Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Iob. 6,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 6
Numérotation du verset Iob. 6,2 

Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas
quam patior in statera
Numérotation du verset Iob. 6,3 

quasi arena maris hec
gravior appareret.
Unde et verba mea dolore sunt plena,
Numérotation du verset Iob. 6,4 

quia
sagitte Domini
in me sunt, quarum
indignatio
ebibit spiritum meum
et terrores Domini militant contra me.
Numérotation du verset Iob. 6,5 

Numquid rugiet onager cum habuerit herbam, aut mugiet bos cum ante presepe plenum steterit ?
Numérotation du verset Iob. 6,6 

Aut poterit comedi insulsum,
quod non est sale conditum ? Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert2 mortem ? Anime enim3 esurienti etiam amara dulcia esse4 videntur5.
2 affert ΩS Rusch Weber ] afferet L ΦRGV S² ΩJ, afferat ΩM |
3 enim] om. ΠF ΩM |
4 esse] om. ΣT* ΩM |
5 Anime... videntur ΠF ΣT Φ ΘH²AG* H* Q² K² NAL3245 (exurienti) Ω Rusch ] om. Weber ; Cor1 (quod sequitur ANIME... VIDENTUR hebr. et Philip. et Greg. et multi anti. non habent quia glossa est versus sequentis sumpta de Prv. 27, 7 ubi dicitur anima esuriens amare pro dulci sumet”) CorS1 (cf. inf. v. 7) Cor2 (nihil est interponendum) |
Numérotation du verset Iob. 6,7 

Que prius nolebat tangere6 anima mea nunc pre angustia
6 nolebat tangere Ω Rusch Clementina ] inv. CorS1 NAL3245 Weber ; CorS1 (aliqui immediate ante hanc auctoritatem ponunt istam “ ANIME ENIM ESURIENTI ETIAM AMARA DULCIA ESSE VIDENTUR sumpta de Prv. 27, 7 etc. sed hec est glossa interlinearis super illud QUE PRIUS NOLEBAT ) Cor3 (glossa interlinearis super illud QUE PRIUS NOLEBAT )
cibi mei sunt.
Numérotation du verset Iob. 6,8 

Quis det ut veniat petitio mea ?
et quod exspecto tribuat mihi Deus,
Numérotation du verset Iob. 6,9 

et qui cepit7 ipse me conterat,
7 et qui cepit Rusch Weber ] qui cepit ΩS Do17/5 P15194 , qui cepit et ΩM
solvat
manum suam et succidat me,
Numérotation du verset Iob. 6,10 

et hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat,
nec contradicam
sermonibus sancti.
Numérotation du verset Iob. 6,11 

Que est enim fortitudo mea ut sustineam ?
Aut quis finis meus ut patienter agam ?
Numérotation du verset Iob. 6,12 

Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea enea8 est.
8 enea] erea Weber
Numérotation du verset Iob. 6,13 

Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Numérotation du verset Iob. 6,14 

Qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit.
Numérotation du verset Iob. 6,15 

Fratres mei preterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Numérotation du verset Iob. 6,16 

Qui timent pruinam irruet super eos nix.
Numérotation du verset Iob. 6,17 

Tempore quo fuerint dissipati peribunt, et ut incaluerint9 solventur de loco suo.
9 incaluerint] incaluerit Weber
Numérotation du verset Iob. 6,18 

Involute sunt semite gressuum eorum
ambulabunt in vacuum et peribunt.
Numérotation du verset Iob. 6,19 

Considerate semitas Theman, itinera Saba
et exspectate paulisper,
Numérotation du verset Iob. 6,20 

confusi sunt quia speravi.
Venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt.
Numérotation du verset Iob. 6,21 

Nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis.
Numérotation du verset Iob. 6,.22 

Numquid dixi afferte mihi
et de substantia vestra donate mihi,
Numérotation du verset Iob. 6,23 

vel liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum
eruite me.
Numérotation du verset Iob. 6,24 

Docete me
et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me.
Numérotation du verset Iob. 6,25 

Quare detraxistis sermonibus veritatis ? Cum e vobis nullus sit qui possit arguere.
Numérotation du verset Iob. 6,26 

Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum
verba profertis.
Numérotation du verset Iob. 6,27 

Super pupillum
irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.
Numérotation du verset Iob. 6,28 

Verumtamen quod cepistis
explete. Prebete aurem
et videte an mentiar.
Numérotation du verset Iob. 6,29 

