Capitulum 18
Numérotation du verset
Gn. 18,1
Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre
sedenti in ostio tabernaculi sui
in ipso fervore diei.
Numérotation du verset
Gn. 18,2
Cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri
stantes propter eum,
quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum
de ostio
tabernaculi sui. Et adoravit in terra
Numérotation du verset
Gn. 18,3
et dixit: Domine,
si inveni gratiam in oculis tuis
ne transeas servum tuum
Numérotation du verset
Gn. 18,4
sed afferam pauxillum aque et laventur1 pedes vestros et requiescite sub arbore.
1 laventur
Rusch
] lavate
Weber
Numérotation du verset
Gn. 18,5
Ponamque2 buccellam panis et confortate cor vestrum, postea transibitis, idcirco enim declinastis ad servum vestrum.
2 ponamque
Rusch
] ponam
Weber
Qui dixerunt:
Fac ut locutus es.
Numérotation du verset
Gn. 18,6
Festinavit Abraham
in tabernaculum ad Saram
dixitque ei: Accelera tria
sata,
simile commisce et fac subcinericios
panes.
Numérotation du verset
Gn. 18,7
Ipse vero ad armentum cucurrit
et tulit inde vitulum tenerrimum
et optimum
deditque puero
qui festinavit et coxit illum.
Numérotation du verset
Gn. 18,8
Tulitque3 butyrum
3 tulitque
Rusch
] tulit quoque
Weber
et lac
et vitulum
quem coxerat et posuit coram eis.
Ipse vero stabat iuxta eos
sub arbore.
Numérotation du verset
Gn. 18,9
Cumque comedissent dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce, in tabernaculo est .
Numérotation du verset
Gn. 18,10
Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto,
vita comite et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito
Sara risit post ostium tabernaculi.
Numérotation du verset
Gn. 18,11
Erant autem ambo senes provecteque etatis et desierant
Sare fieri muliebria.
Numérotation du verset
Gn. 18,12
Que risit occulte
dicens:
Postquam consenui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo.
Numérotation du verset
Gn. 18,13
Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara
dicens: Numquid4 paritura sum anus?
4 numquid
Rusch
] num vere
Weber
Numérotation du verset
Gn. 18,14
Numquid Deo est quicquam difficile?
Iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore,
vita comite,
et habebit Sara filium.
Numérotation du verset
Gn. 18,15
Negavit Sara dicens: Non risi timore
perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita, sed risisti.
Numérotation du verset
Gn. 18,16
Cum ergo surrexissent viri inde5 direxerunt oculos6 contra Sodomam
5 viri inde
Rusch
]
inv. Weber
|
6 oculos
Rusch
] + suos
Weber
|
et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
Numérotation du verset
Gn. 18,17
Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham que gesturus sum?
Numérotation du verset
Gn. 18,18
Cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicende sint in illo omnes nationes terre?
Numérotation du verset
Gn. 18,19
Scio enim quod precepturus sit filiis suis
et domui sue post se
ut custodiant
viam Domini
et faciant iustitiam
et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia que locutus est ad eum.
Numérotation du verset
Gn. 18,20
Dixit itaque7 Dominus8: Clamor Sodomorum9 et10 Gomorrheorum11 multiplicatus12 est
7 itaque
Rusch Weber
] Dixitque
Cava* M
Φ ΨDFM ΩM, + Abrahae ΛH ΨDFM
|
8 Dominus] Deus ΩM
|
9 Sodomorum] Sodomarum ΛL²
|
10 et] + venit ad me ΣM*
|
11 Gomorreorum
B O P²
ΘAM*G ΣO T ΛH ΠD² ΨDFM ΩJ ΩS
Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina
] Gomorr(ha)e X ΣTM ΩM
Cor2
(antiqui iuxta hebr.)
Clementina Weber
|
12 multiplicatus] multiplicata
O
|
et peccatum eorum13 aggravatum est14 nimis.
13 eorum Cava ΛH X ΠD Σ B T* M² ΦRI ΦA2 ΦG O ΘAM*G P ΨP Ω
Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina
] earum ΛL ΠC Amiatinus T² M* ΦR+A*ZVP ΘM² ΨD Ω Weber cum Hilar. de Trin. 4:25; Hier. in Za. 2:8 ; Aug. loc. in Gn. 61 |
Cor2
(Antiqui iuxta hebr. :
CLAMOR SODOMORUM ET GOMORRAE MULTIPLICATUS EST ET PECCATUM EARUM.
