Capitulum 28

Numérotation du verset Gn. 28,1 

Vocavit itaque1 Isaac Iacob et benedixit eum2 precepitque3 ei4 dicens: Noli accipere coniugem5 de genere6 Chanaan
1 itaque] que ΨD, om. X |
2 eum Cava ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. LXX Lugd. ] ei ΘG ΨB* ΩM, om. Weber |
3 precepitque] precipitque O |
4 ei] om. ΘG* ΨM |
5 coniugem] uxorem ΨB |
6 genere] filiabus ΨB cum hebr. LXX Lugd. Ambr. in Ps. 43:18, Aug. de civ. Dei 16:38 |
Numérotation du verset Gn. 28,2 

sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syrie ad domum Bathuel patrem matris tue et accipe inde tibi7 uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
7 inde tibi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 28,3 

Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum.
Numérotation du verset Gn. 28,4 

Et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tue quam pollicitus est avo tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,5 

Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syrie ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebecce matris sue.
Numérotation du verset Gn. 28,6 

Videns autem Esau quod benedixisset pater suus
Iacob
et misisset eum
in Mesopotamiam Syrie
ut inde uxorem
duceret et quod post benedictionem precepisset ei dicens: Non accipies coniugem de filiabus Chanaan,
Numérotation du verset Gn. 28,7 

quodque obediens Iacob parentibus isset in Syriam
Numérotation du verset Gn. 28,8 

probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
Numérotation du verset Gn. 28,9 

ivit ad Ismaelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Melech filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
Numérotation du verset Gn. 28,10 

Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Aran.
Numérotation du verset Gn. 28,11 

Cumque venisset ad quemdam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant et supponens capiti suo
dormivit in eodem loco.
Numérotation du verset Gn. 28,12 

Viditque in somnis scalam
stantem super terram
et cacumen eius8 tangens celum.
8 eius Rusch ] illius Weber
Angelos
quoque Dei ascendentes
et descendentes per eam.
Numérotation du verset Gn. 28,13 

Et Dominum innixum scale dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram
in qua dormis tibi dabo
et semini tuo.
Numérotation du verset Gn. 28,14 

Eritque semen9 tuum quasi pulvis terre:
9 semen Rusch ] germen Weber
dilataberis ad orientem
et occidentem,
10septentrionem
10 orientem et occidentem Rusch ] occidentem et orientem Weber
et meridiem
et benedicentur in te
et in semine tuo
cuncte tribus terre.
Numérotation du verset Gn. 28,15 

Et ero custos tuus
quocumque perrexeris
et reducam te
in terram hanc,
nec dimittam nisi complevero universa que dixi.
Numérotation du verset Gn. 28,16 

Cumque evigilasset Iacob de somno ait: Vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam.
Numérotation du verset Gn. 28,17 

Pavensque quam terribilis est, inquit11, locus iste.
11 est inquit Rusch ] inv. Weber
Non est hic aliud nisi domus Dei
et porta celi.
Numérotation du verset Gn. 28,18 

Surgens ergo Iacob12 mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit
12 Iacob Rusch ] om. Weber
in titulum fundensque13 oleum desuper.
13 fundensque Rusch ] fundens Weber
Numérotation du verset Gn. 28,19 

Appellavitque nomen urbis Bethel
que prius Luza
vocabatur.
Numérotation du verset Gn. 28,20 

Vovit etiam votum dicens: Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem
ad induendum,
Numérotation du verset Gn. 28,21 

reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
Numérotation du verset Gn. 28,22 

et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus
Dei. Cunctorumque que dederis mihi decimas offeram tibi.

