Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Iob. 4,1 

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
1 Hic incip. cap. 8
Numérotation du verset Iob. 4,2 

Si2 ceperimus loqui tibi,
2 Si] Sed CorS1
forsitan moleste accipias,
sed conceptum sermonem tenere quis poterit3 ?
3 poterit] possit Weber
Numérotation du verset Iob. 4,3 

Ecce docuisti plurimos4,
4 plurimos] multos Weber
et manus
lassas roborasti.
Numérotation du verset Iob. 4,4 

Vacillantes
confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia
confortasti.
Numérotation du verset Iob. 4,5 

Nunc autem
venit super te plaga
et defecisti,
tetigit te
et conturbatus es.
Numérotation du verset Iob. 4,6 

Ubi est5 timor tuus et6 fortitudo tua, patientia tua et perfectio viarum tuarum ?
5 ubi est] om. Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset Iob. 4,7 

Recordare, obsecro te,
quis umquam
innocens
periit7,
7 periit] perierit Weber
aut quando recti deleti sint ?
Numérotation du verset Iob. 4,8 

Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores
et metunt eos.
Numérotation du verset Iob. 4,9 

Flante
Domino8 perisse,
8 Domino] Deo Weber
et spiritu ire eius esse consumptos.
Numérotation du verset Iob. 4,10 

Rugitus leonis
et vox leene
et dentes catulorum leonum
contriti sunt.
Numérotation du verset Iob. 4,11 

Tigris periit eo quod non haberet predam,
et catuli leonis dissipati sunt.
Numérotation du verset Iob. 4,12 

Porro ad me
dictum est verbum absconditum
et quasi furtive
suscepit auris mea venas susurrii9 eius.
9 susurrii ΩSJ Rusch etc.] susuri Weber
Numérotation du verset Iob. 4,13 

In horrore visionis nocturne quando solet sopor occupare homines,
Numérotation du verset Iob. 4,14 

pavor
tenuit me et tremor,
et omnia ossa mea
perterrita sunt.
Numérotation du verset Iob. 4,15 

Et cum spiritus me presente transiret,
inhorruerunt
pili carnis mee.
Numérotation du verset Iob. 4,16 

Stetit quidam
cuius non agnoscebam vultu10,
10 vultu] vultum Weber
imago coram oculis meis
et vocem quasi aure lenis audivi.
Numérotation du verset Iob. 4,17 

Numquid homo Dei comparatione iustificabitur
aut factore suo purior erit vir ?
Numérotation du verset Iob. 4,18 

Ecce qui serviunt ei
non sunt stabiles
et in angelis suis
reperit pravitatem.
Numérotation du verset Iob. 4,19 

Quanto magis hi qui habitant domos luteas,
qui terrenum habent fundamentum,
consumentur velut a tinea,
Numérotation du verset Iob. 4,20 

de mane usque ad vesperam11 succidentur,
11 vesperam] vesperum Weber
et quia nullus intelligit
in eternum peribunt.
Numérotation du verset Iob. 4,21 

Qui autem reliqui fuerint
auferentur ex eis,
morientur et non in sapientia.

