Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Gn. 5,1 

Hic est liber generationis Adam. In die
qua creavit Deus
hominem ad similitudinem Dei
fecit illum.
Numérotation du verset Gn. 5,2 

Masculum et feminam creavit eos
et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam
in die qua creati sunt.
Numérotation du verset Gn. 5,3 

Vixit autem Adam centum triginta annis
et genuit filium1
1 filium Rusch ] om. Weber
ad imaginem et similitudinem suam vocavitque nomen eius Seth.
Numérotation du verset Gn. 5,4 

Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,5 

Et factum est omne tempus quod vixit Adam
nongenti triginta anni2 et mortuus est.
2 nongenti triginta – anni Rusch (noningenti)] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 5,6 

Vixit quoque Seth
centum quinque annos et genuit Enos.
Numérotation du verset Gn. 5,7 

Vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,8 

Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,9 

Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
Numérotation du verset Gn. 5,10 

Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,11 

Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,12 

Vixitque3 Cainan
3 vixitque Rusch ] Vixit quoque Weber
septuaginta annis et genuit Malaleel.
Numérotation du verset Gn. 5,13 

Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel octingentos quadraginta annis4 genuitque filios et filias.
4 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,14 

Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,15 

Vixit autem Malaleel
sexaginta quinque annis5 et genuit Iared.
5 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,16 

Et vixit Malaleel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,17 

Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,18 

Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch.
Numérotation du verset Gn. 5,19 

Et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentis annis6 et genuit filios et filias.
6 octingentis annis Rusch ] octingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,20 

Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,21 

Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalem7.
7 Mathusalem Rusch ] Mathusalam hic et ubique Weber (Gn.)
Numérotation du verset Gn. 5,22 

Et ambulavit Enoch cum Deo. Et vixit Enoch8 postquam genuit Mathusalem
8 et vixit Enoch Rusch ] om. Weber
trecentis annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,23 

Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni.
Numérotation du verset Gn. 5,24 

Ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus.
Numérotation du verset Gn. 5,25 

Vixitque9 Mathusalem centum octoginta septem annis10 et genuit Lamech.
9 vixitque Rusch ] vixit quoque Weber |
10 annis Rusch ] annos Weber |
Numérotation du verset Gn. 5,26 

Et vixit Mathusalem postquam genuit Lamech septingentis octoginta duobus annis11 et genuit filios et filias.
11 septingentis octoginta duobus annis Rusch (octuaginta)] septingentos octoginta duos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,27 

Et facti sunt omnes dies Mathusalem12 nongenti sexaginta novem anni et mortuus est.
12 Mathualem Rusch ] Mathusale Weber
Numérotation du verset Gn. 5,28 

Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium,
Numérotation du verset Gn. 5,29 

vocavitque nomen eius Noe dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus .
Numérotation du verset Gn. 5,30 

Vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentis13 nonaginta quinque annis14 et genuit filios et filias.
13 quingentis Rusch ] quingentos Weber |
14 annis Rusch ] annos Weber |
Numérotation du verset Gn. 5,31 

Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est. 15Noe
15 Noe vero cum quingentorum] Hic incipit cap. 6 iuxta capitala Stephani Langton ( )
vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Cham et Iaphet.

