Capitulum 26
Numérotation du verset
Gn. 26,1
Orta autem fame super terram,
post eam sterilitatem que acciderat in diebus Abraham. Abiit Isaac ad Abimelech
regem Palestinorum in Gerara.
Numérotation du verset
Gn. 26,2
Apparuitque ei Dominus et ait: Ne descendas in Egyptum
sed quiesce in terra quam dixero tibi
Numérotation du verset
Gn. 26,3
et peregrinare ibi1.
1 ibi
Rusch
] in ea
Weber
Eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has,
complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Numérotation du verset
Gn. 26,4
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi. Daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo
omnes gentes terre.
Numérotation du verset
Gn. 26,5
Eo quod obedierit Abraham voci mee et custodierit precepta et mandata2 et cerimonias legesque servaverit.
2 mandata
Rusch
] + mea
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,6
Mansit itaque Isaac in Geraris.
Numérotation du verset
Gn. 26,7
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua,
respondit: Soror mea est. Timuerat enim confiteri
quod sibi sociata esset3 coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
3 sociata esset
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,8
Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur4, prospiciens Abimelech rex Palestinorum5, per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
4 ibidem moraretur
Rusch
] ibi demoraretur
Weber
|
5 rex Palestinorum]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,9
et accersito eo6 ait: Perspicuum est quod uxor tua sit. Cur mentitus es sororem tuam esse?
6 eo
Rusch
]
om. Weber
Respondit: Timui ne morerer propter eam.
Numérotation du verset
Gn. 26,10
Dixitque Abimelech:
Quare imposuisti nobis?
Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua
et induxeras super nos grande peccatum. Precepitque omni populo dicens:
Numérotation du verset
Gn. 26,11
Qui tetigerit hominis huius mulierem7 morte morietur.
7 mulierem
Rusch
] uxorem
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,12
Seminavit8
8 seminavit
Rusch
] servit
Weber
autem Isaac
in terra illa
et invenit in ipso anno
centuplum.
Benedixitque ei Dominus.
Numérotation du verset
Gn. 26,13
Et locupletatus est homo
et ibat proficiensque9 atque succrescens donec vehementer magnus10 effectus est.
9 proficiensque
Rusch
] proficiens
Weber
|
10 vehementer magus
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,14
Habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familie plurimum,
ob hoc11 invidentes ei Palestini.
11 hoc
Rusch
] hec
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,15
Omnes puteos
quos foderant servi patris illius Abraham
illo tempore obstruxerunt implentes humo.
Numérotation du verset
Gn. 26,16
In tantum ut ipse Abimelech
diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis12 factus es valde.
12 nobis
Rusch
] nostri
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,17
Et ille discedens
veniret ad torrentem Gerare
habitavitque13 ibi.
13 habitavitque
Rusch
] habitaretque
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,18
Rursum fodit alios puteos
quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo
olim obstruxerant Philistiim. Appellavitque eos eisdem14 nominibus quibus ante pater vocaverat.
14 eisdem
Rusch
] hisdem
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,19
Foderuntque15
15 foderuntque
Rusch
] foderunt
Weber
in torrente
et repererunt aquam
vivam.
Numérotation du verset
Gn. 26,20
Sed et ibi iurgium
fuit pastorum Gerare adversum pastores Isaac dicentium: Nostra est aqua. Quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam.
Numérotation du verset
Gn. 26,21
Foderunt autem16 et alium
16 autem
Rusch
]
om. Weber
et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Inimicitias.
Numérotation du verset
Gn. 26,22
Profectus
inde fodit alium
puteum, pro quo non contenderunt. Itaque vocavit nomen illius Latitudo,
dicens: Nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram.
Numérotation du verset
Gn. 26,23
Ascendit autem Isaac17 ex illo loco in Bersabee
17 Isaac
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,24
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere18 quia ego19 tecum sum. Benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
18 timere
Rusch
] metuere
Weber
|
19 ego
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,25
Itaque edificavit ibi altare Domino20 et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum precepitque servis suis ut foderent puteos21.
20 Domino
Rusch
]
om. Weber
|
21 puteos
Rusch
] puteum
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 26,26
Ad quem locum, cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum,
Numérotation du verset
Gn. 26,27
locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis?