Respondete obsecro absque contentione
et loquentes id quod iustum est iudicate.
Numérotation du verset Iob. 6,30 

Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Capitulum 6

Numérotation du verset Iob. 6,1 
marg.| {k} Respondens autem Iob] percussus flagellis, lacessitus verbis, et utrobique Iob se bene habuit. Percussus gratias egit, lacessitus recta respondit. Unde argutus ab Eliphaz, quod se mundum a peccato estimasset ibi : Recordare obsecro sup. 4.b. Respondens Iob se peccasse confitetur, et iram meruisse. Sed ut quantitas culpe estimaretur secundum quantitatem pene, optat hec librari, ut peccatum pateat, et calamitas. Hoc enim est desiderium iustorum, ut in mensura contra mensuram iudicet hic Dominus, ut in futuro parcat. AUGUSTINUS Domine, hic ure, hic seca, ut tantum in futuro parcas. Ideo dicitur Prv. 12.a. Cogitationes iustorum, iudicia. Et hoc est, quod dicitur.
marg.| {l} Utinam, etc. quasi arena] etc. quasi dicat, maior est pena quam patior, quam culpa. Et sic elidit Iob suspicionem Eliphaz, quam supra conceperat ex quantitate pene. Unde dixerat, Recordare, etc. Sed quando pena maior est peccato, cum omnis pena stipendium sit peccati, et Dominus semper puniat citra condignum ? Distingue multas causas pene : Et est responsio. Comparatur autem calamitas arene, quia ad ipsam eliduntur fluctus tentationum, sicut ad arenam fluctus maris. Ier. 5.e. Posui arenam terminum mari. Qualiter autem peccatum elidatur ad penam, dicitur Eccl. 10.a. Curatio cessare faciet peccata maxima. Eccl. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime. Item argutus fuit Iob de impatientia. Sap. 4.a. Ibi : Ecce docuisti plurimos. Ad illud etiam respondet, dicens.
marg.| {m} Unde et verba mea] etc. Nec est, unde, illativum, sed causale, quasi dicat, quod sic locutus sum sup. Pereat dies, etc. non ex impatientia fuit, sed ex sensu proprie miserie, que est una sagitta Domini. Dicit ergo. Unde, id est etiam verba mea, illa scilicet pereat dies, etc. Vel, unde, est illativum, quasi dicat merui : Unde et verba mea, etc. Neque mirum, si doleo.
marg.| {n} Quia sagitte Domini in me sunt] id est percussiones verberum, et verborum.
marg.| {o} Quorum indignatio] quasi dicat, huiusmodi percussiones non solum cruciant, sed purgant. Unde de illis sagittis fuit illa, de qua dicitur. 4Rg. 13.c. Sagitta salutis Domini contra Syriam. Syria interpretatur sublimis. Sagitta igitur salutis Domini contra Syriam, id est plaga afflictionis contra tumorem elationis.
marg.| {p} Ebibit] id est consumit.
marg.| {q} Spiritum] id est elationem.
marg.| {r} Et terrores] Alia causa est, quare verba Iob dolore sunt plena, quia cum tantus sit calix presentis miserie, quantus ergo erit eterne ? Ex hoc nascitur terror, quia sicut rugitus leonis, sic terror regis, Prv. 20.a. Item 16.c. Indignatio regis, nuntii Mortis. Dicit ergo terrores, quasi dicat Non solum gemo, que patior, sed timeo, que minaris. Et ostendit Iob se timere. Unde respondet ei, quod dixerat Eliphaz. Sup. 4.b. Ubi est timor tuus. Sed quia omnis impatientia provenit ex defectu boni, iam se ostendit Iob abundare in bonis tam active, quam contemplative, comparans activam {1. 405ra} onagro propter onera active, et contemplativam bovi propter maturitatem. Et hoc est. a   Numquid] id est activus.
marg.| {b} Cum habuerit] id est bona virentia, quasi dicat, dum activus abundat bonis, non rugiet per impatientiam. Sine quibus rugit. Ier. 14.a. Cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba, et onagri steterunt in rupibus, et traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
marg.| {c} Aut mugiet] id est contemplativus, qui stat ad presepe plenum, quia prelibat iam bona celi, quasi dicat, non. Similiter nec ego, quia in tribulationibus refectionem inveni.