Capitulum 4

Numérotation du verset Iob. 4,1 
marg.| {a} Respondens autem Eliphaz] etc. Finito sermone Iob, amici eius, qui causa pietatis ad consolandum venerant, ad contentionis verba incaute prosiliunt, non prava quidem intentione, sed quia percussum credunt pro iniquitate. Inconsiderati, et incauti, quia vitam ex verbis, non verba ex vita pensantes sicut fatui, de quibus Eccl. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum, omnem sapientiam non tenebit. Item eod. 19.b. A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis : Sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti, non attendentis flagella {1. 402va} Domini, quandoque venire ad manifestationem Domini, quandoque ad maiorem coronam, quandoque ad initium pene eterne. Eliphaz igitur primus in verba prorumpens, duo conceperat in verbis Iob, ipsum scilicet minus patientem esse, cum diei suo maledixit, et ipsum dicere se passum non ob merita, ibi, Nonne dissimulavi : Ideo quia plenus sermonibus, et coarctatus spiritu uteri fui, ut dicitur infr. 32.d. Primo eius impatientiam ibi redarguit   [Ecce docuisti plurimos] Primo enumerans multa bona eius, ut postea liberius accuset, et illa patent. Dicit ergo Eliphaz.
marg.| {a} Si ceperimus] etc. Leniter incipit, ut durius feriat ad modum scorpionis. Ps. Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Prv. 5.a. Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius. Novissima autem illius amara quasi absinthium, et lingua eius acuta, quasi gladius biceps. Ier. Qui nescit tacere, nescit loqui. GREGORIUS Tria sunt genera hominum ad loquendum proni, vel cauti : Alii corde prava concipiunt, nec silentii gravitate refrenantur, in sensu leves, in locutione precipites. De quibus Prv. 17.c. Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum. Aqua dimittitur, cum lingua non refrenatur, unde discordia propinatur. Alii sunt, qui mala quidem corde concipiunt, sed silentii vigore restringunt, facientes illud Eccl. 19.b. Audisti verbum adversus proximum tuum, commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. Alii sunt, qui nec corde concipiunt, nec ore mala proferunt. In primo genere Eliphaz se esse testatur, dicens.
marg.| {b} Sed conceptum] etc. Sed ne iniqui publice mali appareant, aliquando de iustis bona loquuntur, tamen iam aliis cognita. Unde Eliphaz bona Iob primo memorat, dicens   [Ecce docuisti] etc. Et commendat Iob in quatuor bonis, quem postea super defectu quadruplici arguit, ubi dicit :   [Ubi est] etc.
marg.| {b} Conceptum ser] Inf. 32.d. Venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas dirumpit. Et per hoc Eliphaz stultus ostenditur, iuxta illud Prv. 29.b. Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt, et reservat in posterum.
marg.| {c} Quis tenere possit ?] quasi dicat nullus, secundum quod ipse sentit.
marg.| {d} Docuisti plurimos] quasi dicat qui alios doces, teipsum non doces Rm. 2.c. Mt. 27.e. Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
marg.| {e} Et manus] etc. Iuxta illud Is. 35.b. Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
marg.| {f} Lassas] in bono deficientes.
marg.| {g} Vacillantes] id est titubantes, seu dubios.
marg.| {h} Confirmaverunt] id est in bonam partem traxerunt, ut posset dicere cum Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est ; verbo. Verba enim sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Eccles. ult. d.
marg.| {h} Genua] ubi prius apparet timor.
marg.| {i} Confortasti] vel roborasti.
marg.| {k} Nunc autem venit] quia non est in te, quod doces.
marg.| {l} Plaga] id est tribulatio.
marg.| {m} Defecisti] non te ipsum roborasti.
marg.| {n} Ubi est timor tuus] quem fingebas te habere. Timor, quo nihil negligitur. Eccles. 7.c. Quo a via mala declinatur. Prv. 15.d. Qui est initium sapientie, Eccles. 1.b. Quo alios docuisti.
marg.| {o} Fortitudo tua] ad aggrediendum difficilia bona, qua manus lassas roborasti.