Numérotation du verset
Gn. 26,28
Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum et idcirco nos22 diximus: Sit iuramentum inter nos et ineamus fedus
22 nos
Rusch
] nunc
Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,29
ut non facias nobis quicquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus nec fecimus quod te lederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Numérotation du verset
Gn. 26,30
Fecit ergo convivium eis23 et post cibum et potum
23 convivium eis
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,31
surgentes mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
Numérotation du verset
Gn. 26,32
Ecce autem in ipso die venerunt24 servi Isaac annuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes: Invenimus aquam.
24 in ipso die – venerunt
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 26,33
Unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi impositum est Bersabee usque in presentem diem.
Numérotation du verset
Gn. 26,34
Esau vero quadragenarius duxit uxores: Iudith filiam Beeri Ethei, et Basemath25 filiam Helon eiusdem loci
25 Basemath
Cava Rusch Weber
] Basamath ΣM, Besamath ΩM, Bechsamath ΩS
Numérotation du verset
Gn. 26,35
que ambe offenderant animum Isaac et Rebecce.
Capitulum 26
Numérotation du verset
Gn. 26,1
marg.|
{1.34va}
{a}
Orta autem fame]
etc. Querit AUGUSTINUS utrum post venditionem primogenitorum factum sit, quod narratur hic de Abimelech, an per recapitulationem dictum quod prius factum fuit. Mirum enim videtur si tunc vivebat Abimelech, qui supra tulerat Saram. Et ostendit AUGUSTINUS satis posse stare, et continuam esse narrationem. Sed post dicit quod probabilius est, hoc dici per recapitulationem. Vel forte fuit alius Abimelech iste, alius ille, de quo Supra 20.a.
marg.|
{g}
Et peregrinare]
Quasi in loco isto peregrinans esto quem in successoribus possessurus es, ut Dominus.
marg.|
{k}
In semine tuo]
scilicet quod est Christus.
marg.|
{l}
Omnes gentes]
id est aliqui de omnibus gentibus.
marg.|
{m}
Precepta]
scilicet affirmativa.
marg.|
{n}
Et mandata]
prohibitiones.
marg.|
{o}
Ceremonias]
Sabbati, et circumcisionis observantias.
marg.|
{p}
Qui cum interrogaretur]
etc. Non mentitur, patrueles enim erant, sicut dictum est de Abram, et Sara. Supra 20.c.
marg.|
{1.
35ra}
Δ
{b}
Quare imposuisti nobis ?]
scilicet tam periculosum onus, id est decepisti : Unde impostores.
marg.|
{c}
Seminavit autem Isaac in terra illa]
etc. HIERONYMUS Licet in alia terra seminavit Isaac, non puto, quod tanta ei fertilitas hordei fuerit. Unde melius arbitror, quod habetur in Hebreo, et quod Aquila transtulit : Invenit in illo anno centuplum estimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum, quod centuplaverit : videtur cunctarum in illo virtutum ostendisse multiplicationem.
marg.|
{f}
Donec vehementer]
etc. Multiplicatio hordei non magnificat. Ps. 18. In omnem terram exivit sonus eorum, etc.
marg.|
{h}
Et familie plurimum]
id est multos sibi familiariter obsequentes.
marg.|
{k}
Palestini]
filii alieni.
marg.|
{o}
Gerare]
Vallis est, locus angustus, et profundus, ubi non posset habitare Isaac, postquam multiplicatus est. Torrens, medius est inter montem, et vallem, altior valle, minor monte, et in tali loco habitavit Isaac.
marg.|
{p}
Foderunt]
etc. Non erant ibidem aque, quia tunc non foderent, sed in torrente, et alveo desiccato : Ibi enim, quasi ditiorem sibi elegerant mansionem.
marg.|
{r}
Latitudo]
In Hebreo Robooth Unde probatur illud, quod supra dictum est : Ipse edificavit Ninivem, et Robooth, id est plateas eius.
marg.|
{s}
Ascendit]
Fons sapientie verbum Dei. Eccl. 1.a.
marg.|
{1.
