Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Gn. 17,1 

Postquam vero nonaginta1 et novem annorum2
1 vero nonaginta] .XX. P14417 |
2 novem annorum] inv. ΩM |
esse3 ceperat4 apparuit5 ei Dominus6* dixitque ad eum7: Ego Dominus8 omnipotens.
3 esse] om. ΩM* |
4 ceperat] + Abram P* cum hebr. LXX Lugd. |
5 apparuit] + que ΨD |
6 Dominus Weber ] Deus Ed1455 Rusch |
7 ad eum] ei Deum ΦZ* |
8 Dominus ΘM* Ed1455 Rusch ] Deus Weber |
Ambula9 coram me
9 Ambula] Ambulans ΨM*
et esto perfectus.
Numérotation du verset Gn. 17,2 

Ponamque fedus meum
inter me et te et multiplicabo te
vehementer nimis.
Numérotation du verset Gn. 17,3 

Cecidit Abram pronus
in faciem
Numérotation du verset Gn. 17,4 

dixitque eiDeus: Ego sum
et ponam10 pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
10 ponam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,5 

nec ultra vocabitur nomen tuum Abram,
sed appellaberis Abraham
quia patrem multarum gentium constitui te.
Numérotation du verset Gn. 17,6 

Faciamque te crescere
vehementissime et ponam te11 in gentibus
11 te Rusch ] om. Weber
regesque ex te egredientur.
Numérotation du verset Gn. 17,7 

Et statuam pactum meum
inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis federe sempiterno
ut sim Deus tuus
et seminis tui post te.
Numérotation du verset Gn. 17,8 

Daboque tibi et semini tuo
post te12 terram peregrinationis tue omnem terram Chanaan in possessionem eternam.
12 post te Rusch ] om. Weber
Eroque Deus eorum.
Numérotation du verset Gn. 17,9 

Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum
et semen tuum
post te in generationibus suis.
Numérotation du verset Gn. 17,10 

Hoc est pactum meum13
13 meum Rusch ] om. Weber
quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te.
Circumcidetur
ex vobis omne masculinum
Numérotation du verset Gn. 17,11 

et circumcidetis carnem preputii vestri
ut sit in signum federis inter me et vos.
Numérotation du verset Gn. 17,12 

Infans octo dierum
circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus
quam empticius
circumcidetur et quicumque
non fuerit de stirpe vestra.
Numérotation du verset Gn. 17,13 

Eritque pactum meum in carne vestra
in fedus eternum.
Numérotation du verset Gn. 17,14 

Masculus cuius preputii caro circumcisa non fuerit,
delebitur anima illa
de populo suo
quia pactum meum
irritum fecit.
Numérotation du verset Gn. 17,15 

Dixitque14 Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai
14 dixitque Rusch ] dixit quoque Weber
sed Saram.
Numérotation du verset Gn. 17,16 

Et benedicam ei
et ex illa
dabo tibi filium cui benedicturus sum
eritque in nationes
et reges populorum
orientur ex eo.
Numérotation du verset Gn. 17,17 

Cecidit Abraham in faciem
et risit
dicens in corde suo dicens15: Putasne centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet?
15 dicens Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,18 

Dixitque ad Dominum16: Utinam Ismael vivat coram te.
16 Dominum Rusch ] Deum Weber
Numérotation du verset Gn. 17,19 

Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac.
Et constituam pactum meum
illi in fedus sempiternum et semini eius post eum.
Numérotation du verset Gn. 17,20 

Super Ismael
quoque exaudivi te,
ecce benedicam ei
et augebo et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit
et faciam illum crescere17 in gentem magnam.
17 crescere Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 17,21 

Pactum vero meum
statuam ad Isaac,
quem pariet tibi Sara
tempore isto
in anno altero.
Numérotation du verset Gn. 17,22 

Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo,
ascendit Deus
ad18 Abraham.
18 ad X O ΠC ΣT* M* ΦR*A*P* ΨDF Cor1=Cor3 (hebr. anti. habent AB ABRAHAM sed moderni aliqui habent AD ABRAHAM et Andreas exponit utrumque) ΩM] ab Weber
Numérotation du verset Gn. 17,23 

Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum
et omnes vernaculos domus sue universosque quos emerat et19 cunctos mares ex omnibus viris domus sue et circumcidit carnem preputii eorum statim in ipsa die,
19 et Rusch ] om. Weber
sicut preceperat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 17,24 

Abraham20 nonaginta novem erat annorum
20 Abraham Rusch ] om. Weber
quando circumcidit carnem preputii sui.
Numérotation du verset Gn. 17,25 

Et Ismael filius eius tredecim annos
impleverat tempore circumcisionis sue.
Numérotation du verset Gn. 17,26 

Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius
Numérotation du verset Gn. 17,27 

et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii et alienigene, pariter circumcisi sunt.