Capitulum 5

Numérotation du verset Gn. 5,1 
marg.| {k} Hic est liber] Epilogat Moyses de Adam : ut ad filiorum generationem convenienter accedat.
Numérotation du verset Gn. 5,1 
mystice
marg.| Mystice. {k} Hic est liber] Iste est titulus veteris Testamenti. Titulus autem novi Testamenti : Liber generationis Iesu Christi. Mt. 1.a. Hic generatio Ade terreni texitur : ibi autem generatio Ade celestis : Ut sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus et imaginem celestis. Primus quidem Adam de terra terrenus, secundus autem de celo celestis. 1Cor. 15.f. Tota spes prime generationis erat in terrenis divitiis, sed advenit liber generationis Iesu Christi promittens celestia. Igitur sicut cessant legalia, debent cessare promissa. HIERONYMUS. Sicut sacrificia non nisi in figura instituta sunt : ita non est longe a vero, temporalia tantum fuisse promissa, et data in figura eternorum. Et addit : Si aurum, et argentum reducis in Ecclesiam, reducis et sacrificia. Et sicut permisit Deus hostias sibi immolari, ut sibi potius quam demonibus offerrentur : ita et divitias dedit eis, ut potius eas a Deo, quam a demonibus expectarent. Postquam ergo advenit veritas, cesset umbra, non amplius audiatur illa vox vetus. Si volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis. Is. 1.e. Iam enim vox turturis audita est in terra dicens : Agite penitentiam, appropinquavit enim regnum celorum : Mt. 4.c. Sicut dicit Beatus BERNARDUS prime generationis erat immunda nativitas, vita perversa, mors periculosa : venit Iesus : primum abstulit conceptionis sue munditia : secundum sancte conversationis exemplo : tertium pretio mortis sue. Et nota tria, que fecit Dominus in prima generatione. Creavit, benedixit, nomina imposuit. Et in secunda tria similiter facit : Recreat per gratiam in baptismo : benedicit in profectu virtutum, et bonorum operum coadiuvando : imponit nomina glorificando in futuro. Is. 65.c. Vocabit servos suos nomine alio infra 32.f. Nequaquam Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel.
Numérotation du verset Gn. 5,2 
marg.| {l} Nomen eorum Adam] non quod mulier sic vocata fuerit, sed quia res nominis convenit ei, sicut et viro. Adam enim interpretatur homo, vel terrenus, vel rubra terra, vel indigena. Et est simile Lc. 1.c. Et vocabis nomen eius Iesum. GLOSSA Non impones, quia ab eterno imposit um est, id est ab eterno convenit res nominis, id est Salvator. Vel ideo, quia de viro sumpta est mulier, unde quasi unum nomen imponitur viro et femine.
Numérotation du verset Gn. 5,3 
marg.| {m} Ad similitudinem, {1.8rb}   et imaginem suam] non Dei, ad quam ipse factus est, sed eam amiserat per peccatum. Unde sicut ipse factus fuerat a Deo innocente, et immortali, innocens, immortalis, id est potens non mori : ita ipse factus peccator, et mortalis genuit peccatorem, et mortalem, et hoc est ad similitudinem, et imaginem suam, Et nota quod Methodius et Iosephus dicunt, septingentorum triginta annorum Adam fuisse, quando genuit Seth. Sed Moyses pretermisit centum annos luctus pro morte Abel. Dicitur autem Ecclesia ab Abel incepisse, quia si ab Adam incepisset, non fuisset continua  DCCCC. triginta preter centum annos luctus : secundum Methodium et Iosephum.
Numérotation du verset Gn. 5,3 
mystice
marg.| {m} Ad imaginem et similitudinem suam] Adam ad similitudinem suam generat filios, et Iesus ad similitudinem suam recreat iam creatos. 1Cor. 15.f. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de celo celestis. Qualis terrenus tales terreni, et qualis celestis tales celestes. Et nota quod factus est homo ad similitudinem Dei in tribus. In intellectu sine errore, in voluntate sine contrarietate, in memoria sine oblivione, ut per intellectum bonum a malo discerneret, per voluntatem intellecta bona diligeret, per memoriam intellecta, et dilecta bona iugiter memoraret.
