Capitulum 30

Numérotation du verset Gn. 30,1 

Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: Da mihi liberos alioquin moriar.
Numérotation du verset Gn. 30,2 

Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui?
Numérotation du verset Gn. 30,3 

At illa: Habeo, inquit, famulam Balam. Ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex illa1 filios.
1 illa Rusch ] ea Weber
Numérotation du verset Gn. 30,4 

Deditque illi Balam in coniugium,
que
Numérotation du verset Gn. 30,5 

ingresso ad se viro, concepit et peperit filium.
Numérotation du verset Gn. 30,6 

Dixitque Rachel: Iudicavit me2 Dominus
2 me Rusch ] mihi Weber
et exaudivit vocem meam dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen illius Dan.
Numérotation du verset Gn. 30,7 

Rursumque Bala concipiens peperit alterum
Numérotation du verset Gn. 30,8 

pro quo ait Rachel: Comparavit me Dominus3 cum sorore mea et invalui. Vocavitque eum Neptalim.
3 Dominus Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 30,9 

Sentiens Lia quod parere desisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Numérotation du verset Gn. 30,10 

Qua post conceptum edente filium,
Numérotation du verset Gn. 30,11 

dixit: Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius Gad.
Numérotation du verset Gn. 30,12 

Peperit quoque Zelpha alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,13 

Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent omnes4 mulieres. Propterea appellavit eum Aser.
4 omnes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,14 

Egressus autem Ruben tempore messis triticee in agro reperit mandragoras
quas5 matri Lie detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
5 quas Rusch ] quos Weber
Numérotation du verset Gn. 30,15 

Illa respondit: Parumne tibi videtur quod preripueris maritum mihi? Nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? At illa6: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
6 at illa Rusch ] ait Rachel Weber
Numérotation du verset Gn. 30,16 

Redeuntique ad vesperam Iacob de agro7, egressa est in occursum eius8 Lia et ait9: Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivit cum ea nocte illa
7 Iacob - de agro Rusch ] inv. Weber |
8 eius Rusch ] om. Weber |
9 ait Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,17 

et exaudivit Deus preces eius. Concepitque et peperit filium quintum
Numérotation du verset Gn. 30,18 

et ait: Dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius10 Isachar.
10 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,19 

Rursum Lia concipiens peperit sextum filium
Numérotation du verset Gn. 30,20 

et ait: Dotavit11 me Deus dote bona. Etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
11 dotavit Rusch ] ditavit Weber
Numérotation du verset Gn. 30,21 

Post quem peperit filiam nomine Dinam.
Numérotation du verset Gn. 30,22 

Recordatus quoque Dominus Rachelis,
exaudivit eam et aperuit vulvam eius12,
12 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 30,23 

que concepit et peperit filium dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Numérotation du verset Gn. 30,24 

Et vocavit nomen illius Ioseph,
dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Numérotation du verset Gn. 30,25 

Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam meam13 et ad terram meam.
13 meam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,26 

Da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam.
Tu vero14 nosti servitutem qua servivi tibi.
14 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,27 

Ait ei Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo. Experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te.
Numérotation du verset Gn. 30,28 

Constitue mercedem tuam quam dem tibi.
Numérotation du verset Gn. 30,29 

At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi et quanta
in manibus meis fuerit possessio tua:
Numérotation du verset Gn. 30,30 

modicum habuisti antequam venirem ad te15
15 ad te Rusch ] om. Weber
et nunc dives effectus es.
Benedixitque tibi Deus16 ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam17 domui mee.
16 Deus Rusch ] Dominus Weber |
17 provideam Rusch ] + etiam Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,31 

Dixitque Laban: Quid dabo tibi? At ille ait: Nihil volo
sed si feceris quod postulo.
Iterum pascam
et custodiam pecora tua.
Numérotation du verset Gn. 30,32 

Gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque fulfum18 et maculosum variumque
18 fulfum Rusch ] furvum
fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea.
Numérotation du verset Gn. 30,33 

Respondebitque mihi cras
iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te et omnia que non fuerint varia et maculosa et fulfa19 tam in ovibus quam in capris furti me argues20.
19 fulfa Rusch ] furva Weber |
20 argues Rusch ] arguent Weber |
Numérotation du verset Gn. 30,34 

Dixit Laban: Gratum habeo quod petis.
Numérotation du verset Gn. 30,35 

Et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos. Cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 30,36 

Et posuit spatium itineris dierum trium inter se et generum21 qui pascebat reliquos greges eius.
21 dierum trium – inter se et generum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 30,37 

Tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas.
Detractisque corticibus, in his que spoliata fuerant candor apparuit. Illa vero que integra fuerant22 viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius.
22 fuerant Rusch ] erant Weber
Numérotation du verset Gn. 30,38 

Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,39 

Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa.
Numérotation du verset Gn. 30,40 

Divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum. Erant autem alba queque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus.
Numérotation du verset Gn. 30,41 

Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent.
Numérotation du verset Gn. 30,42 

Quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas. Factaque sunt ea que erant serotina Laban et que primi temporis Iacob.
Numérotation du verset Gn. 30,43 

Ditatusque23 homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
23 ditatusque Rusch ] + est Weber

Capitulum 30

Numérotation du verset Gn. 30,1 
marg.| {h} Cernens autem Rachel, quod infecunda] etc.
marg.| {i} Super genua mea] Enclitica est locutio, et debet suppleri sic, ut pariat filium, qui sedeat super genua mea.
marg.| {k} Balam in coniugium] Forte omnis concubina uxor dicitur, secundum morem Scripture, non
marg.| {e} converso.
marg.| {l} Iudicavit mihi Dominus] id est iudicium fecit, equans me sorori.
marg.| {m} Comparavit me Dominus] Sed quomodo comparavit ? Nondum enim equata fuit sorori, quia Lia plures habebat. Solutio. Ideo dixit, quia sperabat se quotidie habituram plures. Vel parificatam se dixit sorori {1. 40vb} in dilectione viri, vel in prole, non in numero prolis.
marg.| {1. 41ra} Δ a Egressus autem Ruben tempore] etc. AUGUSTINUS De hoc autem genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam, in sterilibus feminis fecunditatem pariat, et ideo institisse Rachel, ut hoc acciperet, quod ego non arbitror, nec si tunc concepisset. Nunc vero cum post duos Lie alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est, quod de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Cum enim mala hec ipse vidissem, et propter sacre Lectionis hunc locum mihi obtigisse gratularer : Rara enim est res, naturam eorum quantum potui perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, que docet radicum virtutes, et potestates herbarum, sed quantum renunciat visus, olfactus, gustus, rem comperi pulchram summe olentem, sapore autem insipido. Cur ergo eam mulier tantopore cupierit, nescio, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris iucunditatem.
marg.| {b} Messis triticee in agrum] quia prius metebantur hordea, postea triticum, et alia serotina : In Ex. enim legitur : Serotina non sunt lesa grandine. Vel tres erant messes. Prima fructuum, secunda frugum, tertia vindemie. He tres messes notantur Lv. 26.a. ubi dicitur : Pomis arbores replebuntur, apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem.
marg.| {h} Isachar] est merces. Is enim vir dicitur, Achar merces, quia introitum viri Rachel debitum, mandragoris filii emerat.
marg.| {i} Zabulon] id est habitaculum. In Libro Hebreorum nominum, violenter fluxus noctis interpretatur.
marg.| {k} Ioseph] id est augmentum.
marg.| {1. 42ra} Δ {f} Quod postulo] Tria postulat a nobis Dominus, que si facimus, sine dubio pascet gregem cogitationum, et desideriorum nostrorum, iudicium, misericordiam, solicitudinem operis, quia maledictus, qui opus Dei facit negligenter, dicit Ier. 48.b. Hec tria dicit Mi. 6.c. Indicabo tibi,
marg.| {o} homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te, utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo. Iudicium, quoad nos, misericordiam, quoad proximos, solicitum, quoad Deum.
marg.| {h} Gyra omnes greges] Hebreus dicit congrega. HIERONYMUS dicit hunc locum numquam bene fuisse expositum usque ad tempus suum.
marg.| {i} Et sparso vellere] et trade filiis tuis, ita supplet HIERONYMUS mihi autem da pecora, unius coloris.
marg.| {m} Respondebitque mihi cras] id est in futuro,
marg.| {a} Δ Iustitia mea] quasi dicat tecum facit natura, ut alba ex albis, nigra ex nigris nascantur ; mecum iustitia mea, dum pro labore meo reddet mihi Deus, quod sibi iustum videbitur.
marg.| {b} Argues] supple si invenias in pecoribus meis.
