Capitulum 41

Numérotation du verset Gn. 41,1 

Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium
Numérotation du verset Gn. 41,2 

de quo ascendebant septem boves pulchre et crasse nimis
et pascebantur in locis palustribus.
Numérotation du verset Gn. 41,3 

Alie quoque septem emergebant
de flumine fede confecteque macie
et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus.
Numérotation du verset Gn. 41,4 

Devoraveruntque eas quarum mira species
et habitudo corporum erat. Expergefactus pharao
Numérotation du verset Gn. 41,5 

rursum dormivit et vidit aliud1 somnium:
1 aliud Rusch ] alterum Weber
septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque formose.
Numérotation du verset Gn. 41,6 

Alie quoque totidem spice tenues et percusse uredine oriebantur
Numérotation du verset Gn. 41,7 

devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans post quietem
Numérotation du verset Gn. 41,8 

et facto mane, pavore perterritus misit ad omnes2 coniectores Egypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium. Nec erat qui interpretaretur.
2 omnes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,9 

Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait:
Confiteor peccatum meum.
Numérotation du verset Gn. 41,10 

Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum,
Numérotation du verset Gn. 41,11 

ubi una nocte uterque vidimus somnium presagum futurorum.
Numérotation du verset Gn. 41,12 

Erat ibi Hebreus3 eiusdem ducis militum famulus, cui narrantes somnia
3 Hebreus Rusch ] puer praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,13 

audivimus quicquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce.
Numérotation du verset Gn. 41,14 

Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei.
Numérotation du verset Gn. 41,15 

Cui ille ait: vidi somnia, nec est qui edisserat que vidi4 te prudentissime
4 vidi Rusch ] audivi Weber
conicere.
Numérotation du verset Gn. 41,16 

Respondit Ioseph: Absque me, Deus respondebit prospera pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,17 

Narravit ergo ille
que5 viderat: Putabam me stare super ripam fluminis
5 que Rusch ] quod Weber
Numérotation du verset Gn. 41,18 

et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus
que in pastu paludis virecta carpebant.
Numérotation du verset Gn. 41,19 

Et ecce has sequebantur alie septem boves in tantum deformes et macilente ut numquam tales in terra Egypti viderim.
Numérotation du verset Gn. 41,20 

Que devoratis et consumptis prioribus,
Numérotation du verset Gn. 41,21 

nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans rursum sopore depressus
Numérotation du verset Gn. 41,22 

vidi somnium: Septem spice pullulabant in culmo uno, plene atque pulcherrime;
Numérotation du verset Gn. 41,23 

alie quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur stipula.
Numérotation du verset Gn. 41,24 

Que priorum pulchritudinem devorarunt. Narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat.
Numérotation du verset Gn. 41,25 

Respondit Ioseph: Somnium regis unum est. Que facturus est Deus ostendit pharaoni.
Numérotation du verset Gn. 41,26 

Septem boves pulchre et septem spice plene septem anni ubertatis6 sunt, eandemque vim somnii comprehendunt.
6 anni ubertatis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,27 

Septem quoque boves tenues atque macilente
que ascenderunt post eas et septem spice tenues et vento urente percusse septem anni sunt venture famis
Numérotation du verset Gn. 41,28 

qui hoc ordine complebuntur.
Numérotation du verset Gn. 41,29 

Ecce septem anni venient fertilitatis magne in universa terra Egypti
Numérotation du verset Gn. 41,30 

quos sequentur septem anni alii tante sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram
Numérotation du verset Gn. 41,31 

et ubertatis magnitudinem perditura est7 inopie magnitudo.
7 est Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,32 

Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur.
Numérotation du verset Gn. 41,33 

Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et preficiat eum terre Egypti,
Numérotation du verset Gn. 41,34 

qui constituat prepositos per singulas
regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
Numérotation du verset Gn. 41,35 

qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus.
Numérotation du verset Gn. 41,36 

Et preparetur8 future septem annorum fami que pressura est Egyptum et non consumetur terra inopia.
8 preparetus Rusch ] paretur Weber
Numérotation du verset Gn. 41,37 

Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
Numérotation du verset Gn. 41,38 

Locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit?
Numérotation du verset Gn. 41,39 

Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus9 omnia que locutus es numquid sapientiorem et consimilem10 tui invenire potero?
9 tibi Deus Rusch ] inv. Weber |
10 consimilem Rusch ] similem Weber |
Numérotation du verset Gn. 41,40 

Tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obediet. Uno tantum regni solio te precedam.
Numérotation du verset Gn. 41,41 