marg.| {p} Patientia tua] qua adversa equanimiter sustinentur, per quam, vel in qua anime possidentur, Lc. 21.d.
marg.| {q} Perfectio viarum tuarum] que est humilitas. Sola enim humilitas perfecta via est veniendi ad Christum. Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur.
marg.| {r} Recordare obsecro] Duo conceperat Eliphaz contra Iob : Primum, quod erat impatiens, quia maledicebat diei suo. Secundum, quod male dixerat, se non ob merita sua passum, quia Dominus innocentes non punit.   [Et hoc est] Recordare, etc. Eliphaz igitur hic intendit probare, quod Iob ex merito suo passus est : Et hoc ex natura pene, quia pena est stipendium peccati. Rm. 6.d. Ubi est ergo pena, ibi peccatum. Sed non valet argumentum, quia Deus multis de causis flagellat, ut dictum est Supra
marg.| {s} Quis enim unquam] quasi dicat nullus. Sed contra Is. 57.a. Perit iustus, et nemo est, qui recogitet corde suo, Mi. 7. Perit iustus de terra, et rectus in hominibus non est. 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, {1. 402vb} omnium peripsema. Econtrario mali florent. Ier. 12.a. Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus, qui inique agunt ? Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt, et fructum faciunt. Sed sciendum, quod prosperitas malorum temporalis est, et finem habet, et afflictio bonorum similiter.
marg.| {t} Innocens] opere.
marg.| {u} Periit] sua perpendendo.
marg.| {x} Recti] corde. Ct. 1.a. Recti diligunt, etc.
marg.| {y} Quin potius] Hic ostendit Eliphaz, quod pena sequitur ex peccato, ut sic ostendat Iob peccasse.
marg.| {z} Qui operantur iniquitatem] De quibus Mt. 7.d. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem.
marg.| {a} Seminant dolores] id est peccata, unde oritur dolor, quem metunt. Unde sequitur.
marg.| {b} Et metunt eos] Iuxta illud. Lacum aperuit, etc. Et alibi : In operibus manuum suarum comprehensus est peccator Prv. 22.b. Qui seminat iniquitatem, metet mala, ideo hortatur Eccles. 7.a. Filii, non semines mala in sulcis iniustitie, et non metes in ea septuplum. Quid autem seminandum sit, docet Os. 10.d. Seminate vobis in veritate iustitiam, et metite in ore misericordie. Bene dicit, quia que seminat homo, hec et metet : Gal. 6.b. Operatur iniquitatem, qui sibi peccat ; seminat dolores, qui alios corrumpit ; metit eos, qui punitur.
marg.| {c} Flante Deo] Homo, qui flat, primo aerem ab extra intus trahit, et postea ab intus extra mittit : Sic Deus per simile in retributione malorum flare dicitur, quia a malis nostris quasi exterius iudicium intus in mente disponit, et ab interno conceptum, extra damnationem facit. Vel flare dicitur Deus, id est irasci per simile, quia nos, cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Et ita flare dicitur Deus, cum vindictas faciens, iratus nobis videtur. Is. 11.a. Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
marg.| {d} Rugitus leonis] Hic arguit Eliphaz aperte Iob, et a propria vita comparans eum leoni, innuit eum oppressorem subditorum. Leo enim rugiens, princeps impius, Prv. 28.c. Uxorem Iob comparat leene ; filios eius, catulis leonum : unde videtur ei improperare illud Ez. 19.a. Quare mater tua leena inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos, et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est, et didicit rapere predam, hominesque comedere ? Dicit ergo   [Rugitus leonis] id est severitas, et terror tuus,
marg.| {o} Iob.
marg.| {e} Et vox Leene] id est loquacitas, et crudelitas uxoris tue Sir. 25.c. Commorari leoni, et draconi magis placebit, quam habitare cum muliere nequam.
marg.| {f} Dentes catulorum] id est edaces filii tui, quos, quia convivantes, mortui sunt, vocat catulos leonis.
marg.| {g} Contriti sunt] quasi dicat, iure damnati sunt. Sed ut occultam habeat malitiam Iob ostendens Eliphaz, subdit.