marg.| {c} Atque maculosos] supple, et tradidit filiis suis.
marg.| {d} Filiorum suorum] id est nepotum, scilicet filiorum Iacob. Vel dicitur per anticipationem, id est gregem unicolorem, prius natum sub custodia Iacob, tradidit filiis suis, cum diverso colore grege ei tradito.
marg.| {f} Quando primo tempore] etc. scilicet in Vere.
Numérotation du verset Gn. 30,mystice 
marg.| Mystice. {h} Cernens autem Rachel] Rachel interpretatur principium, et significat contemplativam, que contemplando verbis in principio delectatur. Bala interpretatur inveterata, et significat figuras corporeas, quia de vetustate hominis est, quod talibus indigemus ad spiritualia contemplanda. Rm. 1.c. Invisibilia Dei a creatura mundi per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur. Rachel igitur cum per se non possit, ex Bala ancilla sua vult filios habere, quia contemplativa de divina essentia per se non valet aliquid perfecte speculari, et ita Deo filios procreat per quasdam imagines corporeas, et quodcumque inde sentit, mavult insinuare quam omnino tacere, sicut Apostolus Hbr. 1.a. filium vocat splendorem glorie Dei, quia sicut splendor ex igne, vel sole generatur, et tamen est coevus ei, ita filius generatur a Patre, et tamen est coeternus ei. De Bala igitur ancilla Rachel suscipitur filius Dan, id est iudicium, quia quanto quis maiorem de Deo notitiam habet, tanto districtius iudicat de peccatis suis. Iob. 4.c. Suscepit auris mea venas susurri eius, in horrore visionis nocturne, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Ibi GLOSSA Vene susurri, sunt omnia creata, quibus notitiam colligimus Divinitatis. Sed et hoc furtive, quia nec ipsa mira opera, nisi raptim, et tenuiter pensamus. Sed quo plus mens levata virtutem Dei considerat, magis rectitudinem eius repressa formidat. Item GLOSSA Susurrus, est ipsa locutio intima. Vene, modi quibus illa ad mentem nostram venit, quia aliquando nos amore, aliquando terrore compungit. Venas ergo susurri furtim audire, est occultos divine aspirationis modos tenuiter, et latenter cognoscere. Vel Bala est vetus vita, que parit nobis Dan, et Nephtalim, id est consideratio veteris vite, facit nosmetipsos iudicare, et in bonis operibus dilatari. Dt. 33.d. Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. In leone intelligitur fortitudo, in catulo infirmitas. Catulus ergo leonis Dan, fluet largiter de Basan, quia quanto amplius quis infirmatur per penitentiam, tanto amplius roboratur ad bene operandum per fortitudinem. Zelpha interpretatur os hians, et significat illos, quorum os ad predicationem hiat, sed non cor. De quibus Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ier. 12.a. Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Hi sunt, qui vento inanis glorie, vel questus temporalis gratia predicant, ex quibus Lia, id est vita laboriosa, quando non potest per se, vult filios ex ancilla suscipere. Hoc est, quod dicit Apostolus. Philipp. 1.c. Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur, in hoc gaudeo, sed et gaudebo. De Zelpha duos filios suscepit Lia. Primus Gad, id est accinctus. Secundus Aser, id est beatus, quia per ignominiam Passioni pervenitur ad gloriam beatitudinis. 1Ptr. 1.b. Prenuncians eas, que in Christo sunt passiones, et posteriores glorias.
marg.| {a} * Egressus autem Ruben] Ruben, filius visionis, et significat Christum. Tempus messis triticee, tempus est gratie. Per triticum enim spiritualis intelligentia designatur : Per hordeum, litteralis, que fuit in Veteri Testamento. Egressus est ergo Ruben in agrum tempore messis triticee, id est Christus venit in mundum tempore gratie, quod plenitudo temporis dicitur : Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum sub lege, factum ex muliere. Et dicitur plenitudo temporis, quia tunc repletum est cor humanum fide, uterus Virginis prole, natura humana referta est Divinitate. Triplex mira coniunctio, Deus homo, mater virgo, cor hominis fidele. Mirum quidem fuit, quod Deus homo fieret, sed mirabilius, quod virgo pareret, sed mirabilissimum, quod cor hominis his duobus acquiesceret, ut dicit BERNARDUS Item Ruben, filius visionis, prelatus est, qui debet esset filius visionis, non filius cecitatis, ut multi, de quibus Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. Ruben igitur debet egredi in