35va}
Δ a
Multiplicabo]
Multiplicatio seminis, est multiplicatio bonarum cogitationum, et bonorum desideriorum, que, quanto quis magis servit Deo, tanto amplius multiplicantur. Eccl. 24.c. Qui edunt me, etc. GREGORIUS Sancta desideria dilatione crescunt, si autem dilatione deficiunt, desideria sancta non fuerunt, nec Deus vere, sine proximo, nec proximus sine Deo vere diligitur.
marg.|
{b}
Itaque edificavit ibi altare]
Altare edificat Domino, qui Christi vitam iugiter meditatur.
marg.|
{c}
Extendit tabernaculum]
Tabernaculi extensio, est carnis mortificatio. Is. 54.a. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum extende.
marg.|
{d}
Abimelech, et Ochozat]
etc. In Hebreo sermone, amicorum eius collegium. Per istos tres significatur infaustus ternarius peccatorum, id est superbia, avaritia, luxuria. 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, etc. Abimelech interpretatur, pater meus rex : Et pater diabolus est. Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. Et rex Iob. 41.d. Ipse est rex super omnes filios superbie. Ochozat interpretatur tenens : Ecce avaritia tenax. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Phicol interpretatur, os omnium : Ecce luxuria, que ab ore, id est gula provenit. Ier. 2.d. Filii Mempheos, et Thaphnes constupraverunt te usque ad verticem. Memphis, ex ore, id est luxuria. Prv. 30.c. Tria sunt insatiabilia, et quartum, quod numquam dicit sufficit. Infernus, et os vulve, et terra, que non satiatur aqua, ignis vero numquam dicit sufficit.
marg.|
{e}
Quid venistis]
Prius obiurgat Dominus penitentes, et postea blande recipit. Lc. 15.d. Pater osculatur filium revertentem.
marg.|
{n}
Unde appellavit eum abundantiam]
Dominus ad se conversos abundantes reputat, et fructificantes. Io. 15.a. Omnem palmitem, qui fert fructum ; purgabit eum, ut fructum plus afferat.
marg.|
{p}
Bersabee]
Nota in modico stridulo vocis differt hoc nomen ab illo, quod olim imponit Abraham. Sabee per Schin Hebreum, septem significat, vel iuramentum, et asperius stridet. Scriptum vero per sigma Grecum, quod est Samech Hebreorum, satietatem sonat, et sonat mollius.
Numérotation du verset
Gn. 26,mystice
marg.|
Mystice. a
Orta autem fame]
Duplex fames, una sub Abraham, altera sub Isaac, duplicem defectum significat, prophetie scilicet et Evangelii apud Iudeos. Prima in veteri Testamento, secunda in novo. Prima sub Elia fuit, quando non pluit annis tribus, et mensibus sex. 3Rg. 17.a. Secunda sub Claudio Imperatore, quam predixit Agabus propheta. Act. 11.d. Prv. 29.c. Cum defecerit prophetia, dissipabitur populus. Ad litteram, deficiente prophetia, fuit captivitas Babylonis, et Iudeis nolentibus recipere Evangelium, facta est destructio totius Iudee sub Tito, et Vespasiano.
marg.|
{b}
Ad Abimelech]
Abimelech interpretatur pater meus rex, et significat populum gentilem, qui ductu proprie rationis unum Deum cognoverunt in celis. Rm. 1.c. Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus, et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, Ad hunc fugit Isaac tempore famis. Hoc est quod Apostoli Iudeis nolentibus recipere verbum Dei, transierunt ad gentes. Act. 13.g. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad gentes.
marg.|
{c}
Gerara]
Interpretatur maceria, vel paries, et significat cumulum iniquitatum, que dividunt inter nos, et Deum nostrum : Hunc venit dissolvere Christus, formam servi accipiens. Unde Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie solvens inimicitias in carne sua. Ecce Christus in Geraris.
marg.|
{e}
Ne descendas]
Quod preceptum est Abrahe, et Iacob, postea prohibetur Isaac, in quo notatur, quod aliquando descendendum est in mundum, aliquando non. Mundus enim ipse contra seipsum predicat. Nahum 2.c. clamat Ninive : State, state, quasi dicat stabilibus, et permanentibus adherere, quia ego fluo, et fugio. Unde expone sic :
[Ne descendas in Egyptum]
id est non confidas in humano auxilio, vel mundano. Is. 30.a. Ve filii desertores, qui ambulatis, ut descendatis in Egyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Egypti. 2Par. 16.d. Egrotavit Asa, nec infirmitate quesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est, ideo dormivit cum patribus suis, et mortuus est.
