Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 

Recordatus est1
1 est P14417 Rusch Edmaior. ] om. Weber
autem Deus Noe cunctorumque2 animantium et omnium iumentorum que cum eo erant3 in arca et4 adduxit spiritum
2 cunctorumque P14417 Rusch Edmaior. ] cuntarumque Weber |
3 cum eo – erant Rusch ] inv. Weber |
4 et Rusch ] om. Weber |
super terram et imminute sunt aque.
Numérotation du verset Gn. 8,2 

Et clausi sunt fontes abyssi et cataracte celi et prohibite sunt pluvie de celo.
Numérotation du verset Gn. 8,3 

Reverseque sunt5 aque de terra euntes et redeuntes
5 sunt Rusch ] om. Weber
et ceperunt minui post centum quinquaginta dies.
Numérotation du verset Gn. 8,4 

Requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis super montes Armenie.
Numérotation du verset Gn. 8,5 

At vero aque ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Numérotation du verset Gn. 8,6 

Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arce quam fecerat, emisit6 corvum.
6 emisit ΩJ Rusch ] dimisit Weber
Numérotation du verset Gn. 8,7 

Qui egrediebaturet non7 revertebatur donec siccarentur aque super terram.
7 non ΩJ Rusch ] om. Weber; Cor3 ( Quidam antiqui codices habent: QUI EGREDIEBATUR ET REVERTEBATUR DONEC etc. Unde in hebreo habetur: QUI EGRESSUS EST EXIENS ET REVERTENS DONEC etc. Quam litterem etiam exponit Andreas ); cf. ANDREAS DE SANCTO VICTORE, Expositio super heptateuchum (Gn.), CCCM 53, lin. 1561: « In hebraeo: Qui egressus est, exiens et reuertens donec siccarentur aquae super terram ».
Numérotation du verset Gn. 8,8 

Emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aque super faciem terre.
Numérotation du verset Gn. 8,9 

Que cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam, aque enim erant super universam terram. Extenditque manum suam8 et apprehendens eam9 intulit in arcam.
8 suam Cor3 ( moderni et hebrei ) Rusch ] om. Cor3 (antiq. non habent) ΩJ Clementina |
9 apprehendens eam Rusch ] apprehendensam Weber |
Numérotation du verset Gn. 8,10 

Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Numérotation du verset Gn. 8,11 

At illa venit ad eum ad vesperum10 portans ramum olive virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram.
10 vesperum Rusch ] vesperam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,12 

Exspectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam que non est ultra reversa11 ad eum.
11 ultra reversa Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 8,13 

Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminute sunt aque super terram et aperiens Noe tectum arce aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terre.
Numérotation du verset Gn. 8,14 

Mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra.
Numérotation du verset Gn. 8,15 

Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
Numérotation du verset Gn. 8,16 

Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 8,17 

Cunctaque12 animantia que sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et13 universis reptilibus que reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram. Crescite et multiplicamini super terram14.
12 cunctaque Rusch ] cuncta Weber |
13 et Rusch ] + in Weber |
14 terram Rusch ] eam Weber |
Numérotation du verset Gn. 8,18 

Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor eius15 et uxores filiorum eius cum eo.
15 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 8,19 

Sed et omnia animantia, iumenta et reptilia que repunt super terram secundum genus suum de arca16 egressa sunt.
16 de arca Rusch ] arcam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,20 

Edificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
Numérotation du verset Gn. 8,21 

Odoratus17 est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terre propter homines. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.
17 odoratus Rusch ] odoratusque Weber
Non igitur ultra percutiam
omnem animam18 sicut feci.
18 animam Rusch ] animantem Weber
Numérotation du verset Gn. 8,22 