Dixitque11 rursum pharao ad Ioseph: Ecce constitui te super universam terram Egypti.
11 dixitque Rusch ] dicens quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 41,42 

Tulit annulum de manu sua
et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina
et collo torquem auream circumposuit.
Numérotation du verset Gn. 41,43 

Fecitque eum12 ascendere
12 eum Rusch ] om. Weber
super currum suum
secundum clamante precone
ut omnes coram eo genuflecterent et prepositum esse scirent universe terre Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,44 

Dixit quoque rex Egypti13 ad Ioseph: Ego sum pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Egypti.
13 Egypti Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,45 

Vertitque nomen illius et vocavit eum lingua egyptiaca Salvatorem mundi.
Deditque14 illi uxorem Aseneth filiam Putipharis15 sacerdotis Heliopoleos.
14 deditque Rusch ] dedit quoque Weber |
15 Putipharis Rusch (Phutipharis)] Putiphare Weber |
Egressus itaque Ioseph ad terram Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,46 

Triginta autem erat annorum
quando stetit in conspectu regis pharaonis
et16 circuivit omnes regiones Egypti.
16 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 41,47 

Venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redacte segetes congregate sunt in horrea Egypti.
Numérotation du verset Gn. 41,48 

Omnis etiam17 frugum abundantia in singulis urbibus condita est
17 etiam Weber ] enim P , etem. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 41,49 

tantaque fuit multitudo tritici ut arene maris coequaretur
et copia mensuram
excederet.
Numérotation du verset Gn. 41,50 

Nati sunt autem Ioseph
filii duo antequam veniret fames
quos ei peperit Aseneth filia Putipharis18 sacerdotis Heliopoleos.
18 Putipharis Rusch ] Putiphare Weber
Numérotation du verset Gn. 41,51 

Vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens: Oblivisci me
fecit Deus omnium laborum meorum et domus19 patris mei.
19 domus Cava Λ Π T* M O Rusch Edmaior. ] domum ΣTM Amiatinus T 2 Φ P* ΩM Weber ; Cor2 (Nota pulchram casuum varietatem iuxta duos modos regiminis, simile Isaiae 63, 7: “Miserationum Domini recordabor laudem Domini”. Sed istud hic quidam destruxerunt illud non.)
Numérotation du verset Gn. 41,52 

Nomen quoque secundi appellavit Ephraim
dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis mee.
Numérotation du verset Gn. 41,53 

Igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Egypto
Numérotation du verset Gn. 41,54 

ceperunt venire septem anni inopie quos predixerat Ioseph et in universo orbe fames
prevaluit.
In cuncta autem terra Egypti erat fames20*.
20 erat fames X ΠD Σ B T² M² ΦRAZ²GVP Ψ Ω] erat famis ΠC T* M* ΦZ* O , erat panis Rusch Ed1530 Weber cum hebr., fames erat , panis erat Clementina , non erat panis Cava* ΛLH Amiatinus ΘAMG* (cum LXX exceptis paucis codd. cursivis) , non erat famis Cava²
Numérotation du verset Gn. 41,55 

Qua esuriente clamavit populus ad pharaonem alimenta petens, quibus ille respondit: Ite ad Ioseph
et quicquid vobis dixerit facite.
Numérotation du verset Gn. 41,56 

Crescebat autem fames quotidie21 in universa22
21 fames quotidie Rusch ] inv. Weber |
22 universa Rusch ] omni Weber |
terra.
Aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Egyptiis
nam et illos oppresserat fames.
Numérotation du verset Gn. 41,57 

Omnesque provincie veniebant in Egyptum ut emerent escas et malum inopie temperarent.