Numérotation du verset
Gn. 26,moraliter
marg.|
{a} Moraliter
Orta autem fame]
Duplex fames, duplicem gratie defectum significat, unum ante baptismum, alterum in patiente recidivum. Nota secunda fame, id est peccatore recidivante, non restat, nisi quod eat.
marg.|
{c}
In Gerara]
id est in carnem, que est paries dividens inter nos, et Deum. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum. Amos 5.f. Qui innititur manu sua super parietem, mordebit eum {1.
34vb} coluber. Inniti manu super parietem, est presumere de operibus carnis, vel omnia operari propter carnem, id est curam carnis facere in desideriis, et tunc mordet coluber, id est diabolus. Est autem triplex paries, ad quem debemus convertere faciem, ut sanemur. Primus est caro Christi. Secundus caro proximi. Tertius caro propria. Ad primum debemus converti compatiendo, regratiando, quod pro nobis nasci in carne, et pati dignatus est, et imitando. Is. 38.a. Convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et adoravit Dominum. Ad secundum debemus converti, proximi necessitati subveniendo Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Ad tertium debemus converti, castigando desideria prurientia, ac illicitos motus reprimendo, et mala preterita flendo, et futura cavendo. Ps. 6. Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum, Ecce timor de futuro : Sana me, Domine : quoniam conturbata sunt ossa mea, Ecce dolor de preterito. Si quis igitur tentatur a propria concupiscentia, fugiat ad regem Palestinorum, id est ad abstinentiam, que regit, et reprimit Palestinos, id est malos motus. Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra nostra : ideo non ceciderunt habitatores eius.
marg.|
{d}
Apparuitque]
Iustitiam facienti in propria terra, id est castiganti carnem suam modo debito, apparet Dominus. Idc. 6.b. Cum Gedeon excuteret, et purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, apparuit ei Angelus Domini, et ait, Dominus tecum virorum fortissime. Et revera fortissime : Fortissimus enim est coram Deo, qui seipsum vincit. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Sed nota quod dicitur : Cum Gedeon excuteret, et purgaret frumentum in torculari, id est impurum a puro divideret, ut fugeret Madian, id est diabolum : tunc apparuit ei Angelus Domini : quia hoc debet intendere quilibet in affligendo se, ut vitia destruat, et naturam conservet. Et tunc dicit Angelus, Dominus tecum virorum fortissime : Alioquin minatur mortem evaginato gladio. Unde Nm. 22.f. Occurrit Angelus Balaam nimis asinam suam, affligenti volens eum interficere, nisi asina declinasset. Ideo dicitur. Nahum. 3.c. Intra lutum, et calca, subigens tene laterem. quasi dicat considera utilitatem, et fragilitatem tuam, et calca carnis lasciviam : tamen subigendo carnem, tene laterem, id est sustenta naturam : Non enim vult Deus mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat, Ez. 18.g. Ps. Holocaustum et pro peccato non postulasti. Item : Si voluisses sacrificium, dedissem utique, etc.
marg.|
{e}
Ne descendas]
id est ne recidives. Et dicitur cuilibet. Eccl. 21.a. fili peccasti, non adiicias iterum, sed de preteritis deprecare, ut dimittantur.
marg.|
{f}
Sed quiesce in terra, quam dixero tibi, et peregrinare]
id est in penitentiam, et afflictionem carnis, esto quietus per patientiam, et peregrinus per fidem, quia cito transiet hec afflictio. Hbr. 11.b. Fide Abraham demoratus est in terra repromissionis, quasi in aliena, in casus habitans cum Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem : Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex, et conditor Deus. Boni peregrinantur in penis, tendentes in requie, sed mali peregrinantur in deliciis, tendentes in penas. Is. 28.d. Audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Israel. Flagellum inundans cum transierit, a bonis, scilicet eritis ei in conculcationem.