Cunctis diebus terre sementis et messis, et19 frigus et estus, estas et hiems, nox et dies, non requiescent.
19 et Rusch ] om. Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 
marg.| {f} Recordatus est] etc. Oblivio non cadit in Deum, sed quemadmodum oblivisci dicitur, quando non iuvat : ita dicitur recordari, quando iuvat. Ps. Non obliviscetur misereri Deus.
marg.| {g} Omnium] quia cura est ei de omnibus pusillis, et magnis. Lc. 12.b. Nonne duo passeres veneunt dipondio, et unus non est in oblivione coram Deo : Ex. 10.g. Cuncti greges pergent nobiscum, nec remanebit ex eis ungula. Sap. 12.b. Non est alius Deus nisi tu, cui cura est de omnibus.
marg.| {h} Adduxit] etc. Alc. De illo spiritu intelligi potest, de quo dictum est : Spiritus Domini ferebatur super aquas : Tunc ferebatur, ut congregatis in unum locum terra appareret, nunc adducitur, ut ablatis aquis diluvii, faciem terre revelaret. Vel potest per spiritum, ventus intelligi, iuxta illud : Et stetit spiritus procelle : cuius scilicet flatibus aqua recederet. Os. 13.d. Adducet Dominus ventum urentem de deserto ascendentem, et siccabit venas eius. Ventus urens Spiritus sanctus ascendens de deserto, id est de Celo, desiccans {1. 11vb} venans concupiscentiarum. Et nota, sicut ventus aquas luto mixtas exsiccat, et puras aquas magis fluere facit : sic Spiritus sanctus aquas concupiscentiarum exsiccat, ut in predicta auctoritate lacrymarum aquas fluere facit. Ps. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea, etc.
marg.| {i} Clausi sunt fontes] Hoc est, quod dicitur in Ps. Congregans sicut in utre aquas maris. Dominus enim tribulationum amaritudinem temperat, et cohibet, ne in oppressionem Ecclesie ebulliant. Nahum 1.a. Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum adducens. Is. 1.b. Ecce in increpatione mea desertum faciam mare : ponam flumina in siccum.
marg.| {k} Pluvie] id est tentationes diaboli prohibentur, ne procedant usque ad subversionem. Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare : et post b. Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia, et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, etc.
marg.| {l} Reverseque sunt] Eccl. 1.b. « Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ».
marg.| {m} Mense septimo] ab aprili non ab ingressu.
marg.| {o} Dimisit corvum] Iosephus dicit quod corvus omnia inveniens adhuc inundantia rediit ad arcam. Alii dicunt, quod illectus cadavere non rediit. Et si queritur, quomodo postea fuit propagatio corvorum.
marg.| {1. 12ra} Δ Respondent, quod bene potuit invenire comparem suum. Alii dicunt, quod interceptus fuit aquis. Sed tunc non fuisset propagatio. Sed ex quo regressus est corvus, quare emisit Noe columbam ? Forte quia corvus nullum signum attulit.
marg.| {a} Donec siccarentur] Secundum Augustinum, id est numquam : Tali modo loquendi sepe utitur Scriptura. Mt. 1.d. Accepit Ioseph coniugem suam, et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum. 1Rg. 3. Heli non poterat videre lucernam, antequam extingueretur.
marg.| {c} Que cum non invenisset] Questio est, quomodo columba non invenerit, ubi resideret, cum iam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem ? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur, que facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerant. GLOSSA Et ita non poterat requiescere in palude sicut nec in aquis.
marg.| {d} Imminute sunt aque] Post septimam etatem, tempore scilicet resurrectionis omnino deficient aque tribulationis quoad bonos. Is. 51.d. Gaudium, et letitiam tenebunt, et fugiet dolor, et gemitus. Is. 25.c. Auferet Dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra. Etiam aque Baptismi tunc deficient, quia Bonis non erit necessaria purgatio, et Malis impossibilis. Ex. 21.a. Si emeris servum Hebreum, sex annis serviet tibi, in septimo egredietur liber gratis. Iob. 5.d. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Beatus Bernardus Sex tribulationes iustorum, sunt lucta contra carnis, et corporis desideria, et quinque sensuum voluptates, septima mors. Nec dicit Iob. in septima non invenient te malum, sed non tanget te malum, quia mors Bonorum non gravat eos, unde et somnus dicitur. Ps. Cum dederit dilectis suis somnum, etc. Io. 11.b. Lazarus amicus noster dormit, id est quia amicus, ideo dormit.
marg.| Est dormitio
-Nature. Mt. 26.d. Dormite iam, et requiescite.
