Capitulum 38
Numérotation du verset
Gn. 38,1
Eo tempore
descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram.
Numérotation du verset
Gn. 38,2
Viditque ibi filiam hominis Chananei vocabulo Sue et uxore accepta ingressus est ad eam.
Numérotation du verset
Gn. 38,3
Que concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
Numérotation du verset
Gn. 38,4
Rursum concepto fetu natum filium nominavit1 Onam2.
1 nominavit
Rusch Weber
] vocavit
Ed1530
|
2 Onam
G
Λ Π ΣO
B Amiatinus T M
Φ ΘAMG*
P
Ω] Honam
Cava X
, Onã ΨB
Rusch
, Onan ΣTM ΘG² ΨDFM
Ed1530 Clementina Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 38,5
Tertium quoque peperit quem appellavit Sela,
quo nato parere ultra cessavit.
Numérotation du verset
Gn. 38,6
Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
Numérotation du verset
Gn. 38,7
Fuit quoque3 Her primogenitus Iude nequam in conspectu Domini
3 fuit quoque
Rusch
] Fuitque
Weber
et ideo4 ab eo occisus est.
4 ideo
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 38,8
Dixit ergo Iudas ad Onam5* filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo.
5 Onam
G
Λ Π ΣO
B Amiatinus T M
Φ ΘAMG*
P
Ω] Honam
Cava X,
Onan ΣTM ΘMG² ΨDFM
Rusch Ed1530 Clementina Weber,
Onã ΨB (Αυναν, וְאֹונָ֛ן)
Numérotation du verset
Gn. 38,9
Ille, sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram
ne liberi fratris nomine nascerentur.
Numérotation du verset
Gn. 38,10
Et idcirco percussit eum Dominus, eo6 quod rem detestabilem faceret.
6 eo
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 38,11
Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui sue: Esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus. Timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Que abiit et habitavit in domo patris sui.
Numérotation du verset
Gn. 38,12
Evolutis autem multis diebus, mortua est7 Sue uxor Iude. Qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse
7 est
Rusch
] + filia
Weber
et Hiras8
8 Hiras]
sic pro
Hiram
plerique codd. Rusch
opilio gregis Odollamita in Thamnas.
Numérotation du verset
Gn. 38,13
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Numérotation du verset
Gn. 38,14
Que, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum
et mutato habitu
sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam, eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum.
Numérotation du verset
Gn. 38,15
Quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem, operuerat enim vultum suum ne agnosceretur9.
9 agnosceretur
Rusch
] cognosceretur
Weber
Numérotation du verset
Gn. 38,16
Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum. Nesciebat enim quod nurus sua esset.
Qua respondente: Quid dabis mihi10 ut fruaris concubitu meo?
10 d. m.
Rusch
]
inv Weber
Numérotation du verset
Gn. 38,17
Dixit: Mittam tibi hedum de gregibus.
Rursum illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris.
Numérotation du verset
Gn. 38,18
Ait Iudas: Quid vis tibi pro arrabone dari? Respondit: Annulum tuum
et armillam
et baculum
quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier
Numérotation du verset
Gn. 38,19
et surgens abiit. Depositoque habitu quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Numérotation du verset
Gn. 38,20
Misit autem
Iudas
hedum
per pastorem suum Odollamitem
ut reciperet pignus
quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam
Numérotation du verset
Gn. 38,21
interrogavit homines loci illius:
Ubi est mulier que sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix.
Numérotation du verset
Gn. 38,22
Reversus est ad Iudam et dixit ei: Non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihinumquam ibi sedisse scortum.
Numérotation du verset
Gn. 38,23
Ait Iudas: Habeat sibi; certe mendacii nos arguere non poterit.
Ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam.
Numérotation du verset
Gn. 38,24
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iude dicentes:
Fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus eius11 intumescere. Dixit Iudas:
11 eius
Rusch
] illius
Weber
Producite eam ut comburatur.
Numérotation du verset
Gn. 38,25
Que cum educeretur ad penam misit ad socerum suum dicens: De viro cuius hec sunt concepi. Cognosce cuius sit annulus et armilla et baculus?
Numérotation du verset
Gn. 38,26
Qui agnitis muneribus ait: Iustior me est,
quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit illam.
