Capitulum 2
Numérotation du verset
Gn. 2,1
Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum.
Numérotation du verset
Gn. 2,2
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo
ab universo opere quod patrarat.
Numérotation du verset
Gn. 2,3
Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus
ut faceret.
Numérotation du verset
Gn. 2,4
Iste sunt1 generationes
1 sunt
Rusch
]
om. Weber
celi et terre quando create sunt in die
quo fecit Dominus2 celum et terram
2 Dominus
Rusch
] + Deus
Clementina Weber
Numérotation du verset
Gn. 2,5
et omne virgultum agri
antequam oriretur3 in terra
3 oriretur
Rusch
] oreretur
Clementina Weber
omnemque herbam regionis
priusquam germinaret,
non enim pluerat Dominus4
4 Dominus
Rusch
] + Deus
Clementina Weber
super terram
et homo non erat qui operaretur terram
Numérotation du verset
Gn. 2,6
sed fons
ascendebat e terra irrigans
universam superficiem terre.
Numérotation du verset
Gn. 2,7
Formavit igitur Dominus5
5 Dominus
Rusch
] + Deus
Clementina Weber
hominem de limo terre
et inspiravit
in faciem eius spiraculum vite
et factus est homo in animam viventem.
Numérotation du verset
Gn. 2,8
Plantaverat autem Dominus6
6 Dominus
Rusch
] + Deus
Clementina Weber
paradisum voluptatis
a principio
in quo posuit hominem quem formaverat.
Numérotation du verset
Gn. 2,9
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu
et ad vescendum suave, lignum etiam vite
in medio paradisi
lignumque scientie
boni et mali.
Numérotation du verset
Gn. 2,10
Et fluvius egrediebatur
de loco voluptatis
ad irrigandum
paradisum
qui inde dividitur in quatuor
capita.
Numérotation du verset
Gn. 2,11
Nomen uni Phison,
ipse est qui circuit omnem terramEvilath7 ubi nascitur aurum
7 Evilath
Rusch
] Evilat
Weber
Numérotation du verset
Gn. 2,12
et aurum terre illius optimum estibique invenitur bdellium et lapis onychinus.
Numérotation du verset
Gn. 2,13
Et nomen fluvio secundo Geon,
ipse est qui circumit8
terram9 Ethiopie.
8 circumit
Rusch
] circuit
Weber
|
9 terram
Rusch
] omnem
praem.
ΩJ
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 2,14
Nomen fluvio tertio10 Tigris,
10 fluvio tertio
Rusch
] vero fluminis tertii ΩJ
Weber
ipse vadit contra Assyrios.
fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
Numérotation du verset
Gn. 2,15
Tulit ergo Dominus Deus hominem
et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur
et custodiret illum.
Numérotation du verset
Gn. 2,16
Precepitque ei dicens: ex omni ligno paradisi comede,
Numérotation du verset
Gn. 2,17
de ligno autem
scientie boni et mali
ne comedas, in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Numérotation du verset
Gn. 2,18
Dixit quoque Dominus Deus:
non est bonum esse hominem solum,
faciamus ei adiutorium simile11 sibi12.
11 simile ΛH
etc
. ΣM ΘAMΩ
Rusch Ed1530 Clementina
] similem
Weber
|
12 sibi
Cava
ΛH
X
P* ΩS ΩJ
Rusch Ed1530 Clementina
] sui ΩM
Weber
|
Numérotation du verset
Gn. 2,19
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terre et universis volatilibus celi adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea.
Omne enim quod vocavit Adam anime viventis ipsum est nomen eius.
Numérotation du verset
Gn. 2,20
Appellavitque Adam
nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia celi et omnes bestias terre. Adam vero non inveniebatur
adiutor similis eius.
Numérotation du verset
Gn. 2,21
Immisit ergo Dominus Deus
soporem
in Adam
cumque obdormisset
tulit unam de costis eius
et replevit carnem pro ea
Numérotation du verset
Gn. 2,22
et edificavit Dominus Deus
costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit
eam
ad Adam.
