<03.3631> Prologus ‘Principium verborum’

Numérotation du verset Gn. Prol.3631,1 
prol.| a {1.1ra} Principium verborum tuorum veritas b, Deus Pater, immo et operum. Scriptum est enim, Sermo tuus veritas est. Io. 17.c. id est filius tuus, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil : qui et dicit, Ego sum principium, qui et loquor vobis, Io. 8.d. Unum cum Patre, et Spiritu sancto principium. Nam Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum sunt. 1Io. 5.b. Unum quidem principium omnium, una essentia, unus Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, Rm. 11.d. In quo verbo tota Trinitas, unus auctor, unum principium omnium rerum ostenditur. In primo potentia, in secundo sapientia, in tertio bona voluntas, sive benignitas commendatur. Potentissime siquidem omnia ex nihilo creavit Deus ; sed et creata sapientissime locis congruis ordinavit ; sed et benignissime ordinata propter nos in suo ordine conservavit. Cogita ergo rerum principium, quod est nihil, et lauda potentiam ; attende ordinem, et mirare sapientiam ; considera finem, et occurrit tam benigna utilitas, quam utilis benignitas creatoris. Nam sua bonitate et nostra utilitate fecit omnia Deus.
a ¶Nota: Le choix du thème biblique fait écho à celui du prologue du commentaire de Pierre le Chantre sur la Genèse : Repertorium biblicum, n° 6454. Certains manuscrits de la Glose dominicaine ont également intégré ce prologue, cf. Repertorium biblicum, n° 3632. [MM2023]
b Ps. 118, 160.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,2 
prol.| Ergo tria debent in rerum universitate attendi : Quid est ? Quomodo est, Propter quid est unumquodque. Sed fuerunt quidam, qui primum tantum attendentes, et alia negligentes, abusi sunt creaturis, in eis penitus delectantes : unde et dicunt, Fruamur bonis, que sunt ; et utamur creatura, tamquam in iuventute celeriter, Sap. 2.b. Qui {1.1rb} dicti sunt voluptuosi. De quibus dicit Tullius ad Brutum, Voluptatem summum bonorum esse, vox pecudum videtur esse, non hominum. Legimus etiam nonnullos fuisse, quibus unica fuit solicitudo, modum, et ordinem investigare factorum ; ad quid facta sint, inquirere negligentes, cibo quidem parcissimo, atque vilissimo contenti : unde et se Philosophos nominaverunt ; sed a nobis vani, et curiosi rectius appellantur. Unde Apostolus, Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, Rm. 1.c. Utrisque successerunt viri prudentes, qui et facta, et factorum ordinem diligentius transeuntes, ad quid facta essent, inquirere studuerunt. Nec latuit eos, quia propter suam bonitatem fecit Deus omnia, et propter suorum utilitatem. Hi sunt viri spirituales, sic utentes hoc mundo quasi non utentes. Primi voluptate, secundi vanitate, tertii veritate sunt repleti. Si vis ergo ad notitiam veritatis pervenire, incipe transilire, ut nec affectum concupiscentia creaturarum, sicut in voluptuosis ; nec investigatio, sicut in curiosis, detineat intellectum. Sic fecerunt tertii, qui per Scripturam nobis agnitam veritatem communicantes, sacram doctrinam sub certis limitibus tradiderunt. Quorum primus Moyses fuit, secundo Prophete, tertio Apostoli, et Evangeliste. Quorum omnium fuit una intentio, homines scilicet a malo retrahere, et ad bonum provehere. In his enim duobus consistit perfecta iustitia, ut dicit AUGUSTINUS. Unde tota sacra Scriptura circa hec duo versatur. Unde Dominus per Os. 11.b. In funiculis Adam traham te, in vinculis caritatis. In funiculis Adam trahit, cum timorem {1.1va} incutit, aut dolorem : In vinculis caritatis, cum vel beneficia exhibita recolit, vel exhibenda promittit. Hinc Moyses legem dure cervicis populo traditurus, beneficia Dei tam ipsis, quam Patribus collata commemorat, et ampliora promittit ; penas etiam in transgressores illatas recolit, et adhuc inferendas minatur.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,3 