marg.|
{h}
Eroque tecum]
Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Est autem Deus cum homine protegendo a malo, conservando in bono, promovendo in melius. Ps. 17. Dominus firmamentum meum, dans firmitatem promovendo in melius, et refugium conservans in bono, et liberator a malo.
marg.|
{i}
Multiplicabo semen]
id est Prophetas, Apostolos, doctores, et predicatores. Is. 1.c. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, etc.
marg.|
{a}
Θ
Vidit eum iocantem cum Rebecca]
Isaac Christus : Rebecca Ecclesia, que dicitur sponsa propter nimiam caritatem, et soror propter nature conformitatem. Iocus, in quo exprimitur coniugalis affectus, ludibria Crucis. De quo Ludo. 2Rg. 6.d. ubi dicitur : Ludam, et vilior fiam. Lusit Christus, quando illusus fuit a Iudeis : Et vilior factus est, quando nudus in Cruce suspensus est. Prv. 8.d. Delectabar per singulos dies coram eo, omni tempore ludens, et delicie mee esse cum filiis hominum. Vel Isaac spiritus : Rebecca caro, iocus subiectio, qua spiritus sibi carnem subiicit, quasi uxorem, ut generet fructus bonorum operum, ieiunando, vigilando, disciplinando. Si caro sibi spiritum subiiciat, iocus est contra naturam. Hoc est enim, quod terra sustinere non potest. Prv. 30.c. Per tria movetur terra, et quartum sustinere non potest, per ancillam scilicet cum fuerit heres domine sue.
marg.|
{c}
Seminavit autem Isaac in terra]
Terra, corpus, semina, bona opera penitentie. Tota enim vita iusti in duobus est, in pati malum, et facere bonum, id est labor, et dolor. Ps. Laborem, et dolorem consideras. De malis dicitur : In labore hominum non sunt, etc. Vel semen verbum Dei. Mt. 13.a. Exiit, qui seminat seminare semen suum, etc. Is. 55.c. Quomodo imber, et nix descendit de celo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quecumque volui, et prosperabitur in his, ad que misi illud. Hoc est, quod dicitur hic.
marg.|
{d}
Invenit in ipso anno centuplum]
id est celestis patrie lucem, que per centum significatur.
marg.|
{e}
Proficiens]
Boni semper de bono in melius proficiunt. Caritas enim aut proficit, aut deficit. BERNARDUS In via Christi non progredi, regredi est. Iob. 29.c. Sicut palma multiplicabo dies meos : Que semper in robore, et pulchritudine coalescit. Prv. 4.c. Semita iustorum, quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.
marg.|
{g}
Ovium]
etc. Oves sunt simplices cogitationes. {1.
35rb} Armenta fortia opera. Familia multa, familiaria obsequia mutuo exhibita. Rm. 12.c. Invicem servientes, honore invicem prevenientes. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate, etc.
marg.|
{i}
Ob hec invidentes]
Recedentes a castris diaboli, quanto magis proficiunt, tanto amplius insidiantur eis demones, et per se, et per suos, quia Pharao contemptus surgit in scandala. Io. 3.b. Qui parati sunt suscitare Leviathan. Boni per bona opera suscitant Leviathan. Habacuc. 1.b. Ecce suscitabo Chaldeos gentem amaram, et velocem, ambulantem super latitudinem terre, ut possideat tabernacula non sua, horribilis, et terribilis est.
