Capitulum 25

Numérotation du verset Gn. 25,1 

Abraham1 vero aliam duxit uxorem
1 Abraham] Abrâ P14417, Abraam X Π ΣM O P²
nomine Cethuram
Numérotation du verset Gn. 25,2 

que peperit ei Zamram et Iecsan2 et Madan et Madian et Iesboch3 et Sue.
2 Iecsan] Iexan hic et ubique Weber |
3 Iesboch Ω Rusch ] Iesboc Amiatinus etc. Clementina Weber |
Numérotation du verset Gn. 25,3 

Iecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim
et Lathusim
et Laomim4.
4 Laomim Ω Rusch Ed1530 ] Loom(m)im Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 25,4 

At vero ex Madian ortus est Epha et Opher
et Enoch et Abida et Eldaa, omnes isti5 filii Cethure.
5 isti Rusch ] hii Weber
Numérotation du verset Gn. 25,5 

Deditque Abraham cuncta que possederat Isaac.
Numérotation du verset Gn. 25,6 

Filiis autem
concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo
dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem.
Numérotation du verset Gn. 25,7 

Fuerunt autem dies vite Abrahe6 centum septuaginta quinque anni
6 Abrahe Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 25,8 

et deficiens mortuus est in senectute bona provecteque etatis
et plenus dierum
congregatusque est
ad populum suum.
Numérotation du verset Gn. 25,9 

Et sepelierunt eum
Isaac et Ismael filii sui
in spelunca duplici que sita est in agro Ephron filii Soor Ethei7 e regione Mambre
7 Ethei Rusch hic et quasi ubique] Hetthei Weber
Numérotation du verset Gn. 25,10 

quam8 emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est
8 quam Rusch ] quem Weber
ipse
et Sara uxor sua9.
9 sua Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 25,11 

Et post obitum illius
benedixit Deus Isaac filio eius
qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.
Numérotation du verset Gn. 25,12 

He sunt generationes Ismael filii Abrahe10 quem peperit ei Agar, Egyptia famula Sarre.
10 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
Numérotation du verset Gn. 25,13 

Et hec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth,
deinde11 Cedar et Abdeel et Mabsan12.
11 deinde Rusch ] dei Weber |
12 Mabsan] Mabsam Weber |
Numérotation du verset Gn. 25,14 

Masma quoque et Duma et Massa,
Numérotation du verset Gn. 25,15 

Adad et Thema, et13 Itur14 et Naphis et Cedma.
13 et Rusch ] om. Weber |
14 Itur] scrips., Iachur Rusch |
Numérotation du verset Gn. 25,16 

Isti sunt filii Ismael et hec nomina per castella et oppida eorum: duodecim principes tribuum suarum.
Numérotation du verset Gn. 25,17 

Et facti sunt anni vite Ismael centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
Numérotation du verset Gn. 25,18 

Habitavit autem ab Evila
usque Sur que respicit Egyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit
Numérotation du verset Gn. 25,19 

He quoque sunt generationes Isaac filii Abrahe15: Abraham genuit Isaac,
15 Abrahe Rusch ] Abraham Weber
Numérotation du verset Gn. 25,20 

qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam, filiam Bathuel Syri de Mesopotamia16 sororem Laban.
16 Mesopotamia Rusch Edmaior. ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 25,21 

Deprecatusque est Isaac17 Dominum pro uxore sua, eo quod sterilis esset18.
17 Isaac Rusch ] om. Weber |
18 sterilis esset Rusch ] inv. Weber |
Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebecce.
Numérotation du verset Gn. 25,22 

Sed collidebantur in utero eius parvuli.
Que ait: Si sic mihi futurum erat,
quid necesse fuit concipere? Perrexitque Rebecca19 ut consuleret Dominum
19 Rebecca Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,23 

qui respondens ait: Due gentes
in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur.
Populus quoque20 populum superabit
20 populus quoque Rusch ] populusque Weber
et maior serviet minori21.
21 serviet minori Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,24 

Iam tempus pariendi advenerat22
22 advenierat Rusch ] venierat Weber
et ecce gemini in utero eius23
23 eius Rusch ] om. Weber
reperti sunt.
Numérotation du verset Gn. 25,25 

Qui primus egressus est
rufus erat
et totus in morem pellis hispidus;
vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu
et idcirco appellavit eum Iacob.
Numérotation du verset Gn. 25,26 

Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli.
Numérotation du verset Gn. 25,27 

Quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi
et homo agricola;
Iacob autem vir simplex
habitabat in tabernaculis.
Numérotation du verset Gn. 25,28 

Isaac
amabat Esau
eo quod de venationibus illius vesceretur
et Rebecca
diligebat
Iacob.
Numérotation du verset Gn. 25,29 

Coxit autem Iacob pulmentum
ad quem cum venisset Esau de agro lassus
Numérotation du verset Gn. 25,30 

ait:
Da mihi de coctione hac rufa
quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom.
Numérotation du verset Gn. 25,31 

Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua.
Numérotation du verset Gn. 25,32 

Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Numérotation du verset Gn. 25,33 

Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ergo ei24 Esau et vendidit primogenita.
24 ergo ei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 25,34 

Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.

Capitulum 25

Numérotation du verset Gn. 25,1 
marg.| {l} Abraham vero duxit] etc. Dicunt Hebrei Ceturam nomen appellativum, et interpretatur copulata, vel coniuncta. Dicunt enim hanc fuisse Agar, que mortua Sara, de concubina transivit in uxorem. Et videtur Abrahe excusari etas, ne senex novis nuptiis lascivisse videatur. Sed non videtur velle littera, quod sit appellativum, cum dicat, nomine Ceturam : Unde videtur, quod fuerit proprium nomen mulieris. Item quod hec non fuerit Agar, videtur velle textus, ubi dicit quod Abraham filiis concubinarum pluraliter largitus est munera, et ita plures concubinas habuit, sc. Agar, et Ceturam. Item si Cetura esset eadem, que Agar, quando numerantur filii Ceture, nominaretur inter illos Ismael, quod non fit. Restat igitur, quod alia fuit Cetura quam Agar : Et ita dicit Isidorus in GLOSSA et Alcuinus.   [Abraham vero duxit aliam] etc. GLOSSA Hieronymi. Cetura Hebraice copulata, aut coniuncta. Unde Hebrei suspicantur mutato {1. 33ra} Δ nomine, eamdem esse Agar, que Sara mortua de concubina transierit in uxorem. Et videtur Abrahe excusari etas, ne senex novis nuptiis lascivisse arguatur. De Cetura autem nati filii Abraham, iuxta historicos Hebreorum, occupaverunt Troglodyten, et Arabiam usque ad maris rubri terminos. Dicitur autem Afer ex posteris Abrahe exercitum adversus Libyam duxisse, et ibi victor consedisse, a quo Africam (et debet scribi per unum f. secundum Priscia.) posteri eius nuncupaverunt. Isidor. All. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam, non propter incontinentiam, quia iam grandevus, nec propter filiorum procreationem, quia illi semen quasi stelle celi ex Isaac promissum erat : Sed sicut Agar, et Ismael figuraverunt carnales veteris Testamenti, sic Cetura, et filii eius Hereticos, qui se ad Testamentum novum existimant pertinere, sed utraque concubina, sola Sara uxor. Unde : Una est columba mea, etc. Ct. 6.c.
Numérotation du verset Gn. 25,2 
marg.| {a} Que peperit] quia iuvencula de sene concipere potest.
marg.| {b} Filii Dadan] etc. HIERONYMUS Assurim in negotiatores transferri putant. Lathusim in eris, ferrique metalla cudentes : Laomim Philarchos, id est princeps multarum Tribuum, et populorum. Alii ab hoc Assurim Syros dici putant, et a plerisque filiis Abrahe ex Cetura occupatas Indie regiones.
marg.| {e} Munera] temporalia.
marg.| {g} Ad plagam] etc. quia adversatur ei, de quo dicitur : Oriens nomen eius. Za. 6.c.
marg.| {h} Deficiens] ponitur hic in bono, sicut ibi : Defectio tenuit me, etc. Est enim defectus malus, cum quis cadit a bono.   [Deficiens mortuus] etc. Et est defectus bonus, cum quis deficit in malo. Et quanto quis magis senescit in opere bono, tanto magis defectum suum recognoscit. Ps. Defecit in salutare tuum anima mea. Et alibi : Concupivit, et deficit anima mea in atria Domini. Et nota processum Abrahe : De Hur Chaldeorum venit in Charram Mesopotamie, ibi mortuus est pater eius, inde venit in Sichem, que est in terra Chanaan, inde in convallem illustrem, inde iter Hethei, et Hai : inde in Damascum, inde fame cogente descendit in Egyptum, inde rediit inter Bethel, et Hai, inde ad convallem Mambre iuxta Hebron, ibi promissionem recepit de Isaac nascituro, inde peregrinatus est in Geraris, postea habitans in Bersabee, ibi natus est Isaac, inde profectus est in convallem Mambre, ibi mortuus est, et sepultus cum Sara uxore sua.
