Capitulum 33
Numérotation du verset
Gn. 33,1
Levans autem Iacob oculos1, vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros. Divisitque filios Lie et Rachel ambarumque famularum
1 oculos
Rusch
] + suos
Weber
Numérotation du verset
Gn. 33,2
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero in secundo loco et filios eius2, Rachel autem et Ioseph novissimos.
2 in secundo loco – et filios eius
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 33,3
Et ipse pregrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius.
Numérotation du verset
Gn. 33,4
Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit.
Numérotation du verset
Gn. 33,5
Levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait: Quid sibi volunt isti et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Numérotation du verset
Gn. 33,6
Et appropinquantes ancille et filii earum incurvati sunt ,
Numérotation du verset
Gn. 33,7
accessit quoque3 Lia cum pueris4 suis et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
3 accessit quoque
Rusch
] accessitque
Weber
|
4 pueris
Rusch
] liberis
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 33,8
Dixitque Esau5: Quenam sunt, inquit, iste turme quas obvias habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
5 dixitque Esau
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 33,9
Et ille ait: Habeo6: plurima frater mi. Sint tua tibi.
6 ait Habeo
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Gn. 33,10
Dixit Iacob: Noli ita, obsecro. Sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, esto mihi propitius
Numérotation du verset
Gn. 33,11
et suscipe benedictionem quam attuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens
Numérotation du verset
Gn. 33,12
ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
Numérotation du verset
Gn. 33,13
Dixit Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges.
Numérotation du verset
Gn. 33,14
Precedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius. Sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Numérotation du verset
Gn. 33,15
Respondit Esau: Obsecro7 ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant vie tue. Non est, inquit, necesse. Hoc uno tantum8 indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei.
7 obsecro
Rusch
] oro te
Weber
|
8 tantum
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 33,16
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Numérotation du verset
Gn. 33,17
Et Iacob venit in Socoth, ubi edificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est Tabernacula.
Numérotation du verset
Gn. 33,18
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, que est in terra Chanaan. Postquam regressus est de Mesopotamia9 Syrie et habitavit iuxta oppidum.
9 Mesopotamia
Rusch Edmaior.
] Mesopotamiam
Weber
Numérotation du verset
Gn. 33,19
Emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sichem centum agnis
Numérotation du verset
Gn. 33,20
et, erecto ibi altari, invocavit super illud Fortissimum Deum Israel.
Capitulum 33
Numérotation du verset
Gn. 33,1
marg.|
{m}
Levans autem Iacob oculos suos]
etc.
marg.|
{o}
Divisitque]
Aquila, dimidiavit, ut unum cuneum faceret ancillarum, cum parvulis suis, et alterum liberarum cum filiis suis. Primasque mitteret ancillas, secundas liberas : Ipse ante omnes, fratrem adoraturus occurreret.
marg.|
{1.
46va}
Δ a
Ambarumque famularum]
Naturalem ordinem virtutum sequitur, quia virtus a minoribus incipit, et gradatim ad maiora progreditur.
marg.|
{b}
Liam vero]
quia prius servilis timor, deinde amicabilis, quem significat Lia libera.
marg.|
{c}
Rachel]
Deinde amor purgati animi, quem significat Rachel, que interpretatur videns principium.
marg.|
{f}
Habeo plurima]
Bene facit Esau, non accipere volens, cum abundet. Ambrosius. Qui accipit, et indiget, potius dat quam accipit, qui accipit, et non indiget, rapit.
marg.|
{g}
Inveni gratiam]
Per hoc notatur, quod ille, qui dat, debet reputare gratiam factam ab illo, qui accipit.
marg.|
{h}
Accipe munusculum]
Omnis qui dat, debet datum suum modicum estimare, qui aliter stultus est. Sir. 18.c. Stultus acriter improperabit, et datum insipientis tabescere facit oculos. Sir. 20.b. Datus insipientis non erit tibi utilis, oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit, etc.
marg.|
{i}
De manibus]
Querit AUGUSTINUS quomodo ausus fuit Iacob in tantam prorumpere adulationem, ut fratrem suum vocaret Deum ? Ad hoc dicit GLOSSA quod timore perturbatus dixit hoc, sicut Loth timore perturbatus voluit filias prostituere Sup. 19.b. Vel locutus est, ut Iacob, non ut Israel. quasi dicat non reduxit ad memoriam, quod dixerat ei Angelus, scilicet si contra Deum fortis, etc. Potest etiam dici, quod verbis hyperbolicis, fratris benevolentiam captavit : Nec peccavit in hoc. Vel
[Vultum Dei]
id est potentis. Sic enim dicit Dominus Moysi. Ex. 7.a. Dedi te Deum Pharaonis, id est potentem super Pharaonem. id est Cor. 8.b. Sunt, qui dicuntur dii, sive in celo, sive in terra. Vel potest dici, quod vulgariter locutus est. Et est sensus : Sic gavisus sum visa facie tua, et ita bene mihi fuit, ac si vidissem faciem Dei.
marg.|
{1.