agrum per predicationem, debet etiam invenire mandragoras, que sunt poma odorifera, sed insipida, hoc est odorem bone opinionis, que provenit ex labore operationis. Has mandragoras querit Rachel a Lia, quia contemplativa odorem bone opinionis vult habere, sicut et activa, sed non potest Rachel habere mandragoras, nisi concedat Lie Iacob, id est nisi bonos contemplativos mittat in predicationem, quia per tales apparet sanctitas contemplative, et per tales fecundatur Rachel. Per hoc enim multi transeunt ad religionem, quia vident bona, que faciunt illi, quos Rachel dedit Lie. Ruben vero inventas mandragoras defert ad matrem, quia prelatus laudem sue predicationis, vel operationis, non sibi adscribit, sed divine gratie. Prv. 25.c. Mel invenisti, comede, quod satis est. GLOSSA Vel dulcedo popularis aure, de qua si quis se reficit ultra quam satis est, crepat, et evomit.
Numérotation du verset Gn. 30,moraliter 
marg.| {a} * Moraliter, Nato autem Ioseph] Iacob Prelatus, vel quilibet iustus : Laban Christus : Ioseph filius Rachel, id est contemplationis, gustus suavitatis in contemplatione.   [Nato igitur Ioseph] id est. gustata suavitate contemplationis, non vult Iacob amplius servire, sed cogitat de recessu in patriam, id est in requiem contemplationis. GREGORIUS Cuncta {1. 41vb} huius mundi prospera, mens sanctorum eo egre tolerat, quo superne felicitatis est amore sauciata. Item cecitatis nostre tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta provocamus. Flet. enim cecitatem, quam foris patitur, si humiliter meminit, quo interiori lumen privatur. Idcirco dicit Iacob ad Laban, nato Ioseph :
marg.| {c} Dimitte me, ut revertar] etc. Phil. 1.c. Coarctor
marg.| {e} duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt, oculo, scilicet contemplationis, et oculis eius cernent terram de longe, id est de hac valle miserie cupientes illuc ire, si possent.
marg.| {e} Da mihi uxores] Uxores sunt due virtutes anime, affectus, et intellectus : Filii sunt meditationes, et desideria, que ex illis oriuntur. Vel septem dona Spiritus sancti, quorum tres ad affectum pertinent, scilicet spiritus timoris, pietatis, et fortitudinis. Tres ad intellectum, scilicet spiritus scientie, consilii, et intellectus. Unus est communis. Unde signanter dicit : Da mihi, et non dicit, redde, quia ex mera gratia dantur ista, non ex merito.
marg.| {f} Tu nosti] 4Rg. 20.a. Memento, queso Domine, quomodo ambulaverim in veritate coram te, et in corde perfecto. O quam felix, qui hoc dicere audet.
marg.| {g} Inveniam gratiam] Ita dicit Christus, qui viro iusto dum adhuc utilis est Ecclesie, non permittit recedere a labore. Phil. 1.d. Multo magis melius permanere necessarium est propter vos, GREGORIUS Neque enim perfectus predicator est, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Hinc est, quod Abraham coniugem mortuam in sepulchro duplici sepelit. Coniux mortua, anima est, presentis vite desideriis separata. Sepulchrum duplex, actio et contemplatio. In nocte debet sepeliri anima in superiori parte sepulchri, id est in contemplatione. De die in inferiori, id est actioni insistere. Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius. Unde Dominus in die predicabat, miracula faciebat, in nocte orabat. GREGORIUS Sicut sepulchrum est locus, quo absconditur corpus, ita contemplatio divina, sepulchrum mentis est, quo absconditur anima mortui : Sepulchro abscondimur, cum mortificamur exterius, et in secreto interne contemplationis celamur. Hec est cella, de qua dicit sponsa Ct. 2.a. Introduxit me Rex in cellam vinariam. Domine, bonum est nos hic esse, si vis faciamus hic tria tabernacula, lectionem, orationem, meditationem. Unde, quod prelatus, vel quilibet iustus vult extra cellam morari, mirum est. Ideo dicit Laban :   [Inveniam gratiam] Gratiam enim Christo faciunt, qui propter pascenda pecora Laban, id est Christi, laborem non respuunt.
marg.| {h} Experimento didici, quod benedixerit] etc. Non dicit didici verbo, sed experimento, quia prelati boni plus proficiunt Ecclesie Christi exemplis, quam verbis. 1Rg.. 7.d. Facta est manus Domini super Philisteos cunctis diebus Samuel, non quia bellicosus, sed quia iustus.