marg.| {1.33va} Δ {b} He sunt generationes] Hi populi ante filios Isaac computantur, cum sint de semine Abrahe : non tamen computantur in semine, quia prius est quod animale est, deinde quod spiritale. 1Cor. 15.f. Unde post computationem carnalium ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.
marg.| {c} Nabaioth] a quo regio a mari rubro usque ad Euphratem, Nabaiothea dicitur.
marg.| {d} Ab Evila] id est India, vel Ethiopia.
marg.| {e} Sur] quoque est solitudo inter Cades, et Barad. Supra 16.d. Extendens desertum usque ad mare rubrum, et Egypti confinia.
marg.| {f} Respicit Egyptum] regio, quam circuit Phison, ab Evila nepote Noe sic vocata est. Supra 10.d. Et est solitudo contra faciem Egypti.
marg.| {g} Filii Abraham] Hoc repetitur, ut sequentia commodius annectantur.
marg.| {i} De Mesopotamia] regio fertilis, que sic Grece vocatur, quia media inter duo flumina Tygrim, et Euphratem. Nam mesos medius, potamos fluvius dicitur, hinc hippotamos, id est fluvialis equus.
Numérotation du verset Gn. 25,21 
marg.| {k} Deprecatusque est Isaac] etc. Quamvis in Isaac promissa erat successio, tamen implenda erat precibus Dei prefinitio.
marg.| {o} Perrexitque Rebecca] etc. forsitan ad aram, quam erexit Abraham, vel ad secretum locum, in quo quietus oraret.
marg.| {p} Due gentes] id est Idumei, et Iudei.
marg.| {q} Et maior serviet minori] Ad litteram, Esau servivit Iacob, quando ei primogenita vendidit, vel quia eum persecutus est. Nam quod lima ferro, flagellum grano, fornax auro facit, hoc impius iusto. Hoc etiam impletum est, quando David superavit Idumeos, et tributarios sibi fecit. 2Rg. 8.d. Quod etiam prophetavit Isaac, quando benedixit minorem pro maiore.
marg.| {r} Iam tempus pariendi venerat, et ecce] etc. Hieronymus Ubi nos pilosum posuimus, in Hebreo habetur Seir. Unde Esau sicut alibi legitur Seir, id est pilo us dictus est. Is. 21.c. Ad me clamat ex Seir, etc.
marg.| {1.34ra} Δ {b} Rufus erat] id est vir sanguinum.
marg.| {e} Iacob autem vir simplex] Quod Grece dicitur aplastos, hoc Latini simplicem sunt interpretati, ab a quod est sine, et plastos quod est fictio. Proprie autem aplastos, non fictus : Unde quidam sine dolo interpretati sunt, dicentes : Erat Iacob sine dolo habitans in domo, ut magna sit questio, quomodo per dolum acceperit benedictionem, qui erat sine dolo. Sed ad figurandum aliquid magnum hec Scriptura premisit. Hic enim, maxime ibi, cogimur intelligere spiritualia, quia sine dolo erat, qui dolum fecit.
marg.| {h} Coxit autem Iacob pulmentum] etc. Hieronymus : Rubeum vel fulvum, Hebraice Edom dicitur. Ab eo autem, quod rubeo cibo Esau primogenita vendidit, fulvi, id est Edom nomen accepit.
marg.| {i} Da mihi de coctione] Stultus ardescit ex desiderio gule, propter vilem cibum.
marg.| {k} Lassus sum] Sap. 5.b. In via perditionis, et iniquitatis lassati sumus.
marg.| {m} Iuravit ei] GREGORIUS Sciendum autem, quod nos quinque modis vitium gule tentat. Aliquando enim indigentie tempora prevenit. Aliquando tempus non prevenit, sed cibos lautiores querit. Aliquando, que sumenda sunt, accuratius parari appetit. Aliquando qualitati ciborum, et tempori congruit, sed in quantitate sumendi mensuram excedit. Aliquando vero abiectum est, quod desiderat, sed tamen ipso estu desiderii deterius peccat. Ionathas mortis sententiam meruit, quia in gustu mellis constitutum tempus edendi antecessit. Populus ex Egypto ductus, in eremo occubuit, quia despecto manna petivit carnes, quas lautiores putavit. Filiorum Heli prima culpa est, quod ex voto eorum Sacerdotis puer non de more vellet coctas carnes de sacrificio accipere, sed coquendas querebat, quas accuratius exhiberet. Et cum dicitur : Hec fuit iniquitas