marg.| {d} Aut poterit] Hic respondet Iob ei, quod dixerat Eliphaz sup. 5.d. Quod auditum mente pertracta, ubi iactabat se Eliphaz verba recta dixisse, sed tamen indiscrete dixit ea, nec sunt digna mente pertractari, quia sunt sine sale discretionis. Et hoc probat per simile, innuens quandam divisionem, quia verba hominum quandoque sunt recta, sed insulsa, id est sine discretione, ut verba Eliphaz, et talia non possunt comedi. Et quoad hoc dicit.   [Aut poterit comedi] quasi dicat, non. Licet enim recta sint, nisi sale condiantur, non reficiunt. Ideo dicit Dominus Mc. 9.g. Omnis victima sale salietur. Col. 4.a. Sermo vester semper in gratia sit sale conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quandoque sunt non recta, et tunc gustata afferunt mortem. Et quoad hoc dicit.
marg.| {e} Aut potest aliquis] quasi dicat non. Hec enim sunt ova impiorum, de quibus Is. 59.a. Qui comederit de ovis eorum, morietur.
marg.| {f} Anime enim esurienti] Littera hec legitur prepostere. Dicto enim, quod ex consolatione hominis non sit hec refectio, quam invenit. Iob docet a quo sit, scilicet ex dulcedine flagellorum Domini, que via sunt ad celum, sicut dicitur Act. 14.d. Per multas tribulationes, etc. Mc. 7.b. Arcta est via, que ducit ad vitam. Et hoc est.
marg.| {g} Que prius nolebat] voluntate sensualitatis, vel naturali, quia licet appetant ex ratione disciplinam in presenti, tamen naturaliter, vel sensualiter formidant. Unde 2Cor. 5.a. Nolumus expoliari, sed supervestiri.
marg.| {h} Nunc pre angustia] id est desiderio patrie, vel profectus in bono.
marg.| {i} Cibi mei sunt] Iusti enim gloriantur in tribulationibus. Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, etc. Rm. 5.a. Ideo dicit Apostolus 2Cor. 11.g. Si gloriari oportet in his, que infirmitatis mee sunt gloriabor. Quod autem ex desiderio tuli, hec amara dulcescant, probat.   [Anime enim esurienti] etc. Prv. 27.a. Anima saturata calcabit favum, anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Tamen hec clausula non est in antiquis codicibus, nec GREGORIUS exponit eam. Aliter ab illo loco.
marg.| {k} Quis det] Quasi cum hec dulcia sint,   [quis det, ut veniat petitio mea] facta sup. eod. ibi :   [Utinam appenderentur] etc. Vel   [petitio mea] id est corporis cruciatus, per quos Sancti desiderant venire ad vitam eternam. Unde sequitur.
marg.| {l} Et quod expecto] scilicet vitam eternam   [Tribuat mihi Deus]
marg.| {m} Et qui cepit] scilicet me conterere.
marg.| {n} Conterat] id est usque in finem flagella continuet, quasi Iob diceret Domino. Noli a puero subtrahere disciplinam. Si enim tu percusseris eum virga, non morietur, tu virga percuties eum, et de inferno animam eius liberabis. Prv. 23.b.
marg.| {o} Solvat manum] id est plus affligat me. Quasi enim ligatam habet manum Dominus, cum peccantem non corripit, quod est signum reprobationis. Ez. 16.e. Auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar amplius.
marg.| {p} Et succidat me] de radice peccati, et miserie. GREGORIUS Cum dolor, vel tentatio nos percutit, elatio mentis succisa cadit.
marg.| {q} Et hec mihi sit consolatio] quasi dicat increpationem Domini non reprobo, sed de illa gaudeo. Iac. 1.a. Omne gaudium, etc. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc. Ps. Virga tua, et baculus, etc. Item scio, quod Dominus hic quibusdam parcit, ut in eternum {1. 405rb} feriat, sed me hic non parcens feriat, quod mihi est consolatio. Quod autem non tumenti mente, vel rebelli hoc dixerit Iob, ostendit.
marg.| {r} Nec contradicam sermonibus] id est flagellis, et discussionibus non murmurabo. Is. 40.b. Ego autem non contradico, retrorsum non abii, corpus meum dedi percutientibus.
marg.| {s} Sancti] id est Dei.
marg.| {t} Que est enim fortitudo mea ?] Dixerat Iob se consolari in flagellis Domini, sed ne quis posse hoc crederet, ex seipso subdit   [Que est enim fortitudo mea] quasi dicat, nulla. Is. 1.g. Erit fortitudo vestra, ut favilla stuppe, et opus, etc.
marg.| {u} Aut quis finis meus] pro quo predicta gaudeo sustinere, quasi dicat, mala mundi pro mundo sustinere nequeo, quia fortis non sum in eius desiderio, quasi dicat, ab eo, non a me habeo fortitudinem, qui est finis laboris, neque a mundo, pro cuius amore nihil ferre valeo.
