Capitulum 10

Numérotation du verset Gn. 10,1 

He sunt1 generationes filiorum Noe:
1 sunt P14417 Rusch ] om. Weber
Sem, Cham et2 Iaphet.
2 et Rusch ] om. Weber
Natique sunt eis filii post diluvium.
Numérotation du verset Gn. 10,2 

Filii Iaphet: Gomer
et3 Magog
3 et Rusch ] om. Weber
et Madai,
Iavan
et Tubal
et Mosoch
et Thiras.
Numérotation du verset Gn. 10,3 

Porro filii Gomer: Aschenez
et Riphat
et Thogorma.
Numérotation du verset Gn. 10,4 

Filii autem Iavan: Elisa
et Tharsis,
Cethim
et Dodanim.
Numérotation du verset Gn. 10,5 

Ab his divise sunt insule gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguas4 et familias suas5 in nationibus suis.
4 linguas Rusch ] linguam Weber |
5 suas Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,6 

Filii autem Cham: Chus
et Mesraim
et Phut
et Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 10,7 

Filii Chus: Saba
et Evila
et Sabatha
et Regma et Sabathacha . Filii Regma Saba
et Dadan
Numérotation du verset Gn. 10,8 

Porro Chus genuit Nemroth6.
6 Nemroth Rusch ] Nemrod hic et ubique Weber
ipse cepit
esse potens
in terra.
Numérotation du verset Gn. 10,9 

Et erat robustus venator
coram Domino7.
7 Domino BΦA* Rusch ] + ob (ab Weber ) hoc exivit proverbium: quasi Nemroth robustus venator coram Domino Weber
Numérotation du verset Gn. 10,10 

Fuit autem principium regni eius Babylon,
Arach8
8 et Arach] Arach Rusch (hapax) , et Harach Cava
et Achath9
9 Achath Π Rusch ] Archath , Achad Amiatinus Ed1530 Clementina , Archad Weber
et Chalanne
in terra Sennaar.
Numérotation du verset Gn. 10,11 

De terra illa
egressus est Assur et edificavit Niniven
et plateas civitatis et Chale.
Numérotation du verset Gn. 10,12 

Resen quoque inter Niniven et Chale, hec est civitas magna.
Numérotation du verset Gn. 10,13 

At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nepthuim
Numérotation du verset Gn. 10,14 

et Phetrusim10 et Cesluim alias Celluim11 de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
10 Phetrusim Weber ] Phetusin T M ΦP Rusch, Fethusim ΦRAGV , Fetusim ΩJ |
11 alis Cellium Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,15 

Chanaan
autem genuit Sidonem,
primogenitum suum Ettheum.
Numérotation du verset Gn. 10,16 

Et Iebuseum et Amorreum et12 Gergeseum
12 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 10,17 

et13 Eveum et Aracheum14
13 et Rusch ] om. Weber |
14 Aracheum ΩM] scrips., Aratheum ΩS ΩJ Rusch , Araceum Clementina Weber |
Sineum
Numérotation du verset Gn. 10,18 

et Aradium,
Samariten
et Amatheum
et post hec disseminati sunt populi Chananeorum.
Numérotation du verset Gn. 10,19 

Facti15 sunt termini Chananeorum16 venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham et Adamam17 et Seboim usque Lesa18.
15 facti Rusch ] factique Weber |
16 Chananeorum Rusch ] Chanaan Weber |
17 Adamam Λ Π ΣO B T M Φ ΨBDM Ω Rusch Ed1530 Edmaior. Clementina ] Adama G X ΣT Amiatinus O ΘAM Weber, Hadam Cava* , Hadama |
18 Lesa Weber ] iesa Rusch |
Numérotation du verset Gn. 10,20 

Hii sunt19 filii Cham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis:
19 sunt Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 10,21 

de Sem quoque nati sunt: patres20 omnium filiorum Heber21, fratre Iaphet maiore.
20 patres Rusch ] patre Weber |
21 Heber Rusch ] Eber hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,22 

Filii Sem: Elam22
22 Elam Ω Edmaior. ] Helam Rusch , Aelam Clementina Weber
et Assur
et Arphaxat23
23 Arphaxat Rusch ] Arphaxad ΩM Clementina , Arphaxatd ΩS, Arfaxad ΩJ hic et ubique Weber
et Lud
et Aram .
Numérotation du verset Gn. 10,23 