Capitulum 41

Numérotation du verset Gn. 41,1 
marg.| {b} Post duos annos vidit Pharao somnium] Prosequitur Moyses modum exaltationis Ioseph. Dominus enim somnium Pharaonis procuravit, ut Ioseph per eius interpretationem de carcere eductus sublimaretur.
marg.| {d} Super fluvium] id est iuxta fluvium : Sicut illud : Qui firmavit terram super aquas, id est iuxta aquas.
Numérotation du verset Gn. 41,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,3 
marg.| {k} Confecteque macie] id est nulli nutrimento apte.
Numérotation du verset Gn. 41,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,5 
marg.| {o} Et vidit alterum somnium] <GLOSSA> INTERLINEARIS Geminatio somnii, confirmatio est presagii.
Numérotation du verset Gn. 41,6 
marg.| {s} Tenues] sine grano.
marg.| {t} Uredine] id est vento urenti.
marg.| {y} Ad coniectores] id est interpretes somniorum.
marg.| {1. 58va} Δ a Nec erat, qui interpretaretur] Simile Dn. 2.a. de somnio Nabuchodonosor.
marg.| {b} Reminiscens pincernarum magister] Occasione somnii Pharaonis, recordatus est pincerna interpretis sui.
marg.| {d} Iratus rex] De rege loquitur pincerna in tertia persona, licet ad ipsum sermonem faceret.
marg.| {f} Ioseph totonderunt] Incarcerati, et exules solent esse intonsi.
marg.| {g} Ac veste mutata] quia in sordido habitu non licebat alicui assistere coram rege. Esther. 4.a. Non erat licitum sacco indultum aulam regis intrare.
marg.| {h} Que audivi] Simplex relatio.
marg.| {i} Absque me] id est sine mea auctoritate. Totum Deo attribuit Ioseph, et vitat arrogantiam.
marg.| {m} Et obesis carnibus] id est rotundis, et plenis pinguedine. Vel obesis, bene nutritis ob esum.
marg.| {p} Dedere vestigium] id est non apparuit in eis aliquod signum saturitatis.
marg.| {q} Septem spice pullulabant] Septem anni, qui in septem spicis plenis, vel septem vaccis pinguibus ostenduntur, spiritualia dona significant, quibus ubertas fidei larga pietate redundat. Septem vero steriles, et ieiuni, veritatis et iustitie famem in novissimo tempore.
marg.| {s} Uredine] id est vento urente.
marg.| {u} Somnium regis unum est] id est unum pretendit, id est unum in significatione, sed duo in signo.
marg.| {x} Septem quoque boves] Sic somnium interpretatur, ut et temporum eventui, et mystico intellectui deserviat.
marg.| {1. 59ra} Δ a Retro abundantia] quam significaverunt speciose boves.
Numérotation du verset Gn. 41,33 
marg.| {b} Nunc ergo provideat Rex] Non solum interpretatur somnium, sed et consilium dat.
Numérotation du verset Gn. 41,34 
marg.| {c} Quintam partem fructuum] Notandum quod Egyptii quintam partem frugum in horrea regis congregaverunt, quia filii tenebrarum quinque sensibus dediti, celestia non curant. Sed veri Israelite decimas dant, quia celestem patriam cuius decima pars corruit, reformare laborant.
marg.| {e} Qui spiritu Dei] AUGUSTINUS Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro spiritus Dei. Primo, ubi dictum est supra 1.a. Spiritus Dei ferebatur super aquas. Secundo, ubi dixit Deus. Supra 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine in eternum, etc. Tertio, cum dixit Pharao in Ioseph esse spiritum Dei, nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
marg.| {h} Tulit annulum] etc. id est celestem sapientiam, que, sicut circulus, nec initio, nec fine clauditur.
marg.| {m} Clamante precone] Alia littera habet,   [secundo clamante precone] quod bene congruit mysterio. Primus preco fuit Ioannes Baptista, qui in primo adventu clamavit : Ecce agnus Dei. Io. 1.d. Et iterum : Parate vias Domini : Is. 40.a. Secundus erit Elias, et Henoc, qui clamabunt in adventu secundo ante finem mundi. Hebrei tradunt preconem non clamasse geniculationem, sed clamasse Abrech, quod interpretatur pater tenerrimus. Aba enim pater sonat, Rech delicatus, vel tenerrimus. quasi dicat et si etate tenerrimus, tamen sapientia pater. 2Rg. 23.a. David sedet in cathedra sapientissimus, ecce pater, quasi tenerrimus ligni vermiculus, ecce tenerrimus. Hoc totum de Christo exponitur, qui fuit tenerrimus mansuetudine, pater predicatione.
marg.| {o} Ego sum Pharao] Iuramentum est. Et est sensus : Sicut verum est me esse Pharaonem, sic quod dicam, verum est.