Capitulum 28

Numérotation du verset Gn. 28,1 
marg.| {s} Vocavit itaque Isaac] etc. AUGUSTINUS Quia habent Latini Codices : Vade in Mesopotamiam in domum Batuvel, etc. Greci habent : Fuge in Mesopotamiam, etc. ut {1. 37vb} intelligatur etiam Isaac intellexisse, quod Esau de morte fratris cogitavit.
marg.| {1. 38ra} Δ {a} Et duxit] etc. Per hoc, quod Esau non abiectis prioribus uxoribus superduxit alias, significatur status illorum, qui non relictis prioribus peccatis, per bona, que faciunt, putant Deo reconciliari. Contra quos 1. Esd. 10. Si penitentia est in Israel, abiiciamus uxores alienas. Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
marg.| {b} Dormivit] etc. Iacob iter faciens per Chanaam, ut dicit Ioseph., timebit, inquit, incolas terre. Erant enim indevoti Isaac, eiusdem bellis prioribus gravati valde, ideo cum venisset Luzan, noluit declinare ad aliquem provincialium, sed sub divo tota nocte permansit, lapide capiti suo supposito.
marg.| {1. 38va} Δ {l} Cuncte Tribus terre] id est aliqui de omnibus Tribubus.
marg.| {m} Ero custos tuos] Ps. 120. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum.
marg.| {r} Quam terribilis est] quia ibi futurum erat tabernaculum. Quam terribilis. Hic de tribus prophetat. De lege, que terribiliter data est. Ex. 19.c. Iam tertius dies advenerat, et mane inclaruerat, et ceperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura. De templo ibi futuro. Unde dicit :
marg.| {t} Domus Dei] De Christi Passione, ibi :
marg.| {u} Porta celi] Tunc enim aperta est ianua paradisi.
marg.| {z} In titulum] id est in commendabilem memoriam visionis. Et dicit AUGUSTINUS quod non fudit oleum.
marg.| {1. 39ra} Δ ut idololatra, sed quia vidit Christum nasciturum, qui unctus est oleo letitie. Unde domum, sive urbem illam vocavit.
marg.| {b} Bethel] id est domum Dei, quia ei proxima est Bethleem, ubi natus est Christus. Prius autem vocabatur illa civitas Luza, id est nux, vel amygdalus, quia cum fundamenta illius iacerentur, inventa est ibi radix amygdali. Vel forte abundantia huius generis arborum est ibi : Hec est Hierusalem, que multis aliis nominibus appellatur : Solyma, Luza, Bethel, Ierosolyma, Iebus, Elia urbs sacra, Hierusalem dicitur, atque Salem. Item videtur, quod Iacob fecerit contra illud. Lv. 20.a. Nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra. Solutio : Lex ista data fuit postea ad vitandam idololatriam. Iacob autem hic in figura, et significatione.
marg.| {c} Vocabitur domus Dei] Prophetia est, domus Dei ibi future. Ibi ipse rediens Deo sacrificavit.
prol.| Δ d Profectus (capitulum 29)
Numérotation du verset Gn. 28,mystice 
marg.| Mystice. {s} Vocavit itaque Isaac Iacob] Iacob, Christus : Isaac Deus pater : Mesopotamia, gentilitas : Chanaam, Synagoga. Quia igitur Isaac precepit Iacob, ut vadat in Mesopotamiam, ibi uxores accipiens, hoc est, quod pater misit Filium ad gentes, Iudeis abiectis, ut inde sibi Ecclesiam desponsaret. Ps. 2. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, etc. Supra 24.a. Precepit Abraham, ut Isaac filio suo non accipiatur uxor de filiabus Chanaan, sed mittit Eliezer in Mesopotamiam. Ex. 2.d. ducit Moyses Ethiopissam filiam Iethro. Iud. 14.b. Sanson ducit alienigenam. 3Rg. 3.a. Salomon ducit filiam Pharaonis regis Egypti. Osee ducit fornicariam. In his omnibus significatur idem, scilicet quod Christus relicta Synagoga, sibi Ecclesiam de gentibus desponsavit.   [Vocavit itaque] etc. id est pater filium vocabilem fecit, quando scilicet incarnari instituit. Is. 7.c. Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel, id est nobiscum Deus.
marg.| {t} Et benedixit] id est numero fidelium multiplicavit. Is. 44.a. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, et germinabunt inter herbas, quasi salices iuxta preterfluentes aquas.
marg.| {u} Precepitque ei dicens] etc. id est Iudeis relictis in infidelitate, voca gentes ad fidem. Is. 42.b. Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et dedi te in fedus populi, et in lucem gentium.
marg.| {b} Θ Igitur egressus] etc. Bersabee, satietatis puteus, significat sinum patris, ubi omnis abundantia, omnis satietas, omnis sufficientia, iuxta illud Io. 14.a. Domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis.   [Egressus igitur] etc. id est Christus a patre.