Numérotation du verset
Gn. 38,27
Instante autem partu apparuerunt gemini
in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum
in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
Numérotation du verset
Gn. 38,28
Iste egreditur prior.
Numérotation du verset
Gn. 38,29
Illo vero retrahente manum,
egressus est alter.
Dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria?
Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.
Numérotation du verset
Gn. 38,30
Postea egressus est frater eius12 in cuius manu erat coccinum, quem appellavit Zaram13.
12 eius
Rusch
]
om. Weber
|
13 Zaram
Rusch
] Zara
Weber
|
Capitulum 38
Numérotation du verset
Gn. 38,1
marg.|
{p}
Eodem tempore descendens Iudas]
etc. Recapitulatio est, quod hic dicitur, quia ut dicit AUGUSTINUS in GLOSSA ante venditionem Ioseph factum est hoc. Non enim tam modico tempore.
marg.|
{1.
54ra}
Δ quod fuit inter venditionem Ioseph, et descensum Iacob in Egyptum, scilicet viginti duobus annis, possent fieri omnia, que hic narrantur de Iuda, et filiis eius.
marg.|
{a}
Odollamiten]
Odolla, regio est, et locus. Unde 1Rg. 22.a. Fugit David in speluncam Odollam : Inde sumitur Odollamites.
marg.|
{e}
Nequam]
id est nimis luxuriosus, vel abutens vasculo uxoris sue, et inventus est mortuus iuxta uxorem suam.
marg.|
{h}
Suscites]
Hic patet, quod aliqua servata sunt ante legem, ut de semine suscitando fratri defuncto, quod precipitur Dt. 25.b.
marg.|
{k}
Semen fundebat]
Sic Iudei terreno intellectu verba legis adulterantur, ne auditores eorum Christiani fiant.
marg.|
{l}
Nascerentur]
Non omnes filii agnominabantur fratri defuncto, sed tantum primus. Sed Onam tam nequam fuit, quod noluit generare filios, ne primus agnominaretur fratri defuncto : Vel forte deceptus erat putans omnes agnominari debere.
marg.|
{o}
Timebat]
etc. Iudas estimabat hoc accidere ex vitio uxoris.
marg.|
{1.
54va}
Δ a
Consolatione accepta]
HIERONYMUS Et consolatus Iudas ascendit ad eos, qui tondebant oves, ipse, et Hiras pastor eius Odollamites. Pro pastore in Hebreo amicus legitur, sed verbum ambiguum est, quia iisdem scribitur litteris utrumque, sed amicus rem, pastor Roem legitur.
marg.|
{g}
Que depositis]
Notandum est tempore Patriarcharum, certa, et sua fuisse vestimenta viduarum, nec qualia coniugatarum.
marg.|
{h}
Theristrum]
velamen est, quo utebantur Palestine mulieres.
marg.|
{i}
Sedit in bivio]
Hebreus habet, sedit in Enan, et sonat in oculis, ut dicit HIERONYMUS Et est nomen commune, non proprium loci. Unde sensus est. Sedit in oculis, id est in bivio, ubi debet viator diligenter inquirere, quo gradiatur. Ibi solent sedere meretrices, ut a transeuntibus videri possint.
marg.|
{k}
Suspicatus est esse meretricem]
Hebreus habet, Cadesam.
marg.|
{l}
Dimitte me]
etc. Nolebat inferre vim, que omnibus detestanda erat.
marg.|
{n}
Mittam tibi hedum]
In hoc est argumentum, quod illud, quod promittitur pro facto immundo solvendum est, quia Iudas etsi peccaverit eam cognoscendo, non peccavit hedum promissum mittendo. In facto Iude non iustitie cernitur sinceritas, sed promissi fidelitas. Si enim servaret iustitiam, servando et castitatem, non introivisset, ut opinabatur ad meretricem, sed tamen, quod promisit, per pastorem fideliter transmisit.
marg.|
{o}
Arrhabonem]
id est arrham bonam. Arrha, pars est pretii, sed hic accipitur pro pignore.
marg.|
{u}
Misit autem Iudas]
etc. Mittitur promissus hedus tamquam meretrici, id est exprobatio peccati, per Odollamitem tamquam.
marg.|
{1.