marg.| {h} Tigris] id est varietas tue simulationis. Tigris enim ex varietate pellis pulchra est, sed rapax, cui iure hypocrita comparatur, qui rectus exterius videri appetit, sed intus vitiis se occulte subiicit. Per quid autem fractus fuerit Iob, ostendit, dicens :
marg.| {i} Eo quod non haberet] etc. quasi dicat, propter amissionem temporalium. Et sic innuit ipsum non fuisse iustum, qui dolet de huiusmodi, quia iustum non contristabit, quicquid ei acciderit, Prv. 12.c. Sed SEPTUAGINTA pro tigri ponunt Myrmicoleon, quod latine dicitur fornicarum leo, vel formica, et leo. Est enim animal parvum, quod latet in pulvere, insidians formicis, et fugiens aves, et animalia maiora, que timet. Per hoc ergo Eliphaz notat Iob fuisse contra Magnates timidum, et contra subditos ferocem, et ideo iuste periisse. Sed posset queri, qualiter hoc sciverit, ideo ostendit qualiter ei hoc cognitum sit. Et hoc est.
marg.| {k} Porro, etc. ad me] scilicet transcendentem alios per sapientiam.
marg.| {l} Absconditum] aliis ignotum. Et dicit verbum Dei absconditum, sicut ipse Deus dicitur absconditus : Is. 45.c. Sed modum, quo dictum est ei, aperit dicens.
marg.| {1. 403ra} a Et quasi furtive] id est tenuiter, et latenter.
marg.| {b} Suscepit auris mea] id est cordis intelligentia.
marg.| {c} Venas susurri eius] id est modos, quibus inspiratio ad nostram intelligentiam venit. Vene enim sunt modi, quibus ad nos venit Deus. Quandoque enim venit timore ; quandoque amore. Aliquando presentia, quam nulla sint, ostendit, ut ad eterna desideria erigat. Quandoque et prius eterna indicat, ut post temporalia vilescant. Aliquando mala nostra aperit nobis, ut aliorum malis condoleamus. Aliquando aliena mala nobis ostendit, ut corrigamur. Cum hos modos cognoscimus, venas susurri audivimus : Sed quia imperfecte cognoscimus, hic dicit, quasi dicat, furtive. Vel vene susurri, sunt creature Dei, que ab ipso quasi a fonte rivuli emanat. Unde GREGORIUS Cum nos studiose divinitatis notitiam ex creaturarum consideratione colligimus quasi venas susurri eius ad nos aperimus. Quasi furtive, quia nec ipsas creaturas plene cognoscimus. Modo Dominus non loquitur, sed susurrat, in futuro non susurrabit, sed loquetur, cum plene se manifestabit nobis. Io. 16.f. Venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam annunciabo vobis de patre meo, 1Cor. 13.d. Nunc cognosco ex patre, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Item qualiter hanc cognitionem habuit, et quando ostendit.
marg.| {d} In horrore] etc. id est in pavore contemplationis, que quia phantasiis admixta est, nocturna visio dicitur. Horror vero dicitur, quia mens humana, quanto altius eterna considerat, tanto de temporalibus tremefacta formidat. Unde Dn. 10.d. Domine, in visione tua nihil remansit in me virium. Sed quia contemplantes nisi a carnalibus abstrahantur, spiritualia videre non valent, iuxta illud 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, que Spiritus Dei sunt, Sequitur.
marg.| {e} Quando solet sopor] quies pectoris.
marg.| {f} Homines] non humum sapientes, sed rationales.
marg.| {g} Pavor] mentis.
marg.| {i} Tremor] corporis.
marg.| {h} Tenuit me] quia mens humana, quo altiora conspicit, eo magis in se tremiscit.
marg.| {k} Ossa mea] id est virtutes, vel opera fortia.
marg.| {l} Perterrita sunt] quasi dicat, unde me fortem credidi, inde ante iudicem exhorrui. GREGORIUS Iusti quanto per contemplationem superna vident, tanto bona sua indigna examine iudicis perpendunt. Unde Manue viso Angelo dixit : Morte moriemur, quia vidimus Dominum.
marg.| {m} Et cum spiritus] etc. id est cum Dei invisibilia agnoscerem, non fixe, sed transitorie.
marg.| {o} Pili carnis mee] id est superflue, et carnales cogitationes.
marg.| {n} Inhorruerunt] id est in me insultum fecerunt, que sunt musce morientes, que perdunt suavitatem unguenti. Eccl. 10.a. He sunt aves, quas Abraham abigebat a sacrificio. Gn. 15.c. Sed ne omnino crederetur hec visio transisse : Sequitur.