marg.| {c} Pergebat Aran] id est in carnem. Aran enim interpretatur sublimis, et caro ita exaltata est, ut plus non posset. AUGUSTINUS Quo eam extollere altius non haberet. Ideo nubes dicitur Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Egyptum.
marg.| {d} Cumque venisset] etc. id est Virginis uterum. Et est locus ille, illud Castellum, de quo Lc. 10.g. Intravit Iesus in quoddam Castellum, id est Virginis uterum. Unde et in die Assumptionis legitur illud Evangelium.
marg.| {e} Post solis] etc. id est fide et religione in cordibus hominum iam sopitis. Sap. 19.c. Dum medium silentium continerent omnia, et nox in cursu suo medium iter haberet, omnipotens sermo tuus a regalibus sedibus venit. Primum silentium fuit ante legem, secundum sub lege, tertium erit tempore Antichristi, quando fere omnes silebunt a laude Dei. Item mundus est inter celum, et infernum, et istud medium, nox peccati, et ignorantie totum involverat, et hoc est, et nox in suo cursu medium iter haberet.
marg.| {f} Tulit de lapidibus] Lapis, humana natura, in peccato obdurata. Multi lapides, multi homines. De lapidibus tulit, et unum capiti suo supposuit, id est naturam hominis unius assumpsit. Per caput divinitas, cui subiecta est caro Christi. 1Cor. 11.a. Omnis viri caput Christus, caput autem mulieris vir, caput vero Christi, Deus.
marg.| {h} Dormivit in eodem loco] id est Christus quievit in mundo. Fuit simul comprehensor, et viator, nec labor vie impediebat, vel minuebat fruitionem glorie. Vel   [dormivit] In cruce. Unde Ps. 3. Dormivi, et somnum cepi.
marg.| {i} Viditque in somnis scalam] Scala, Christus, per quam ascenditur in celum. Io. 10.b. Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. Et alibi : Nemo venit ad patrem, nisi per me. Quippe scala est attingens a terra in celum. Sap. 18.c. Prosiliit gladius acutus, insimulatum Imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad celum attingebat stans in terra. Duo latera, due nature, divinitas scilicet et humanitas. Gradus quatuor. Humilitas in nativitate. Phil. 2.a. Exinanivit se, formam servi accipiens. Ps. 17. inclinavit celos, vel celum, alia littera, et descendit. Paupertas in presepio. Lc. 2.b. Et hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in presepio. 2Cor. 8.b. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Tertius gradus, caritas in progressu vite : Omnia enim ex caritate fecit. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Ct. 3.d. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media caritate constravit, propter filias Hierusalem. Quartus gradus obedientia in passione. Phil. 2.a. Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Per hos quatuor gradus oportet ascendere in celum, nec est alia via. Mt. 10.d. Si quis vult venire post me, in celum, scil. ecce humilitas : Abneget semetipsum, id est se, suos, et sua, ecce paupertas : Et tollat crucem suam, ecce obedientia : Et sequatur me, ecce caritas. Is. 30.e. Erunt oculi tui videntes preceptorem tuum, et aures audient verbum post tergum monentis : Hec est via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram, id est nec prosperitas, nec adversitas debet ab hac via avertere. Ad hec quatuor invitat ipse Christus. Ad humilitatem. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis {1. 38rb} corde. Ad paupertatem. Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, que habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo. Ad caritatem. Io. 15.b. Manete in dilectione mea. Et docet quomodo : Si precepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, ad obedientiam. Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum, qui potest corpus, et animam perdere in gehennam.