Capitulum 17

Numérotation du verset Gn. 17,1 
marg.| {q} Postquam vero] etc. In hoc capitulo continetur mutatio nominis Abram, et Sarai, et pactum circumcisionis.
marg.| {r} Ego Deus] qui possum humiliare, et exaltare.
marg.| {t} Ambula coram me] Prv. 4.d. Vias, que a dextris sunt, novit Dominus, perverse vero sunt, que sunt a sinistris. {1. 21vb}   [Ambula coram me] secundum placitum meum.
marg.| {u} Esto perfectus] <Glossa> interlinearis ut non timore, sed amore servias.
marg.| {x} Ponamque fedus] <Glossa> interlinearis promissionem.
marg.| {1. 22ra} Δ {b} Cecidit Abram] Simile Dn. 10.b. Boni cadunt in faciem humiliando se in conspectu Dei, videntes ubi cadunt, in quo discretio. Philipp. 3.c. In anteriora se extendentes posteriorum obliti. Mali cadunt retro, non videntes ubi cadunt. Sir. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat. De quo casu infra 49.c. Fiat Dan coluber in via, Cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.
marg.| {c} Ego sum] <Glossa> interlinearis immutabiliter.
marg.| {d} Et pactum meum tecum] quasi dicat, sicut ego sum immutabilis, ita et pactum meum tecum immutabile erit.
marg.| {e} Nec ultra vocabitur] Dicunt Hebrei, quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, he, litteram Abrahe, et Sare addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est pater excelsus, postea dictus est Abraham, quod est pater multarum, nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum, quod cum apud Grecos, et nos a littera videatur addita, apud Hebreos, he littera addita dicatur, idioma enim Hebree lingue, he, consuevit scribere, et a. legere, sicut e contrario, he, pronunciare. a. scribere.
marg.| {f} regesque] David, Ezechias, et alii bene se, et subditos regentes.
marg.| {g} Pactum] circumcisionis, scilicet.
marg.| {h} Federe sempiterno] Non quod circumcisio sempiterna fuerit, et in perpetuum observanda, sed figuratum per circumcisionem, sempiternum est, scilicet munditia cordis.
marg.| {i} Deus tuus] voluntate, qui sum potestate.
marg.| {k} Possessionem eternam] <Glossa> interlinearis quia aliquid eternum per eam figuratur. Vel   [eternam] id est in hoc seculo habendam   [Possessionem eternam] AUGUSTINUS Scriptura vocat eternum, cuius finis non constituitur, aut quod non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, id est quod ita fit, quod iterum sit agendum, quantum pertinet ad agentem, sicut celebratio Misse, et huiusmodi, que ita fit, ut semper sit facienda tempore suo. Dicitur etiam eternum, quod fine caret, et principio, et quod cum seculo durat, quantum pertinet ad curam, vel potestatem facientis. Undea : « Serviet eternum, qui parvo nesciet uti ».
a Versus.
marg.| {l} Circumcidetur] Modo exponit pactum. GLOSSA STRABI. Tribus de causis hoc precipitur Abrahe. Primo, ut per obedientiam mandati placeat, per cuius prevaricationem Adam displicuerat. Secundo, ut hoc signo a ceteris nationibus discerneretur. Tertio, ut in eo membro circumcisus, quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam, et impudicitiam rescindendam cognosceret. Vel propter remedium originalis peccati, et propter mysterium, ut sicut in carne, sic in corde fiat in Baptismo, in penitentia, et in generali resurrectione plenissime. Et sicut hic in circumcisione nomen novum impositum est Abrahe, et Sare, sic Hebrei in circumcisione semper imponunt nomina pueris, et nos in Baptismo.
marg.| {1. 22va} Δ {c} Masculus, cuius preputii caro] etc. Omnis homo de stirpe vestra aut circumcidetur, aut de vobis expelletur.   [Masculus, cuius preputii caro] Isidorus. Queritur, quomodo pueri incircumcisi, qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt, perire debeant ? Sed quia pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes non proprie, sed originaliter peccatores, ideo pereunt omnes, qui per regenerationem non liberantur. HIERONYMUS. Queri solet, quomodo femine salvabantur, que non circumcidebantur ? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisione viri sancti mundabantur. Act. 15.b. Fide purificans corda eorum.