marg.| {p} Absque tuo imperio non movebit quisquam manum] etc. id est non egredietur hinc, neque fungetur publicis officiis, sine tuo Imperio. Vel potest dici, quod est hyperbole. Et est sensus : Plenam habebis potestatem.
marg.| {q} Vertitque nomen illius] HIERONYMUS. Et vocatur Pharao nomen Ioseph Phasnecphane, et dedit ei Assenez filiam Putipharis sacerdotis Heliopoleos. Licet hoc nomen Hebraice absconditorum repertorem sonet, tamen quia ab Egyptio ponitur, ipsius lingue debet habere rationem. Interpretatur enim Phasnecphane, ut Septuaginta transferre voluerunt, Spontumphanec, Salvator mundi, eo quod orbem terre a fame liberavit. Notandum autem, quod domini quondam, et emptoris sui, filiam uxorem acceperat.
marg.| Vertitur nomen
-Abrahe. supra 17.a.
-Sare. eodem capitulo c.
-Iacob. supra 35.b.
-Ioseph. ut hic. f.
-Iosue. Nm. 13.a.
-Petro : Lc. 6.c. Mc. 3.b.
-Filiis Zebedei. Mc. 3.b.
-Beniamin. supra 35.c.
marg.| {r} Lingua Egyptiaca] Phasnecphane, id est Salvatorem mundi, quod Grece Spontumphanec dicitur, et interpretatur Hebraice absconditorum inventor.
marg.| {1. 59va} Δ {b} Filiam Putipharis] Sed si eunuchus fuit iste Putiphar, quomodo filiam habuit ? Ad hoc dicit AUGUSTINUS, quod forte filiam alterius Putipharis duxit, non eius, cuius fuit famulus. Vel forte prius habuit filiam, et postea infrigidatus est, ut supra dictum est 36.d. Sed sive sit, sive non, quomodo Ioseph duxit alienigenam ? Ad hoc dicunt Hebrei, ut dicit ANDREAS, quod Iob post flagellum duxit Dinam filiam Iacob, et ex ea habuit filiam, de qua, et Putiphare nata est Assenez uxor Ioseph.
marg.| {k} Ut arene] id est innumerabilis, scilicet ut arena.
Numérotation du verset Gn. 41,mystice 
marg.| Mystice. | {b} Post duos annos] etc. Somnium Pharaonis consilium Dei Patris, et ita somnium non in vanitate, sed in veritate. Duo anni tempus ante legem, tempus sub lege. Post illa duo tempora, scilicet tempore gratie, vidit Pharao somnium, id est innotuit Dei patris consilium, quod habuit ab eterno de mittendo filio. Unde Is. 9.b. dicitur filius, Angelus consilii.
marg.| {c} Putabat se stare super fluvium] In verbo standi notatur divinitas. Unde Iob. 4.c. stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum. In transitu fluvii notatur humanitas. Christus enim per humanitatem transiit, secundum divinitatem stetit. Lc. 18.g. Stans autem Iesus iussit cecum adduci ad se. GLOSSA Stans curat, transiens audit, et miseretur. quasi dicat Secundum quod Deus, curat, secundum quod homo, audit, et compatitur.
marg.| {e} Septem boves pulchre] septem dona Spiritus sancti. Is. 4.a. In die illa apprehendent septem mulieres virum unum. Et dicuntur pulchre, quia decorant animam. Iob. 26.d. Spiritus eius ornavit celos, id est animas celestes. Crasse dicuntur, quia impinguant animam pinguedine virtutum. De qua Ier. 31.c. Inebriabo animas sacerdotum pinguedine, etc. Ps. 62. Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea. Item in bobus intelligitur labor et tolerantia : In pulchritudine, decor bonorum operum : In crassitudine, interna devotio. Amarus enim esset labor operis, nisi adesset pinguedo devotionis. Boves igitur ascendebant de fluvio, id est dona de homine Christo, Is. 11.a. Et flos de radice eius ascendet. Et statim enumerat septem dona.
marg.| {f} Pascebantur in locis palustribus] id est in humilibus. Is. 66.a. Super quem requiescet spiritus meus, etc.
marg.| {g} Alie quoque septem] Sed criminalia, que decorem virtutum depascunt. Mt. 12.d. Et Lc. 11.d. Assumit septem spiritus nequiores se.
marg.| {h} Emergebant de flumine] id est de mundo, qui defluit more fluentis aque. Et dicuntur.
marg.| {i} Fede] quia fedas faciunt animas.
marg.| {k} Confecteque macie] quia omnem pinguedinem virtutum absorbent.
marg.| {l} Et pascebantur in ipsa amnis ripa] {1. 58rb} id est in abundantia temporali, que induit, et nutrit vitia. Sir. 43.c. Super omnem congregationem requiescet, et quasi lorica induet se aquis.
marg.| {m} In locis virentibus] id est in tenellis, et infirmis mentibus. Iob. 40.c. Sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus.
marg.| {n} Devoraveruntque] Hoc maxime fiet in fine, quia in novissimis temporibus erunt homines seipsos amantes, ut dicitur. 2Tim. 3.a.