marg.| {x} Nec fortitudo] GLOSSA Alia est fortitudo bonorum, alia malorum. Fortitudo bonorum, est carnis, ac seculi blandimenta vincere, mala hic pro eternis equanimiter tolerare. Malorum fortitudo est presentia semper amare, contra flagella Domini insensibiliter indurari, ab appetitu temporalium nec pro adversis quiescere, in se spem ponere. De prima dicitur. 1Pt. ult. c. Cui resistite fortes in fide Ps. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum. De secunda Is. 5.f. Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. De utraque simul dicitur. Is. 40.g. Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem. Quia alia est, que deponitur, scilicet mundi, alia que inchoatur, scilicet celi. Dicit ergo.   [Nec fortitudo lapidum] id est reproborum.
marg.| {y} Fortitudo mea] qua adversa mundi sustineo. Hac fortitudine, scilicet reproborum, fortes sunt, qui percussi non sentiunt. De quibus Ier. 5.a. Percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt recipere disciplinam, induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
marg.| {z} Nec caro] Nullis percussionibus emollitur, sed cum percutitur, tinnitum confusum reddit. Sic nonnulli percussi a Domino, tinnitum confessionis, sed confuse ad tempus reddunt. Sed cessante percussione, quia emolliti non fuerunt, sicut prius, silent. De his dicit Is. 26.c. Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
marg.| {a} Ecce non est auxilium] Ostenso, quod non est fortis Iob per insaniam, ad maioris fortitudinis meritum ostendit se a se esse infirmum, et ab amicis derelictum. Et hoc est.   [Ecce non est auxilium in me] quasi ex me, sed a Deo. Phil. 2.b. Deus operatur in vobis velle, et perficere. Unde Rm. 7.c. Scio, quod non habitat in me bonum.
marg.| {b} Necessarii quoque] Vere amici fortune, qui cum prosperitate veniunt, et ea recedente recedunt. Unde GREGORIUS in prosperis incertum est an prosperitas diligatur, an persona. Sed amissio felicitatis interrogat vim dilectionis, ubi qui proximum despicit, convincitur, quod proximum non amavit Eccl. 13.b. Non agnoscetur in bonis amicus, nec abscondetur in malis inimicus. Ideo signanter dicit Seneca. Ob hoc solum amanda est paupertas, quod videre facit, quis tenere dilexit Eccl. 6.b. Est amicus socius mense, et non permanet in die necessitatis.
marg.| {c} Qui tollit] Ostendit Iob, quod licet despectus sit exterius, tamen interius fortis fuit.   [Nam post opprobria ad sententias prorumpit, dicens] qui tollit ab amico, id est a proximo.
marg.| {d} Misericordiam] non miseretur illius.
marg.| {e} Timorem Domini derelinquit] quia mandatum de proximo non custodit, et ita timorem evacuat. Eccl. 2.d. Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius.
marg.| {f} Fratres mei] id est amici mei.
marg.| {g} Preterierunt me] sicut Sacerdos, et Levita sauciatum. Lc. 10.f.
marg.| {h} Sicut torrens] Qui abundante pluvia fluit, deficiente deficit. {1. 405va} Sic qui amicus est mense, sive fortune. Vel in hoc velox eorum recessus innuitur, iuxta illud Prv. 19.a. Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem hi, quos habuit, separantur.
marg.| {a} Qui raptim] In quo notatur, quod tales amici cito descendunt ad ima vitiorum. GLOSSA Ascensus est cum labore, descensus cum voluptate. Deinde subdit penas illius, qui refugit penas in presenti. Et hoc est.
marg.| {b} Qui timent] id est qui non vult affligi temporaliter, affligetur eternaliter. Is. 24.c. Qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam. Pruina comparatur pene presenti, quia cito transit, et quia ab imis nascitur. Nix, pene, future, que desuper descendit. Infra 20.d. Fugiet arma ferrea, id est penam presentis temporis, et irruet in arcum eneum, id est in sententiam eterni iudicis.
marg.| {c} Tempore quo] a vita separati.