Filii Aram: Hus24
24 Hus Rusch ] Us Weber
et Hul
et Gether
et Mes.
Numérotation du verset Gn. 10,24 

At vero Arphaxat genuit Sala, de quo ortus est Heber.
Numérotation du verset Gn. 10,25 

Natique sunt Heber filii duo, nomen uni Phaleg25,
25 Phaleg Rusch ] Faleg Weber
eo quod in diebus eius
divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.
Numérotation du verset Gn. 10,26 

Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare
Numérotation du verset Gn. 10,27 

et Aduram26 et Iazal et Deda27,a
0 Cf. 1Par. 1, 21.
26 Aduram Weber ] Aduran Rusch |
27 Iazal et Deda Rusch ] Uzal Decla Weber |
Numérotation du verset Gn. 10,28 

Ebal28 et Abimael, Saba
28 Ebal] scrips. , Hebal Rusch , et praem. Weber.
Numérotation du verset Gn. 10,29 

et Ophir29 et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan.
29 Ophir Weber ] scrips. Iophir Rusch
Numérotation du verset Gn. 10,30 

Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar30 montem orientalem.
30 Sephar Weber ] scrips. , Sephat Rusch
Numérotation du verset Gn. 10,31 

Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
Numérotation du verset Gn. 10,32 

He31 familie Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divise sunt gentes in terra post diluvium.
31 He] + sunt P14417, Hic incipit cap. 11 iuxta capitala Stephani Langton ( )

