Capitulum 39

Numérotation du verset Gn. 39,1 

Igitur Ioseph ductus est1* in Egyptum.
1 Ioseph ductus est P14417 Ω ΩV Weber ] inv. Rusch
Emitque eum2
2 eum] + ibi ΣM
Putiphar, eunuchus pharaonis,
princeps exercitus sui3*, vir4 Egyptius, de manu Ismaelitarum
3 sui ΣM ΩS Ed1455] om. ΩV Rusch Weber |
4 vir] om. ΩS |
a quibus perductus5 erat.
5 perductus] productus ΨM
Numérotation du verset Gn. 39,2 

Fuitque Dominus
cum eo
et erat vir in cunctis
prospere agens. Habitavitque6 in domo
6 habitavitque Rusch ] habitabatque Weber
domini sui,
Numérotation du verset Gn. 39,3 

qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia que gereret ab eo dirigi in manu illius.
Numérotation du verset Gn. 39,4 

Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. A quo prepositus omnibus gubernabat, creditam sibi domum et universa que tradita vel credita7 fuerant.
7 vel credita Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,5 

Benedixitque Dominus domui Egyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in edibus quam in agris cunctam eius substantiam.
Numérotation du verset Gn. 39,6 

Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
Numérotation du verset Gn. 39,7 

Post multos itaque dies iniecit8 domina sua9
8 iniecit Rusch ] iecit Weber |
9 sua Rusch ] om. Weber |
oculos10 in Ioseph
10 oculos Rusch ] + suos Weber
et ait: Dormi mecum.
Numérotation du verset Gn. 39,8 

Qui nequaquam acquiescens nefario operi11 dixit ad eam: Ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
11 nefario operi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,9 

nec quicquam est quod in mea non12 sit potestate vel non tradiderit mihi, preter te que uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in dominum13 meum?
12 in mea - non Rusch ] inv. Weber |
13 dominum Rusch ] Deum Weber |
Numérotation du verset Gn. 39,10 

Huiuscemodi verbis per singulos dies loquebantur14
14 loquebantur et Rusch ] om. Weber
et mulier molesta erat adolescenti et ille recusabat stuprum.
Numérotation du verset Gn. 39,11 

Accidit autem quadam die ut15 intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
15 quadam die – ut Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,12 

et illa apprehensa lacinia vestimenti eius
diceret: Dormi mecum. Qui, relicto in manu eius16 pallio, fugit et egressus est foras.
16 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 39,13 

Cumque vidisset mulier vestem
in manibus eius17 et se esse contemptam,
17 eius Rusch ] suis Weber
Numérotation du verset Gn. 39,14 

vocavit homines domus sue et ait ad eos: En introduxit virum hebreum ut illuderet nobis. Ingressus est ad me ut coiret mecum.
Cumque ego succlamassem
Numérotation du verset Gn. 39,15 

et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam et fugit foras.
Numérotation du verset Gn. 39,16 

In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
Numérotation du verset Gn. 39,17 

et ait: Ingressus est ad me servus hebreus quem adduxisti ut illuderet mihi.
Numérotation du verset Gn. 39,18 

Cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras.
Numérotation du verset Gn. 39,19 

His auditis dominus et multum18
18 multum Rusch ] nimium Weber
credulus verbis coniugis, iratus est valde.
Numérotation du verset Gn. 39,20 

Tradiditque Ioseph in carcerem
ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus.
Numérotation du verset Gn. 39,21 

Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius
dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Numérotation du verset Gn. 39,22 

Qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
Numérotation du verset Gn. 39,23 

nec noverat aliquid cunctis ei creditis. Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius19 dirigebat
19 opera eius Rusch ] inv. Weber