55ra}
Δ Increpantem : Genimina viperarum, etc. Sed eam non invenit exprobratio peccati, quam mutavit confessionis amaritudo.
marg.|
{b}
Ait Iudas]
etc. Quasi habeat pignora, que accepit, quam confessio peccati immunem fecit ab exprobratione delicti.
marg.|
{d}
Comburatur]
Immo secundum legem. Dt. 22.c. Debebat lapidari. Solutio. Comburatur dicit, id est moriatur : Ignis enim ponitur pro qualibet pena gravi, ut legitur Iosue 7.d. De Achor, quem precipit Dominus lapidari, et dicitur ibi, quod combustus fuit, sed combustus dicitur, id est occisus. HIERONYMUS Quia Scriptura precipit adulteras lapidari, accipitur pro morte puniri. Sed videtur, quod non debet comburi propter simplicem fornicationem, aut si sic, ergo Iudas. Dicitur enim Deuteronom. 22.d. Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur. Ad hoc potest, dici, quod non fuit simplex fornicatio, quia debebat se servare Sela filio Iude : Iudas autem non debuit mori, quia ignoravit factum. Vel potest dici, quod Thamar non debebat mori, cum propter filiorum mortem videbat hoc fieri Iudas.
marg.|
{f}
Iustior me est]
HIERONYMUS Cognovit autem Iudas, et dixit : Iustior est illa quam ego, etc. In Hebreo habetur : Iustificata est ex me, non quod iusta fuerit, sed quod dicitur Ez. 16.f. Iustificata est Sodoma soror tua ex te, quod comparatione illius minus male fecerit non vaga turpitudine, sed filios requirendo
marg.|
{g}
Attamen ultra non cognovit]
id est carnales non approbavit observantias.
marg.|
{l}
Quare divisa est propter te]
etc. HIERONYMUS Pro maceria Aquila, et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur, quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et Pharisei, qui se quasi iustos a populo separaverunt, divis : dicebantur.
marg.|
{m}
Maceria]
Maceriam dicit membranulam secundarum, vel secundinarum, qua involvitur puer in utero, que dividitur in partu, et sequitur puerum. Et si forte remaneat in utero matris post egressum pueri, non diu vivit mater.
marg.|
{o}
Postea egressus est frater]
etc. HIERONYMUS Zara interpretatur oriens, quia primus apparuit.
marg.|
{1.
55va}
Δ Vel quia plurimi iusti ex eo nati sunt, sicut dicitur 1Par. 2.a. Tamen HIERONYMUS dicit super 3Rg.. 1. quod ligatum fuit filium in manu Phares. Sed potuit esse, quod postquam uterque ortus est, tulerit obstetrix coccinum de manu Zara, et ligaverit in manu Phares, ut de similibus gemellis primogenitus distingui posset.
Numérotation du verset
Gn. 38,mystice
marg.|
Mystice. {p}
Eodem]
etc. Hiram interpretatur videns fratrem. Odollamites, testimonium in aqua. Iudas confitens, et significat Christum.
marg.|
{a}
Θ
Iudas igitur descendit ad Hiram Odollamiten]
id est Christus ad Baptismum Ioannis, quem Ioannes videns perhibuit ei testimonium, dicens : Ecce agnus Dei, etc. Io. 1.d. Michee 1.d. Adhuc heredem adducam tibi, que habitas in Maresa, usque Odollam veniet gloria Israel, id est Christus usque ad Baptismum Ioannis 1Rg. 22.a. Fugit David in speluncam Odollam, et ibi fratres eius venerunt ad eum, et omnes, qui erant oppressi ere alieno.