Numérotation du verset
Gn. 2,23
Dixitque Adam: hoc nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea
hec vocabitur virago
quoniam de viro sumpta est.
Numérotation du verset
Gn. 2,24
Quamobrem relinquet homo patrem13
13 patrem
Rusch
] + suum
Weber
et matrem
et adherebit uxori sue
et erunt duo
in carne una.
Numérotation du verset
Gn. 2,25
Erat14 autem uterque nudus15
14 erat
Rusch
] erant
Weber
|
15 nudus
Rusch
] nudi
Weber
|
Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Gn. 2,1
marg.|
{1.4ra}
Igitur perfecti sunt
: creati sunt, distincti sunt, ornati sunt.
marg.|
{a}
Igitur perfecti sunt celi]
id est duo superiora elementa.
marg.|
{b}
Et terra]
id est duo inferiora. Sex diebus perfecta est rerum conditio : quia senarius est primus inter perfectos numeros. Nihil enim fecit post sextum diem, id est quod non factum fuit prius, vel in materia, vel in exemplo, vel in causa.
marg.|
{c}
Ornatus]
communiter accipitur ad ornatum, et ad distinctionem.
Numérotation du verset
Gn. 2,2
marg.|
{d}
Complevit]
id est nihil novum fecit.
marg.|
Vel
[Complevit]
id est completum ostendit per hoc, quod cessavit. Potens enim, et sapiens artifex non cessat, donec perfecerit opus suum. Unde cum Dominus sit summe potens, et summe sapiens, in eo quod cessavit, ostendit opus suum esse perfectum.
marg.|
Vel,
[Complevit]
id est completionem apposuit, scilicet ipsum diem septimum. Alia translatio habet :
[Septima die consummavit]
id est ultimum opus novum fecit. Quod enim septimo fecit, iam factum erat, vel in materia, vel in exemplo, vel in causa.
marg.|
{e}
Requievit]
id est cessavit ab opere. Is. 6.a. Et Apc. 4.c. similiter. Seraphim requiem non habebant.
marg.|
Vel,
[Requievit]
id est suam requiem ostendit. Mutabilitas enim rerum eius stabilitatem declaravit. Nam contraria iuxta se posita magis elucescunt. Ipse autem stabilis manens dat cuncta moveri.
marg.|
Vel
[Requievit]
id est rationali creature in se requiem dedit : ut illuc scilicet toto desiderio feramur, quo requiescamus. Unde AUGUSTINUS in libro confess. Inquietum est, Domine, cor meum, donec venerit ad te. Unde et dicit quod Deus locutus est a se, in quo solo requiescere potest.
marg.|
Vel,
[Requievit septimo die]
id est requiesciturum in sepulchro septimo die significavit.
marg.|
{f}
Ab omni opere]
Non dicit in opere, ut homo, qui cum fessus est, quiescit in domo, vel lecto, quem fecit, sed ab opere, id est extra universum opus in seipso requiem habuit : ubi et nobis requiem dedit. Io. 16.g. In me pacem habebitis. In hoc, quod dicit.
marg.|
{g}
Patrarat]
innuit opus fore, quod nondum fecerat. Est enim opus creationis, distinctionis, ornatus, quartum est opus propagationis, a quo numquam cessat. Io. 5.c. Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
Numérotation du verset
Gn. 2,2
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter. {d}
Complevitque Deus die septimo]
Septem dies possunt assignari reparationi, que fit in anima per septem dona Spiritus sancti. Prima dies sapientie comparatur. Sapientia enim animam illuminat, quia coniungit eam summe luci, et Deus prima die lucem fecit. Secunda intellectui. Intellectu enim verum bonum a non vero bono dividimus, et firmamentum, quod est opus secunde diei, aquas superiores ab inferioribus dividit. Tertia, qua congregantur aque inferiores in locum unum, consilio, quo omnes aque huius seculi congregantur in unum. Quarta fortitudinis, et sic de aliis, Vel, Septem dies, septem virtutes sunt, tres Theologice, et quatuor Cardinales.