Sodome, superbia, et saturitas panis, et abundantia, ostenditur inde periisse, quia cum vitio superbie mensuram refectionis excessit. Hinc Esau primogenita amisit, quia magno estu despicabilem cibum, id est lenticulam concupivit, neque cibus, sed appetitus in vitio est. Unde lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abiectiones cum reatu concupiscentie degustamus. Esau enim primatum pro lenticula perdidit, Elias in eremo virtutem carnes edendo servavit. Hinc diabolus, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam, causam esse damnationis intellexit, primum sibi hominem, non carne, sed pomo subdidit, et secundum pane tentavit. Hinc est, quod plerumque culpa Ade committitur, etiam cum vilia sumuntur. Neque enim Adam solus, ut pomo vetito abstineret, prohibitionem accepit. Cum enim alimenta saluti nostre contraria Deus indicat, ab his etiam quasi per sententiam vetat, et cum cupientes noxia tangimus, vetita gustamus. Ea vero sumenda sunt, que nature necessitas querit, non que edendi libido suggerit.
Numérotation du verset Gn. 25,1 
mystice
marg.| Mystice. {l} Abraham vero duxit uxorem nomine] etc. Abraham, Christus : Sara, Ecclesia Catholica : Agar, infideles Veteris Testamenti : Cetura Heretici Novi Testamenti, ac schismatici. Hoc autem quod Abraham in descensu etatis duxit uxorem, significat, quod virtus in infirmitate perficitur. 2Cor. 12.c. Et bene Sara mortua ducitur Cetura, quia primis Θ maioribus primitive Ecclesie, scilicet Apostolis, et aliis successerunt Heretici. 2Pt. 2.a. Fuerunt vero, et pseudoprophete in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis. Act. 20.f. dicit Paulus : Scio, quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi, et ex vobisipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se, propter quod vigilate. Mt. 7.b. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos, etc. Hoc figuratum fuit in Veteri Testamento in multis locis. Ex. 1.a. Mortuo Ioseph, surrexit rex novus super Egyptum, qui ignorabat Ioseph. Iud. 1.b. Mortuus est Iosue filius Nun, et surrexerunt alii, qui non noverunt Dominum, et opera, que fecerat cum Israel. Et bene Cetura significat hereticos. Interpretatur enim copulata, et Heretici omnes copulati sunt in unum, vinculo erroris. Iud. 15.a. Cepit Samson trecentas vulpeculas, caudasque earum inunxit, et facies ligavit in medio, quas igne succendens dimisit, ut huc illucque discurrerent. Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia, et compactum squamis sese prementibus, una uni coniungitur, et nec spiraculum quidem incedit per eas. Sir. 21.b. Stupa collecta, Synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. Item Cetura interpretatur thymiama, quod bene convenit hereticis, et schismaticis, qui non habent nisi odorem exterius, de sapore nihil. Odor bonorum purus est, et impermixtus, sed odor malorum mixtus est fetore. Ex. 5.d. Fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone. Amos 5.f. Proieci festivitates vestras, et non capiam odorem cetuum vestrorum. De odore bonorum. Eccl. 24.b. Quasi balsamum non permixtum odor meus. Cantici 1.a.a In odore unguentorum {1.33rb} tuorum curremus. Bernardus Si currit ad odorem, volaret ad gustum. Et inde est, quod contemplativi dicuntur aves volantes, quia gustant de sapore, sed activi tantum odorem sentiunt. Unde homines dicuntur currentes. Iob. 5.b. Homo natus ad laborem, et avis ad volandum nascitur. Exponitur et in bono, quod Abraham in senectute Ceturam ducit, quia quilibet iustus in sua senectute maxime odorem bone conversationis sibi debet assumere in uxorem, id est inseparabiliter, et ex illa generare sex filios, id est sex opera misericordie, que sunt : vestio, poto, cibo, tectum do, visito, solor. Mt. 25.c.
a Ct. 1, 3.
Numérotation du verset Gn. 25,5 
marg.| {c} Deditque, etc. Isaac] id est bonis dantur immobilia, quasi hereditas, quam pro nullo munere commutare volunt. Unde 3Rg. 21.a. dixit Achab Naboth : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam, et dabo tibi pro ea meliorem. Respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi. Ps. 52. Beata gens cuius est Dominus Deus eius.