47ra}
Δ
{b}
Et ego sequar paulatim]
AUGUSTINUS Queritur si mendacium fratri promiserit ? Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere, quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit ?
marg.|
{e}
Venerat in Seir]
GLOSSA id est in villam illam, quam a nomine suo sic dixerat.
marg.|
{f}
Salem]
etc. Dicunt, quod acuto accentu sonat, pacificam, circunflexo sonat, consummatam.
Numérotation du verset
Gn. 33,moraliter
marg.|
Moraliter. |
{m}
Levans autem Iacob oculos suos]
etc. Non facile videt, aut previdet incursus demonum, qui levatos oculos non habet, nec etiam peccata, et pericula advertit, in quibus est : Cui dicitur per Ier. 3.a. Leva oculos tuos in circuitu, et vide. Et quid videbit in circuitu ? Demones insidiantes. 1Ptr. 5.c. Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens, etc. Item miserias, et dolores pro peccato inflictas. Ps. 114. Circumdederunt me dolores mortis, etc. Et quare hec considerare sit bonum, dicitur Is. 30. Cum gemueris, etc. secundum Septuaginta : Cum conversus ingemueris, salvus eris, et sciens ubi fueris, qui considerabas in vanis.
marg.|
{n}
Cum eo quadringentos viros]
Ecce Esau, id est diabolus, quadringentos viros secum adducit contra virum iustum. Hec sunt quatuor cornua. Za. 1.d. quibus ventilatur tota terra, scilicet quatuor peccata, cogitationis, locutionis, operationis, consuetudinis. Hec sunt quatuor scelera Moab. Amos 2.a. Super tribus* sceleribus Moab, et super quatuor non convertam. Hi sunt quatuor dies, quibus Lazarus fuit in monumento iam fetens. Io. 11.e. Et sicut diabolus cum suis quadringentis viris venit contra virum iustum, sic Christus cum suis quadringentis venit contra diabolum, qui sunt, contritio cordis, confessio oris, satisfactio operis, firmum propositum perseverandi. 1Rg. 25.c. Accinctus est David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri. Et legitur ibi, quod Abigail occurrit ei, blande locuta est, et munera obtulit. Hec tria similiter habes hic, Iacob occurrit Esau, blande locutus est, munera obtulit. Et instruimur in hoc, quod boni, et mali, et honore, et verbo, et muneribus provocandi sunt ad gratiam. De primo. Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. Ibidem. 13.c. Cui honorem, honorem. De secundo Sir. 18.b. Nonne ardorem refrigerat ros ? Sic et verbum melius quam datum. Item 6.a. eiusdem. Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundabit. Contra quosdam qui raro, aut numquam blande loquuntur, sed putant virtutem dure loqui, Ct. 2.d. Vox tua dulcis, et facies tua decora. De tertio Mt. 5.g. Benefacite his, qui vos oderunt. Sir. 18.c. Ecce verbum super datum bonum, sed utraque cum homine iustificato. Et ensis David, verbum predicationis. Eph. ultim. c. Galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Et dicitur verbum Dei gladius, quia separat spiritum a carnali voluptate. Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem anime, ac spiritus. Hoc gladio accingi debent, qui sequuntur David, id est Christum. Ct. 3.c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt, ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, {1.
46vb} uniuscuiusque ensis super femur suum.
marg.|
{d}
Et ipse progrediens]
Idem ordo, qui et hic, repetitur in Christo. Prius ordinavit turmas, quando in cena instruxit discipulos ad patientiam, et humilitatem, et mutuam caritatem. Io. 13. Postea progressus est trans torrentem Cedron, quando dixit : Surgite, eamus hinc. Postea adoravit, quando divisus a discipulis seorsum ter oravit. Postea recepit osculum Iude. Idem ordo debet etiam esse in prelato. Prius enim debet se, et suos ordinare ad bellum contra diabolum. Sicut et Iacob precessit, ita debet, et ipse precedere, et vite eminentia, et periculorum, et ictuum sustinentia. Io. 10.b. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Deinde debet orare pro se, et pro suis. Deinde debet progredi. Io. 10.a. Pastor cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur. Infra 49.c. Gad accinctus preliabitur ante eum. Iste est bonus prelatus, qui accinctus retrorsum per condescensum proximorum, ante pugnat per bonum exemplum.