marg.| {d} Peribunt] exterius, quia iam interius   [perierunt] Vel   [dissipati] id est tribulati, et a delitiis separati.   [Peribunt] quia in miseriis non subsistent. GREGORIUS Quos dispositio huius vite sollicitat, amissio dissipat.
marg.| {e} Incaluerint] in inferno, vel hic, id est per cognitionem pene fervere ceperint.
marg.| {f} Solventur] id est de carnis delectatione, in qua quiescebant prius, separabuntur sine spe.
marg.| {g} Involute] Ostendit, quare peribunt, licet separati a carnis delectatione, quia involute sunt, id est implicate sunt vie eorum. Dum enim ab uno peccato pedem erigunt, in aliud peccatum ruunt, seu involvuntur. Unde inf. 18.b. Immisit in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat, tenebitur planta eius laqueo. Sic enim ope vicaria retinent vitia fugitivum suum. Perplexi enim sunt nervi testiculorum eius. Inf. 40.b. Item Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium, et funiculis peccatorum suorum constringitur.
marg.| {h} Ambulabunt] quasi dicat, si laborabunt inutiliter. Eccl. 5.d. Nihil auferet secum de labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas, quomodo venit, sic revertetur. Ut ergo ab imitatione illorum per finem terreat, subdit.
marg.| {i} Considerate] Duo genera malorum ducit in medium. Per   [Themam] qui interpretatur Auster, qui est ventus mollis, intelliguntur remissi in servitio Dei. Per   [Saba] qui interpretatur rete, effluentes in secularibus negotiis, qui quanto plus mundum amplectuntur, tanto plus mundi laqueis irretiuntur. Ut piscis captus in reti, et lepus in casse, quanto plus se excutit, tanto plus irretitur.
marg.| {k} Expectate] quasi dicat, et si modo floreant, tamen cito cadunt, quia parum est, quicquid finitur, dicit GLOSSA Iac. 4. Que est vita vestra ? vapor est ad modicum parens. Sap. 2.a. Exiguum, et cum tedio est tempus vite nostre.
marg.| {l} Confusi] Ostensa pena malorum, qui declinant hic correctionem Domini, et brevitate vite eorum, invehitur in amicos suos dicens.   [Confusi sunt] id est confundentur. Prv. 13.a. Impius confundit, et confundetur.
marg.| {m} Quia speravi] quasi dicat illis erit confusio, ut spero. Vel sic. Vere confundentur, cum videbunt me liberatum, quia speravi. Sed ubi erit illis confusio, ostendit.
marg.| {n} Venerunt quoque] id est in die iudicii venient mali usque ad iustos, quia eorum gloriam videbunt, ut gravius doleant, videntes quid amiserunt. Omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi. 2Cor. 5.b.
marg.| {o} Et tunc pudore cooperti] id est cooperientur, quia tunc illuminabuntur abscondita cordis. 1Cor. 4.a. Is. 3.b. Agnitio vultus eorum respondebit eis. Vel specialius ipsi amici Iob confusi sunt, quia ipsum ad desperationem flectere nequiverunt, quia speravit in Domino. Et videntes eius constantiam, erubuerunt.
marg.| {p} Nunc venistis] Metaplasmus est, mutatio persone. Loquitur Iob ad amicos suos ostendens ipsos fuisse primum sine timore. Sed tunc primo timuisse cum viderunt Iob percussum. In quo innuit eos impios, qui ad plagam alterius timentes fugiunt nemine persequente. Prv. 28.a.
marg.| {q} Modo] quasi dicat non ante.
marg.| {r} Timetis] serviliter. non ex amore.
marg.| {s} Numquid] sup. dixerat Iob, quod amici eius {1. 405vb} recesserant ab eo. Hic ostendit, quod sine causa, quia in nullo fuerat eis onerosus. Et hoc est.   [Numquid] Et innuit triplex munus scilicet cordis, oris, et manus. A quibus se liberum dicit, iuxta illud Is. 33.c. Beatus, qui excutit manus ab omni munere. Et sic abiicit a se avaritiam, vanam gloriam, hypocrisim. Aliter GREGORIUS Sanctus Iob contra mundi divites, pauper, contra potentes, oppressus contra sapientes, stultus, tria respondet, quia nec pauper eorum substantiam quesivit ; nec oppressus adiutorium contra robustos ; nec stultus sapientiam carnis. Dicit ergo   [numquid] etc. quasi dicat, non
marg.| {t} Dixi] vobis.