marg.| {a} Θ Angelos quoque Dei] etc. Tripliciter. Primo ad litteram descendebant Angeli, ad obsequendum Christo. Mt. 4.b. Ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Et ascendebant ad contemplandum. Iud. 13.b. Cum ascenderet flamma altaris in celum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Io. 1.g. Videbitis celum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra filium hominis. Vel   [Angelos] id est predicatores, nunc humilia, nunc sublimia predicantes. 2Cor. 5.c. Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. 1Cor. 2.a. Non iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Et Inf. b. Sapientiam loquimur inter perfectos. Vel Angelos, Evangelistas, qui modo sublimia divinitatis, modo infima humanitatis loquuntur. In principio erat verbum. Ecce ascensus : Et verbum caro factum est : Ecce descensus, Ez. 1.d. Animalia ibant, et revertebantur. Et infr. e. Cum stantibus stabant, et cum elevatis a terra pariter levabantur, et rote sequentes ea. Vel scala, id est sacra Scriptura, attingens a terra usque in celum, quia de humanitate, et divinitate Christi loquitur. Duo latera, duo testamenta. Quatuor gradus, quatuor genera expositionis, historica, allegorica, tropologica, anagogica. Vel precepta, promissa, iudicia, consilia. Vel Angeli ascendentes, et descendentes per eam, sunt Doctores. Vel Scala, crux. Duo latera, mortis ignominia. Sap. 2.d. Morte turpissima condemnemus eum. Et mortis angustia. Lam. 2.d. Attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus. Quatuor gradus, obedientia, patientia, innocentia, et constantia, Angeli ascendentes, et descendentes, Christi imitatores, qui quanto descendunt ad vilia, et aspera, tanto ascendunt ad gloriam, et delicias paradisi.
marg.| {b} Et Dominum innixum] etc. id est Christum affixum in cruce.
marg.| {c} Dicentem sibi] etc. Hoc est, quod dicit Dominus in cruce pendens, latroni in cruce pendenti, id est cuilibet penitentiam facienti : Hodie mecum eris in paradiso. Lc. 23.f. Vel, Dominus innixus scale : Deus pater, dicens filio in cruce dormienti.
marg.| {d} Terram, in qua dormis] etc. id est te imitantibus.
marg.| {e} Eritque semen tuum] etc. id est tui sequaces erunt modici per humilitatem, steriles per reputationem. Lc. 17.c. Servi inutiles sumus.
marg.| {f} Dilataberis] etc. per lucem fidei.
marg.| {g} Et Occidentem] per occasum peccati.
marg.| {h} Et Septentrionem] per carnis mortificationem.
marg.| {i} Et meridiem] per caritatis fervorem. Hi sunt quatuor venti, de quibus Ez. 27.c. Hec dicit Dominus : A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
marg.| {k} Et benedicentur in te] Unde in omni benedictione fit signum crucis.
marg.| {m} Ero custos tuus] Pater filium custodit, et venientem in mundum, et exeuntem de mundo. Ps. 120. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, etc. Et Christus custos fuit Iacob, id est populi Christiani. Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem, etc. Is. 21.c. Custos, quid de nocte, id est custos, qui de nocte adversitatis, et peccati liberas, quid ad te de nocte penalitatis humane ? quasi dicat qui de peccato liberas, quare pro peccatis pateris ? Hoc est, quod legitur Is. 63.a. Ego sum, qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum. Ita dicit Dominus. Et respondent Angeli : Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?
marg.| {n} Cumque evigilasset Iacob] etc. Cum Dominus surrexisset a mortuis, ostendit gloriam esse in cruce. Gal. ult. d. {1. 38vb} Absit mihi gloriari, nisi in cruce, etc. Iob. 18.b. Sapientia ubi invenitur, et quis est locus intelligentie ? Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
marg.| {p} Et ego nesciebam] id est ante passionem non notificavi, quod in cruce esset gloria. 1Cor. 1.c. verbum crucis pereuntibus, quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
marg.| {q} Pavensque] quia pavit Christus de cruce secundum sensualitatem. Vel in membris. Mc. 14.d. Cepit Iesus pavere, et tedere.
marg.| {r} Quam terribilis est locus iste] id est crux diabolo, quia per crucem victus est diabolus, et captivi liberati. Sap. 14.a. Benedictum lignum, per quod fit iustitia.
marg.| {s} Non est hic aliud nisi domus Dei] et porta celi. Crux dicitur domus Dei, quia in eo habitant filii Dei. Unde Ps. 13. Elegi abiectus esse in domo Dei mei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ibid. Et Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in seculum seculi laudabunt te.
marg.| {u} Porta celi] dicitur, quia non nisi per eam intratur in regnum. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Ps. 117. Hec porta Domini, iusti intrabunt per eam. Hec est porta atrii, que respicit ad viam aquilonis : Ez. 40.c.
marg.| {x} Surgens ergo] etc. In die Resurrectionis.