marg.| {p} Septem spice] abundantia predicationis fidei, que fuit in primitiva Ecclesia
marg.| {q} In culmo uno] in eodem spiritu.
marg.| {r} Plene, atque formose] quia predicatio fidei implet animas ex operibus bonis, vel informat in fide.
marg.| {s} Spice tenues] verbi Dei fames, que maxime erit in fine. Amos 8.d. Ecce dies venient, dicit Dominus, et mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei. Et sonat hic fames in defectum, non in desiderium. Vel,   [Spice tenues] predicatio folia habens sine fructu.
marg.| {t} Percusse uredine] id est amore inanis glorie. Os. 9.d. Percussus est Ephraim, id est predicator, radix eius, id est intentio exsiccata est, a vento, scilicet inanis glorie. Primo, devorantur boves pingues, id est virtutes, postea spice, id est predicatio, et sic perit fides. Vel boves pingues, divites seculares, boves macilente, pauperes predicatores, qui devorant pingues, quando faciunt relinquere divitias multas, et assumere paupertatem. Utreque boves de flumine exeunt, id est de mundo. Io. 15.c. Elegi vos de mundo. Pingues boves dicuntur pulchre, exteriori pulchritudine : De qua Iob. 18.c. Devoret pulchritudinem cutis eius, et consumat brachia eius primogenita mors. De pinguedine eorundem dicitur Iob. 15.d. Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet : Alie septem boves, dicuntur fede, quia pauperes propter Deum viles, et abiecti reputantur a mundo, et filii eius 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Nec mirum, quia ipsum Dominum, qui pater est pauperum, vilissimum putaverunt. Is. 53.b. Quasi absconditus vultus eius, et despectus. Iste pascuntur in ripa fluminis, id est sacre Scripture. De quo dicitur : Fluminis impetus letificat civitatem Dei. Et alibi : Erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, etc. Et in locis virentibus, id est in celestibus, que tota die meditantur. Iob. 39.a. dicitur de onagro. Circumspicit montes pascue sue, et virentia queque perquirit. Septem spice tenues, sterilitas temporalis. De qua Ier. 48.b. Sterilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fecibus suis. In culmo uno, id est in uno desiderio. Septem spice tenues, sancti paupertate angustiati. Percusse uredine, id est afflicti tribulatione. Et de his tribus dicitur Hbr. 11.g. Egentes, angustiati, afflicti. De vento urente dicitur Os. 13.d. Adducet Dominus ventum urentem de deserto ascendentem. Ventus urens de deserto ascendens : Christus de utero Virginis procedens. Hoc vento uruntur, et percutiuntur, qui propter Christum divitias mundi, et delicias carnis deponunt, et abiiciunt, pauperes, et afflicti, pauperem Christum, et afflictum sequentes. Is. 20.a. Sicut ambulavit Isaias servus meus nudus, et discalceatus, signum, et portentum erit super Egyptum. Ct. 5.b. Tulerunt pallium meum custodes murorum, id est predicatores, quia ipsi prius abiecerunt pallium temporalium a se : Nunc autem temporis neminem spoliamus pallio, quia nos pallium retinemus, immo pallium super pallium volumus habere.
marg.| {u} Evigilans Pharao] id est Deus pater misertus generis humani.
marg.| {x} Facto mane] id est tempore gratie occurrente.
marg.| {y} Misit Pharao ad coniectores] id est Deus pater vocavit Philosophos, et Sapientes ad interpretationem consilii sui, quod in littera legis clausum erat.
marg.| {a} Θ Nec erat, qui interpretaretur] quia nullus sapientum huius mundi potuit deprehendere hoc consilium Dei patris, quod post temporalem affluentiam sequatur eterna egestas. 1Cor. 2.b. Loquimur Dei sapientiam que est in mysterio abscondita, quam predestinavit Deus ante secula in gloriam nostram, quam nemo principum huius seculi cognovit. Hoc somnium, id est hoc consilium sapientie sue, narravit Deus pater antequam impleretur per ostensionem creaturarum, quarum magnitudo loquitur Dei potentiam ; species, et ordo sapientiam ; utilitas, et permanentia bonitatem, ut innuitur Sap. 15. His, qui non advertunt hoc consilium Dei, insultat Is. 47.d. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures celi, id est sapientes mundi. Idem 19.b. Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.