Quod dicitur
EARUM
in genit<ivo> femin<ino> ad nomina duarum refertur civitatum in plurali. Regulariter enim non invenitur ‘Sodomarum’ sed
SODOMORUM,
quod male putaverunt quidam populos signare, alioquin sicut supra 13° <capitulo> :
SODOMITARUM
ibi poneretur. Per quam apparentiam mutaverunt quod dicitur
GOMORRAE
in
GOMORREORUM
et
EARUM
in
EORUM)
|
14 et peccatum... est]
om.
ΨM
|
Numérotation du verset
Gn. 18,21
Descendam et videbo
utrum clamorem qui15 venit ad me opere compleverint16 an non est ita ut sciam.
15 qui] quam ΣM
|
16 compleverint] compleverunt ΣGMT ΦP*
|
Numérotation du verset
Gn. 18,22
Converteruntque se angeli17 inde
17 angeli
Rusch
]
om. Weber
et abierunt Sodomam. Abraham vero adhuc stabat coram Domino
Numérotation du verset
Gn. 18,23
et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?
Numérotation du verset
Gn. 18,24
Si fuerint quinquaginta iusti
in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
Numérotation du verset
Gn. 18,25
Absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio. Fiatque iustus sicut impius.
Non est hoc tuum qui iudicas
omnem terram nequaquam facies iudicium hoc18 .
18 hoc
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 18,26
Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
Numérotation du verset
Gn. 18,27
Respondens Abraham dicens: Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis.
Numérotation du verset
Gn. 18,28
Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint?
Delebis propter quadraginta quinque19 universam urbem?
19 quadraginta quinque
Cava...
Ω
Ed1455 Rusch
(quedraginta
Erfurt
)
Clementina
] quinque
Amiatinus... Cor2
(
DELEBIS PROPTER QUINQUE UNISERVAM URBEM :
certissime hebr. et antiqui habent
QUINQUE
non .XLV. que est littera Septuaginta)
Weber
Et ait: Non delebo
si invenero ibi quadraginta quinque.
Numérotation du verset
Gn. 18,29
Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta
inventi fuerint, quid facies? Ait: non percutiam propter quadraginta.
Numérotation du verset
Gn. 18,30
Ne queso, inquit, indigneris Domine si loquar;
quid si inventi fuerint ibi triginta? respondit: Non faciam si invenero ibi triginta.
Numérotation du verset
Gn. 18,31
Quia semel, ait, cepi loquar ad Dominum meum, quid si inventi fuerint ibi viginti?
Dixit: Non interficiam propter viginti.
Numérotation du verset
Gn. 18,32
Obsecro, inquit, ne irascaris Domine si loquar adhuc semel, quid si inventi fuerint ibi decem?
Dixit: Non delebo propter decem.
Numérotation du verset
Gn. 18,33
Abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Gn. 18,1
marg.|
{d}
Apparuit autem ei Dominus]
Gregorius. Probabile est eos sumpsisse corpora ab aere, ex quo comederunt. Iosephus dicit tres Angelos missos in specie humana, ut unus nuntiaret Abrahe de filio habendo, duo subverterent Sodomam. Eusebius ait : primo omnium prophetarum Abrahe Verbum Dei cum in figura apparuisset humana, vocationem gentium pollicetur, et sic apparuit ei Filius quem adoravit. Sed quia nusquam legitur Patrem apparuisse in subiecta creatura, dicit quod Angeli apparuerunt, in designatione duorum preconum, scilicet Elie et Ioannis Baptiste, quorum unus prevenit primum adventum, alter preveniet secundum, sive in designatione Moysi et Elie, qui cum eo apparuerunt in transfiguratione, Mt. 17.a. Nusquam tamen legitur plene Filius apparuisse in forma humana ante incarnationem. Ideo quod dicit Eusebius intelligimus sic : Filius apparuit in humana forma, id est Angelus, per quem figurabatur Filius in carne humana appariturus et illum adoravit Abraham dulia ut dicunt quidam. Sed verius est quod latria quia non ipsum Angelum sed Filium in ipso adoravit, sicut innuit quedam glossa.