marg.| {y} Tulit lapidem] etc. quando scilicet humanitatem divinitati subiectam dote immortalitatis dotavit, vel in ascensione. Christus ergo lapis est, et caput, cui supponitur. Sed lapis secundum quod homo. Dn. 2.e. Abscissus est de monte lapis sine manibus, et percussit statuam. De eodem lapide dicitur Za. 3.d. Super lapidem unum septem oculi sunt, id est septem dona Spiritus sancti : De quibus Is. 11.a. Requiescet super eum spiritus Domini, etc. Hec septem mulieres, de quibus Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum. Caput dicitur secundum quod Deus.
marg.| {a} Fundens oleum] id est ostendens se inunctum oleo letitie pre consortibus suis. Et hoc est, quod dicit :   [Desuper] vel super, id est a patre. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum.
marg.| {a} Θ Appellavitque] etc. Bethel interpretatur domus Dei, Luza, nux, que habet corticem amaram exterius, testam duram in medio, nucleum dulcem intrinsecus. Hec est crux, que ante passionem amara quidem erat, et dura. Sed fracta est nux, et apparuit nucleus dulcis, et dicta est Bethel, id est domus Dei. Item Deus dicitur inesse rebus per naturam, tribus modis. Per potentiam, per presentiam, per essentiam. Item per gratiam. Et hoc tribus modis. Inhabitatione, ut in iustis ; efficacia, ut in sacramentis ; mysterio, ut in columba. Item per unionem. Et hoc tribus modis. Ad naturam humanam, ut in Christo ; ad carnem, ut in sepulchro ; ad animam, ut in inferno. Item per gloriam. Et hoc tribus modis. In vi rationabili, in quantum veritas per cognitionem ; in concupiscibili, in quantum bonitas per dilectionem ; in irascibili, in quantum maiestas per reverentiam, et subiectionem. Item per corporalem presentiam. Et hoc in tribus modis. In utero Virginis per conceptionem ; in mundo per eruditionem ; in celo empyreo per fruitionem. Item per miraculorum operationem. Ex. 8.e. Digitus Dei est hic. Per devotam servitii exhibitionem, ut in claustro sanctorum virorum. Item per occultorum revelationem, hic. Item per vestigiorum eius excellentem representationem, ut in celo, in quo relucet maxime vestigium potentie, sapientie, et bonitatis divine. Isaie ult. a. Celum mihi sedes est. Item per nature identitatem, sic Pater in filio, et filius in patre. Io. 14.b. Nonne credis, quia ego in patre, et pater in me est ? Et dicit Hilar. propter nature unitatem dicitur hic. Item Deus est in seipso, ut Alpha et ῶ ; in mundo, ut creator, et recreator ; in Angelo, ut decor, et sapor ; in Ecclesia, ut paterfamilias in domo.
Numérotation du verset Gn. 28,moraliter 
marg.| Moraliter. {r} Vocavit itaque] etc. Isaac vocat Iacob, et mittit in Mesopotamiam, hoc est, Dominus vocat peccatores ad penitentiam. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Lc. 14.e. Exi cito in plateas, et vicos civitatis, et pauperes, ac debiles, cecos, et claudos introduc huc. Vocat autem Deus ad penitentiam, et ad regnum, sex modis. Interius, per inspirationem : Exterius, per Scripturas : Superius, per promissiones : Inferius, per comminationes : Anterius, per beneficia. Posterius, per flagella. Tot modis vocat pius pater, et adhuc renuimus respondere. Prv. 1.c. Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret ; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
marg.| {b} Igitur egressus Iacob] Iacob, id est iustus, egressus de Bersabee, id est de puteo peccatorum, de quo Ps. 68. Neque urgeat super me puteus os suum. Et bene dicitur Bersabee puteus septimus, propter septem criminalia, que sunt septem flumina Egypti. Is. 11.d. Percutiet eum in septem rivis. Hec sunt septem capita draconis. Apc. 12.a. Hi sunt septem populi, quos eiecerunt filii Israel de terra promissionis. Dt. 7.a. He sunt septem vie, de quibus Dt. 28.c. Per unam viam egredieris contra hostes, et per septem fugies. Hi sunt septem spiritus nequiores, de quibus Lc. 2.c. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca, etc. usque, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi :
marg.| {c} Pergebat Aran] que interpretatur sublimis. Et est rectus ordo, quod homo exiens de puteo peccatorum, ascendat in sublime virtutum, ut ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia. Is. 2.e. Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius.
