit.
marg.| {f} En venter meus] id est sinus cordis mei.
marg.| {g} Quasi mustum absque spiraculo] quasi dicat, sicut mustum estuans dolio contineri non potest, quod non habet spiraculum, quin rumpatur dolium. Sic ego repletus ardore caritatis tacere non possum, sed creparem, si tacerem : Contra tales dicitur Sir. 19.b. Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te fidens, quod non te dirumpit. Item ibid. A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. Item ibid. Sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti. Canis enim non cessat, donec sagittam evulserit, sic stultus non quiescit, donec verbum protulerit. Hoc est quod dicitur Prv. 29.d. Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt, et reservat in posterum. Dicit ergo Eliu, simulans se ex caritate velle loqui. Et venter meus, id est mens mea, est quasi mustum absque spiraculo, id est sicut dolium plenum musto.
marg.| {h} Quod lagunculas novas dirumpit] multo fortius veteres. Moraliter. Mustum est ardor Spiritus sancti, qui, quos inebriat, loquaces facit. Unde hoc musto ebrii fuerunt Apostoli, cum Senatoribus precipientibus, ne loquerentur amplius in nomine  IESV, dixerunt : Si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, vosipsi iudicate. Non enim possumus, que vidimus, et audivimus, non eloqui. Per lagunculas, infirme mentes hominum accipiuntur. Lagunculas novas mustum dirumpit, quia fervor Spiritus sancti spiritualia corda transcendit, nec solum veteri, sed etiam nova vita vix capitur, ut dicit GREGORIUS Unde Lc. 5.g. Nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt.
marg.| {i} Loquar, et respirabo paululum] quasi dicat, quia ita plenus sum, oportet me loqui. Et sic respirabo paululum, non plene, quia non possem totum dicere, quod habeo in corde. Et bene dicit, respirabo, quia sicut labor est, iustorum mala videre, et non corrigere, ut patet 1Mcc. 6. ita gravis labor est arrogantium, quod non sapiunt, ostendere.
marg.| {k} Aperiam labia mea] quasi magna dicturus. Aperitio enim oris signum est dicendi magna, sicut dicit GLOSSA super illud. Et aperiens os suum, etc. Mar. 5.a.
marg.| {l} Et respondebo] Iob.
marg.| {m} Non accipiam personam viri] id est Iob parcendo ei propter iustitiam suam, aut despiciendo, et irridendo propter miseriam, sic fecerunt Eliphaz, et Baldad, et Sophar, quasi dicat iuste loquar.
marg.| {n} Et Deum] etc. dicendo hominem iustum, et Deum iniustum Sicut dixit Iob secundum opinionem Eliu sup. 19.a. quando dixit. Saltem nunc intelligite, quia Deus non equo iudicio afflixerit me. Item 16.d. Hec passus sum absque iniquitate manus mee. Et merito non equabo Deum homini.
marg.| {o} Nescio, enim quamdiu subsistam] in hac vita.   [Et nescio, si post modicum tollat me] de hac vita. Factor meus, id est Deus, qui est factor hominis quoad corpus, Creator quoad animam. Vel sic Deum homini non equabo, dicendo hominem sapientem, quia omnis homo ignorans est, quod patet.
marg.| {o} Nescio enim] ego, qui talis, et tantus {1. 439va} sum.   [Quamdiu subsistam] in hac vita.   [Et si post modicum tempus tollat me] de mundo.   [Factor meus] Deus scilicet. Huic expositioni videtur consentire GREGORIUS qui dicit super locum istum in Moralibus. Recta consideratio, quod Deum homini idcirco non equat, quia quamdiu hic subsistat, vel quando ad Dei iudicium tollatur, ignorat. Et bene ait post modicum, quia quantumlibet fuerit longum tempus vite presentis, eo ipso breve est, quo permanens non est. Neque enim dignum est, ut diutinum iudicetur, quicquid fine conscribitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_32)

Notes :