Numérotation du verset
Gn. 2,3
marg.|
{h}
Benedixit diei septimo]
id est
[sanctificavit]
id est
[sanctum, et celebrem esse voluit]
id est observari instituit. Hanc observantiam, sanctificationem vocat Dominus. Ex. 20.b. Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Vel
[benedixit]
id est in eo sibi benedictiones, id est laudes gratiarum fieri voluit. Benedicere enim est laudare, gratias agere sanctificare, multiplicare bona, optare bonum.
marg.|
{i}
Et sanctificavit]
id est sibi consecravit, id est ceteros operum exercitio deputans, illum suo cultui mancipavit.
marg.|
{k}
Ut faceret]
id est quod creavit in materia, ut faceret in essentia. Vel,
[Ut faceret]
id est ut de eis alia produceret, septima dies non dicitur habuisse vespere, sicut nec prima, mane. De die octava nulla fit mentio, quia gaudium eternum, quod in octava etate expectamus, tantum erit, quod non potest excogitari. Is. 64.b. Oculus non vidit, etc.
Numérotation du verset
Gn. 2,4
marg.|
{l}
Iste sunt generationes]
etc. Creationem maris, et femine simul dixerat Moyses, que tamen non simul esse ceperunt, ideo repetit, ut explicet, quod sub brevitate dixerat.
[Repetit]
etiam, et de aliis creaturis, dicens.
[Iste sunt]
Et nota quod quidam determinant hic opera sex dierum. Alii infra, ibi : Cognovit Adam uxorem suam. Alii inferius, ibi : Hic est liber generationis. Sed hoc non est curandum.
[Iste sunt generationes]
id est operationes, scilicet creatio, distinctio, ornatus.
[Iste sunt]
id est tales, ut diximus : Accipitur generationes passive, id est generata. Operans enim, et operatio eius unum sunt, sed operata multa.
marg.|
{m}
In die]
Hinc elicit AUGUSTINUS omnia simul esse facta. Sed {1.
4rb} dicit Beda,
[in die]
id est in tempore. Vel potest dici.
[In die]
id est in principio temporis, quando omnia simul facta sunt in materia.
Numérotation du verset
Gn. 2,4
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {n}
Celum, et terram]
etc. Quatuor dicuntur hic, herba, virgultum, terra, celum, per que quatuor status hominum designantur. Herba, incipientes ; virgultum, proficientes ; terra, firmi, et perfecti ; celum, beati. Ista quatuor notatur Is. 44.a. ibi : Iste dicet, Domini ego sum, Ecce status incipientium. Qui enim incipit penitere, tunc primo potest dicere, Domini ego sum. Ille invocabit in nomine Iacob, Ecce status proficientium, qui luctantur contra vitia. Hic scribet manu sua Domino, Ecce status perfectorum. Perfectorum enim tantum subscribere, id est docere interest. Et in nomine Israel assimilabitur, Ecce beatorum status. Possunt etiam hec quatuor ad Christum referri. Primo enim fuit herba, quando in presepio reclinatus est, fenum ante iumenta. Virgultum fuit in predicatione sua, quia tunc protulit fructum multiplicem. Is. 53.a. Ascendet sicut virgultum, et radix eius de terra sitienti. Radix eius divinitas. Sicut enim a radice occulta, totus fructus oritur, sic ex eius divinitate occulta oritur totius nostre redemptionis fructus. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Terra fuit Christus in Passione. Terra enim in medio est, et ipse patiendo in cruce, operatus est salutem in medio terre. Item terra infimum locum tenet, et plus non potuit descendere, nec Christus magis potuit humiliari, quam ut pateretur pro nobis Io. 15.b. Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Is. 5.b. Quid est, quod debui ultra facere vinee mee, et non feci ? Ps. Infixus sum in limo profundi. Item terra movetur, et ipse non est motus, quando dixerunt ei. Si filius Dei es, descende de cruce. Celum fuit in resurrectione, et ascensione.