marg.| {b} Tunc demum reminiscens] etc. Hoc est, quod gentilis populus videns deficere sapientiam mundi, docuit recurrere ad sapientiam Christi.
marg.| {c} Confiteor peccatum meum] Hoc est, quod legitur Act. 19.d. Multi veniebant annunciantes actus suos. Pincerna recordatus quomodo Ioseph exposuit somnia sua, scilicet et pistoris, gentilis populus recordatus quomodo Christus predixerat gentium vocationem, et Iudeorum reprobationem, cum adhuc uterque esset in carcere peccati. Hoc est, quod dicitur 2Rg. 5.a. Heri, et nudiustertius cum regnaret Saul, id est diabolus super nos, tu eras educens, et reducens nos.
marg.| {1. 58vb} {e} Protinus ad imperium regis educitur Ioseph de carcere] id est Christus ad nutum patris rediens ab inferis, resurrexit a mortuis. Ps. 56. Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara. Et respondet filius. Exurgam diluculo. Hic ostenditur filius esse leo, qui ad rugitum patris vivificatur.
marg.| {f} Ioseph totonderunt] Christus in resurrectione tonsus fuit, quia tunc omnis humane infirmitatis superfluitas abscissa fuit ab eo, et indutus est veste immortalitatis, veste mortalitatis deposita. Illi, qui predicant Christum resurrexisse, educunt ipsum de carcere. Act. 4.g. Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, etc. Numquid Christum mutata veste obtulit regi Paulus. 2Cor. 5.c. dicens. Et si novimus ipsum secundum carnem, sed iam non novimus ? Et Eodem ult. a. Et si mortuus est ex infirmitate carnis, vivit ex virtute Dei. De hac mutatione vestium dicitur Za. 3.b. Auferte ab eo vestimenta sordida, et induite eum mutatoriis. De huiusmodi mutatoriis dicitur Esth. 4.a. Non erat licitum indutis sacco intrare aulam regiam. Et ideo dicit ipse in Ps. 29. Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me letitia.
marg.| {i} Absque me] Hoc est, quod Christus semper querebat gloriam patris. Io. 17.a. Pater clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te.
marg.| {k} Putabam] Hoc supra expositum est.
marg.| {l} Septem boves] septem dona Spiritus sancti.
marg.| {m} Obesis carnibus] quia septem dona, omnia desideria carnalia excedunt.
marg.| {n} Septem boves in tantum deformes] universa vitia, que septem dona data in Baptismo devorare contendunt.
marg.| {o} Numquam tales] Hoc refertur ad tempus Antichristi, quia numquam tanta fuit iniquitas, quanta tunc erit. Et certe timendum est, ne iam inceperit. De hoc habetur Mt. 24.b. Orate, ut non fiat fuga vestra hieme, vel Sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis numquam fuit ab initio seculi usque modo, neque fiet.
marg.| {p} Nullum saturitatis dedere vestigium] quia vitia numquam saturantur, sed semper sui famem patiuntur. Os. 4.b. Comedent, et non saturabuntur. Huius ratio est, quia venter eorum, id est infernus impleri non potest. Prv. 30.c. Tria sunt insatiabilia, et quartum quod numquam dicit sufficit. Infernus, os vulve, et terra, que non satiatur aqua, ignis vero numquam dicit sufficit.
marg.| {q} Septem spice, etc. plene, et pulcherrime] universitas predicatorum donis pleni, et decori.
Numérotation du verset Gn. 41,23 
marg.| {r} Septem tenues] predicatores leves, et steriles sibi, licet aliis aliquando proficiant. De quibus Prv. 31.d. Multi cibi in novalibus patrum, sed aliis congregantur absque iudicio Iob. 28.a. Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est.
marg.| {t} E stipula] Stipula levis est, sonora, vacua, et arida, sic mali predicatores leves sunt sine morum gravitate, sonori sunt in verbis, vacui utilitate, aridi sine affectione.
marg.| {1. 59rb} Θ {b} Nunc ergo] etc. Consilium dat Ioseph, ut possit vitari futura fames : Et Christus similiter. Mt. 24.b. Tunc qui in Iudea sunt, fugiant ad montes. Placuit Pharaoni consilium, id est Deo patri placuit Christi predicatio. Lc. 3.e. et Mt. 3.d. Hic est filius meus, etc.
marg.| {d} Num invenire poterimus] Christo similis non potuit inveniri. Iob. 1.b. Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit similis ei super terram ?
marg.| {e} Qui spiritu Dei plenus sit] Christus plenus fuit spiritu Dei : Is. 11.a. Replebit eum spiritus timoris Dei. Io. 1.b. De plenitudine eius omnes accepimus.
marg.| {f} Quia ostendit tibi Deus omnia] Io. 5.d. Pater diligit filium, et omnia demonstrat ei.