marg.| {d} Cumque] etc. AUGUSTINUS In itinere dormire, est in via huius seculi ab impedimento actionum secularium quiescere. Iacob dormiens, Angelos vidit, quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt. De hoc somno, Ct. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat. Nota autem, quod dicit : Cum venisset ad locum quemdam, voluit quiescere post solis occubitum, non in die, quando laborandum est, ut faciunt voluptuosi, sed finito labore. Mt. 20.a. Cum sero factum esset, dicit Dominus vinee procuraturi suo, voca operarios, et redde illis mercedem. Sic debet esse post laborem requies. Sed Is. 14.d. Lucifer antequam laborasset, dixit : In celum conscendam, super astra celi exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti. BERNARDUS Miser, quid laborasti, ut sedere debeas ? Item nota quod dicit   [Ad locum quemdam] non ad loca. In multis enim locis non est requies, sed discursus. Is. 19.c. Miscuit Dominus spiritum vertiginis in medio, et errare fecerunt Egyptum.
marg.| {f} Tulit de lapidibus] Lapides sunt sancti in facto suo constantes, et firmi. Za. 9.d. Lapides sancti elevantur super terram eius. Tollere ergo de lapidibus unum, est aliquem Sanctorum imitari. Iob. 5.a. Voca, si est, qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorum convertere.
marg.| {g} Supponens capiti] GREGORIUS Caput ponit in lapide, qui Christo inheret mente, a terrenis remotus, ad superna intentus. Hic erubescere possunt religiosi, qui cervicalia mollia tanta ambitione querunt, et etiam dorsalia femoribus, et lumbis substernunt, ut si videas, putes sponsas, non monachos ibi sedere. Ez. 3.c. Ve qui consuunt pulvillos, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universe etatis.
marg.| {i} Viditque, etc. scalam] Scala, penitentia, sive vita claustralis, duo latera, vestis asperitas, et vite vilitas. Per vilitatem nec gloriam querimus, nec ignominias reputamus. HIERONYMUS Qui gloriam non querit, contumeliam non sentit. Per asperitatem, nec mollia querimus, nec molestias timemus, sicut dicit. Innitenti enim alteri lateri scale, periculosus est ascensus. Plerique vilitatem non curantes, mollitiem carnis amplexantur. Alii austeri secundum carnem, vilipendi nullatenus sustinent. Gradus huius scale sunt quatuor : Vite preterite recordatio, hinc pudor de peccato commisso, dolor de bono amisso, timor de supplicio preterito. Secundus gradus, est peccati abominatio, peccati dico cordis, oris et operis. Tertius gradus est peccati confessio, nuda, vera, voluntaria. Quartus gradus est satisfactio, Deo per orationem, sibi per carnis macerationem, proximo per eleemosynarum largitionem. Cacumen scale, quod tangit celum, pes glorie : Inferior pars scale, timor pene eterne.
marg.| {a} * Angelos] etc. Angeli ascendentes, et descendentes per hanc scalam, viri iusti, ascendentes per profectum de bono in melius, descendentes per humilitatem. Ct. 4.b. Vadam ad montem myrrhe, et ad collem thuris.
marg.| {b} Et Dominum] etc. Hoc est, quod Dominus penitentes confortat, pro bona penitentia, magna promittens premia. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis, que videntur, sed que non videntur.
marg.| {n} Ero custos] Ad similitudinem nutricis, que semper oculos habet ad puerum, quocumque pergat. Is. 49.d. In manibus meis descripsi te, muri tui ante oculos meos semper :
marg.| {n} Cumque evigilasset] etc. Iacob evigilat, quando claustralis surgit de contemplatione, et considerat vitam claustri, et penitentiam. Et tunc dicit.
marg.| {o} Vere Dominus] etc. In contemplationis enim otio, sepe fructus penitentie prelibatur.
marg.| {r} Quam terribilis est locus iste] id est penitentia, vel claustrum demonibus, scilicet et filiis eorum. Hoc est, quod legitur Iud. 7.f. quod Madianite perterriti, et turbati fugerunt, cum Gedeon, et socii eius lagenas, quas tenebant manibus, confregerunt.
marg.| {y} Tulit lapidem, quem supposuerat, etc. et erexit in titulum] Lapis Christus tunc capiti supponitur, quando eius humanitatem attendimus. Tunc erigitur in titulum, quando eius divinitatem recordamur. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo, id est fides humanitatis Christi in mente mea, et dextera eius amplexabitur me, id est virtus sue divinitatis, deducet me ad amplexus sponsi.
marg.| {a} Fundens oleum desuper] Super Christi passionem oleum devotionis, et compassionis debet fundi. Unde Io. 12.a. Maria unxit unguento pedes Iesu. Et Lc. 7.f.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_28)

Notes :