marg.|
{b}
Viditque ibi filiam hominis Chananei]
id est synagogam filiam diaboli : Qui dicitur homo, quia hominem vicit. Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit. Chananeus dicitur diabolus, id est commutatus, quia in veritate non stetit, Io. 8.f. Ez. 16.a. dicitur de Synagoga : Radix tua de terra Chanaan, pater tuus Amorrheus, et mater tua Cethea Vocatur autem Sue, id est sublimis ratione sanctorum Patrum, quos Christus sibi principaliter copulavit. Per tres filios Iude, tria genera prelatorum intelliguntur : Per Thamar enim Ecclesia designatur. Primus fuit Her, qui fuit nequam, id est luxuriosus, vel abutens vasculo uxoris. Per hunc prelatus noxius, et superstitiosus designatur, qui anteriorum oblitus, ad posteriora se totum extendit, id est non curans primo querere regnum Dei, totus inheret temporalibus, et eis abutitur in superbiam. Secundus fuit Onam, qui semen fundebat in terram. Per hunc intelligitur prelatus inutilis. Talibus hodie copulatur Ecclesia, qui vel non prosunt, vel obsunt, sed tamen sepe interficiuntur a Domino. Tertius fuit Sela, cui non potuit dari Thamar, quia puer erat, sed iubetur expectare Thamar ut vidua, donec crescat puer. Et certe ita faciunt hodie multi prelati, Ecclesias viduas faciunt expectare, donec creverint nepotuli, quibus eas conferunt, et interim fructus percipiunt. Et quid sequitur ex hoc ? Thamar videns se esse viduam, quasi absque rectore, assumit theristrum meretricum, et sedet in bivio, id est facit omittenda, et omittit facienda, et in hoc moratur, et residet, quia non est, qui eam doceat.
marg.|
{c}
Quo nato]
etc. Sela, chorus Apostolorum, qui promissus Thamar, id est Synagoge, et non solutus. Act. 13.g. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, etc. Hoc nato Sue parere cessavit, quia natis Apostolis, Synagoga sterilis fuit. Os. 9.c. Da eis, Domine : Quid dabis eis ? Vulvam sine liberis, et ubera arentia.
marg.|
{1.
54rb}
marg.|
{d}
Dedit autem Iudas]
Iudas Christus : Her, malus prelatus : Thamar, Ecclesia. Datur igitur Her, Thamar, quando Ecclesia malo prelato committitur, quod fit peccatis nostris exigentibus. Iob. 34.d. Regnare facit Dominus hypocritam propter peccata populi. Her nequam dicitur, quia abutebatur uxore a posteriori. Hi sunt prelati, qui beneficia Ecclesiastica, vel prelationes recipiunt causa temporalium, que sunt posteriora. Phil. 3.c. Ea que retro sunt obliviscens, ad ea, que sunt priora extendens meipsum ad destinatum persequor bravium. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, etc. Post debent esse temporalia. Os. 5.c. Ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin. Bethaven interpretatur domus inutilis, vel domus idololatra, id est Ecclesia referta divitiis temporalibus, que debent esse post tergum Beniamin, id est filiorum dextere.
marg.|
{f}
Ab eo occisus]
Dominus reservat ultionem eorum, qui a posteriori accedunt ad prelationes, vel Ecclesiastica beneficia. Ier. 51.c. Ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis universam terram, id est totam Ecclesiam, que dicitur terra propter stabilitatem. Eccl. 1.a. Generatio preterit, et generatio advenit, terra autem in eternum stat, propter attritionem persequentium, et falsorum fratrum, propter germinis fecunditatem.
marg.|
{a}
Dixit ergo Iudas]
etc. Onam interpretatur meror populi, et significat prelatum cupidum et avarum. Unde dicitur, quod Onam fundebat semen in terram, et talis prelatus etiam si predicat, pro terrenis predicat Mi. 3.a. Audite Principes Iacob, qui odio habetis bonum, et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos. E contra bonus prelatus semen predicationis fundit in celum. 1Rg. 3.d. Crevit puer Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.
marg.|
{i}
Ille sciens non sibi nasci]
etc. Sic faciunt, qui non lucrum Domini, sed suum commodum querunt. Os. 9.a. Noli letari Israel, noli exultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Et infr. eodem c. Ephraim enim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, ab utero, et a conceptu. Sed nota quod dicitur hic, quod percussus est Onam a Domino, quia fundebat semen in terram, quid igitur de prelatis ? Os. 9.d. Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata, fructum nequaquam faciunt.
marg.|
{m}
Esto vidua in domo]
etc. Dixit Dominus Synagoge, et ipsa vidua est. Os. 3.b. Multis diebus expectabis me.