marg.| {u} Afferte] aliquid : simile dixit Moyses. Nm. 16.c. Tu scis, quod nec asellum receperim ab eis unquam, nec afflixerim, quempiam ex eis. Item Samuel 1Rg. 12.a. Loquimini de me coram Domino, et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, aut asinum, si quemquam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, et restituam vobis. Item Abraham, Gn. 14.d. Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus, que tua sunt, ne dicas, ego ditavi Abraham.
marg.| {x} De substantia vestra] Ecce munus a manu.
marg.| {y} Hostis] visibilis, et invisibilis.
marg.| {z} Robustorum] id est malignorum spirituum. a   Docete me] quasi dicat, non potestis.
marg.| {b} Tacebo] Volo enim stultus fieri propter Deum, ut sim sapiens. 1Cor. 3.d.
marg.| {c} Quare detraxistis] etc. Sup. 5. arguerat Eliphaz Iob per totum. Sed quia mundus debet esse, qui aliena corrigit, ut dicit GLOSSA. Et Sir. 34.a. Ab immundo quid mundabitur ? Io. 8.a. Quis sine peccato est vestrum, etc. Et Mt. 7.a. In oculis fratris tui fes. etc. Rm. 2.c. Qui dicis non furandum, furaris. Et ipse Eliphaz immundus erat, ideo subdit Iob :
marg.| {c} [Quare detraxistis] falso me arguendo, et iniuste, quia non eratis digni.
marg.| {d} Qui possit] id est debeat.
marg.| {e} Concinnatis] id est componitis. Prv. 12.c. Qui testis est repentinus, concinnat linguam mendacii, GLOSSA Duo genera locutionis noxia sunt. Unum, quod perversa laudat : aliud, quod recta vituperat : Ibi favor adulatoris, hic ira detractoris. Et de hoc arguit Iob amicos, incipiens ab otiosis verbis, quia ab illis ad noxia venitur. Unde dicit.
marg.| {f} Et in ventum verba profertis] id est in vanum. GLOSSA in ventum verba proferre, est otiosa dicere, a quibus ad noxia lingua effrenatur. Prv. 17.c. Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum, id est qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde Prv. 26.b. Qui imponit stulto silentium, iras mitigat. Ideo dicitur Eccl. 28.d. Ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis.
marg.| {g} Super pupillum irruitis] verbis contumeliosis : In quo faciebant contra illud Is. 1.e. Subvenite oppresso, iudicate pupillo. Religio enim munda, et immaculata apud Deum, et patrem hec est, visitare pupillos, et viduas Iac. 1.d. Pupillum se dicit Iob, quia concupiscentia mater, et mundus pater, mortui sunt ei, ut vere possit dicere : Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Gal. 6.d.
marg.| {h} Nitimini] sed non potestis.
marg.| {i} Verumtamen quod] etc. id est molestias, quas non timeo.
marg.| {k} Explete] id est explebitis. Predictio enim est, non preceptum, sicut illud Mt. 23.d. Implete mensuram patrum vestrorum, id est implebitis. Io. 13.c. Quod facis, fac citius. Hic autem magis permissio est.
marg.| {l} Prebete aurem] id est attendite.
marg.| {m} Et videte] quasi dicat non ex auctoritate, sed ex ratione dicta mea pensate. Sed quia responsio sepe est occasio contentionis, hortatur eos ad pacificam responsionem, dicens.
marg.| {n} Respondete, etc. absque contentione] 1Cor. 11.c. Si quis contentiosus esse videtur, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei. 2Tim. 2.c. Noli verbis contendere.
marg.| {o} Loquentes] id est loqui volentes iudicate in corde, prius quam proferatis.
marg.| {p} Id quod] etc. id est an iustum sit, quod vultis dicere, vel quod audisti, ut ita prius sit sermo sub lima, quam sub lingua. {1. 406ra} GREGORIUS Inter cor, et linguam, equus arbiter sedeat, subtiliter pensans si recta cor offerat, que utiliter lingua suscipiens ad auditorum iudicium producat. Hoc est, quod dicitur Eccl. 21.d. Verba sapientum statera ponderabuntur. In ore fatuorum, cor eorum, et in corde sapientum os eorum.
marg.| {a} Et non invenietis] id est aperta locutione.
marg.| {b} Iniquitatem] quod paucorum est, quia perfectus est, qui in verbo non offendit. Iacob. 3.a.
marg.| {c} Nec in faucibus] id est occulta tractatione, quasi dicat, nec aperte proferam iniqua, nec occulte meditabor stulta. Vel iniquitas lingue, est iniqua locutio, stultitia faucium, stulta defensio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_6)

Notes :