Numérotation du verset
Gn. 2,5
marg.|
{o}
Et omne virgultum agri antequam]
id est prius fecit Dominus virgultum in materia originaliter, quam appareret super terram ortum essentialiter.
marg.|
{p} Vel,
[priusquam]
oriretur, ut modo, scilicet beneficio roris, et pluvie, et labore humano. Simul enim creavit Deus arbores cum fructibus, et potentiam fructificandi. Et quod sic exponi debeat, patet per hoc, quod sequitur.
marg.|
{q}
Non enim pluerat]
Isidorus. Per diem enim intelligit omne tempus, per terram, omnem creaturam visibilem, per virgultum, et herbam omnem creaturam invisibilem propter virorem, hoc est, quod simul creavit Deus tempus, et temporalia.
Numérotation du verset
Gn. 2,6
marg.|
{r}
Sed fons ascendebat]
Non simul, quia sic esset diluvium, sed horis statutis. Vel
[Fons]
id est fontes, quia unus solus fons non posset hoc facere sine diluvio, immo quia nondum erant montes, qui postea per diluvium facti sunt. Hebreus exponit.
[Fons]
id est nubes, quia nomen Hebreum equivocum est ad fontem, et ad nubem. Et innuit hic Moyses, quod etiam tunc non erat terra sine irrigatione Aquarum. Ex humore enim, et calore generantur omnia. Unde talis creata est terra, quod sine beneficio aque germinare non posset.
Numérotation du verset
Gn. 2,7
marg.|
{1.4va}
Δ
{a}
Formavit igitur]
Epilogat Moyses predicta, ut addat, Dominus. Supra ubique vocaverat Deum Moyses, hic primo dicit Dominum, quia nunc primo habet servum proprie.
marg.|
{b}
De limo]
id est de terra limosa, argillosa, quantum ad corpus, et hoc dicit Moyses, ut semper recolat homo vilitatem suam.
marg.|
{c}
Et inspiravit]
Alia translatio habet,
[Et insufflavit]
Et est sensus utrobique : Creavit Deus animam, et posuit in homine, que eum spirare, et vivere facit. Is. 42.b. Dans flatum populo.
marg.|
{d}
In faciem]
Pars pro toto.
marg.|
{e}
In animam viventem]
id est non mortalem, Vel
[In animam viventem]
id est ut esset animal vivens. De anima Ade questio est, utrum creata fuerit cum Angelis in celo, et post infusa corpori : an in ipso infundendo creata. Sed de aliis certum est, quod infundendo creantur, et creando infunduntur : Et satis probabile est de illa similiter, ut sicut omnium Angelorum uniformis est creatio, ita et omnium animarum.
Numérotation du verset
Gn. 2,7
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {a}
Formavit igitur]
etc. Deus pater, vel Trinitas formavit hominem, scilicet Christum, qui fere servus Dei fuit : quia tota vita fideliter servivit : Unde nunc primo congrue dicitur, Dominus Deus Is. 42.a. Ecce servus meus, suscepi eum. Adam factus est ad formam Dei, ut esset Dominus omnium, et Christus factus est ad formam hominis iam miseri ; ut esset servus omnium. Nos igitur formam Christi, non formam Ade sumamus. Adeo enim Christus reformavit formam Ade, ut nos sua forma formaret. Rm. 13.d. Induimini Dominum nostrum Iesum Christum. Et nota quod corpus, quod induitur, non aptatur vesti, que induitur : sed vestis corpori : hic e converso. Augustinus Non tu me mutabis in te, etc.
marg.|
{b}
De limo terre]
id est de beata Virgine. Limus, terra tenax, et tractabilis : et beata Virgo tenax in proposito. Lc. 1.d. Quomodo fiet istud, etc. Sed si tenax, non tamen pertinax, ut cognovit Dei voluntatem. Unde « Ecce Ancilla Domini » tractabilis fuit. Is. 11.a. « Egredietur virga de radice Iesse ».
marg.|
BERNARDUS Revolve totam Evangelii seriem : Et si, quid durum, si quid asperum inveneris in Maria, deinceps eam suspectam habeas : et ad eam accedere verearis. Hoc etiam omnibus conveniret, ut essent tenaces, et tractabiles : Non tantum tenaces : hoc enim severitas est : Nec tantum tractabiles : hoc enim est remissio vitiosa.