marg.|
{n}
Donec crescat Sela]
id est chorus Apostolorum, ubi crevit in gentibus, et adhuc quotidie crescit, tandem dabitur Synagoge doctrina Apostolorum. Rm. 11.d. Postquam multitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet.
marg.|
{o}
Timebat]
Multis parcit Dominus, nolens constituere in prelatione ne moriantur : Multi enim prius boni, in prelationibus fiunt mali. Et hoc est, quod legitur. 4Rg. 1.a. Cecidit Ochozias per cancellos cenaculi, quod habebat in Samaria. Cenaculum, est tertia mansio. Ochozias igitur, id est prelatus, qui cenaculum sibi fecit in Samaria, id est corde, ore, et opere intendens in Deum, frequenter in custodia prelationis cadit per cancellos, id est per rimas curarum, quas nemo scit, nisi qui sentit. Unde AUGUSTINUS Quanto in loco superiori, tanto in maiori periculo versantur.
marg.|
{p}
Et abiit]
etc. id est modo habitat Synagoga in domo diaboli patris sui. Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis.
marg.|
{q}
Mortua est Sue uxor Iude]
Synagoga est, que fuit uxor Christi : Sed ipsa mortua est in peccato. Unde significatur per filiam Archisynagogi mortuam, quam Dominus
Θ
suscitavit post Hemorrhoissam. Mc. 5.c. a
Consolatione accepta]
Iudas, id est Christus, consolationem accepit super morte Synagoge, quando tempus redemptionis appropinquavit. Unde Is. 40.a. Consolamini, consolamini, popule meus.
marg.|
{b}
Ascendebat]
Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium, etc. Christi enim ascensus, eius incarnatio. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Egyptum. Venit autem Christus ad oves. Mt. 15.c. Non sum missus, nisi ad oves, que perierunt domus Israel. Nec solum ad oves, sed etiam ad pastores ovium, quos tamen vocat tonsores, quia lac, et lana sibi vindicantes, non curant de ovibus. Ez. 34.b. Pro eo, quod oves mee facte sunt in rapinam, et greges mei in direptionem, eo quod non esset pastor, sed potius tonsor, ecce ego super pastores.
marg.|
{c}
Hiras opilio]
Ioannes Baptista, qui venit cum Christo, vel parum ante, ut prepararet ei viam, et domum, sicut famulus Domino. Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum, et preparabit viam ante faciem meam.
marg.|
{d}
Odollamita]
interpretatur testimonium in aqua, et Ioannes perhibuit testimonium Christo in aqua baptismi. Mt. 3.c. Ego baptizo in aqua in penitentiam, qui autem post me venturus est, fortior me est, etc. Christus cum Ioanne venit arguere tonsores. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe, et Pharisei, qui comeditis domos viduarum, in oratione longa orantes. Mt. 3.b. Et Lc. 3.b. Genimina viperarum, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira ?
marg.|
{e}
Nuntiatumque est Thamar]
Thamar significat electos de Iudeis, et gentibus, quibus nuntiatum est, quod Christus incarnatus est. Lc. 2.b. Annuncio vobis gaudium magnum. Ibi nuntiatus est Iudeis per Angelum. Per stellam nuntiatus est gentibus. Mt. 2.a.
marg.|
{f}
Ad tondendas oves]
Ad hoc venit Christus, id est ut a peccatis exoneraret. Mt. 1.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, etc. Io. 1.d. Ecce qui tollit {1.
54vb} peccata mundi. Bene autem dicitur, quod ascendit in Thamnas, quod interpretatur defectus, quia omnes defectus nostros sibi assumpsit, faciens, quod docuit. Et nota quod vellera sine lesione tolluntur ab ovibus, sic temporalia a viris sanctis, sine omni dolore, et tristitia tolluntur. Hbr. 10.g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Christus venit ad oves propter quatuor. Venit enim perditas querere. Lc. 15.a. Quis ex vobis homo, etc. Oneratas exonerare. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Egyptum, et movebuntur simulacra Egypti a facie eius. Esurientes pascere, dispersos congregare. De utroque Is. 40.c. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos.