marg.|
{l}
Omnes puteos]
Putei sunt corda humana, que gladio verbi Dei fodiuntur, ut sint putei aquas gratie continentes Eccl. 48.c. Ezechias munivit civitatem, et induxit in medium eius aquam, et fodit ferro rupem, et edificavit ad aquam puteum. Ezechias interpretatur adiutorium Domini, id est Doctor munit civitatem, id est animam documentis, et inducit in medium eius aquam doctrine, et ferro, id est verbis duris fodit rupem, id est cordis duritiam, et sic facit puteum gratiarum. Item puteus sacra Scriptura. Eccles. 1.a. Fons sapientie verbum Dei. GREGORIUS. Puteos fodimus, cum Scripture alta penetramus, quos occulte Allophyli replent, quia terrenas cogitationes ingerunt, et divine scientie aquam tollunt. Unde Ps. 118. Declinate a me maligni. Item puteus est religio, quem foderunt servi Abrahe, id est Christi, Beatus Benedictus, B. AUGUSTINUS, Beatus BERNARDUS, qui omnes divitias a religione penitus abiecerunt. Unde AUGUSTINUS dicit in lib. Confess. Testamentum nullum fecit, quia unde faceret pauper Christi non habuit. Sed hunc implent Allophyli, id est demones, humo, id est divitiis temporalibus. HIERONYMUS. Religio peperit divitias, que simul exorte, suffocaverunt matrem. Habacuc. 1.c. Super omnem munitionem ridebit, comportabit aggerem, et capiet eam.
marg.|
{m}
Recede a nobis]
Verbum est malorum, qui non possunt sustinere consortium bonorum. Eccles. 1.d. Execratio peccatori cultura Dei. Iob. 21.b. Qui dicunt, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.
marg.|
{n}
Ille discedens ut veniret ad torrentem Gerare]
Torrens Gerare, decursus mortalitatis, ubi semper debet habitare quilibet ; Nam sicut dicit auctoritas : Summa prophetia est, assidua mortis cogitatio. 3Rg. 17.a. Abscondere in torrente Carith, qui est contra Iordanem, et ibi de torrente bibes. Iordanis, humilis descensus : quia ex consideratione hac provenit humilitas. Ecclesiast. 7.a. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.
marg.|
{q}
Sed et ibi iurgium]
Pastores Gerare sunt illi, qui pascunt carnem suam, et nutriunt in deliciis, et delictis. Iob. 24.d. Pavit sterilem, et que non parturit, et vidue non bene fecit. Sterilis est caro, que vix, aut numquam fructum facit. Vidua est anima, cuius sponsus, id est Christus mortuus est in ipsa per peccata. Quotiens enim peccat quis, totiens in seipso interficit Christum Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes. Pastores Isaac sunt illi, qui sibi, et aliis preparant cibum vite : De quo Io. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem patris mei. Inter hos, et illos pastores semper est iurgium. Dicunt pastores Isaac : Curam carnis ne feceritis in desideriis. Rm. 13.d. Prv. 29.c. Qui Θ delicate nutrit a pueritia servum suum, postea sentiet eum contumacem. E converso dicunt pastores Gerare : Nemo carnem suam odio habuit. Eph. 5.f. Et illud HIERONYMUS Nihil contra abstinentiam faciunt, qui vinum non pro ebrietate, sed tantum pro corporis necessitate, vel sanitate suspiciunt. Et sicut dicit GREGORIUS quod ob carnis voluptatem faciunt, ad necessitatis referunt actionem, et sub infirmitatis velamine, vitium voluptatis excusant, et si quando iucunditas voluptatis irrepserit, gaudet infelix anima, ut sub ostentu salutis obumbret negotium voluptatis. Tres putei, quos fodit Isaac, sunt lex Mosaica, lex Evangelica, ius Canonicum, et lex Iustiniana. Primus appellatur calumnia, quia legi Mosaice multipliciter calumniantur Heretici, dicentes eam esse a diabolo, non a Deo. Et inde est Mt. 4.a. et b. quod non repulit diabolum, nisi per auctoritatem Veteris Testamenti. Secundus vocatur inimicitie, quia qui illum vult fodere, contrahit inimicitias contra diabolum, et contra mundum. Mt. 5.d. Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo. Tertius dicitur latitudo, quia hodie satis dilatata est lex civilis, et ius Canonicum. Item tres putei, tres status Ecclesie, incipientium, proficientium, et perfectorum. Primum fodit, qui vomere contritionis duritiam cordis sui eruderat. Hoc fit in exitu de Egypto, et ideo talis adhuc retinet in se multas reliquias Egypti, propter quas diabolus multas calumnias movet : Unde et puteus iste calumnie nuncupatur. Opera enim Neophytorum non sunt usquequaque pura. Lv. 19.e. Poma, que germinant, immunda erunt vobis, id est prima opera. Is. 64.c. Omnes iustitie nostre, quasi {1.