marg.|
{e}
In animam viventem]
Nunc est tempus formandi animas, in futuro erit tempus reformandi corpora. Sed multi hodie hoc obliti, totam curam impendunt ad reformandum corpora : et anima misera nuda est coram Deo. Ez. 16.c. Non es recordata dierum adolescentie tue : quando eras nuda, et confusione plena.
marg.|
GREGORIUS Reforment homines huius temporis, immo deforment sua corpora : qui de operibus vermium, et pellibus murium gloriantur, plane gloriam mendicantes sed si vera caro fueris, corpus humilitatis nostre reformabit idem artifex, qui formavit.
Numérotation du verset
Gn. 2,8
marg.|
{f}
Plantaverat]
Antequam formaret Deus hominem, fecit ei locum, in quo habitaret, scilicet Paradisum voluptatis, sed non in eo factus est homo, sed translatus, ut sciret, se talem locum habere ex gratia, non a natura.
marg.|
{g}
A principio]
id est tertia die. Simile Io. 8.f. Homicida fuit ab initio, id est a sexto die, in quo peccavit homo. Vel
[principio]
id est a prima parte versus Orientem. Unde alia translatio habet : in Eden ad Orientem.
marg.|
{h}
In quo posuit hominem]
ut de fructibus sustentaretur edendo, et delectaretur videndo.
Numérotation du verset
Gn. 2,9
marg.|
{i}
Lignum etiam vite]
etc. GLOSSA in altero hominis signum obedientie, quam debebat, in altero sacramentum vite eterne, quam obediendo mereretur. Lignum vite dictum, quia divinitus accepit, ut qui ex eo manducaret, corpus eius stabili sanitate firmaretur, nec ulla infirmitate, vel etate in deterius, vel in occasum laberetur. STRABUS. Lignum vite hanc naturaliter virtutem habebat : ut qui ex eius fructu comederet, perpetua soliditate, et beata immortalitate vestiretur : nulla infirmitate, vel anxietate, vel senii lassitudine, vel imbecillitate fatigandus.
marg.|
{k}
Lignumque scientie]
quo tacto, per experientiam scitur, quid sit inter bonum, quod relinquitur, et malum, quod sequitur. Glossa Augustini Lignum scientie boni, et mali, erat corporale, sicut alie arbores : nec cibo noxium : Qui enim fecit omnia bona valde, nihil mali in paradiso statuit. Sed mala transgressio precepti. Oportebat autem, ut homo sub Domino positus ab aliquo prohiberetur : ut virtus esset merendi obedientia : que sola verissime virtus est rationali creature degenti sub potestate Dei : sicut primum, et maximum vitium tumoris, velle uti sua potestate, quod est inobedientia : non erat unde homo se Dominum habere cogitaret, nisi aliquid ei iuberetur. Arbor ergo non erat mala, sed scientie dicta noscendi bonum, et malum, quia post prohibitionem erat in illa transgressio futura : qua homo experiendo disceret, quid esset inter obedientie bonum, et inobedientie malum. Nec de fructu, qui nasceretur inde, positum est nomen : sed de ipsa re, que transgressionem secuta est.
Numérotation du verset
Gn. 2,10
marg.|
{l}
Et fluvius egrediebatur]
etc. AUGUSTINUS Alia translatio : Fons exit de Eden, qui irrigat paradisum, etc. Hec flumina gentibus, per quas fluunt, notissima sunt. Duobus vetustas mutavit nomina. Geon enim nunc Nilus vocatur. Phison, Ganges. Tigris, et Euphrates antiquam nominationem servaverunt. Debemus hec prius ad litteram accipere : nec figuratam tantum locutionem putare : sed et res esse, et aliquid significare. Sed aliorum fontes noti dicuntur : aliorum omnino ignoti : ideo non videntur ad litteram ex uno fonte dividi. Sed locus ille Paradisi remotus est a cognitione hominum : qui in quatuor partes aquarum dividitur. Sed flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, sub terras eunt : et post longos tractus erumpunt : ubi tamquam suis fontibus nota esse perhibentur : sicut sepe faciunt flumina. Exibat ergo fluvius {1.