-Mortis. 1Th. 4.d. Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus.
-Culpe. Eph. 5.d. Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
-Gratie. Ct. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat.
-Glorie. Ps. In pace in idipsum, dormiam, et requiescam.
marg.| Et bene dicit. [Sexcentesimo primo anno, imminute sunt aque] quia in sexta etate terminabitur Baptismus. Unde Io. 2.a. sex hydrie tantum posite sunt in purificatione Iudeorum. Septima non est opus.
marg.| {1. 12va} Δ {a} Aperiens Noe tectum] Tectum arce involutio mysteriorum. Modo tectum est super aquam, et tunc aperietur. Io. 14.c. Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. 2Cor. 3.d. Cum conversus fuerit Israel ad Deum, auferetur velamen.
marg.| {c} Egredere] Ecce Noe precedit, ita Christus semper nos precedit in omni bono. Is. 52.d. Non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis, precedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel : ex quo tamen mortem non evadimus, quia Domini, Domini exitus mortis.
marg.| {b} Mense secundo] STRABUS, id est Maio. Noe annum fecit in arca, et ipsa die qua ingressus fuerat, egressus est. Ingressus est enim decima septima die mensis secundi, nunc dicit quia egressus est septima, et vicesima die eiusdem mensis. Sed sciendum est, quia si presenti diei addantur 11. qualis Luna est hodie, talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Noe ingressus est. 17. Luna, vel 17. dies mensis secundi fuit ideo post annum 11. additis, fuit 27. dies, et 27. Luna.
marg.| {d} Crescite, et multiplicamini] Modo imminutus est numerus bonorum, sed in futuro post diluvium augebitur. Prv. 28.d. Cum surrexerint impii, abscondentur homines, et cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.
marg.| {f} Edificavit autem Noe] Sic Moyses post transitum maris, et submersionem hostium, gratias egit Deo, dicens. Cantemus domino, etc. Ex. 15. Per quod instruit nos Scriptura, ut post victoriam, et evasionem periculorum, gratias referamus. Quod quia non fecit Ezechias, infirmatus est usque ad mortem. Isaie. 38.a. Unde Isaie. 43.d. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, nec victimis tuis glorificasti me.
marg.| {g} Mundis] Ecce quare septem de mundis posita fuerunt in arca, ut septimo immolato, sex sufficerent propagationi, et hominis esui. Nahum. 1.d. Celebra, Iuda, festivitates tuas, et redde Altissimo vota tua, quia non adiiciet ultra, ut transeat per te Belial, quasi dicat totum diluvium exundavit. Lam. 4.d. completa est iniquitas tua filia Sion, non addet ultra, ut transmigret te.
marg.| {h} Odoratusque est] id est talis oblatio placuit Deo, sicut odor suavitatis placet homini. Et est hic argumentum quod opera legis sunt, vel erant meritoria. Vel   [Odoratus] id est fecit redolere suaviter, et odorari. Et hoc unum est de miraculis, scilicet que tunc temporis acciderunt, scilicet quod locus odoriferus, ibi erat, ubi tanta sanguinis effusio fiebat.
marg.| {i} Prona sunt] quasi dicat ideo magis excusabiles sunt, quia fragiles.
marg.| {k} Non igitur ultra percutiam] id est non ultra percutiam terram generali diluvio aque propter peccata hominum.
marg.| {l} Non requiescent] id est toto tempore post, erit temporum vicissitudo ad hominum servitium. Hoc est, modo ver, post estas, post autumnus, post hiems. Usque ad diluvium non fuerant ita distincta tempora, quia nec ante diluvium pluerat, quia necdum aque collecte fuerant in nubes, dicunt Mystice.
marg.| {e} Egressus est ergo] Nota ordinem. Egressus Noe de arca, significat egressum de hoc mundo ad vitam eternam in resurrectione. Primo, Noe, et filii eius, secundo, uxores eorum, deinde animalia. Noe Christus, qui primus egressus est ad gloriam resurrectionis. 1Cor. 15.c. Christus resurrexit a mortuis primitie dormientium. Filii Noe, Apostoli, et maiores Sancti Animalia, minores electi. Talis est regressus ad Patrem. Ideo dicitur Tob. 11.a. ubi dicit Raphael minori Tobie. Si placet, precedamus, et lento {1. 12vb} gradu sequentur iter nostrum familie simul cum coniuge tua, et cum animalibus. Dignum est enim, quod qui priores sunt in merito, potiores sint in premio. E converso debet esse egressus ad pugnam. Unde infr. 33.a. Iacob timens Esau, tres turmas facit. In prima ponit ancillas cum filiis earum, in media Liam, et filios eius, in ultima Rachel cum filiis suis tamquam chariores. Et dicunt super hunc locum GREGORIUS, et AUGUSTINUS, quod redeunti, primo advenit timor servilis, deinde initialis, tertio timor purgati animi, id est timor castus. Nota igitur, quod tam in egressu ad pugnam, quam in regressu ad patrem, semper Christus est in capite. Ibi Noe, hinc Iacob, per utrumque Christus. Ipse enim primo resurrexit ad gloriam, ut dictum est, et primus bibit calicem Passionis. Unde AUGUSTINUS calicem Passionis prius bibit Medicus, ne eum postmodum abhorreat egrotus. De hoc Medico Sir. 38.a. Honora Medicum propter necessitatem. Et infra eo. Altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit eam.