marg.|
{e}
Currens itaque]
etc. Hic patet, quam valet humilitas, et oratio. Humiliavit se Iacob, et oravit pronus in terra, et statim Esau commotus currit, et amplexatur, et osculatur eum. Ita sepe per humilitatem, et orationem bonorum, convertuntur mali ad gratiam. Prv. 16.b. Cum placuerint Domino vie hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. Sic
marg.|
{e} converso cum displicet Deo via hominis, provocantur inimici eius ad malum. Is. 42.d. Quis dedit Iacob in direptionem, et Israel in vastationem ? Nonne Dominus, cui peccaverunt ?
marg.|
{f}
Habeo plurima]
Notabile est contra plurimos cupidos, et illos, qui libenter accipiunt munera. Esau malus erat, et tamen quia abundabat, nolebat recipere munera Iacob. Quis est hodie, qui hoc faciat, et laudabimus eum ? Immo qui amplum patrimonium habent, insuper res pauperum sibi vindicare contendunt. BERNARDUS Res pauperum, res Ecclesie sunt, et sacrilega eis crudelitate surripitur, quicquid Ecclesie dispensatores preter victum sibi retinent, et vestitum.
marg.|
{k}
Sic enim vidi faciem]
Per hoc instruimus, quod principibus, et prelatis, et maioribus debemus servire ex animo, sicut Domino. Col. 3.d. Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus, scientes quia a Domino recipietis retributionem hereditatis.
marg.|
{l}
Gradiamur]
Hic gerit Esau personam principum secularium, Iacob personam prelatorum Ecclesie. Dicit ergo Esau, Iacob : Gradiamur simul in pompis, et phaleris, nec est qui contradicat. Immo iam cum maiori pompa, et pluribus equis, et avibus vadunt Prelati Ecclesiastici, et clerici, quam principes seculares, quasi non ministerium creditum sit eis, sed magis regnum, vel imperium. Dicitur de Carolo, quod abstulit nepoti suo Episcopatum, quia vidit eum cito viriliter ascendere super equum, sicut milites. BERNARDUS ad Eugenium : Vides totum Ecclesie celum pro dignitate fervere tuenda, dignitati datur totum, sanctitati parum, vel nihil, inter hec tu pastor incedis circumdatus varietate, et quid interim faciunt oves ? Hoc quippe fateor, pascua sunt demonum, nec hominum. Os. 8.c. Factus est Israel quasi vas immundum, quia ascenderunt ab Assur : Immo certe transcenderunt. Plures enim equos habet post se unus Episcopus, vel Abbas hodie, quam unus miles, vel unus comes. Tamen Deuteronom. 17.d. dicitur : Cum fuerit rex constitutus, non multiplicabit sibi equos. Et reddit causam : Ne reducat populum in Egyptum equitatus numero sublevatus, ne propter malum exemplum deducat populum in confusionem.
marg.|
{a}*
Nosti Domine, etc. quas si plus in ambulando fecero laborare]
etc. In hoc docentur Prelati, se minoribus debere contemperare, et aliquando aliquid deponere de rigore, ne Subditi, sive fratres in imitatione eorum deficiant, non sufficientes ad talia. Is. 40.c. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit. Seneca. Id agamus, ut invicem vitam geramus meliorem, non ut contrariam, ne, dum aliquos emendare volumus, fugere faciamus a nobis.
marg.|
{c}
Sicut videro parvulos]
etc. Hoc est contra illos, qui nimis graves penitentias iniungunt. Mt. 23.a. Locutus est Iesus ad turbas, et discipulos suos, dicens, Super Cathedram Moysi sederunt scribe, et Pharisei, omnia ergo quecumque dixerint vobis, servate, et facite, secundum vero opera eorum nolite facere, dicunt enim, et non faciunt, alligant autem onera gravia, et importabilia, et ponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Io. 11.f. dicit Dominus Apostolis. Solvite illum, et sinite abire, id est solventes, talem penitentiam iniungite, quam possit portare.
marg.|
{d}
Saltem socii]
Ita facit diabolus, si potest, facit hominem peccare per se, si non potest suggerit pravam societatem, ut per illam corrumpatur paulisper. Ps. 17. cum Sancto Sanctus eris, etc. 1Cor. 15.d. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Seneca. Candido, et innocenti socio malignus malitiam suam affricat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_33)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_33)
Notes :