marg.| {g} Tu eris] Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion, etc.
marg.| {h} Tulit annulum] etc. et   [dedit eum in manu eius] quando demonstravit eum habere Pontificatum fidei, Dt. 18.c. Prophetam suscitabit vobis Dominus, ipsum audietis tamquam me. Item per annulum celestis sapientia designatur, que, sicut annulus, nec fine, nec principio clauditur. Hanc dedit pater in manu filii, quia omnia opera eius sapienter facta sunt.
marg.| {i} Vestivitque eum stola byssina] id est gloria immortalitatis. Prv. ultim. c. Byssus, et purpura indumentum eius. Nota triplici indumento indutus est Christus. Primo, indutus est bysso innocentie in nativitate. Secundo, purpura in Passione. Tertio, Hiacyntho glorie in resurrectione.
marg.| {k} Et collo torquem auream] Per collum Ioseph, Christi predicatio accipitur. Per torquem auream, bonum opus. Torquem igitur Christus in collo habuit, quia fecit, quod predicavit. Act. 1.a.
marg.| {l} Fecitque eum ascendere] etc. Deus pater duos currus habet. Primus est Angeli, secundus homines. Super utrumque constitutus est Christus. Eph. 1.d. Constituens eum ad dexteram suam in celestibus, super omnem principatum, et potestatem, ecce de primo curru, et super omnem Ecclesiam, que est corpus ipsius, ecce de secundo.
marg.| {m} Clamante precone] id est Ioanne Baptista. Lc. 1.g. Et tu puer propheta altissimi vocaberis, preibis enim ante faciem Domini parare vias eius, etc.
marg.| {n} Ut omnes] etc. Is. 45.d. Mihi curvabitur omne genu. Hanc dignitatem meruit Christus per humilitatem, et obedientiam passionis. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur.
marg.| {p} Absque tuo] Sine voluntate Christi nullus debet movere manum, aut pedem, id est non debet aliquid facere, aut cogitare, quod Christo non placeat. Ideo Christus habuit pro nobis manus, et pedes Cruci affixos, ut nos propter ipsum similiter haberemus. Ad imperium ergo Christi debemus movere manus operando, et pedes compatiendo. De manibus dat preceptum Dominus Io. 6.c. Operamini cibum, qui non perit. De pedibus Io. 12.c. Ambulate, dum lucem habetis. Qui ad imperium Christi non moverit manus, et pedes, fiet ei, quod dicitur Mt. 22.b. Ligatis manibus, et pedibus, etc.
marg.| {q} Vertitque nomen illius lingua Egyptiaca] Hoc est, quod pater nomen Christi dilatavit per mundum. Canticorum 1.a.a Θ Oleum effusum nomen tuum. Primo : Notus in Iudea Deus, sed postea notificatus est toti mundo. Rm. 3.d. An Iudeorum tantum est Deus, immo et gentium Is. 19.d. Mittet eis Salvatorem, et propugnatorem, qui liberet eos, et cognoscetur Dominus ab Egypto. Is. 26.a. In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda : Urbs fortitudinis nostre Sion. Salvator, ponetur in ea murus, et antemurale, quasi dicat. O Sion Salvator est urbs nostre fortitudinis, id est confessionis, non solum tui, sicut olim.
a Ct. 1.
marg.| {a} Dedit quoque illi uxorem Assenez] Assenez, interpretatur ruina, et significat gentilitatem, que sine omni retinaculo legis ruebat de peccato in peccatum. Hanc post Ascensionem, dedit Deus pater filio uxorem, quando per Apostolorum predicationem Ecclesia de gentibus fide copulata est Christo.
marg.| {b} Filiam Putipharis] id est Christi. Ecclesia enim, et sponsa est Christi. Ct. 4.c. Veni de Libano sponsa mea : Et filia dicitur Christi. Ps. 44. Audi, filia, et vide. Sponsa dicitur, quia eam diligit. Filia, quia eam genuit in Cruce. Is. 60.a. Filii tui de longe venient, et filie tue de latere surgent. Et nota quod Christus peccatores vocat filios, vel filias, duplici de causa. Primo, ut ad maiorem dilectionem excitet, et ita ad maiorem gloriam. Secundo, ut si peccaverint, sciant se gravius puniendos. Dignum est enim, ut ille, quem summus Sacerdos, id est Christus de peccatore adoptavit sibi in filium, si denuo peccet in patrem, gravissime puniatur. In cuius typum Lv. 21.b. precipitur, filiam sacerdotis, si fornicata fuerit, flammis comburi, sicut adultera.
marg.| {c} Egressus itaque Ioseph] id est Christus primo egressus est a patre in mundum. Io. 16.f. Exivi a patre, et veni in mundum. Secundo, post Ascensionem de Iudea ad gentes.
Numérotation du verset Gn. 41,46 