marg.| {p} Stetit quidam] Hic est filius Dei, cuius solius est stare. Creatura enim, que ex nihilo est, non habet stare, sed fluere. Boethius : Stabilisque manens, dat cuncta moveri. Et nota quod transire dicitur Dominus, et stare. Stat, in se Iac. 1.c. Apud quem non est transmutatio, etc. Transit, homini, quia non potest cognitus teneri. Ct. 6.b. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.
marg.| {q} Cuius non agnoscebam vultum] Non enim hic videtur, nisi per speculum in enigmate. 1Cor. 13.d. Unde Moysi dictum est : Non videbit me homo, et vivet, Ex. 33.d.
marg.| {r} Imago] expositio est eius, quod dixerat   [quidam] Non enim videtur prout est, sed in speculo, ut imago.
marg.| {s} Et vocem] etc. id est illius modicam cognitionem comprehendi. GREGORIUS Imago coram oculis, filius patris, qui dicit Io. 14.a. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Vox aure tenuis, cognitio est Spiritus sancti. Et sic Eliphaz testatur, se habuisse notitiam Filii, et Spiritus sancti.
marg.| {t} Numquid homo] Hic ostendit Eliphaz, quid in contemplatione Dei viderit, scilicet quod hominis iustitia comparata divine iniustitia est. Is. 64.c. Omnes iustitie nostre quasi pannus menstruate. Item eod. 40.d. Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt coram illo.
marg.| {1. 403rb}
marg.| {u} Iustificabitur ?] quasi dicat non. Ps. 142. In conspectu tuo non iustificabitur omnis vivens, Infr. 25.b. Numquid iustificabitur homo comparatus Deo ? quasi dicat non.
marg.| {x} Ecce] Quod Iob sit instabilis, probat hic Eliphaz per locum a minori, contra hoc quod ipse dixerat : Nonne quievi.
marg.| {y} Qui serviunt] id est Angeli.
marg.| {z} Non sunt stabiles] id est sine mutabilitate : natura enim sua sunt defectibiles, sed ex gratia stabiles. Et per hoc probat illud, quod sequitur. a   Et in Angelis suis] apostatis scilicet.
marg.| {b} Reperit pravitatem] superbie. Is. 14.c. Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris.   [Quanto magis hi, qui habitant domos luteas] id est corpus, quod corrumpitur. Sap. 9.c. quasi dicat si spiritus, qui carnis infirmitate non premitur, ex se nequit esse stabilis, quanto magis homo, qui ex carne trahit, ut necessario corrumpatur ? Domum luteam habitant, avarus, gulosus, luxuriosus, quibus dicitur Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
marg.| {d} Terrenum] id est fragile.
marg.| {e} Consumentur velut a tinea] id est a peccato, quod ex carne nascitur, sicut de veste tinea. Eccl. 42.c. De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri. Tempus, seu spatium consumptionis ostendit.
marg.| {f} De mane usque ad vesperam] id est ab initio vite, usque ad finem. Eccl. 41.b. Si nati fueritis, in maledictione nascemini, et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. Vel de mane prosperitatis usque ad vesperam adversitatis. Sir. 39.d. Impiis, et peccatoribus omnia in mala convertentur.
marg.| {g} Et quia nullus] Hic ostendit, quid sit causa horum omnium, scilicet error, vel ignorantia. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Os. 4.d. Populus non intelligens vapulabit.
marg.| {h} Intelligit] id est recogitat, quid sit bonum. Sed ne de omnibus habitantibus domos luteas intelligantur predicta, subdit.
marg.| {i} Qui autem reliqui fuerint] id est a mundo despecti, sicut puer Amalecita, quem invenit David, 1Rg. 30.c.
marg.| {k} Auferentur ex eis] id est a Domino eligentur, et a malis separabuntur, ut grana paleis. Mt. 13.g. Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis.
marg.| {l} Morientur] mali scilicet in peccato.
marg.| {m} Non in sapientia] Dei, sed mundi, que stultitia est apud Deum. Vel ipsi boni, qui reliqui sunt, morientur bona morte : Non in sapientia mundi, que stultitia est apud Deum. Prv. 10.c. Qui indocti sunt, in cordis egestate morientur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_4)

Notes :