marg.| {d} Irritum fecit] id est reus est pacti irriti facti per Adam. Reus dico originalis peccati.
marg.| {e} Sed Saram, et benedicam ei] HIERONYMUS Errant, qui putant primum Saram per unum, r. scriptam fuisse, et postea additum esse alterum, r. Et quia, r. apud Grecos centum significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum, et utcumque velint vocabulum commutatum, non Grecam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebreum enim est. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, Etymologiam sumit vocabuli ex altera. Sarai ergo primum vocata est, per Schin, Res, Iod. Sublata ergo Iod, addita est, He, littera, que per, a. legitur ? et vocata est Sara. Antea enim dicebatur princeps mea, quasi unius familie mater, postea absolute princeps omnium, scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur, eam prius lepram fuisse vocatam, et postea principem, cum lepra Sarat dicitur, quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed in Hebreo penitus est diversa. Scribitur enim per, Samech, et Ayn, et Res, et Tau, quod a tribus superioribus, id est Schin, Res, He, quibus scribitur Sara, manifeste distat.
marg.| {f} Cecidit Abraham] etc. HIERONYMUS Post paululum sequitur.   [Et vocabis nomen eius Isaac] qui risus interpretatur, de risu Abrahe, non de risu Sare. Postquam enim ex risu Abrahe vocatus est filius eius Isaac, legitur Saram risisse.
marg.| {g} Risit in corde] <Glossa> interlinearis Gavisus est, unde filius eius Isaac risus vocatur.
marg.| {h} Putasne] <Glossa> interlinearis Applaudendo dicit, non disceptando. Rm. 4.d. Nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam esset centum annorum, et emortuam vulvam. Sare.
marg.| {i} Ismael] Per Ismaelem Iudaicus populus designatur, pro quo antiqui patres rogaverunt, ne penitus excecaretur.
marg.| {n} Super Ismael] Hier. Sciendum, quod quatuor in veteri Testamento suis nominibus aperte antequam nascerentur, vocati sunt, videlicet
Ismael, supra 16.c.
Isaac, ut hic
Sanson. Iud. 13.a.
Iosias. 3Rg. 13.a.
Lege scripturas, hoc dicit. Quia in <libro> Iudicum secundum litteram nostram non habetur impositio nominis Sansonis expresse, sed secundum Septuaginta.
marg.| {o} Benedicam ei, et augebo] etc. Ismael benedicitur benedictione sinistre, Isaac benedictione dextre, sicut infr. 27.d. Legitur, quod Isaac benedixit Iacob. Det tibi Deus de rore celi, id est spiritualium abundantiam, et de pinguedine terre, id est temporalium affluentiam. Esau prius dicitur : Det tibi Deus de pinguedine terre, quam principaliter affectabat. Ad Isaac.
marg.| {l} Constituam pactum meum] etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo, scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem, et Baptismum generavit.
marg.| {m} In fedus sempiternum] quia eterne vite possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum celi semper possidebit.
marg.| {1. 23ra} Δ {a} Ascendit Deus ab Abraham] id est discedens ab eo ascendit. Ascensus iste notat, quod quanto magis homo divina perscrutatur in corde suo, tanto magis incomprehensibilem se ostendit Deus. Unde : Accedet homo ad cor altum, etc. Hoc autem quod Abraham omnes vernaculos circumcidit, significat, quod nullus excluditur a spirituali circumcisione, nisi ipse spontaneus se excludat, non enim personarum acceptor est Deus, etc. Act. 10.e.
marg.| {b} Vernaculos domus sue] Vernaculus, dicitur domi nutritus : Emptitius, in propria persona emptus : Originarius, qui nunc servus glebe dicitur, scilicet colonus.
marg.| {c} Statim in ipso die] <Glossa> interlinearis quia obedientia complenda est sine mora.