marg.|
{g}
Que depositis viduitatis vestibus]
Vidua dicitur quasi bidua, id est divisa a viro. Vestes igitur viduitatis sunt peccata, que dividunt nos a Deo, iuxta illud Is. 59.a. Iniquitates nostre diviserunt inter nos, et Deum nostrum. Has vestes deponit Thamar, id est Ecclesia, vel anima dolens de peccatis, quando vult accedere ad Iudam, id est ad Christum in confessione.
marg.|
{h}
Theristrum]
significat carnis mortificationem, que valet contra estum vitiorum. Depositis igitur viduitatis vestibus sumit Theristrum, qui facta confessione peccatorum, carnis mortificationem assumit, per quam induitur novus homo. Eph. 4.e. Deponite vos veterem hominem, et induite novum, qui secundum Deum creatus est in iustitia.
marg.|
{i}
Sedit in bivio]
In bivio sedet penitens per recordationem omissorum, et commissorum. Ier. 2.e. Vide vias tuas in convalle. Idem est convallis, et bivium. Et nota quinque circa Thamar. Sedet in bivio per peccatorum recordationem, operit vultum per pudorem, Iude admiscetur per confessionem, filios concipit per propositum satisfaciendi, parit in satisfactione. Is. 23.d. Sume citharam, ecce theristrum, quo vultus operitur, circui civitatem, ecce sessio in bivio, bene cane, ecce Iude commixtio, frequenta canticum, ecce partus.
marg.|
{l}
Dimitte me]
In hoc notatur libertas arbitrii, quam habet penitens. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso.
marg.|
{m}
Quid dabis mihi ?]
Christus prius dat, quam ingrediatur, diabolus prius accipit. Ezechiel. 16.d. Omnibus mulieribus dantur mercedes, tu autem dona donabis eis, ut intrarent ad te.
marg.|
{n}
Mittam tibi hedum]
Christus mittit hedum, id est peccati detestationem. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis, tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ?
marg.|
{p}
Respondit. Annulum]
In pignus salutis dat Christus annulum, id est fidei sponsationem.
marg.|
{q}
Armillam]
id est opus iustitie.
marg.|
{r}
Baculum]
id est sustinentiam laboris.
marg.|
{s}
Ad unum igitur coitum]
hoc est ad unionem divini Verbi cum humana natura. Ecclesia duobus filiis impregnata est, id est Iudaico populo, et Gentili. Unde Christum natum querunt pastores, et Magi.
marg.|
{t}
Depositoque]
Hoc est, quod Ecclesia, que vocata fuit ad paupertatem, et austeritatem, et utilitatem, redit ad divitias, et delicias, et honores.
marg.|
{u}
Misit autem Iudas]
Iudas per pastorem mittit hedum Thamar, id est Christus per prelatum mittit Ecclesie peccati abominationem. Ezechiel. 16.a. Fili hominis, notas fac Hierusalem abominationes suas. Michee 3.c. Repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio, et virtute, ut annunciem Iacob scelus suum. Bene ostenditur hic, qualis debet esse, qui fert hedum, id est peccatum.
marg.|
{a}
Θ
Et nota quod post conversionem mittit Christus peccati exprobationem, quia vult, ut aliquando recogitet peccata preterita exprobando illa. Ez. 16. Recordaberis viarum tuarum, ut confundaris. Quia pastor non invenit Thamar in bivio, significatur, quod anima impregnata a Christo non invenitur in bivio peccati. Una via presumptio, alia obstinatio. Per presumptionem cecidit diabolus, et adhuc deiicit peccatores per obstinationem. Ps. 40. Non adiiciet, ut resurgat. Homines, quos invenit pastor in bivio, sunt demones, qui dicunt : Non fuit in hoc loco meretrix. Postquam enim contritus est, et confessus peccata, non possunt demones eum accusare. Rm. 8.f. Quis accusabit adversus electos Dei : Io. 8.b. Mulier quis est, qui te condemnat ? Nemo, Domine. Christus animam, quantumcumque fornicata fuerit, si converti volverit, vocat virginem. Ier. 3.a. Fornicata es cum amatoribus multis, saltem a modo voca me pater meus dux virginitatis mee. a
Reversus est ad]
Hoc est, quod bonus Prelatus revertitur ad Christum gratias agens de hoc, quod non invenit subditos in peccato. Dicit. AUGUSTINUS Mali Prelati gaudent invenire in subditis, quid corripiant, boni
marg.|
{e} converso. 2Cor. 12.g. Timeo, ne cum venero, non, quales volo, inveniam vos.
marg.|
{c}
Ecce autem post tres menses]
Post fidem Trinitatis mali Iudei accusant Thamar de fornicatione, {1.