Numérotation du verset Gn. 25,6 
marg.| {d} Filiis autem concubinarum] dedit mobilia. Os. 6.b. Quid faciam tibi Ephraim, quid faciam tibi Iuda, misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Ps. 75. Dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum, etc. Iste divitie, iste somnus, signa sunt : immo multis causa perpetue damnationis Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Consolatio enim temporalis via est ad cruciatum eternum : Et e converso, cruciatus temporalis, via est ad consolationem eternam. Lc. 16.g. Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala, nunc hic consolatur : tu vero cruciaris.
marg.| {f} Et separavit] etc. Hec est illa dolorosa separatio, de qua Mt. 25.c. Congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis, et statuet, etc.
marg.| {g} Ad plagam Orientalem] Mali habitant ad Orientem in hac vita : quia hic querunt delectationem, non attendentes illud Prv. 5.a. Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius : novissima autem illius amara quasi absinthium. Ez. 8.f. Vidi, et ecce quasi viginti quinque viri, dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem. Supra 4.c. Egressus Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad Orientalem plagam Eden, id est deliciarum. 1Rg. 14.d. legitur, quod Ionathas summitatem virge sue tinxit in melle, et applicuit ad os suum, et vix evasit, quod non fuerit interfectus. Quid igitur de illis, qui toti in deliciis sunt submersi ? Is. 27.b. In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum, et luctum.
Numérotation du verset Gn. 25,8 
marg.| {i} Plenus dierum] Boni implent dies suos bonis operibus, et implentur diebus suis, id est meritis operum suorum. Is. 65.d. Non erit ibi amplius infans dierum, et senex, qui non impleat dies suos : quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Mali vacuos habent dies, noctes vero plenas, quia qui male agit, odit lucem. Io. 3.c. Iob. 7.a. Ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
marg.| {k} Congregatusque est ad populum suum] Origenes dicit quod est quedam familia mitium, cui preest Moyses, quedam patientium, cui preest Iob, quedam continentium, cui preest Daniel. Et unusquisque congregabitur in morte ad familiam suam : Mitis cum mitibus, virgo cum virginibus, iracundus cum iracundis, luxuriosus cum luxuriosis. Lv. 25.b. Unusquisque rediet ad familiam suam pristinam, quia Iubileus est. Sir. 27.b. Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad illos, qui operantur illam, revertetur.
Numérotation du verset Gn. 25,9 
mystice
marg.| {l} Et sepelierunt eum Isaac] Abraham mortuus sepelitur a filiis in spelunca duplici : Et omnes Christiani Christum pro se mortuum debent abscondere in mente sua, in intellectu per iugem memoriam, et in affectu per compassionem. De memoria. Sir. 29.c. Gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris : dedit enim animam suam pro te. Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus Θ contradictionem adversum semetipsum, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Multum enim exercitatur ad bonum spiritus humanus ad recordationem Dominice Passionis. Unde 1Mcc. 6.d. Elephantis ostenderunt sanguinem uve, et mori, ad acuendos eos in prelium. Christo ergo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. De compassione inf. 37.g. Scissis Iacob vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum Ioseph multo tempore. Ita faciunt boni, qui per Iacob designantur, sed mali non curant. Am. 6.b. Bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph.
marg.| {a} Post obitum] Post mortem Christi multiplicatus est populus Christianus. Io. 12.d. Nisi granum frumenti, etc. Plures enim conversi sunt ad fidem post mortem Christi, quam per eius predicationem. Idc. 16.g. Multo plures interfecit Samson moriens, quam ante vivus occiderat.