marg.| {f} Edificavit] Post egressum de arca offert Noe, quia Christus tunc offeret Patri victimas pacificas. Unde Iosue 8.g. Post victoriam de regibus Hiericho, et Hai, obtulit Deo victimas pacificas, et holocausta. Per holocausta, perfectiores, qui se totos offerunt Domino. Per victimas imperfecti, omnes tamen offerentur Domino, et erunt in requie, etiam extremi. 1Mcc. 5.f. Erat Iudas congregans extremos, qui cito solent remanere, sed nec Christus tales despicit, nec relinquit. Vel sic.   [Egressus] est Noe de arca, id est Christus de utero Virginis. Edificavit altare, id est Crucem, ubi victimas pacificas, id est semetipsum obtulit Deo Patri, nos ei reconcilians. Rm. 5.b. Cum essemus inimici, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo per Crucem. Altare nostrum igitur sit fides Christi, super quod offeramus nosmetipsos hostiam vivam, et Deo placentem. Super hoc Altare prima holocausta fuerunt Apostoli. Mt. 22.a. Tauri mei, et altilia mea occisa sunt.
marg.| {h} Odoratusque est] Deus pater tamquam odorem suavissimum suscepit Apostolos, et Martyres, quos Christus obtulit ei. Infra 27.d. cum Isaac sensit fragrantiam vestimentorum Iacob, dixit : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus Iacob, Christus, vestimenta, Sancti. Is. 49.e. Vivit Dominus, his omnibus velut ornamento vestieris. Fragrantia, odor bone conversationis.
Numérotation du verset Gn. 8,moraliter. 
marg.| Moraliter. {n} Montes Armenie] Armenia interpretatur avulsio, et significat Sanctos, qui de aquis mundi huius avulsi, et transplantati ad humorem gratie fructificant. Ier. 17.b. Et erit quasi lignum, quod transplantatum est super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. De aquis istis, scilicet gratie, dicitur. Iob. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, si emiserit eas, subvertent terram, id est terrenitatem. Et nota quod dicit. Arca requievit super montes Armenie mense septimo, quia in iudicio futuro in etate septima superbi, qui modo sunt montes, subiicientur Sanctis, quos modo conculcant. Sap. 5.a. Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum. Et post : Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est. Mal. ultim. a. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus. Et nota quod modo divisa sunt utile, et iucundum. Tribulatio enim est utilis modo, sed non iucunda. Hbr. 12.c. omnis disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris : Sed in fine coniungentur simul utile, et iucundum. Unde sequitur ; Postea vero fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie. Unde etiam Sancti gaudebunt in supplicis malorum. Quod probat Beatus Bernardus per has duas auctoritates. In omnibus requiem quesivi. Sir. 24.a. Hi sequuntur Agnum, quocumque ierit ; Apocalyp. 14.a. Si enim in omnibus requiem habebit Christus, et Sancti in omnibus sequentur eum, ergo sicut delectabitur in iustitia malorum, et Sancti similiter. Ps. 57. Letabitur Iustus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
marg.| {p} Qui corvus egrediebatur, et non revertebatur] cadavere natante illectus, id est luxuria. Os. 5.b. Non dabunt cogitationem, ut revertantur ad Dominum, quia spiritus fornicationis* in medio eorum est, et Dominum non cognoverunt. Ecce quot mala facit luxuria. Ex quo enim spiritus fornicationis possedit cor, statim recedit cognitio Dei. Prv. 2.d. Omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur. Potest etiam per corvum significari scholaris aliquis, qui Parisios mittitur, ut bonos rumores contra diluvium afferat, sed sepe aquis Scripture intercipitur, vel cadaveri, id est prebende illicitur, nec revertitur ad arcam, id est ad parochiam suam, que miserat eum. Prv. 7.c. Non est vir in domo sua, abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit, in die plene Lune reversurus est in domum suam. Sed columba, est bonus scholaris, qui studet, ut proficiat illis, qui miserunt eum, et tempore suo redit ad arcam, ferens ramum in ore, id est doctrinam cum bono opere, per bonam famam. Ct. 2.d. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