marg.| Et distingue quinque Trinitates. Prima est increata, a qua cecidit homo, secunda creata, que cecidit, tertia per quam cecidit, quarta in quam cecidit, quinta per quam resurget. Prima Trinitas est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, potentia, sapientia, benignitas. Secunda Trinitas, ratio, voluntas, memoria. Tertia Trinitas, suggestio, delectatio consensus. Θ Per hanc tertiam Trinitatem cecidit, secunda a prima. Quarta est impotentia, ignorantia, concupiscentia. Quinta est fides, spes, caritas.
marg.| Intellectus, sive ratio cecidit in lapsum triplicis ignorantie : Veri falsi, boni mali, commodi incommodi. Voluntas similiter cecidit in triplicem voraginem, in concupiscentiam carnis, in concupiscentiam oculorum, et superbiam vite. Memoria etiam cecidit in triplicem foveam cogitationum, {1.8vb} id est in affectuosas, quibus carni utilia cogitamus, curiosas, quibus, ea, que mundi sunt, inutiliter cogitamus, otiosas, quibus vana, et inutilia cogitamus. Sed est triplex fides, preceptorum, miraculorum, promissorum, que rationem tripliciter reformant. Per miracula quoad ignorantiam veri, et falsi, per precepta quoad ignorantiam boni, et mali, per promissa quoad ignorantiam commodi, et incommodi. Spes etiam triplex est, venie de preteritis, gratie in presenti, glorie in futuro, per quam triplex incommodum memorie reparatur. Caritas etiam in tribus consistit. In corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. 1Tim. 1.b. Que etiam triplex est, Amor Dei, tui, et proximi. Et nota quod generatio bonorum terminatur in decem propter observantiam Decalogi, malorum vero in undecim propter transgressionem eiusdem. Item in generatione bonorum nulla femina numeratur, quia nihil in bonis femineum invenitur. Generatio vero malorum in femina terminatur, quia quod in eis est, molle, et femineum est. Ex. 1.c. Pharao, id est diabolus interfectis maribus iubet feminas reservari. Dominus etiam permittit molles, et effeminatos esse. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis, et corruet populus. Nec vacat, quod femina, que ultimo ponitur in generatione malorum, Noema dicitur, id est voluptas, quia etsi mali videntur aliquid bene incipere, totum vertunt ad corporis voluptatem. Gal. 3.a. Cum spiritu ceperitis, nunc carne consumemini.
marg.| Item nota quatuor generationis species. Prima sine viro, et femina ; secunda de viro sine femina ; tertia de viro, et femina : Omnes isti per peccatum corruerant, unde excogitavit Dominus quartum modum de femina sine viro. Hic fuit mirabilis. Ier. 31.d. Dominus creavit novum super terram, femina circumdabit virum. Hec generatio alias reformavit. infr. 15.d. Generatione quarta revertentur huc. Contra tres primas generationes providit Dominus tres regenerationes. Prima est in Baptismo, secunda in penitentia, tertia erit in gloria. Inde est, quod trium nativitates celebrantur in Ecclesia : Ioannis, Beate Virginis, Iesu Christi, quia sine peccato nati sunt. Beatus BERNARDUS contra illos qui non celebrant Conceptionem Virginis dicit : Etiam nec Nativitas celebraretur, si sine peccato nata non fuisset. Ioannes Domini gratia : Ecce prima regeneratio per gratiam baptismalem. Maria amarum mare : Ecce secunda in penitentia. Iesus Salvator. Ecce tertia, que erit in gloria.
Numérotation du verset Gn. 5,4 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,5 
marg.| {a} Et mortuus est] Hec clausula frequenter recitatur et in fine vite omnium apponitur, ad significandum quod omnes illi clamant ad nos, ut memores mortis simus Eccl. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum. Mihi heri, et tibi hodie. Nota omnium interpretationum.
Numérotation du verset Gn. 5,6 
marg.| {1.8va} Δ {a} Enoch] Nota sicut in generatione Cain unus, id est Lamech fuit pessimus : ita in generatione Seth unus fuit optimus, scilicet Enoch.
Numérotation du verset Gn. 5,7 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,8 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,9 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,10 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,11 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,12 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,13 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,14 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,15 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,16 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,17 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,18 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,19 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,20 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,21 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,22 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,23 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,24 