Capitulum 10

Numérotation du verset Gn. 10,1 
marg.| {h} He sunt generationes filiorum Noe] Benedictis duobus filiis Noe, et medio maledicto, generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta due generationes orte sunt. 15. de Iapheth. 30. de Cham. 27. de Sem. Ad quas misit Dominus septuaginta duos discipulos : Lc. 10.a.
marg.| {i} Gomer] Hi sunt Galate, secundum Iosephum, qui Latine Gallogreci dicuntur.
marg.| {k} Et Magog] id est Schyte, qui et Massagetes dicuntur, vel putantur.
marg.| {l} Madai] id est Medi.
marg.| {m} Iavan] idem Iones, qui et Greci, a quibus Ionium mare, et quinta lingua eorum Ionica dicitur.
marg.| Lingue Grecorum sunt quinque
-Attica, id est Atheniensium.
-Eolica.
-Dorica.
- χοίνος , id est communis,
-Ionica.
Numérotation du verset Gn. 10,2 
marg.| {n} Thubal] id est Iberes, qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italicos suspicentur.
marg.| {1.15ra} {a} Mosoch] id est Cappadoces, quorum Metropolis hodie Mathaca dicitur.
marg.| {b} Thiras] a quo Thraces.
Numérotation du verset Gn. 10,3 
marg.| {c} Ascenez] quos Greci Regmos vocant.
marg.| {d} Et Riphat] id est Paphlagones.
marg.| {e} Et Thogorma] id est Phryges.
Numérotation du verset Gn. 10,4 
marg.| {f} Elisa] a quo Elisei, id est Greci, qui et Eolides dicuntur.
marg.| {g} Et Tharsis] id est Cilices, quorum civitas Tharsus civitas Pauli.
marg.| {h} Cethim] a quo Cethei, vel Cithii, quorum civitas hodie dicitur Cithis.
marg.| {i} Et Dodanim] hi sunt Rhodii.
Numérotation du verset Gn. 10,5 
marg.| {k} Ab his divise] id est filiis Noe divisis in septuaginta duos populos, quindecim Iapheth, triginta Cham, viginti septem Sem, et his post linguarum divisionem terra divisa est. Vel his, id est filiis Iapheth, terra in qua habitaverunt, scilicet Europa inter se divisa est. Et similiter de filiis Cham, et Sem intellige.
marg.| {l} In regionibus suis] Hoc per prolepsim, id est preoccupationem, necdum enim lingue divise.
Numérotation du verset Gn. 10,6 
marg.| {m} Chus] Hec est Ethiopia.
marg.| {n} Mesraim] id est Egyptus.
marg.| {o} Puth] id est Libya, unde fluvius Mauritanie Puth, et omnis regio Phutensis dicitur.
marg.| {p} Chanaan] a quo Chananei : Hic obtinuit terram, quam Iudei postea possederunt, eiectis Chananeis.
Numérotation du verset Gn. 10,7 
marg.| {q} Saba] a quo Sabei.
marg.| {r} Et Evila] pars Ethiopie occidentalis : Getuli in parte remotioris Africe adherentes.
marg.| {s} Sabatha] a quo Sabatheni, qui nunc Astabari secundum Hieronymum.
marg.| {t} Regma, et Sabathaca] HIERONYMUS Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et que nunc pro antiquis habeant, ignoratur.
marg.| {u} Saba] id est Arabia, alia quam superior. Et differunt in Scriptura. Illa enim per samech, hec per schin scribitur. Ubi enim dicimus : Reges Arabum, et Saba dona adducent : in Hebreo habetur : Saba, et Saba.
marg.| {x} Et Dadan] Ethiopie ultima regio.
Numérotation du verset Gn. 10,8 
marg.| {y} Nemrod] qui princeps superbe turris. Vel gigas Nemrod, qui ultra naturam celum penetrare voluit significat diabolum qui ait : Ascendam supra astra celi (Is. 14.d). Item Mi. 5.b : Suscitabo super eum septem pastores, et octo primates homines, et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis eius.
marg.| Item per Nemrod significantur Principes et Prelati, propter duo scilicet propter amorem dominandi et austeritatem imperii. Amor, seu dominandi voluntas, reprehenditur a Domino : Mt. 23.a: Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. Unde de Alchimo, qui volebat fieri sacerdos, legitur 1Mcc. 9.f. Percussus est Alchimus, et impedita sunt opera illius, et occlusum est os eius, et dissolutus est paralysi. Et si voluntas dominandi, ita punitur, quanto magis punietur procuratio, et intrusio imprudens ? De austeritate dicitur Ez. 34.a. Ve Pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, et non greges meos. Lac comedebatis, et lanis operiebamini : Et infra. Quod perierat, non quesistis, sed cum austeritate imperabatis, etc. Porro Nemrod secundum Iosephum, nova regni cupiditate tyrannidem rapuit, et fuit auctor edificande turris, que tangeret celum.
marg.| {z} Ipse cepit esse potens] vel gigas, secundum alios.   [Potens in terra] Ps. Potens in terra erit semen eius. Ier. 17.b. Recedentes a te, in terra scribentur. Sed boni scribuntur in celo. Lc. 10.d. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celo.
Numérotation du verset Gn. 10,9 
marg.| {a} Robustus venator] id est hominum oppressor et extinctor, {1.15rb} quos allexit ad edificandam turrim ut contra Deum construerent. A
A ¶Codd. : P14417 Ed1703 {MM2023}