4vb} de Eden, id est de loco deliciarum : et irrigabat Paradisum : ligna, scilicet pulchra, et fructuosa.
Numérotation du verset
Gn. 2,10
moraliter
moraliter
marg.|
GREGORIUS Moraliter.
[Quatuor fluminibus de Paradiso egredientibus terra irrigatur]
id est solidum mentis nostre edificium, prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia, continent : quia his quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Quatuor flumina paradisum irrigant : quia dum his quatuor virtutibus cor infunditur : ab omni desideriorum carnalium estu temperatur.
Numérotation du verset
Gn. 2,11
marg.|
{m}
Nomen uni Phison]
et hic significat prudentiam : que omnibus, omnia. Phison interpretatur mutatio oris.
marg.|
{n}
Evilath]
regio Indie, que post diluvium possessa est ab Evila filio Iectam, filii Heber Patriarche Hebreorum. Evilath interpretatur parturiens : quia aliquis loquens veritatem magis parturit, quam pariat. Plinius dicit, regiones Indie pre ceteris venis aureis abundare.
Numérotation du verset
Gn. 2,12
marg.|
{o}
Bdellium]
secundum Plinium, arbor est aromatica, magnitudine oleagina, cuius lacryma lucida : gustu amara : boni odoris : sed odoratior infusione vini.
marg.|
{p}
Onyx]
ut dicit GLOSSA est lapis pretiosus, sic dictus : quia permixtum habet candorem ad humani similitudinem unguis : quia unguis Grece dicitur onyx. Antiqua translatio habet carbunculum, et prasium. Carbunculus est ignei coloris : et dicitur illustrare tenebras noctis. Prasius est viridis : Unde Grece a porro, quod Prason dicitur, nomen accipit.
Numérotation du verset
Gn. 2,13
marg.|
{q}
Geon]
Hic est Nilus : qui significat temperantiam.
Numérotation du verset
Gn. 2,14
marg.|
{r}
Tigris]
dicitur a sua nimia velocitate : Hic est fortitudo.
marg.|
{s}
Contra Assyrios]
id est contra adversarios prudentie.
marg.|
{t}
Euphrates]
id est frugifer : qui significat iustitiam. Nec dicitur, quam terram circumeat : quia in vicino irrigat terram promissionis : et facile a populo, qui hec lecturus erat, cognosci poterat. Frugifer, quia facit terram fructiferam.
Numérotation du verset
Gn. 2,15
marg.|
{1.5ra}
Δ
{a}
Tulit ergo Dominus Deus]
<Glossa> interlinearis assumpsit carnem, et factus homo, qui est caput Ecclesie, glossa Hieronymi Et sumpsit Dominus Deus hominem, et posuit, etc. Pro voluptate in Hebreo habetur, Eden. Ipsi ergo Septuaginta nunc Eden interpretati sunt voluptatem : Symmachus vero qui paradisum florentem ante transtulerat, hic amenitatem, vel delicias posuit. Glossa Gregorii in moralium libro 19 capitulo 17. Tulit ergo Dominus Deus hominem, etc. Pensandum est, quia bona prodesse nequeunt, si mala non caventur, que subrepunt. Perit enim omne, quod agitur, nisi sollicite in humilitate custodiatur. Unde ut operaretur, et custodiret, etc. Operatur enim, qui agit bonum, quod percipitur, sed quod operatur non custodit, cui hoc sub repit, quod prohibetur. Unde oportet et semper bona agere, et nos in ipsis bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne si mentem elevent bona non sint, que non auctori militant, sed elationi. De libris quoque non canonicis, sed ad edificationem editis testimonium proferimus : Eleazar in prelio elephantem feriens stravit, sub ipso vero occubuit. Sunt enim, qui vitia superant, sed sub ipsis superbiendo succumbunt.