Capitulum 39

Numérotation du verset Gn. 39,1 
marg.| {a} Igitur Ioseph ductus est in Egyptum] Hic redit ad ordinem superiorum.
marg.| {l} Que gereret] id est quecumque faceret prosperabantur.
marg.| {m} Ab eo] Domino scilicet.
marg.| {n} Illius] id est Ioseph.
marg.| {s} Benedixitque Dominus] benedictione sinistre. Et patet hic quam bonum sit habere bonum servientem.
marg.| {t} Nec quicquam aliud noverat] etc. Hoc dupliciter exponitur. Primo de Ioseph sic, Ioseph non
marg.| {1. 56ra} Δ noverat quicquam aliud nisi panem, id est non congregabat sibi opes, nec aliquid retinebat, nihil congregabat nisi victum, et vestitum, quasi fidelis servus. Vel sic de Putiphare. Putiphar non noverat quicquam nisi panem, id est omnia dimiserat in custodia Ioseph, et dispositione, supra quod non comedebat etiam nisi ea, que apposita sibi fuissent a Ioseph.
marg.| {h} Huiuscemodi verbis] Sic incentiva libidinum frequenter impediunt castitatem.
marg.| {k} Absque arbitris] id est nullo presente cum eo tunc, quod raro faciebat Ioseph.
marg.| {l} Et illa apprehensa] quia solitudo sceleri opportuna videbatur.
marg.| {1. 56va} Δ {e} En introduxit] Putiphar, scilicet et non nominat eum more mulierum, que erubescunt nominare viros suos.
marg.| {i} Tradiditque Ioseph] id est innocentem ad penam nocentum.
Numérotation du verset Gn. 39,mystice 
marg.| Mystice. a Igitur Ioseph ductus est in Egyptum] id est Christus predicatus in mundo, ductores fuerunt predicatores. Unde 1Rg. 30.d. Puer Egyptius duxit David ad cuneum hostium.
marg.| {b} Emitque eum Putiphar] Quando populus gentilis recepit fidem, pater vendidit filium dans eum pro fide, et operibus bonis. De hac emptione dicitur Is. 55.a. Venite, et emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum, et lac, id est gratis accipite vinum divinitatis, et lac humanitatis.
marg.| {c} Eunuchus Pharaonis] id est Dei patris, quia populus gentilis, quando recepit fidem, castravit se propter regnum celorum. Unde Mt. 19.b. Sunt eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi, qui castraverunt seipsos propter regnum celorum. Per primos, intelliguntur mystice virgines, per secundos, hypocrite, per tertios, continentes. Et bene per Pharaonem significatur Deus pater. Pharao enim interpretatur dissipans, et Deus pater dissipat consilia principum terrenorum, ut non impleant quod cogitant contra Sanctos. Iob. 5.b. Consilia malignorum dissipat, ne possint manus eorum implere quod ceperant.
marg.| {d} Princeps] quoad quosdam. Mt. 8.a. Ego sum homo sub potestate constitutus, habens sub me milites.
marg.| {e} Vir Egyptius] id est merens pro peccatis suis. Talibus enim datur Christus, qui est gaudium merentium. Prv. 3.a. Date siceram merentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo. 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David omnes, qui erant in angustia constituti, et amaro animo, et factus est eorum princeps. Item Egyptius interpretatur tenebre, et talibus, qui erant in tenebris peccatorum, natus est dominus. Is. 9.a. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis. Adhuc quotidie oritur spiritualiter his, qui se cognoscunt esse in tenebris, et carent luce presentis prosperitatis. De qua Ier. 17.c. Diem hominis non desideravi.
marg.| {f} De manu Ismaelitarum] Signanter dicit, de manu Ismaelitarum. Venditor enim non potest dare, quod vendit, nisi in manu habeat. Sic Predicatores predicando non possunt vendere Christum, nisi in manu habeant verbum Christi, quod predicant. Ideo dicitur Aggei 1. Et factum est verbum Domini in manu Aggei. Sed heu multi hodie vendunt Christum tantum de ore, non de manu. Contra quos dicitur Is. 11.d. Idumea, et Moab preceptum manus eorum, supple implebunt, et sic facient pacem. Proprium enim Predicatorum est, esse pacificos. Iuxta illud Mt. 5.a. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. BERNARDUS Memento non pacidicos, sed pacificos a Domino commendari. Vel Ioseph ductus est in Egyptum ab Ismaelitis, qui interpretantur exauditio Domini, quando Christus precibus sanctorum Patrum, et desideriis venit in carnem. Is. 41.d. Egeni, et pauperes querunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit, ego Dominus exaudiam eos.   [De manu Ismaelitarum] quia Christus non solum ore prophetatus est, sed operibus assimilatus. Os. 12.c. In manibus Prophetarum assimulatus sum.