marg.| {i} Constitue] Non solum supra condignum, sed etiam in optione boni Prelati, qui dicit : Nihil volo, ponit Dominus quantitatem mercedis. Quod significatum est Lc. 18.g. ubi dicit Dominus ceco, habenti oculos ad temporalia : Quid tibi vis faciam ? Ideo dicitur Eccl. 7.c. Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, non defraudes eum libertate, neque inopem relinquas illum. 1Rg. 18.a. Anima Ionathe conglutinata est anime David, et dilexit eum Ionathas quasi animam suam. Nam expoliavit se Ionathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David : Tunica Ionathe, conversatio Christi, quam dat Christus amicis suis. 4Rg. 2. Elias reliquit pallium Eliseo. Vel tunica Ionathe, Christi humanitas, qua expoliavit se die Passionis pro nobis. Ier. 7.b. Reliqui hereditatem meam, dedi dilectam animam meam.
marg.| {l} Possessio tua] Notabile est, quod dicit Iacob possessio tua, non mea. Bona enim Ecclesie non Prelati sunt, sed Christi, et filiorum eius, id est pauperum. Unde sicut dicit HIERONYMUS Furtum facere convincitur Prelatus, qui de bonis Ecclesie ultra necessitatem aliquid retinet : sensus est, non verba. Item ipse anime fidelium Prelato commisse, possessio Christi sunt, non prelati. Io. ultim. e. Pasce oves meas,* non tuas. Vel possessio Christi, sunt virtutes, dona, et opera bona. Mt. 25.b. Vocavit Dominus servos suos, et tradidit illis bona sua : Que etsi Christi sint, tamen in manibus hominis sunt, sicut dicit hic Iacob, id est in potestate, quia dum vult homo, potest retinere, et quando vult, potest abiicere.
marg.| {a} Modicum] Felix Episcopus, qui hoc dicere potest : Quando ego suscepi Episcopatum, pauci erant in eo boni, et modo sunt multi. Prv. 14.a. Ubi apparent plurime segetes, ibi manifesta fortitudo bovis.
marg.| {c} Iustum est igitur] etc. Iustum est sine dubio, ut post longam predicationem revertatur prelatus, vel predicator ad contemplationem. Prv. 24.d. Prepara foris opus tuum, et diligenter exercere agrum tuum, et postea edifices domum tuam.
marg.| {e} Nihil volo] Quis est hodie, qui hoc dicat ? Phil. ult. d. Non quero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra, habeo autem omnia, et abundo.
marg.| {m} Respondebitque mihi cras]
marg.| {1. 42va} Bene dicit cras, quia, qui recte operatur, non statim petit mercedem, sed expectat in futurum. Eccl. 20.b. Hodie feneratur quis, et cras expetit. Prv. 13.b. Substantia festinata minuetur, que autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
marg.| {c} Da mihi partem] In quo sugillantur quidam claustrales, qui non reputant bonos, nisi sibi consimiles. Non autem dicit contemplativa active. Communica mihi partem laudis tue. Non enim consequitur laudem contemplativa, nisi per activam. Sed sunt aliqui, qui potius sine laude volunt esse, quam aliis communicare. Dolet enim Saul, quia in laude communicat ei David. 1Rg. 18.b. Iratus est Saul nimis, et displicuit in oculis eius sermo iste, dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi dederunt mille. Tales volunt esse unicolores, et ideo privantur in numero, et nomine.
marg.| {d} Parumne tibi videtur] quasi dicat activa ad contemplativam. Bonos viros non permittis exire ad operationem, et vis gloriari, da mihi ritus tuos, et sic poteris habere laudem. Eccl. 44.a. Homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes, Ecce contemplationis otium : pacificantes in domibus suis, Ecce active officium. Proprium enim predicatorum est, reconciliare homines Deo : Iudith enim quamdiu clausa fuit, victrix non fuit.
marg.| {e} Dormiat tecum] Discrete concedit Rachel virum suum Lie, non vult, ut discurrat, sed dicit :   [Dormiat] Qui enim dormit, oculos habet clausos, et religiosi cum egrediuntur ad prelationes, debent habere oculos clausos ad temporalia, aliter abutuntur licentia Rachelis. Heu quot hodie abutuntur.
marg.| {f} Ad me inquit intrabis] quasi dicat activa, si contemplationi quam diligis vis conferri bonam opinionem, noli fugere officiosum laborem. Vel sic : Lia egreditur in occursum Iacob, quando Ecclesia canonice Prelatum eligit.   [Ad me, inquit, intrabis] quasi dicat, ex quo precessit Canonica electio, debet sequi sedula officii executio. Prius enim inungitur tabernaculum, et postea Aaron. In quo datur intelligi, quod non Ecclesia propter Episcopum, {1. 41rb} sed Episcopus propter Ecclesiam fit.