marg.| Cantor Parisiensisi Cantor Parisiensis P14417] Cantiparien. Ed1645 Ed1669 Ed1703 Ed1732 Ed1754 * dixit1* : Venatorem sanctum non legi.a In Ieremia tamen 16.d. 2 b legitur : Venatores ex omni monte colligam. Est autem venatio illicita ex persona ut a clerico, ex tempore : in Quadragesima, ex causa ut si fiat causa voluptatis corporis, ut Lamech. Sed si fiat a paupere laico causa pascendi se et familiam suam3, sustinendum est et4 ex tali venatione tenetur decimas dare. Aucupium vero si fiat in licio, vel fistula dulce caventi5*, licitum est. Unde : Fistula dulce canis, volucrem dum decipit anceps.6 Sed in falconibus7 et ceteris sumptuosis, illicitum credo, nisi forte regibus, et huiusmodi, quibus etiam sericis vestibus uti licet, non pro se sed8 pro regibus ne vilescat regia potestas et minus timeatur. c B
a Cf. Concilium Nannetense (1264), cap. 3 : “ne clerici sint venatores, ed. Labbe -   Cossart , Sacrosancta Concilia, t. 14, Venetiis, 1731, col. 820 : « Item quia nullum venatorem invenimus sanctum, praecipimus ut praelati soliciti sint et intenti in puniendo clericos venatores, et praecipue presbyteros et religiosos, de quibus majus scandalum generatur»..
c Contre la chasse sportive.
B ¶Codd. : P14417 Ed1703 {MM2023}
1 dixit] dicit edd.
2 Ieremia... 16.d.] .XII. tamen prophetis P14417
3 suam] om. P14417
4 et] om. P14417
5 dulce caventi] om. edd.
6 Unde Fistula ... anceps.] om. P14417
7 falconibus] falcoribus et prefalconibus P14417
8 regibus et.... nisi] om. hom. P14417
marg.| Et nota quod in generationis serie post diluvium non dicitur : Et mortuus est, sicut dicebatur ante. Et est ratio litteralis. Ante diluvium ideo apponitur ut intelligatur solus Enoch exceptus a morte. Post diluvium autem nullus exceptus est usque ad tempus legis. Ratio mystica est, quia per diluvium baptismus, et ante baptismum omnes involvebat mors, submergens eos ad minus in limbum, post baptismum non. Vel quia per diluvium extremum iudicium figuratur, ante quod omnes morti addicti sunt, post vero nullus, quia boni in perpetuum vivent, malos autem mors depascet eterna. Sic enim iustum est, ut qui sine termine vixit in culpa, sine fine vivat in pena.
marg.| {b} Coram Domino] Hoc maxime clericis convenit, qui abominationes suas faciunt ante faciem Domini. Is. 65.a. Populus, qui ad iracundiam provocat me, ante faciem meam semper est, qui immolant in hortis, seipsos, scilicet dedicant diabolo in locis voluptuosis. Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?
Numérotation du verset Gn. 10,11 
marg.| {c} Assur] Imperium Assyriorum, quod primum fuit sub Nino, qui edificavit Niniven, que propter penitentiam pulchra appellatur.
marg.| {d} Edificavit] secundum Hebreos, quamvis Ninus filius Beli edificavit.
Numérotation du verset Gn. 10,12 
marg.| {e} Hec est civitas] scilicet Ninive.
Numérotation du verset Gn. 10,13 
marg.| {f} Laabin] Hec est Libyes, que prius Puth.
Numérotation du verset Gn. 10,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,15 
marg.| {g} Sidonem] a quo Sidon civitas Phenicis.
Numérotation du verset Gn. 10,16 
marg.| {h} Etheum et Iebuseum] etc. Hos populos expulit Israel de terra promissionis.
Numérotation du verset Gn. 10,17 
marg.| {i} Aracheum] HIERONYMUS. Hic condidit Arcas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani.
Numérotation du verset Gn. 10,18 
marg.| {k} Et Aradium] a quo Aradii, qui Aradiam Insulam tenuerunt.
marg.| {l} Samarithen] a quo Samaria.
marg.| {m} Et Amatheum] ab Assyriis, vel Hebreis Antiochia, sicut apud veteres Emath vocatur.
Numérotation du verset Gn. 10,19 
marg.| {n} Sodomam et Gomorrham] etc. He civitates note sunt sua subversione.
Numérotation du verset Gn. 10,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,21 
marg.| {o} Heber] Heber, qui est quintus a filio Sen, id est quintus a Noe per filium Sem, utrum quia Hebrei dicuntur ex illo appellari, vel quia per illum generatio ad Abraham transit, quid ergo probabilius sit Hebreos dici, tamquam Hebreos, vel tamquam Abraheos, merito queritur.
Numérotation du verset Gn. 10,22 
marg.| {p} Elam] a quo Elamite principes Persidis.
marg.| {q} Et Assur] Assur qui edificavit Niniven, a quo Assyrii.
marg.| {r} Arphaxad] a quo Chaldei.
marg.| {1. 15va} {a} Lud] a quo Lydii.
Numérotation du verset Gn. 10,23 
marg.| {b} Aram] a quo dicti Syrii, quorum metropolis est Damascus.
marg.| {c} Hus] a quo terra Hus, quam septuaginta Auxitidem, id est australem dicunt. Unde Vir erat in terra Hus nomine Iob : Hic condidit Traconitidem, et Damascum.
marg.| {d} Hul] a quo Armenii : Hi ab Euphrate fluvio Asie partem usque ad Indicum Oceanum tenent.
marg.| {e} Gether] a quo Arcamanii sive Arcarii.
marg.| {f} Et Mes] a quo Mesii, quos Septuaginta Mosoch, id est Meones dicunt.
Numérotation du verset Gn. 10,24 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,26 
marg.| {g} Elmodad et Saleph] He gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem, que vocatur Geria.
Numérotation du verset Gn. 10,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,29 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,31 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 10,32 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_10)

Notes :