marg.| {b} Emisit quoque] Hic notatur quadruplex emissio. Primo, emittitur corvus, sed illectus cadavere non revertitur. Secundo emittitur columba, que non inveniens ubi pes eius requiesceret, revertitur. Item emittitur columba, que ferens ramum olive, revertitur. Item emittitur, sed non revertitur Noe, Christus mittens Prelatos, et predicatores ad considerandum terram ad revocandum perditos, ad curandum infirmos, ad consolandum mestos. Sed {1. 12rb} corvus, id est malus Prelatus, illectus vanitatibus, et voluptatibus huius mundi, ad arcam Ecclesie non revertitur. Sed columba, id est bonus Prelatus, non inveniens nisi lutum, et sordes in temporalibus, ubi mentis pedem figere non potest, revertitur. Audi corvum non regressum, sed cadavere irretitum. Sap. 2.b. Venite, et fruamur bonis, que sunt, tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso, et unguentis nos impleamus, et non pretereat nos flos temporis. Is. 22.d. Ecce gaudium, et letitia, occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur. Sophonie 2.d. Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur eius. Vox clamat in fenestra, quando delectationis illecebra sensui suggeritur, et tunc quandoque ratio cantu, et modulamine capitur. Et post, corvus in superliminari auditur, id est ratio procrastinat emendationem de die in diem. Augustinus in libro octavo Confessionum. Cogitationes, quibus meditabar in te, Domine, similes erant conatibus expergisci volentium, qui tamen superati soporis altitudine, demerguntur. Nec erat, quod tibi responderem dicenti mihi : Surge, qui dormis, nisi tantum verba lenta, et somnolenta, modo ecce modo, sine paululum, sed modo, et modo non habebat modum, et sine paululum, in longum ibat. Item columba emittitur ad revocandum perditos, et revertitur portans in ore ramum olive, quia bonus Prelatus pacem, et misericordiam predicans, fructum sue predicationis reportat Domino. Is. 57.d. Creavi fructum labiorum, pacem, pacem ei, qui longe est, et ei, qui prope est. Ps. Venientes autem venient, cum exultatione portantes manipulos suos. Os. ult. b. Reddemus vitulos labiorum nostrorum. Item quod columba ramum olive detulit ad arcam in ore, significat, quod extra Ecclesiam baptizati possunt reverti ad Ecclesiam per osculum pacis. Ultimo missa columba non est reversa, quia transitus de fide ad speciem significatur ibi, a qua nullus bonus revertitur. De corvinis pastoribus, qui ea, que dicta sunt, faciunt, dicit Dominus Ez. 34.b. Facti sunt greges mei in rapinam, et oves mee in devorationem omnium bestiarum, eo quod non esset pastor. Neque enim quesierant pastores gregem meum, sed pascebant semetipsos, et greges meos non pascebant. Et infra : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas. Et infra. Quod perierat requiram, quod abiectum erat, reducam, quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat, consolidabo. Item corvus emittitur de arca, quando aliquis vagatur a conscientia sua, et sepe, vel aquis concupiscentie intercipitur, vel cadaveri luxurie illectus retinetur. Ideo dicit Dominus cuilibet, qui est in arca, id est in Ecclesia. Is. 26.d. Ingredere in domum tuam, et intra in cubiculum tuum. Hoc est, quod in secreto mentis nostre nos debemus abscondere, ne simus sicut corvus, qui evolans ab arca non rediit, donec aque siccarentur. Vita presens diluvium est, quod siccatur in morte, et tunc malus redit ad conscientiam. Sap. 4. in fine. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates eorum. Rm. 2.b. Ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium in illa die, cum iudicabit Deus occulta hominum. GREGORIUS. Quomodo anguste erunt vie undique reprobis. Superius erit iudex iratus, subtus horrendum chaos, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita demonia ad supplicium trahentia, intus urens conscientia, foris mundus ardens. Miser peccator sic deprehensus quo effugies ? Latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si queris quis te accuset. Dico, quod totus mundus, quia offenso Creatore, omnis creatura habet perditum odio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_8)

Notes :