marg.| {q} Postquam vero] etc. Abram accedens ad centenarium annorum, recepit promissionem de habendo filio, scilicet Isaac, et mutationem nominis, in quo signatur, quod homo accedens ad perfectionem morum, recipit promissionem de habendo risu eterno, et mutationem nominis, et dilatationem. Unde Iacob transito Iaboch, quod interpretatur pulvis, vel lucta, vocatur Israel. Os. 1.d. Et erit in loco, ubi dicetur eis : non populus meus vos, dicetur eis filii Dei viventis. Ecce mutatio nominis. Primo enim non populus, modo filii dicuntur Dei :
marg.| {r} Dominus] Hic notatur profectus in gratia.
marg.| {s} Ego Deus] ecce status incipientium :   [Ambula] proficientium.   [Esto perfectus] perfectorum. Deus interpretatur videns. Hic igitur duo consideranda sunt, que dicit :   [Ego Deus omnipotens] Coram vidente erubescimus peccare. Coram potente timemus. Pudorem igitur, et timorem nobis incutit, cum dicit : Ego sum Deus omnipotens. Eccl. 15.d. Fortis in potentia, et videns omnes sine intermissione. Oculi Domini ad timentes eum. Pudor igitur videntis, et timor potentis nos revocent a peccato. Quia vero declinare a malo non sufficit, nisi fiat bonum, subditur :
marg.| {t} Ambula coram] id est secundum beneplacitum. Mi. 6.c. Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid requirat Dominus a te, utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare coram Deo tuo. Boethius in consolatione Philosophie, magna est nobis necessitas bene agendi, si dissimulare non volumus, quia cuncta agimus ante oculos iudicis cuncta cernentis.
marg.| {x} Ponamque fedus] Hic promittit Deus pater omnibus fidelibus dare, scilicet filium suum in fedus pacis, et reconciliationis. Is. 49.c. Dedi te in fedus populi mei. Filius dicitur fedus inter nos, et patrem, quia medius, unde mediator Dei, et hominum est, et dicitur. 1Tim. 2.d. Item federis signum in altum ponitur, et ipse in alto suspensus est, inter celum, et terram, ut iram patris in se reciperet, opponens se pro nobis. Ps. 87. In me transierunt ire tue, etc. Sap. 18.c. Commotio in eremo facta est multitudinis, sed non diu permansit ira tua : Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, servitutis sue scutum opponens, et orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit ire tue, et finem imposuit necessitati. Ita fecit Christus, sicut facit mater, quando pater vult filium verberare, sub pallio suo protegit eum. Is. 49.a. Sub umbra manus sue protexit me. Manus patris, filius, quia pater per filium operatur. Umbra manus, caro Christi, cuius fossis abscondi perutile est. Is. 2.c. Ingredere in petram, et abscondere in fossa homo a facie timoris Domini. Umbra illa est sana, que est in fossis terre, et ideo desiderat sponsa. Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi, ne terror ire tue terreret me. Arbor enim estum continet in se, et protegit sedentes sub se. Ex. 33.d. Protegam te dextera mea, donec transeam, tollam manum meam, et videbis posteriora mea, id est fidem incarnationis habebis : Et ego protegam te dextera mea, id est filio meo.
marg.| {a} Multiplicabo] etc. Nimis subito multiplicata est Ecclesia. Et timendum est, quod vitiis. Multiplicatio enim temporalium, ut dicitur, innuit diminutionem spiritualium. Is. 9.a. Multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam. Et dicit BERNARDUS super hoc. Vere non magnificasti letitiam, cum nihil minus appareat decessisse meriti, quam muneris accessisse.
marg.| {b} Cecidit] Audita promissione multiplicationis, humiliatur Abraham, quasi gratias agens Deo, a quo omnia recognoscit Ecclesiast. 1.b. Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. Et quia se humiliavit Abraham in promisso, ampliatur, et confirmatur promissio. Unde subditur.