Numérotation du verset
Gn. 18,2
marg.|
{e}
Cucurrit]
<Glossa> interlinearis studio hospitalitatis, hoc in exemplum relinquens nobis. Hbr. 13.a. a : Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim quidam placuerunt Deo, Angelis in hospitio receptis.
a Hbr. 13, 2.
marg.|
{f}
Adoravit]
etc. <Glossa> interlinearis unum, qui tres vidit.
Numérotation du verset
Gn. 18,3
marg.|
{g}
Domine si inveni]
etc. <Glossa> interlinearis Deum in Angelis sentiens, mavult Domino loqui, quam Angelis.
marg.|
{h}
In oculis tuis]
etc. in beneplacito tuo.
Numérotation du verset
Gn. 18,4
marg.|
{k}
Afferam pauxillum]
Ad hospitalitatis officia revertitur que Angelis exhiberi possunt, cum ex elementis corpoream formam assumunt, quod Abraham intelligens, Deitatem in unitate adorabat, et dispensationi Angelice in forma visibili ministrabat.
Numérotation du verset
Gn. 18,5
marg.|
{l}
Idcirco]
etc. ut hec officia vobis exhiberem.
marg.|
{m}
Fac, ut locutus es]
ne caritatis viderentur vitare officia.
Numérotation du verset
Gn. 18,6
marg.|
{n}
Festinavit]
ne senex tepide ministrare videretur.
marg.|
{o}
Ad Saram]
ut mulier infidelis per virum fidelem salvetur.
marg.|
{p}
Sata]
Isidorus : satum continet modium et dimidium.
Numérotation du verset
Gn. 18,7
marg.|
{q}
Tenerrimum]
id est novellum.
marg.|
{r}
Qui festinavit]
Origenes : Senex currit, Sara accelerat, puer festinavit, nullus piger invenitur in domo sapientis.
Numérotation du verset
Gn. 18,8
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,9
marg.|
{s}
In tabernaculo]
<Glossa> interlinearis quasi non est mulieris in publicum prodire.
Numérotation du verset
Gn. 18,10
marg.|
{t}
Tempore isto]
id est anno revoluto, in eodem die.
marg.|
{u}
Quo audito Sara risit]
Augustinus Arguitur Sara, quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit, quia illius risus admirationis fuit, huius dubitationis, quod diiudicare potuit, qui corda novit. Negat Sara se risisse, cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia exhibendo, que tantum infirme carni necessaria sunt, mirum est, nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divine maiestatis apparentibus, sicut in hominibus Deum apparuisse sepe Scriptura testatur, sed postea Angelos fuisse cognoverunt.
marg.|
{x}
Sara risit]
quia nondum fidem adhibuit.
marg.|
{y}
Desierant Sare]
quibus deficientibus mulier desinit parere, ut commendetur miraculum, si sterilis pariat.
Numérotation du verset
Gn. 18,11
marg.|
{z}
Muliebria]
id est menstrua.
Numérotation du verset
Gn. 18,12
marg.|
{a}
Que risit occulte]
etc. disceptando de oraculo.
marg.|
{b}
Postquam consenui]
Naturalem consequitur rationem.
Numérotation du verset
Gn. 18,13
marg.|
{c}
Num vere paritura sim anus ?]
Quasi quare plus acquievit nature, quam divine potentie ?
Numérotation du verset
Gn. 18,14
marg.|
{d}
Iuxta condictum]
quasi dicat, sicut dixi, fiet.
marg.|
{e}
Vita comite]
Anthropopathos
est.
Numérotation du verset
Gn. 18,15
marg.|
{f}
Dominus autem]
etc. Adhuc femineam incredulitatem increpat.
Numérotation du verset
Gn. 18,16
marg.|
{g}
Contra Sodomam]
etc. Quia, cum Abraham tractaverant de futura misericordia, iam contra Sodomam iudicium intentant.
marg.|
{h}
Et Abraham simul gradiebatur]
eventum futurorum ignorans. Sed Dominus, sicut vult pios scire premia iustorum, sic non ignorare supplicia impiorum.
Numérotation du verset
Gn. 18,17
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,18
marg.|
{1.
23va} {a}
Cum futurus sit in gentem]
etc. Non solum premia, sed etiam obedientiam iustitie filiorum eius promisit Deus Abrahe, ut circa eos etiam promissa compleantur.
Numérotation du verset
Gn. 18,19
marg.|
{b}
Scio enim]
etc. quasi ideo notifico ei iudicia mea, ut sequacibus suis nota faciat.
marg.|
{c}
Ut custodiant]
eo fine.
marg.|
{d}
Viam Domini]
precepta.