marg.| {g} Mercede conduxi te] id est spe eterne retributionis elegi te, dicit Ecclesia prelato. Proponitur autem Prelatis in presenti merces, scilicet ipsa bona temporalia, non tamquam illud, quod expetitur, sed quasi necessarium, quod adiicitur.
marg.| {h} Isachar] interpretatur merces, qui bene dicitur filius Lie, quia de operibus active procedit merces retributionis eterne infra 49.c. Isachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum. Labor enim actionis, via est ad requiem contemplationis, etiam eterne visionis.
marg.| {i} Zabulon] Interpretatur habitaculum fortitudinis, qui recte nascitur post Isachar, quia in bonis operibus, in portandis oneribus necessaria est fortitudo. Hi sex filii Lie, sex opera misericordie, pro quibus dicetur electis : Venite benedicti, etc. Mt. 25.c. Sed ultimo nascitur Dina filia Lie, hoc est, quod exercitio bonorum operum sepe se immiscet pulvis inanis glorie : Ideo precipitur Apostolis Mt. 10.b. Excutite pulverem de pedibus vestris. Io. 13.b. Qui lotus est, non indiget nisi, ut pedes lavet, sed est mundus totus.
Numérotation du verset Gn. 30,mystice 
marg.| {a} {1. 41va} Θ Mystice, Nato autem Ioseph] Transitus Iacob de Chanaan in Mesopotamiam, significat (ut dictum est) transitum Christi de Iudeis ad gentes.   [Nato autem Ioseph] id est gentilitate conversa, vult redire Iacob in Chanaam, id est Christus ad Iudeos. Unde Is. 10.e. in veritate reliquie convertentur, reliquie inquam Iacob ad Deum fortem. Hoc significat liber, qui in fine Misse de sinistro cornu altaris refertur in dextrum cornu, unde translatus fuerat in sinistrum. Mal. ult. b. Ecce mittam vobis Eliam Prophetam antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum.
marg.| {b} Dixit Iacob socero suo] id est Christus Gentili populo ex quo Ecclesia orta est Sponsa Christi.
marg.| {c} Dimitte me, ut revertar] id est acquiesce, ut revertar ad Iudeos.
marg.| {c} In patriam] id est in Iudeam. Hoc est, quod legitur Lc. 4.d. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, id est in Iudea.
marg.| {d} Et ad terram] id est ad hereditatem. Iudea enim hereditas Christi est ex matre sine patre. Celum vero hereditas Christi est ex patre sine matre. Ps. 113. Celum celi Domino, terram autem dedit filiis hominum.
marg.| {e} Da mihi uxores, et liberos] id est activos, et contemplativos, quos genuit in gentilitate per gratiam, et predicationem Apostolorum. 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Hos vult Christus reducere ad Iudeos, ut sit una Ecclesia ex gentibus, et Iudeis Io. 10.c. Alias oves habeo, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile, et unus pastor.
marg.| {f} Tu nosti] id est satis instruxi te in fide humanitatis, in qua servivi nascendo, vivendo, moriendo. Nascens docuit humilitatem. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis. Vivens docuit pietatem. Misericordiam, inquit, volo, et non sacrificium. Os. 6.c. Moriens docuit caritatem. 1Io. 3.c. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit.
marg.| {g} Inveniam gratiam] Non vult gentilitas adhuc Christum dimittere, sed vult, ut adhuc serviat. Servivit primo Christus septem annis, id est tota vita sua, que septem diebus agitur, habuit Liam, id est primitivos Iudeorum. Servivit et aliis septem annis in Apostolis sui ; et habuit Rachel, id est fideles ex gentibus conversos : Modo servit adhuc in predicatoribus, et Prelatis pro pecoribus, id est pro peccatoribus reconciliandis. Homines enim, et iumenta salvabis, Domine.
marg.| {h} Experimento] Beneficia ex adventu Christi suscepta confitetur gentilitas. Ps. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Et quidem beneficia multa sunt, et magna : Ceca erat gentilitas, et visum recepit. Lc. 18.f. Cum appropinquaret Iesus Ierico, id est Christus, cum venit in mundum, cecus quidam sedebat secus viam mendicans, id est gentilis populus extra legem.
marg.| {i} Constitue] Non vult Laban, id est gentilis populus mercedem constituere Iacob, id est Christo, sed vult, ut ipse sibi mercedem constituat pro beneplacito suo. Scit enim, quod non queret, nisi quod iustum est, animas, scilicet quas creavit, et recreavit, et comparavit sanguine suo, scilicet 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Za. 6.c. Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, et si non, quiescite. Neminem enim cogit Dominus.