marg.| {h} Duxit uxorem] Matrimonium Isaac et Rebecce, significat coniunctionem risus, spei, et patientie, que inseparabiliter debent coniungi in corde cuiuslibet fidelis. Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Unde et Rebecca soror Laban est, id est gaudii. Laban enim interpretatur candidatio. Recte autem dicitur, quod Rebecca venit de Mesopotamia, id est de medio aquarum, id est tribulationum, quia tribulatio patientiam operatur. Rm. 5.a. {1. 33vb} Item Abraham Deus pater, et Isaac Deus filius, qui copulat Rebeccam, id est humanam naturam, que in primo parente aruerat per peccatum, sed postea refloruit in Isaac, id est in Christo, qui sine peccato fuit. Et hoc est, quod Rebecca prius sterilis fuit, postea concepit. Totum processum nostri status, ostendit in se Christus. In conceptu floruit, sine peccato conceptus in utero Virginis : Unde et in Nazareth, quod interpretatur flos nutritus est. Postmodum fructificavit in predicatione, et miraculis. Tandem aruit in Passione, et postea refloruit in resurrectione. Et iterum fructificavit in Spiritus sancti missione. In hoc dedit exemplum, ut nos dupliciter fructificemus. Ante mortem, dum adhuc sumus in seculo per eleemosynarum largitionem. Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosynis. Deinde post mortem, quando intraverimus religionem per devotam orationem. Mt. 6.a. Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora patrem tuum.
marg.| {k} Deprecatusque est] Christus pro Ecclesia rogavit. Io. 17.b. Ego pro eis rogo, non pro mundo, id est amatoribus mundi. Et nota ordinem orationis Domini. Primo orat pro se : Pater venit hora, clarifica filium tuum. Secundo pro Apostolis, qui omnia propter ipsum dimiserunt : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Tertio pro omnibus credituris : Non pro eis rogo tantum, sed pro omnibus, qui credituri sunt per verbum eorum in me.
marg.| {l} Et dedit conceptum Rebecce] id est Ecclesie, que concipit per bonam voluntatem, et parit per operis executionem. Actuum 2.f. Quid faciemus viri fratres ? Ecce conceptus : Agite penitentiam. Ecce partus. Ecclesia concepit in die Pentecostes, quando recepit Spiritum sanctum. Actuum 2.a. Et habuit in utero, quamdiu fideles tempore persecutionis latebant, volentes, sed non audentes predicare, Is. 37.a. Dies tribulationis, et angustie, et correctionis, et blasphemie dies hec, quia venerunt filii usque ad portum, et virtus non est pariendi. Et Apc. 12.a. Mulier in utero habens, cruciatur, ut pariat. Et tunc etiam.
marg.| {m} Collidebantur in utero eius parvuli] Ecclesie. Actuum 6.a. In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Grecorum adversus Hebreos. Et 11.a. eiusdem : Colligitur Petrus, et duriter increpatur, eo quod transisset ad gentes. Et 13.g. Facta est dissensio inter Paulum, et Barnabam. Adhuc hodie dirumpitur uterus Rebecce, id est Ecclesie, filiis certantibus, quis primo egrediatur in lucem prelationis, ut clamare valeat merito.
marg.| {n} Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere]  ? Duo parvuli, qui colliduntur in utero Rebecce, sunt boni, et mali in gremio Ecclesie, inter quos pugna perpetua. Apocalyps. 14.b. Factum est prelium magnum in celo, id est in Ecclesia, Michael, et Angeli eius, id est boni preliabantur cum dracone, id est cum malis, et draco pugnabat, et Angeli eius, id est mali. Vel Isaac animus iusti. Uxor eius caro. Pro cuius sterilitate, animus orat ad Dominum, et concipit caro fructum bonorum motuum. Duo parvuli sunt duo genera motuum, bonorum, scilicet et malorum. Prius egreditur malus ; nam prius est, quod animale est. Deinde quod spiritale. 1Cor. 15.f. Iacob tenet plantam Esau, quia bonus motus nititur retrahere malum motum, ne procedat in consensum.
marg.| {a} Θ Qui primus egressus] Primi egrediuntur, qui prima querunt, et amant, id est temporalia, sicut pueri, qui libentius comedunt fructus virides quam maturos. Eccles. 10.c. Ve terre, cuius rex puer est, et cuius Principes manu comedunt. Is. 28.b. Quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. Mt. 23.a. Amant primos recubitus in cenis, primas cathedras in Synagogis, et salutationes in foro. Prv. 28.c. Qui festinat ditari, non erit innocens.