marg.| {h} In cunctis prospere agens] Is. 55.d. Non revertetur ad me vacuum, sed prosperabitur in his, ad que misi illud.
marg.| {i} Habitabatque in domo] id est Synagoga vel Ecclesia. Lc. 2.g. {1. 55vb} Nescitis, quia in his, que patris mei sunt, oportet me esse.
marg.| {k} Qui optime] etc. Pater noverat se esse cum filio, id est cognoscere faciebat, Supra 22.c. de Abraham : Nunc cognovi, quod timeas dominum, id est cognoscere feci.
marg.| {l} Et omnia, que gereret ab eo dirigi] Hoc est, quod legitur Is. 53.d. Voluntas Domini in manu eius dirigetur.
marg.| {o} Invenitque Ioseph] Is. 43.a. Honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dedi homines pro te.
marg.| {p} Et ministrabat ei] Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.
marg.| {q} Prepositus] Mt. 11.d. Omnia mihi tradita sunt a patre meo.
marg.| {r} Gubernabat] Ps. Ego autem constitutus sum ab eo rex super Sion montem sanctum eius, id est Ecclesiam scilicet.
marg.| {s} Benedixitque Dominus domui Egyptii] id est Ecclesie, propter Christum. Ioa. 1.a. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Hec est optima benedictio, scilicet posse fieri filium Dei.
marg.| {t} Nec quicquam aliud noverat nisi panem] Panis, sive cibus Christi ostenditur. Ioa. 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem patris Θ mei, qui misit me.
marg.| {a} Erat autem Ioseph pulchra] etc. Unde per David significatur, qui est manu fortis, et aspectu desiderabilis. Ps. 44. Speciosus forma pre filiis hominum.
marg.| {c} Post multos] etc. Uxor Domini, Synagoga est, que vidit decorem virtutum in Christo, et invidit, et ait :
marg.| {f} Dormi mecum] id est consenti meis traditionibus, et observantiis. Sed Christus non acquiescens illicite doctrine Synagoge, secundum quod dicitur. Is. 1.d. Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea.
marg.| {l} Apprehensa lacinia] etc. Per vestem corporis apprehensus, carne se exuit, et sic liber in celum ascendit.
Numérotation du verset Gn. 39,moraliter 
marg.| {a} Moraliter. Igitur Ioseph] etc. Ioseph quilibet iustus ductus est in Egyptum, quando seductus est in peccatum, et bene dicitur ductus est non tractus, quia nemo invitus peccat. Io. 10.f. Nemo potest eos rapere de manu patris mei.
marg.| {b} Emitque eum Putiphar] Putiphar interpretatur inclinans ad discendum, et significat illum, qui se inclinavit in tantum, ut sederet in medio Sacerdotum interrogans eos. Lc. 2.g. Iste vir Putiphar emit iustos pretio magno. 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Hoc pertinet ad Prelatos, scilicet emere peccatores, ut serviant Domino. Unde infr. 47.d. Eme nos in servitutem regiam, prebe semina.
marg.| {f} De manu Ismaelitarum] id est de potestate spirituum malignorum. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses : Et si dixeris, vires non suppetunt, qui inspector cordis est, ipse intelligit.
marg.| {g} Fuitque Dominus cum eo] Hoc est, quod gratia Dei semper comitatur redemptos.
marg.| {i} Habitabatque in domo] Boni habitant in domo Domini, sed mali habitant in domo propria, id est in carne sua, quia curam carnis faciunt in desideriis. AUGUSTINUS Domus nostra deserta est, et unusquisque festinat in domum suam.
marg.| {k} Qui optime noverat esse Dominum cum eo] Christus novit, id est noscere facit Deum esse cum bono Prelato, qui attente vigilat super gregem. Signum autem, quod dominus sit cum Prelato, duplex est. Primum crementum boni in se, et in subditis. 1Rg. 3.d. Crevit Samuel, et Dominus erat cum eo. Secundum robur in expugnatione hostium. Iosue 1.c. Confortare, et esto robustus, noli metuere, quia tecum est Dominus Deus tuus.