marg.| {b} Ambulavitque cum Deo] de virtute in virtutem, et bonus fuit, et in bono proficiens. Michee 6.c. Indicabo tibi o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te : Utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et solicite ambulare cum Deo tuo. Nos sumus soliciti ambulare cum potentibus huius mundi, et nolumus Deo nostro facere societatem.
marg.| Vel aliter [Ambulavit cum Deo] id est translatus a Deo in Paradisum terrestrem, ubi et Elias postea raptus est. 4Rg. 2.b. Et creditur, quod isti duo exibunt ante Antichristum, conversuri corda patrum ad filios: Mal. 4.b.1 a
a Mal. 4, 6 : cf. Lc. 1, 17.
1 Mal. 4.b] 2. praem. Ed1703
marg.| Quidam ambulant.
-Cum Deo, prelati, rectores. Infra. b. Noe vir iustus, etc.
-Post Deum, humiles penitentes. 1Rg. 14.b. ascendit Ionathas manibus, et pedibus reptans, et armiger eius post eum.
-Ante Deum, superbi, presumptuosi. Is. 59.c. aversi sumus, ne iremus, etc.
-Post tergum Dei nostri : et Petro volenti precedere, dicitur. Vade retro. Mc. 8.d.
-A Deo : apostate inobedientes. Is. 31.d. Convertimini ad me, sicut, etc.
marg.| {c} Non apparuit] Sap. 4.c. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est ; Raptus est, ne malitia immutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animam illius. Ecclesiastici 44.c.b Enoch placuit Deo, et translatus est in Paradisum, ut det Gentibus sapientiam. Iudei translationem Enoch septimo numero potius attribuunt, quam sanctitati eius, cum multi sanctiores eo legantur. Quidam etiam Iudei dicunt, quod Enoch fuit Angelus incarnatus, et Elias fuit Phinees filius Eleazari Sacerdotis. Sed fabula est. Hic Enoch cum Elia alimonia Spiritus sancti, vel fructu vite sustentatur : in quo ostenditur, quod homo semper viveret, si non peccasset.
b Sir. 44, 16.
marg.| {d} Mathusalam] etc. Iste secundum Septuaginta ultra diluvium vixit. Sed HIERONYMUS probat, quod ipso anno diluvii mortuus est.
marg.| {e} Iste consolabitur] quia per ipsum facta est reparatio generis humani, vel quia predicabat diluvium imminere ad penam malorum, et solatium bonorum.
Numérotation du verset Gn. 5,25 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,26 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,27 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,28 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,29 
marg.| {e} Iste consolabitur nos] etc. Eccl. 44.c. Noe inventus est perfectus, iustus, et in tempore iracundie factus est reconciliatio, ideo dimissum est reliquum terre, cum factum est diluvium {1.9ra} Noe. Christum significat, cum ratione nominis, tum ratione actuum. Noe enim interpretatur requies, et Christus dicit Io. 16.g. In mundo pressuras, in me autem pacem habebitis. Noe date sunt septem anime, et per eum salvate sunt, et Christo date sunt septem Ecclesie, de quibus loquitur Ioannes in Apocalypsi per totum. Noe salvavit familiam suam per navem in aquis diluvii, et Christus familiam suam per Crucem in aquis Baptismi. Sap. 14.a. Exiguo ligno committunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. De Noe dicitur. Iste consolabitur nos, et Christus dicit per Is. 40.a. Consolamini, consolamini, popule meus. Is. 91.a. Spiritus Domini super me, etc. Et infra. Ut consolarer omnes lugentes, ut ponerem consolationem lugentibus Sion, supple, misit me. Mi. 4.b. Congregabo claudicantem, et eam, quam abieceram, colligam, et quam afflixeram, consolabor. Ps. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, etc.
Numérotation du verset Gn. 5,30 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 5,31 
marg.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_5)

Notes :