marg.| {c} Ego sum, et pactum meum tecum] quasi dicat, sicut ego sum immutabilis, sic promissio tibi facta. Unde super illud. Respexit Deus humilitatem ancille sue, dicit BERNARDUS ; Quo merito queris ? quia mentem eius meritum {1. 22rb} non occupabat humanum, quo minus influeret Dei gratie plenitudo. Invenit gratia vas vacuum, et affluenter intravit. Etiam Phariseus vacuus recessit, quia plenitudinem simulavit. Publicanus vero, qui se exinanire, et vas, vacuum exhibere curavit, gratiam retulit ampliorem. Lc. 18.c.
marg.| {d} Pactum meum] Dominus init pactum cum prelato, aliter non posset fieri pater multarum gentium. 1Cor. 15.d. Gratia Dei sum id, quod sum. De hoc pacto. Is. 22.f. Vocabo Eliachim servum meum ; filium Elcie, et induam eum tunica tua, id est potestate prelationis. Eliachim enim interpretatur, Dei mei resurrectio, et prelatus debet resuscitare animas morientes.
marg.| {e} Nec ultra vocabitur] Non vult Dominus, ut prelatus attendat gradum sue dignitatis, et vocari se velit Abraham, id est pater excelsus, immo servus servorum, ut omnibus serviat. 1Cor. 9.c. Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci. Et Christus qui erat pater excelsus, factus est servus, qui cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Philippen. 2.a.
marg.| {l} Circumcidetur] In carnali circumcisione spiritualis nobis indicitur. Indicitur in presenti, et prefiguratur futura, quando omnis corruptio abscindetur a nobis, quando, scilicet mortale hoc induet immortalitatem, etc. 1Cor. 19.g. In presenti etiam nobis duplex circumcisio pretenditur, mentis, et carnis, id est interiorum, et exteriorum, que ministerio corporis fiunt. Et hec duplex circumcisio notatur Ez. 44.b. ubi dicitur : Sufficiant vobis scelera vestra domus Israel, quia inducitis filios alienos incircumcisos carne, et corde, id est cogitatione, et opere, in sanctuarium Domini. Hic arguitur, qui malis dat beneficia Ecclesiastica. Debet autem circumcidi lingua, ne loquatur falsa, vel otiosa. Pes, ne currat ad illicita. Manus, ne accipiat libenter munera, et ne perpetret mala. Auris, ne audiat sanguinem, id est detractionem. Oculus, ne videat vanitatem. Is. 33.b. Quis ex vobis habitabit cum ardoribus sempiternis, id est in gloria, ubi omnes caritate ardebunt ? Et cum vellet dicere, circumcisi, dixit, in modum circumcisionis. Qui ambulat in iustitiis. Ecce pedum circumcisio. Qui loquitur veritatem. Ecce lingue. Qui proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, Ecce manus. Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem. Ecce aurium. Et claudit oculos suos ne videat malum, Ecce oculorum. Malum autem dico omne illicitum. GREGORIUS Non licet intueri, quod non licet concupisci. Dominus duobus modis circumcidit nos, Baptismo, et immissione tribulationum, ut bene purgetur sanies vulneris nostri, quo fuimus vulnerati in Adam.
marg.| {m} Omne masculinum, et circumcidetis carnem preputii vestri] etc. Masculi, id est boni, sive opera bona, iubentur circumcidi, de feminis non iubetur, id est de malis. Mala enim non circumcidi, sed penitus debent abscindi. Unde de Asa rege Iude legitur 3Rg. 15.b. quod abstulit omnes effeminatos de terra. Non sic Pharao, sed mares proiecit, et abscidit, et feminas reservavit. Ex. 1.c. Hec est circumcisio diaboli. In circumcisione Domini, boni circumciduntur, id est purgantur. Mal. 3.b. Sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, id est bonos, qui addiderunt fidei opera bona. Io. 15.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Non enim est opus nostrum tam bonum, quin purgatione indigeat. Omnes enim iustitie nostre, quasi pannus menstruate. Is. 64.c. * GREGORIUS: Bona nostra non sunt pure bona, sed mala nostra sunt pure mala. Sed quid est, quod carnalis circumcisio in {1. 22vb} instrumento generationis carnalis fieri iubetur, nisi quod, et instrumentum spiritualis generationis circumcisione indiget, hoc est lingua. Prv. 18.d. Mors, et vita in manibus lingue. Et dicit BERNARDUS Si sola vita esset in lingua, non esset circumcisio facienda, si sola mors, non circumcisione opus esset sed abscisione. De hac circumcisione dicit Eccl. 22.d. Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum ? Et dicit beatus BERNARDUS Bene signaculum certum, ut nec vitalem edificationem clausura damnet eterna, nec rursus lethalis pernicies liberum sortiatur egressum.