Numérotation du verset
Gn. 18,20
marg.|
{e}
Clamor Sodomorum]
Evidentia publicati flagitii, que accusatore non eget.
marg.|
Quatuor peccata, quorum clamor pervenit ad Deum.
-Sodomitarum, ut hic : Clamor Sodomorum , etc.
-Homicidarum supra 4.b. Vox sanguinis fratris tui, etc.
-Oppressorum Ex. 2.d. Ascendit clamor eorum ad Dominum, etc.
-Detentorum mercedis mercenariorum. Sir. 34.d. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
-Sodomitarum, ut hic : Clamor Sodomorum , etc.
-Homicidarum supra 4.b. Vox sanguinis fratris tui, etc.
-Oppressorum Ex. 2.d. Ascendit clamor eorum ad Dominum, etc.
-Detentorum mercedis mercenariorum. Sir. 34.d. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
marg.|
Clamor Sodomorum]
Augustinus. Si hec verba non dubitantis, sed irascentis, et minantis, accipiamus, nulla questio est. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira eius sine perturbatione est, quia immutabilis est. Sepe autem sic minando dicimus : Videamus si non tibi facio, et si non tibi potero favere, vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum : Mos autem humane locutionis est, cui se Deus coaptat, ut humane infirmitati conveniat.
marg.|
{f}
Aggravatum est]
consuetudine, quasi superposito lapide.
Numérotation du verset
Gn. 18,21
marg.|
{g}
Descendam et videbo]
ut a precipitatione iudicii compesceret mala Sodome, prius voluit probare quam iudicare. Gregorius Peccatum vero cum voce, culpa est in actione, peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.
Descendam et videbo
mala hominum, non ante credamus quam probemus. Et ecce per Angelos ad cognoscenda mala descendit. Et tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam pretermisit. Et, et eos igne iudicii ante diem iudicii prevenit, qui cum tranquillitate iudicat, ut maiora crimina tarde credantur, et veraciter agnita citius puniantur.
marg.|
{h}
Ut sciam]
id est scire faciam.
Numérotation du verset
Gn. 18,22
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Gn. 18,23
marg.|
{i}
Ait : Numquid perdes ?]
Per iustitiam paucorum, vult impetrare misericordiam multorum.
Numérotation du verset
Gn. 18,24
marg.|
{k}
Quinquaginta iusti]
<Glossa> interlinearis Aliqui remissione digni, quia quinquagesimus, id est iubileus, remissionis est annus.
Numérotation du verset
Gn. 18,25
marg.|
{l}
Non est hoc tuum]
Orando dicit hoc, non invehendo. Vel non est hoc tuum, id est tuum iudicium, non est tale.
[Non est tuum]
ut innocens pereat.
marg.|
{m}
Qui iudicas]
id est iuste disponis.
Numérotation du verset
Gn. 18,26
marg.|
{n}
Quinquaginta iustos]
id est aliquos dignos remissione culpe et pene.
Numérotation du verset
Gn. 18,27
mystice
mystice
marg.|
{o}
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, et cinis]
GLOSSA Gregorii mystice. Sancti quanto magis divinitatis interna prospiciunt : tanto magis se nihil esse conspiciunt. {1.
23vb} Nusquam legitur Abraham cinerem se, et pulverem professum esse, nisi cum meruit Dei locutionem habere. Et ait. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis, et cinis. Fortasse enim se aliquid esse crederet, si veram essentiam, que super ipsum est, non sensisset. Unde et David exclamavit. Memento, Domine, quoniam pulvis sumus, etc. Nota non prius reputat se pulverem Abraham, quam cum Deo loquatur.
[Cum sim cinis]
etc. Sublimitatem promissionis temperat subiectione humilitatis.
Numérotation du verset
Gn. 18,30
mystice
mystice
marg.|
{p}
Ne queso, inquit, indigneris]
quia videbatur interrogans Dominum arctare responso, temperat prefatione, quod querit.
Numérotation du verset
Gn. 18,33
mystice
mystice
marg.|
{q}
Abiit Dominus]
Sciebat enim, nec ibi unum esse preter Loth. Ad exaggerandam iniquitatem hoc dicitur, sicut apud Ier. 5.a. Videte, si inveniatis hominem facientem iustitiam, quasi invenite, vel unum, et parco ceteris.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_18)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_18)
Notes :