marg.| {d} Triginta autem annorum erat, quando stetit in conspectu regis Pharaonis] Stare coram Domino, est esse gratum Deo. 3Rg. 18.c. Vivit Dominus, in cuius conspectu sto. Christus igitur stetit coram Deo, cum triginta annorum fuit, id est quando publice predicare incepit, tunc enim innotuit cunctis, quod gratus esset Deo. Unde Io. 9.f. dicit cecus illuminatus. Nisi esset hic a Deo, non posset facere quicquam.
marg.| {e} Circuivit] Hoc est quod dicitur Mt. 4.d. Circuibat Iesus totam Galileam.
Numérotation du verset Gn. 41,47 
marg.| {f} Venitque fertilitas septem annorum] Fertilitas septem annorum, significat abundantiam virtutum, et operum, et predicationis, que maxime fuit in principio nascentis Ecclesie. Sed terra sterilis est, que caret sarculo tribulationis, et ideo terra nostra sterilis est, quia non habet sarculum. BERNARDUS. Fertilis terra fuit Ecclesie, quando nec tribulationis {1. 59vb} sarculus, nec utilitatis stercora defuerunt, quando cessavit sarculus, succreverunt spine divitiarum, omne semen virtutum suffocantes. Ideo Dominus suis quot vult esse fertiles, non subtrahit sarculum istum. Io. 15.a. Omnem palmitem in me ferentem fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Ferentem fructum dicit, quia sterilem non purgat Dominus hic sarculo tribulationis, sed reservat igni eterno cremandum.
marg.| {g} In manipulos] Manipulos facere, est predicationis verbum opere adimplere. Manipulus enim manu ligatur.
marg.| {h} Horrea] sunt corda hominum, in quibus segetes congregantur, quando sacra Scriptura verbo, et exemplo peccatoribus predicatur.
Numérotation du verset Gn. 41,48 
marg.| {i} In singulis urbibus] id est in singulis Ecclesiis. Mal. 3.c. Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea.
Numérotation du verset Gn. 41,49 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,50 
marg.| {l} Natique sunt Ioseph] Duo filii Ioseph, conversi de Iudeis, et conversi de gentibus. Primogenitus, id est Iudeus vocatur Manasses, id est obliviosus, quia oblitus erat Dei.
Numérotation du verset Gn. 41,51 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,52 
marg.| {m} Ephraim] id est fructificans, gentilis, qui conversus ad fidem fecit fructum bonorum operum.
Numérotation du verset Gn. 41,53 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 41,54 
marg.| {n} Septem anni inopie] id est defectus verbi Dei, ac sane intelligentie, et virtutum, et operum.
marg.| {o} In cuncta autem terra Egypti] non erat panis, sane doctrine. Is. 59.c. Corruit in platea veritas, id est in latitudine vite secularis, et equitas non potuit videri, quia ubi deest veritas doctrine, necessario deest equitas vite.
Numérotation du verset Gn. 41,55 
marg.| {p} Clamavit populus] Tempore famis spiritualis, nihil restat nisi clamare ad Dominum. Iob. 38.d. Quis preparat corvo, id est predicatori escam, quando pulli clamant ad eum ?
marg.| {q} Ite ad Ioseph] id est ad sacram Scripturam, que significatur per horrea Ioseph. Nec vult Dominus per se docere, sed mittit ad Scripturas. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas. Act. 9.b. mittitur Paulus ad Ananiam erudiendus. Is. 8.d. Numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis, et mortuis ? Et ad legem magis, et ad testimonium. Quia si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
marg.| {r} Quicquid vobis dixerit, facite] Nota ordinem. Primo recurrendum est ad Scripturam, deinde faciendum, et postea docendum. 1Esr. 7.b. Esdras paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret, et doceret.
Numérotation du verset Gn. 41,56 
marg.| {s} Aperuitque Ioseph universa horrea] id est Christus aperit Scripturam, quando vult, et cui vult. Io. 3.a. Spiritus, ubi vult, spirat, etc. 1Cor. 12.b. Omnia operatur unus, atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
Numérotation du verset Gn. 41,57 
marg.| {t} Omnesque provincie] etc. Hoc est, quod omnes, qui non habent in se consolationem spiritualem, ad mundanas consolationes, id est ad divitias, et delicias, et huiusmodi convertuntur. Et hoc est, quod dicitur Lam. 1.d. Dederunt pretiosa queque pro cibo ad refocillandas animas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_41)

Notes :