marg.| {b} Rufus erat] Sine additione sumitur in malo, ut hic, cum additione vero sumitur in bono. Unde 1Rg. 16.c. Erat David rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie. Esau interpretatur quercinus, et significat steriles in bono. Quercus enim arbor est sterilis, nec fert fructum nisi porcorum. Is. 1.g. Erubescetis super hortis, quos elegeratis, cum fueritis velut quercus defluentibus foliis.
marg.| {c} Protinus alter] Spirituales tenent plantam malorum, id est retinent, ne pes eorum ad malum currat. Iob. 18.b. Tenebitur planta eius laqueo. Vel quia illud, quod sub planta est, conculcatur. Iacob manu tenet plantam Esau, quia {1. 34rb} quod boni eligunt ad operandum, mali abiiciunt, et conculcant tamquam vile.
marg.| {d} Factus est Esau] GREGORIUS. Venatio Esau, vitam illorum significat, qui exterioribus voluptatibus fusi, carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores seculi, tanto colunt exteriora, quanto interiora sua inculta relinquunt. Prv. 24.d. Per agrum pigri hominis transivi, et per vineam viri stulti, et totam repleverant urtice : Et nota quod est venatio avium, qua scilicet mali persequuntur bonos. Lam. 3.f. Venatione ceperunt me, quasi avem inimici mei. Et est venatio ferarum, qua scilicet boni venantur malos. Ier. 16.d. Mittam eis venatores multos, et venabuntur, ut eos de omni monte, id est de omni superbia, et de omni colle, id est de omni avaritia, et de cavernis petrarum, id est de luxuria. Isaac libenter vescitur de venatione, id est eleemosynas divitum huius seculi libenter recipit Christus. Item de venatione libenter comedit, quia Christus in tribulatione, et patientia bonorum delectatur.
marg.| {f} Isaac amabat Esau] id est Dominus videtur amare reprobos, quibus dat temporalia. Mal. 2. Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Ita dicunt stulti. Ps. 72. Si dicebam, narrabo sic, ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
marg.| {g} Et Rebecca diligebat Iacob] id est Ecclesia simplices, qui habitant in tabernaculis sue conscientie fovet, et nutrit. Iob. 1.a. Vir erat in terra Hus nomine Iob, et erat ille vir simplex, et rectus. Mt. 10.b. Estote prudentes ; sicut serpentes, et simplices, sicut columbe.
marg.| {i} Da mihi de coctione] In hoc contractu significatur, quod reprobi propter lenticulam, id est temporalia, vendunt eternam hereditatem. Lam. 1.d. Omnis populus gemens, et querens panem, dederunt queque pretiosa pro cibo, ad refocillandam animam suam. Bernardus Non plus satiatur cor hominis auro, quam corpus vento. Unde Os. 12.a. Ephraim pascit ventum, et sequitur estum. Et numerat hic GREGORIUS quinque modos, quibus fit vitium gule. Prepropere, laute, nimis, ardenter, studiose. Mel Ionathe. 1Rg. 14. Carnes eremi. Nm. 11. Panes sodomite, Ez. 16. Lens Esau. Gn. 25. Phinees arguit olla gulam. 1Rg. 2. Sed videtur, quod Iacob peccaverit dupliciter. Primo, quia non fecit illud mandatum, cum posset : Pasce fame morientem, si non paveris, occidisti. Secundo, quia emit primogeniture ius, quod est spirituale. Solutio. Ad primum dicimus, quod Esau laborabat vitio gule, non necessitate nature. Ad secundum dicimus, quod Iacob non emit ius primogeniture, sed redemit. Revelatum enim fuit ei, quod sibi debebatur. Alii dicunt, quod ius primogeniture non erat spirituale, tamen erat ei annexum spirituale, scilicet ius benedicendi. Unde sicut non peccat, qui emit fundum, cui est annexum ius patronatus, quia spirituale transit cum principali, ita nec Iacob. Consistit autem ius primogeniture in quinque. In veste speciali, quia induebatur primogenitus in sacrificiis offerendis. In finali benedictione patris. Item in benedictione, qua in solemnitatibus, et conviviis benedicebat. Item duplam portionem recipiebat in ferculis, et in divisione hereditatis. Item Dominus erat aliorum. Et duraverunt hec primogenita usque ad Aaron, et tunc cesserunt Domino.
marg.| {l} En morior] Mali se mori estimant, si temporalibus non abundant. Is. 50.b. Computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_25)

Notes :