Capitulum 16

Numérotation du verset Gn. 16,1 

Igitur Sarai
uxor Abram1 non genuerat liberos
1 Abram] Abraham P14417
sed, habens ancillam egyptiam nomine Agar,
Numérotation du verset Gn. 16,2 

dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus ne parerem.
Ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios.
Cumque ille acquiesceret deprecanti
Numérotation du verset Gn. 16,3 

tulit Agar Egyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare ceperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Numérotation du verset Gn. 16,4 

qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns,
despexit dominam suam.
Numérotation du verset Gn. 16,5 

Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me, ego dedi ancillam meam in sinum tuum que videns quod conceperit
despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 16,6 

Cui respondens Abram: ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet.
Affligente igitur eam
Sarai fugam iniit.
Numérotation du verset Gn. 16,7 

Cumque invenisset illam angelus Domini
iuxta fontem aque
in solitudine
que2est in via Sur
2 que Rusch ] qui Weber
in deserto3,
3 in deserto Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 16,8 

dixit ad eam: Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Que respondit: A facie Sarai
domine mee ego fugio.
Numérotation du verset Gn. 16,9 

Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manu4 ipsius.
4 manu Rusch ] manibus Weber
Numérotation du verset Gn. 16,10 

Et rursum:
Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum et non numerabitur pre multitudine.
Numérotation du verset Gn. 16,11 

Ac deinceps: Ecce , ait, concepisti et paries filium et vocabis5 nomen eius Ismael,
5 et vocabis Rusch ] vocabisque Weber
eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Numérotation du verset Gn. 16,12 

Hic erit ferus homo, manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Numérotation du verset Gn. 16,13 

Vocavit autem Agar6 nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
6 Agar Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 16,14 

Propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis7.
7 videntis Rusch ] + me Weber
Ipse est inter Cades et Barad.
Numérotation du verset Gn. 16,15 

Peperitque Agar8 Abre9 filium
8 Agar Rusch ] om. Weber |
9 Abre Ω Rusch ] Abrae Clementina Weber |
qui vocavit nomen eius Ismael.
Numérotation du verset Gn. 16,16 

Octoginta et sex annorum erat Abram10
10 Abram Rusch ] om. Weber
quando peperit11 Agar Ismaelem.
11 peperit Rusch ] + ei Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Gn. 16,1 
marg.| {l} Igitur Sarai uxor Abre, etc. Ingredere ad ancillam meam] Sed nonne Lamech reprehensus est, qui primo divisit {1.21va} carnem suam in duas : multo fortius Abram debuit reprehendi, qui post illius reprehensionem idem fecit. Sed dicimus, quod Lamech hoc fecit ex libidine, et propria auctoritate, Abram vero plus amore prolis, et divina dispensatione. Rabanus autem tripliciter excusat Abram de coitu isto. Per legem nondum promulgatam de coniugio, per intentionem Abre de prole habenda, per voluntatem uxoris.
marg.| {a} Suscipiam] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS mihi adoptando.
marg.| {b} Contra me] Hoc dicit, non quia Abram persequeretur Sarai, sed quia dissimulabat factum Agar, ac si nesciret.
marg.| {c} Despectui me habet] <GLOSSA> INTERLINEARIS quasi de herede presumens.
marg.| {d} Affligente] Utrum verbis, an verberibus, incertum est.
marg.| {e} In via Sur in deserto] <Glossam> interlinearem. Consequenter Egyptia in via Sur, que per eremum ducit ad Egyptum, festinabat ire Egyptum.
marg.| {f} A facie Domine mee Sarai ego fugio] Mirum est, quod non dixit, vetule illius.
marg.| {g} Multiplicans] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS Ex persona Dei loquitur Angelus.
marg.| {h} Vocabisque] etc. In veteri testamento invenis quatuor personas, quibus ante nativitatem impositum est nomen a Domino : Ismael hic : Isaac, infra 17.b. Sanson. Iud. 13.a. secundum aliam litteram. Iosias. 3Rg. 13.a. Quod autem legitur Is. 45.a. Christo meo Cyro, cuius apprehendi, dexteram, etc. ubi videtur Dominus imposuisse nomen ipsi Cyro nondum nato. Dicimus, quod non imposuit ei nomen, quia non dixit : Vocabitur Cyrus, vel Cyrus erit nomen eius, sed tantum, quod futurum erat predixit. Similiter Balaam Nm. 24.c. prophetavit de B. Virgine, appellando eam quodam nomine, quod interpretatur stella maris, sicut hoc nomen, Maria. In novo testamento duos invenis, quibus positum est nomen a Domino : Ioannes Baptista, Lc. 1.a. et Iesus. eod. c. Sed nonne Is. 7.c. impositum est Christo, et aliud nomen, ubi dicitur : Et vocabitur nomen eius Emmanuel ?
marg.| {i} Hic erit ferus homo] Vel, rusticus secundum alios. HIERONYMUS In Hebreo habetur, phara, quod interpretatur onager, significat semen eius habitaturum in deserto, id est Sarracenos vagos, incertis sedibus, qui omnes gentes, quibus desertum ex latere iungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.
marg.| {k} Manus eius contra omnes] Hoc non in ipso, sed in suis posteris completum est.
marg.| {l} Et
marg.| { e}   regione]  ; id est contra fratres, quod non ipse, sed Cedar filius eius fecisse legitur.
marg.| {m} Fratrum suorum] <GLOSSA> INTERLINEARIS qui de semine Abre.
marg.| {n} Figet tabernaculum] <GLOSSA> INTERLINEARIS militabit.
marg.| {o} Vidisti me] <GLOSSA> INTERLINEARIS propitius fuisti.
marg.| {p} Posteriora] Forte Angelus, qui loquebatur ei, apparuit in forma humana, cuius posteriora vidit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_16)

Notes :