55rb} id est reputant fidem Christi fornicationem, id est idololatriam. Io. 7.g. Numquid et vos seducti estis ? Hoc dixerunt Iudei, quando viderunt uterum Thamar intumescere, id est multos converti ad fidem.
marg.|
{d}
Producite eam, ut comburatur]
Hic Iudas significat Iudeos malos, qui Ecclesiam iudicant condemnandam. Vel etiam Christum, qui fornicatores iudicabit. Hbr. 13.a. Fornicatores, et adulteros iudicabit Deus.
marg.|
{e}
De viro cuius hec sunt]
Ira in futuro iudicio liberabitur, qui poterit ostendere Christo annulum, armillam, et baculum, id est fidem, et opera, et patientiam. Ps. 16. Ego autem in iustitia apparebo in conspectu, etc.
marg.|
{f}
Iustior me est]
Hoc est, quod Christus in fine laudavit Ecclesiam. Prv. ult. d. Surrexerunt filii eius, et beatissimam predicaverunt, et vir eius laudavit eam.
marg.|
{g}
Attamen ultra]
id est Christus, post diem iudicii non infundet Ecclesie semen doctrine. Ier. 31.f. Non docebit vir ultra proximum suum.
marg.|
{h}
Instante autem partu apparuerunt gemini]
Qui mystice significant duos populos.
marg.|
{p}
Zara]
qui interpretatur oriens, signat Iudeum, qui videbatur prius debere oriri, sed retraxit se. Unde bene congruit ei illud Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo Lucifer, qui mane oriebaris. Hic primo protulit manum, quia Iudeus promisit se facturum quicquid Dominus preciperet. Ex. 24.b. Omnia quecumque dixerit Dominus, faciemus. Sed statim manum retraxit, quia ab operatione defecit.
marg.|
{i}
Obstetrix]
id est divina sapientia, coccinum ligavit in manu Iudeorum, quando eis improperavit opera sanguinea. Is. 1.e. Manus vestre sanguine plene sunt. Idem 49.a. Manus vestre pollute sunt sanguine. Prv. 12.c. Est qui promittit, ecce manus productio, et quasi gladio compungitur conscientia eius, ecce coccini ligatio.
marg.|
{n}
Phares]
gentilis populus, qui cessante Iudeo ab operibus egressus est ad opera primus. Et est, quod dicitur Mt. 9.c. Primo sanatur Hemorrhoissa, et postea filia Archisynagogi.
marg.|
{k}
Iste egredietur prior]
Hoc est, quod Dominus expectabat a Iudeis aliquem fructum, et potius facit contrarium. Is. 5.b. Expectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas.
marg.|
{l}
Quare, etc. propter te]
Divina sapientia quasi miratur, quare Iudeus apparuit prior exiturus, et gentilis exierit. Hoc est, quod Mt. 8.b. Miratur fidem centurionis.
marg.|
{m}
Maceria]
est illud, quod dividit inter nos, et Deum, scilicet peccati Chirographum, quod Christus amovit. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie dissolvens.
[Thamar]
id est Ecclesia concipit de bono Prelato duos filios, id est fidem, et bonos mores. Hoc autem quod Iudas dicit ad Thamar : Dimitte me ut coeam tecum : est contra illos, qui se ingerunt in prelationes. Hoc est, quod legitur 2Par. 26.d. quod Ozias percussus est lepra, quia sibi usurpavit officium sacerdotum. Et Nm. 16.e. punitur Chore cum suis complicibus. Iudas accedens ad Thamar, id est iustus ad penitentiam generat Phares, id est divisionem a mundo : Et Zaram, id est ortum in vitam eternam. Is. 58.c. Si abstuleris de medio tui catenam, etc. orietur in tenebris lux tua. Zara primo emisit manum, sed Phares primo nascitur : Hoc est, quod cogitamus primo de vita eterna, et postea avellimus nos a mundo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_38)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_38)
Notes :