marg.| {n} Dirigi in manu illius] Benedici in manu, non in ore, melius enim docent, et dirigunt opera Prelatorum, quam verba. Is. 45.a. Hec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, etc. Et nota quod dictum est, cuius apprehendi dexteram, non linguam.
marg.| {o} Invenitque Ioseph] id est bonus Prelatus gratiam, quam subditi male vivendo amittunt. Invenit orando, predicando, cordis munditiam conservando. Prv. 22.b. Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum, habebit amicum regem.
marg.| {p} Et ministrabat ei] non sibi, ut multi faciunt querentes sua, non que Dei sunt. Ez. 34.a. Ve pastoribus, qui pascunt seipsos. Et notatur in hoc, quod dicit, ministrabat ei, fidelis executio officii.
marg.| {q} A quo prepositus] quasi non per se missus. Et in hoc notatur canonica electio. De his duobus dicitur Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus, et prudens. BERNARDUS Qui non intravit per Christum, quid mirum si infideliter agat, et contra Christum ?
marg.| {s} Benedixit] Ecclesie Christi benedixit Deus propter merita boni Prelati. Ps. 131. Propter David servum tuum nos avertas faciem Christi tui.
marg.| {u} Nisi panem, quo vescebatur] Ecce que possunt, et debent sibi assumere Prelati * de cura pastorali solum panem, id est sola necessaria, quia, ut dicit BERNARDUS Res pauperum sunt res Ecclesiarum, et sacrilega eis crudelitate surripitur, quicquid dispensatores earum sibi accipiunt preter victum necessarium, et vestitum.
marg.| {a} Erat autem Ioseph pulchra facie] id est in conscientia.
marg.| {b} Decorus aspectu] id est in conversatione exteriori, que aspici potest. Hec duo requiruntur in omni Prelato. Is. 52.d. Lavamini, mundi estote, qui fertis vasa Domini. Ct. 2.d. Vox tua dulcis, et facies tua decora.
marg.| {c} Post multos] Quanto pulchrior est Prelatus, aut quilibet iustus, intus, et foris, tanto uxor Domini sui, id est inanis gloria nititur corrumpere ipsum : Et multos corrumpit, ut patet de Herode, cui dicitur Mc. 6.c. Non licet tibi habere uxorem fratris tui.   [Post multos itaque dies] id est post multa bona opera.
marg.| {e} Domina] id est inanis gloria.
marg.| {d} Iniecit oculos] sicut basiliscus : De quo dicitur, si prius videatur occiditur, si prius videat, occidit. Sic inanis gloria, si prius videatur occiditur, si prius videat, occidit. Primo videtur ab inani gloria, qui ideo facit opera, ut ab hominibus videatur. Ideo dicit Dominus, Mt. 6.a. Cavete, ne faciatis iustitiam vestram, ut videamini ab hominibus. Ille primo videt, qui intentionem operis totam ad Deum fert.
marg.| {f} Dormi mecum] Inanis, gloria vult ut boni sibi commisceantur : Sed non debet tanti gloria in presenti, sed in futuro secure poterit amplexari. Satiabor inquit David, cum apparuerit gloria tua. Unde ut dicit BERNARDUS verbum glorie est, quod dicitur Io. 20.d. Noli me tangere, in presenti, scilicet nondum enim ascendi ad patrem meum. quasi dicat postea tanges.
marg.| {g} Qui nequaquam acquiescens] Nefarium est gloriam querere in presenti, quia hic soli Deo debetur. Is. 48.b. Gloriam meam alteri non dabo. Igitur, qui gloriam querit hic, alienum usurpat, et quod Domini est, iniuste sibi vindicat BERNARDUS Golia prostrato, solus David gloriam tulit, alii utilitatem. Unde Is. 63.a. Torcular calcavi solus. Et BERNARDUS Quid mihi cum victoria, si nec in prelio fui ? Nota, gloria non dabitur, nisi finito bello. Sed dum vivimus, sumus in bello, quia vita hominis militia est super terram. Iob. 7.a. Quare bene dicit : Gloriam meam alteri non dabo, hic scilicet. Et BERNARDUS Quid ergo dabis nobis, Domine : Pacem reliquo vobis, pacem meam do vobis, quasi dicat Mihi servo gloriam victorie, sed vobis do fructum victorie, scilicet pacem. Et ideo dicunt Angeli, nato Domino. Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis. Lc. 2.b. Ideo Ioseph, id est bonus Prelatus, vel quilibet iustus, servat uxorem suo domino illibatam, id est gloriam. BERNARDUS Ioseph cum omnia bona domini sui sibi tradita esse sciret, dominam {1. 56rb} non ignoravit exceptam. Idem : Fidelis famulus es, si de multa substantia domini, etsi non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nihil tuis manibus contingas. Idem : Quis credat partui, si parturire se dicat domus radium Solis, quem recipit per fenestram ? Uxor ergo Putipharis, id est Christi gloria est, que iugiter impugnat bonos. Et hoc est, quod dicitur hic :   [Huiuscemodi verbis] etc.
marg.| {i} Accidit autem, etc. ut intraret] Hic docet Ioseph quid faciendum sit, Quando tentat inanis gloria exterius per laudes hominum, debet intrare domum suam, id est conscientiam, et ibi se iudicare, iuxta illud Prv. 18.c. Iustus in principio sermonis accusator est sui, et sic debet perficere opus suum, non dimittere. Hoc enim intendit diabolus, quando tentat per inanem gloriam, ut bonum impediat. AUGUSTINUS Superbia bonis operibus insidiatur, ut pereant.
marg.| {l} Apprehensa lacinia] Lacinia est ora vestis, et significat finem boni operis. Vestis enim significat bonum opus, quia calefacit, ornat, operit ignominiam. Iob. 37.c. Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ? Domina ergo apprehendit laciniam vestis, quando inanis gloria occupat finem operis. Quandoque autem occupat principium. Unde Lam. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite. Quandoque medium. Ps. 141. In via hac, qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. Quandoque finem, ut hic. Et Lam. 1.c. Sordes eius in pedibus eius. Diabolus si potest, libenter occupat principium, ut scilicet pro laude humana fiat bonum opus. Si non potest hoc diabolus, occupat medium, ut saltem in ipso opere glorietur homo. Si hoc non potest, quia non vult homo consentire glorie, saltem finem occupat, ut post factum glorietur homo. Unde sepe diabolus reducit ad memoriam bona facta. Hoc est quod supra 3. dicitur. Ipsa conteret caput tuum, tu autem insidiaberis calcaneo eius. Ideo dicit Ps. 17. Tu illuminas lucernam meam, Domine, id est bona mea reducis ante oculos meos vel faciendo ad laudem tuam, vel permittendo ad probationem meam : Deus meus illumina tenebras meas, et da mihi notitiam peccatorum meorum, que sine dubio valde humiliat, et vitat gloriam.
marg.| {m} Dormi mecum] Idem dixerat supra, quia iusto viro numquam desunt tentationes. Primo tentat inanis gloria palam per laudes hominum, quod Deus permittit ad probationem nostram. Prv. 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic homo ex ore laudantium. Valde enim purus est, qui non commovetur ad laudes hominum. GREGORIUS Facile est laudem non querere, sed difficillimum oblatam respuere. Post hanc tentationem tentat in occulto per ineptam letitiam in corde. Utrumque enim, id est inanis gloria exterior, et inepta letitia interior, vitio non caret. AUGUSTINUS 10. Confess. Cum ipso contemptu inanis glorie homo vanius gloriatur. BERNARDUS Virtus est non ut magnum, sed operantem te magna nescias magnum, et manifestam omnibus tuam te solum latere sanctitatem. Igitur non solum hominibus placere periculosum est, sed et sibi placere periculosum est. Iob. 31.c. Si vidi Solem, id est bonum opus, cum fulgeret, aliis scilicet et Lunam incedentem clare, id est famam ex opere exeuntem, hec est de gloriatione exteriori. Si letatum est cor meum in abscondito, si osculatus sum manum meam, quod est iniquitas maxima, et negatio contra Deum, hec de inepta letitia interiori. Igitur inanis gloria vestem iusti apprehendit, quando ex bona operatione inepta letitia surrepit. Hoc est, quod legitur. Act. 28.a. Quod dum Paulus colligeret sarmenta, ut faceret ignem, inde exiliens vipera adhesit manui eius, quam ipse excussit in ignem, et illesus permansit. Sarmenta colligit, qui auctoritates sacre Scripture congerit, vel bona opera facit, ut in aliis caritatem accendat. Hinc exit vipera, quia ex bono opere frequenter oritur inanis gloria, que manum, id est opus apprehendit, quam in ignem excutit, qui inaniter gloriantes eterno igne cruciandos * ascendit. Vel qui ex caritate non propter laudem hominum opus suum perficit, tamen si ita fortiter adheret operi inanis gloria, quod absque illa fieri non possit, dimittendum est opus, si non sit tale, quod teneatur ad illud. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {a} Qui relicto in manu illius pallio] etc. Et hoc est, quod dicitur Mt. 18.b. Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et proiice abs te.
marg.| {b} Egressus est foras] Per hoc docemur bene vitare inanem gloriam, ut scilicet cum post bona opera tentamur de inani gloria, egrediamur foras, id est bona que fecimus, non a nobis, sed aliunde esse attendamus. 1Cor. 4.b. Quid habes quod non accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Is. 10.d. Num gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea ? Vel foras egreditur, qui egressum suum, id est mortem iugiter meditatur : Et per hoc maxime vitatur inanis gloria. Sir. 41.a. O mors, quam amara est memoria tua homini iniusto.
marg.| {c} Cumque vidisset] etc. Hoc est, quod diabolus contemptus, maiores suscitat tentationes, et persecutiones per se, et suos, secundum quod dicitur : Pharao contemptus surgit in scandala. Hoc est quod legitur Iudith. 2.b. Vocavit Nabuchodonosor rex Holophernem principem militie sue, et dixit ei : Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos precipue, qui contempserint imperium meum.
marg.| {d} Homines domus sue] Familiares inanis glorie sunt demones, qui per superbiam corruerunt.
marg.| {f} Virum Hebreum, ut illuderet] Vir Hebreus, id est transitor, illudit inani glorie, quia ut dicit HIERONYMUS in prologo super Bibliam. Facile contemnit omnia, qui se cogitat moriturum. Item in prologo super Iosue. Festinantes in patriam debent mortiferos Sirenarum cantus surda aure transire.
marg.| {g} Ingressus est ad me, ut coiret mecum] Hoc est, quod demones, quando non possunt de veris criminibus accusare, falsa obiiciunt, et confingunt. Iob. 1.b. Frustra Iob timet Deum, quasi non propter bona sibi data diligit ? Et ita nititur diabolus ostendere, quod ubicumque est bonum opus, peccatum est ex intentione operantis. Et ideo diabolus, quia tam de veris, quam de falsis accusat, dicitur Accusator, Apc. 12.c.
marg.| {h} His auditis Dominus] id est Christus iratus est valde, quia ad falsam accusationem aliquando tamquam iratus exponit innocentem tribulationibus. Iob. 19.b. Sic me habuit quasi hostem suum.
marg.| {i} Tradiditque Ioseph] id est iustum, et innocentem exponit tribulationibus.
marg.| {k} Ubi vincti regis custodiebantur] In carcere tribulationis sunt vincti Christi, id est Sancti propter Deum tribulationes sustinent in hoc mundo. Quod significatur, Dn. 3. Per tres pueros positos in fornace ardenti. Diabolus vero habet vinctos suos in carcere peccati. De vinctis Christi dicitur Iob. 24.b. Anime vinculatorum clamabunt, et Deus iniustum abire non patietur, Deus enim vinctos suos non despexit. De vinctis diaboli, Is. 52.a. Solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
marg.| {l} Et erat ibi clausus] Iob. 16.c. Clausit me Dominus apud iniquum.
marg.| {m} Fuit autem] Hoc est quod dicitur in Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. {1. 56vb}
marg.| {n} Principis carceris] id est ipsius Christi, qui est princeps tribulationis, quia relaxat eam, quando vult. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS In conspectu principis, id est sui, sine cuius nutu, nec puniuntur mali, nec coronantur boni.
marg.| {o} Qui tradidit] etc. Hoc est, quod Dominus propter Sanctos sepe vinctos liberat. Unde Act. 27.e. propter Paulum vinctum liberantur omnes, qui cum eo erant in navi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_39)

Notes :