marg.| {a} Ut sit in signum federis] etc. Veri amici in signum federis, et amoris servare solent ad invicem aliqua insignia, et munuscula sibi ad invicem data. Unde Christus, qui vere amicus noster est, cicatrices vulnerum, que propter nos sustinuit, adhuc reservat, et nos servare debemus tribulationis, laboris, et doloris insignia, in signum federis, et amoris inter nos, et ipsum. Hoc est, quod 4Rg. 2.c. Elias pallium suum reliquit Eliseo. Pallium Christi, tribulatio, et angustia. Pallium circumcidat, et Christus dicit. Tribulatio, et angustia invenerunt me. Applicemus igitur nobis hoc pallium, et ornemur eo. Ier. 31.a. Tympanis tuis ornaberis, id est mortificatione carnis.
marg.| {b} Infans octo dierum] Qui sint isti octo dies, moraliter ostenditur. 2Ptr. 1.b. ubi enumerantur octo virtutes, que se habent ad spiritualem circumcisionem omnino, sicut octo dies ad carnalem. Prima est fides. Et fide nascimur spiritualiter, et vivimus. Iuxta illud Habacuc. 2.a. Iustus, ex fide sua vivet. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et spiritu, id est fide, que datur in aqua baptismi a Spiritu sancto. Secunda est virtus, id est strenuitas operis, que bene sequitur fidem, quia fides sine operibus mortua est. Iacob. 2.d. Sed quia non quecumque opera sunt vita fidei, sed tantum illa, que discrete facta sunt, recte tertio ponitur scientia, tamquam tertia dies. Sicut enim opus vita est fidei, ita discretio est vita operis. Quarta dies est abstinentia, per quam declinatur malum. Et ita in his quatuor perfecta iustitia monstratur. Quinta dies est patientia, que, si declinari non potest malum, equanimiter sustineatur. Sexta est pietas, qua homo non solum malis aliorum compatitur, sed etiam illis bona sua communicat. Et rectus est ordo. Viri enim Evangelici non solum mala sustinent a malis, sed illis benefaciunt. Mt. 5.g. Benefacite his, qui oderunt vos. Sed quia multi etsi mala patienter sustineant, et bona sua libenter communicent, tamen aliquando turbantur. Et ideo recte septimo ponitur fraternitatis amor, quasi septima dies, quo pax cum hominibus servatur. Octava dies, caritas, in qua omnino circumcidetur puer, omnia propter Deum abiiciens. Caritas enim non querit, que sua sunt. His octo diebus, octo effectus spiritualis circumcisionis respondent. Primus est contemptus divitiarum. Secundus fuga dignitatum. Tertius erga carnales non affici. Quartus, contumelias non timere. Quintus, iniurias tolerare. Sextus, dolores, et angustias corporales cum gaudio sustinere. Septimus, non horrere mortem. Octavus, non timere ignominiam. Hos effectus ponit AUGUSTINUS in quadam auctoritate de doctrina Christiana, loquens de Christo. Satellites voluptatum, divitias perniciose populi appetebant. Pauper esse voluit. Honoribus, et imperiis inhiabant. Rex fieri noluit. Carnales filios suos magnum bonum putabant. Tale coniugium, prolemque contempsit, contumelias super abyssum horrebant. Omne genus contumeliarum sustinuit : Iniurias esse intolerabiles arbitrabantur. Que maior iniuria, quam iustum, innocentemque damnari ? Dolores corporis execrabantur. Flagellatus, atque cruciatus est. Mori metuebant. Morte mulctatus est. Ignominiosissimum genus mortis putabant crucem. Crucifixus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_17)

Notes :