35vb} pannus menstruate. Secundum puteum fodit, qui manu bone operationis a se omnis otii torporem expellit. Eccl. 9.c. Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. BERNARDUS Non est virtus, nisi crescat animus in ipsa difficultate. Tertium fodit, qui a se temporalia abiicit per contemptum propter Christum. Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci, et arbitror, ut stercora, ut Christum lucrifaciam. In primo puteo est aqua contritionis, in secundo est aqua compunctionis : In tertio est aqua devotionis, in quo contentio nulla est, nulla difficultas, immo serenitas conscientie. Iob. 5.d. Bestie terre erunt pacifice tibi. In prima fossione diabolus expellitur, et vincitur : In secunda caro subiicitur, et deiicitur : in tertia mundus, et ita omne bellum sopitum est, et iam pax in carne, et pax in mente, pax in mundo.
marg.|
{f}
Vidimus tecum esse Dominum, etc. Sic iuramentum inter nos]
Bonorum confederatio est querenda, non malorum. Dt. 7.a. Cum gentibus non inibis fedus, nec misereberis earum, nec sociabis cum eis coniugia. Et idem 2Par. 20.g. reprehenditur Iosaphat, qui tamen bonus fuit, de confederatione cum rege Israel : Quia inquit habuisti fedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua. Ochozias interpretatur retinens dominium, et significat mundum, qui nititur retinere illos, qui a se ad Christum fugiunt. Unde infr. 31.c. Laban persequitur Iacob fugientem. Cum Ochozia igitur fedus facit, qui mundi amicitiam querit. Rm. 12.a. Nolite conformari huic seculo nequam. Gal. 1.b. Si adhuc hominibus placerem, servus Dei non essem.
marg.|
{g}
Fecit ergo eis convivium]
Isaac sibi confederari volentibus facit convivium, et Christus ad se revertentibus facit convivium. 1Par. 12.g. Venerunt multi ad David ad manendum cum eo, ut facerent eum regem, et manserunt tribus diebus comedentes, et bibentes cum illo, scilicet cibos, et potum de quo dicit Ps. 79. Cibabis nos pane lachrymarum, etc. Tres dies sunt contritio, confessio, satisfactio, de quibus. Ex. 3.f. Ibimus viam trium dierum, ut sacrificemus Domino. Lc. 15.e. Adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur, quia filius meus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est.
marg.|
{h}
Et post cibum]
Post cibum iurant, id est conversus promittit, et proponit se perseveraturum. Et Dominus iurat. Ez. 18.g. Nolo mortem, etc. Et recte post cibum, et potum fit iuramentum. 1. Esd. 10.a. Si penitentia est in Israel, id est refecti estis pane lachrymarum, percutiamus fedus cum Domino.
marg.|
{i}
Mane]
sobrietatis, et gratie initur huiusmodi iuramentum. Ps. 5. Mane astabo, etc. Is. 26.b. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in precordiis meis, de mane vigilabo ad te. Tale propositum stabile est, quod fit in mane sobrietatis. Sed quidam in mensa, vel post cenam iuxta ignem, quando sunt ebrii, proponunt multa, et intrant religionem, et faciunt pontes, et Ecclesias construunt in cogitatu suo. Sed huiusmodi propositum stabile non est. Ier. 5.a. Quia si etiam vivit Dominus, iuraverint, et hoc falso iurabunt. Iob. 13.b. Ipse vos arguet : quoniam faciem eius in abscondito accipitis. Ibi GREGORIUS In abscondito faciem accipit, qui non ingruente tentatione gratum se exhibet, sed tentatione veniente non resistit.
marg.|
{k}
Dimisitque eos pacifice]
Hoc est, quod dicitur Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, etc. Lc. 2.e. Nunc dimittis servum tuum, Domine, etc. in pace.
marg.|
{l}
In locum suum]
id est in terram, matrem omnium, vel in paradisum, qui bonis paratus est ab origine mundi, Mt. 25.c. Venite benedicti, etc.
marg.|
{m}
Venerunt in ipso die]
Mc. 6.d. convenientes Apostoli ad Iesum renunciaverunt ei omnia, que egerant, et docuerant.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_26)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_26)
Notes :