prol.| Hec sunt uncinus, et ansula, quibus cortine tabernaculi iungebantur ; id est Vetus, et Novum Testamentum in doctrinam unam, quasi in unam cortinam conveniunt faciendam. Que quatuor pretiosis coloribus variantur, bysso, hyacintho, cocco bis tincto, et purpura. Per byssum candidam, que est quasi tegimen cortine, historie veritas designatur. Per hyacinthum coloris aerei, allegorie subtilitas figuratur. Per coccum bis tinctum, qui flammei est coloris, anagoge, que ad celum sublevat, ubi igniculus Sion fit caminus, insinuatur. Per purpuram tropologia designatur, que de moribus agens, promovet ad amorem. He sunt quatuor rote Ezechielis, in quibus est spiritus vite. He sunt quatuor ale duorum Cherubim sese super oraculum contingentes. Hec sunt quatuor flumina Paradisi ab eodem fonte manantia, id est a Christo, in quo sunt omnes thesauri scientie, et sapientie absconditi a seculis. Hec sunt quatuor operimenta tabernaculi. Hi sunt quatuor venti, a quibus insufflatus spiritus interfectorum ossa arida suscitavit, Ez. 37.c.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,4 
prol.| Historia narrat, quid factum ; allegoria docet, quid intelligendum ; anagoge, quid appetendum ; tropologia, quid faciendum. Nos igitur duo media relinquentes ad presens, primum et ultimum, secundum quod Deus dederit, prosequemur, a primo libro, et ultimo exordium capientes, caudam cum capite pariter offerentes. Ipsi enim offerimus hoc sacrificium, qui dicit, “Ego sum Alpha, et Omega” (Apc. 1.b et Apc. 22 c) id est principium, et finis. Principium in quantum quidem est veritas ; finis in quantum vita ; sed et medium in quantum via. Ego, inquit, {1.1vb} sum via, et veritas, et vita, Io. 14.a. Via rectificans oberrantes ; veritas illuminans ignorantes ; vita vivificans morientes.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,5 
prol.| Primo ergo inquirendum est que sit materia primi libri, id est Geneseos ; quis auctor ; que intentio ; que utilitas ; quis modus agendi.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,6 
prol.| Materia duplex est, historica et mystica. Historica materia est maioris mundi, id est Macrocosmi creatio materialis : Mystica vero materia est minoris mundi, id est hominis plasmatio spiritualis. Auctor est Moyses, hominum mansuetissimus, verus Dei famulus ; cui Deus facie ad faciem dignatus est apparere ; cui Deus sicut futura, ita mundi creationem preteritam revelavit. Quanquam non absurde credi possit sanctos antiquos Patres etiam Adam, posterorum suorum frequenti memorie tradidisse, vel etiam scripto ad laudem Dei commendasse, et sic ad Moysi notitiam pervenisse. Quod videtur innuere Iudas, qui auctoritatem Enoch in epistola sua inducit.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,7 
prol.| Intentio auctoris est falsitatem errantium circa rerum principium eliminare, et veritatem astruere. Siquidem duplex est opus sapientis, mentientes posse manifestare, et dicere verum de quibus novit. Utilitas magna, erroris declinatio, et agnitio veritatis.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,8 
prol.| Finis : gloria Dei.
Numérotation du verset Gn. Prol.3631,9 
prol.| Modus agendi talis est : Primo errores trium, id est Platonis, Aristotelis et Epicuri eliminat, ostendens omnium rerum unum solum principium esse, ubi dicit, in principio creavit Deus celum, et terram. Secundo de ornatu, et distinctione rerum iuxta senariam operationem prosequitur. Tertio de peccato hominis, et eiectione eiusdem de Paradiso. Quarto de propagatione hominis. Quinto de ablutione mundi per diluvium. Sexto de humani generis multiplicatione, descendens usque ad Patriarchas. Ostendens ultimo quomodo Iacob, et filii eius venerunt in Egyptum, ubi Iacob moriens benedixit filiis ; et in morte Ioseph terminatur liber iste.
<Explicit Prologus>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Prologus ‘Principium verborum’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_Prol.3631)

Notes :