marg.| {k} Tu nosti] Duo notantur hic, sedulitas officii, et fidelitas. Sedulus quidem fuit in vigiliis pernoctando, fidelis bene custodiendo. Io. 17.b. Quos mihi dedisti, ego custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Et felix ille pastor, qui sic potuerit dicere, quando Christus requiret numerum ovium suarum. Ier. 33.b. Adhuc transibunt greges ad manum numerantium. Ez. 34.c. Ecce ego requiram oves meas, et visitabo eas, sicut pastor visitat gregem suum.
marg.| {l} Possessio] hominis est anima illius. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et omnium animas habet Christus in manu sua. Ez. 18.a. Omnes anime mee sunt, ut anima patris, ita et anima filii mea est. Sed dices : Pater est, qui loquitur, esto, et filius loquitur. Io. 17.b. Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt.
marg.| {a} Θ Modicum] Valde parum invenit Christus in gentibus, quando venit. Naturalia etiam bona, que sibi dederat Deus, male vivendo dissipaverant. Lc. 15.c. Adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Parum igitur invenit Christus, sed multum fecundavit. Is. 51.a. Ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Ez. 16.a. Multiplicatam quasi germen agri dedi te, et multiplicata es, et grandis effecta.
marg.| {b} Benedixitque] etc.   [ad introitum] Hoc est, quod legitur Lc. 1.d. quod Maria statim ingressa salutavit Elizabeth. Mt. 10.b.
marg.| {c} In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, pax huic domui.
marg.| {d} Quid dabo tibi ?] Credit homo multum dare Christo, si credat, si ieiunet, si eleemosynam largiatur ; sed nihil datur ei, sed potius redditur. Unde et dicit.
marg.| {e} Nihil volo] Ps. 15. Bonorum meorum non eges.
marg.| {f} Iterum pascam] Oves tuas. Io. 10.b. Ego sum pastor bonus.
marg.| {g} Et custodiam pecora tua] Est et custos fidelis Christus. Unde Lc. 10.f. dicitur Samaritanus. Is. 21.c. Custos quid de nocte, custos quid de nocte ?
marg.| {h} Gyra omnes greges] Iacob Christus : Laban mundus. Christus igitur subiectus passionibus, et tribulationibus, servivit in mundo. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Primo servivit pro uxoribus, id est pro perfectis, postea pro animalibus, id est pro infirmis. Unde Ps. 183. in persona Ecclesie : Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur, dies formabuntur, id est maiores, qui illuminati a Christo, alios illuminant. Ipsi inquam formabuntur a Christo, ut dicantur Christiani, sed nemo in eis, quia nullus dicitur a Petro Petrinus, vel a Paulo Paulinus. Quid est autem pactum inter Iacob, et Laban, quod Iacob tantum varios habeat pro mercede, Laban autem omnes unicolores, id est tota alba, vel tota nigra in vellere, nisi quod mundus duo genera sibi retinet quasi proprios, scilicet ficte bonos, et aperte malos ? Christus autem tertiam partem habet pro mercede. Sir. 50.d. Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est gens, quam oderim, qui sedent in monte Seir, et Philistiim, ecce aperte mali : Et stultus populus, qui habitat in Sichimis, ecce ficte boni, qui ficte laborem sustinent. Vel melius : Qui sedent in monte Seir, id est hispidus, et pilosus peccator, sedens in monte, ut ab omnibus videatur, et Philistiim, quod dicitur ruina duplex, id est ficti, sive hypocrite, qui sunt duplices in malo. AUGUSTINUS Simulata equitas, non est equitas, sed duplex iniquitas. Et stultus populus, qui habitat in Sichimis, quod interpretatur humerus. Hi sunt viri boni, quos mundus stultos reputat, eo quod habitant in Sichimis ; id est penitentia, et labore. 1Cor. 4.c. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo.
marg.| {k} Quodcumque fulvum] etc. Hi sunt medii colores, qui sunt Christi, quia virtus in medio, et in mediis delectantur sensus, et medium tenuere Beati, Laban vero extrema habet, ubi sensus corrumpitur. Sunt autem sancti, fulvi, id est pallidi per carnis macerationem. Hi sunt, qui possunt significari per equum pallidum. Apc. 6.b. Ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum nomen illi mors. Equus est caro pallida propter penitentiam sedens super equum spiritus, qui vocatur mors, quia mortificat facta {1. 42rb} carnis, ut vivere possit, secundum quod dicit Apostol. Rm. 8.c. Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Gal. 6.a. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus, id est opera spiritualia faciamus. Item Sancti dicuntur maculosi per reputationem, macula non quidem corporis, sed velleris, id est macula veniali, non mortali. Nam sicut in bysso bene candida, parva macula cito apparet, et magna videtur, ita Sancti parvum, et veniale peccatum, magnum, et se maculatos reputant, cum incidunt in tale peccatum, tamen sine macula mortali sunt ante Deum. Apc. 14.b. Sine macula sunt ante thronum Dei. Unde significantur per Lunam, que toto tempore presenti macula non caret, sed in fine erit sine omni macula, quia lux Lune erit, sicut lux Solis : Is. 30.f. Ita Sancti sine omni macula erunt sicut Christus. Item Sancti dicuntur varii varietate virtutum. Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Ez. 16.b. Vestivi te discoloribus. Ecclesia dicitur vestita discoloribus, quia filii eius modo activi, modo contemplativi. Ps. 106. Ascendunt usque ad celos, et descendunt usque ad abyssos. Est autem triplex Sanctorum varietas. Prima est discordia spiritus ad carnem. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Gal. 5.c. Rm. 7.d. Unde lector legi Dei secundum interiorem hominem : Video autem alteram legem in membris mei repugnantem legi mentis mee, et captivantem me in lege peccati. Hanc primam discordiam necessarium est sustinere, dum sumus in hac vita. Unde Apostolus eodem cap. timens de pugna, clamat : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et postea docet Apostolus in eodem, qualiter pugnabat. Ego inquit mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mali homines istam discordiam non sentiunt, quippe caro, et mens in idem conveniunt. Secunda varietas, est diversarum passionum, et laborum perpessio. Hac varietate fuit coloratus Apostolus. 2Cor. 11.e. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, etc. De hac varietate vestis sue gaudebat ipse, eodem 12.e. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Tertia varietas, est profectus bonorum operum, modo in lectione, modo in oratione, modo in meditatione, modo in compassione, modo in congratulatione, Hec est via, per quam Dominus ducis suos. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas.
marg.| {l} Tam in ovibus, quam in capris] Oves sunt innocentes, capre peccatores, quia tam hi, quam illi credunt in mercedem Christi. Et bene dicit Iacob ad Laban :   [Gyra, et separa] quia, quos mundus abiicit, et separat a se, illos gratanter colligit Christus. Mi. 7.a. Factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemie.
marg.| {m} Respondebitque] Christus duo habuit in via, laborem in bonis operibus, et dolorem in passionibus. Pro labore, modo habet requiem ; pro dolore, gloriam. AUGUSTINUS in persona Domini, Venale habeo. Et quid ? Regnum celorum. Quibus emitur ? Quinque denariis Qui sunt illi ? Paupertate, regnum ; fame, satietas ; labore, requies ; utilitate, gloria ; morte, vita.
marg.| Θ {e} Tollens igitur Iacob virgas] Iacob, Christus : tres virge, exempla Sanctorum, id est Apostolorum, Martyrum, Confessorum. Vel Noe, Iob, Daniel. Decorticate sunt virge in parte, non ex toto, quia exempla Sanctorum aliquando secundum litteram reiicienda sunt, sed mysteria imitanda, ut patet in sancto David, et Urie, et in eo quod Christus scienter de fure fecit Procuratorem suum. Ponere igitur virgas ante oculos gregum, est Sanctorum vitas, atque sententias in exemplum adducere. Posuit autem eas Iacob in canalibus, quia Christus in libris, quibus imbuimur, eas fixit. Oves per aspectum virgarum filios sibi dissimiles, sed virgis similes, generant ; et nos per aspectum vite Sanctorum, filios operum nobis dissimiles, sed illis similes generemus. Nonne Paulus virga fuit, que se aspici iubet ? Phil. 3.d. Imitatores mei estote fratres charissimi. Et Christus nonne virga fuit in passione decorticatus, id est diversis flagellis cesus, ad quam aspicere iubet Apostolus Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus, adversus semetipsum contradictionem : Huius virge decorticationem si diligenter aspicimus, concipimus fetus varios, id est actus, et effectus virtutum varietate fulgentes. Is. 26.d. A facie tua Domine concepimus, et peperimus spiritum salutis. Plus movent exempla, que videntur, quam verba, que audiuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_30)

Notes :