Numérotation du verset
Gn. 2,15
mystice
mystice
marg.|
{1.5ra}
{b}
Et posuit eum in paradiso]
Isidorus. Mystice. Ex eo, quod additum est : Et custodiret, innuitur, qualis operatio esset, quia in tranquillitate beate vite, ubi mors non est, omnis operatio est, custodire, quod tenes : Datum est enim preceptum, ut de omni ligno paradisi sumerent, sed non
[de ligno scientie boni, et mali]
Id est non sic eo fruerentur, ut integritatem nature sue usurpando vetitum violarent : Tulit ergo hominem extra Paradisum formatum, ut ipse homo operaretur non laboriose, sed deliciose, et sic Dominus custodiret illum, scilicet hominem, vel homo paradisum, ne perderet illum. Vel sic, ut homo operaretur quantum voluntati satis esset, non quod indigentia cogeret : Et custodiret illum Paradisum, homo scilicet id est attenderet, ut quod faceret in terra per agriculturam, et custodiret in se per disciplinam, id est ut sicut ager colenti homini obtemperaret, ita homo obtemperaret Deo precipienti, ut sumpto precepto redderet fructum obedientie, sicut ager reddit fructum culture. Sed quia homo noluit, sed reddidit spinas inobedientie, ideo et terram similem invenit, que spinas, et tribulos germinat laboranti. Vel sic, ut Deus operaretur illum hominem, scilicet non ut homo esset, quia iam erat homo, sed ut iustus esset homo, et beatus, custodiret illum Paradisum, scilicet id est coleret. Et qualis esset ista operatio, dicit Isidorus, ubi mors non est, omnis operatio est, et custodire quod tenes.
marg.|
{1.5rb}
Θ
{a}
Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in Paradiso]
id est Deus Pater Christum in Ecclesiam militantem : quando scilicet eum fecit quasi unum ex nobis : Vel quando de Iudeis ad gentes translatus est. Excecatis enim Iudeis, plenitudo gentium subintravit. Rm. 11.d. Hoc idem est, quod Maria cum Ioseph tulit de Iudea puerum in Egypto. Mt. 2.c. Et dicitur Egyptus locus voluptatis, id est Ecclesia de gentibus, quia Christus per adventum suum amarum convertit in dulce. Ez. 36.g. Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis. Is. 19. in fine Benedictus populus Egypti. Isaie cap. 51.a. Ponet Dominus desertum eius quasi delicias.
marg.|
{c}
Ut operaretur]
Operatur Dominus in se, per se ; in nobis, pro nobis. Per se, creando, ut supra 1.a. In principio creavit, etc. Et iustificando. Is. 43.d. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me, id est per me. In se, recreando creaturam. Ps. Operatus est salutem in medio terre. In nobis, cooperando. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Pro nobis, glorificando bonos, malos condemnando. Is. 63.a. Dies ultionis in corde meo, annus retributionis mee venit. De utroque opere, id est salvationis. Is. 28.f. Irascetur ut faciat opus suum, alienum est opus eius ab eo, ut operetur opus suum.
marg.|
{d}
Et custodiret]
non solum operatur in Ecclesia, sed et custodit. Ps. Nisi Dominus custodierit civitatem, etc.
Numérotation du verset
Gn. 2,15
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter. {a}
Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in Paradiso]
id est Prelatum in Ecclesiam, per electionem. Unde in hoc, quod factus est homo extra Paradisum, prohibetur successio hereditaria in Ecclesiastica dignitate. Beatus BERNARDUS. Iste est dignus Archidiaconatu, utpote Principis nepos, immo magis dignus, quia Episcopi consobrinus, in quo est tota episcopata progenies. Ita erat in veteri lege, quod filius patri succedebat, modo non sic. Hbr. cap. 7.b. Translato sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat.
marg.|
{c}
Ut operaretur]
in se.
marg.|
{d}
Et custodiret]
subditos. Actor. 20.f. Attendite vobis, et universo gregi. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum : Ecce opus : Ne dederis somnum oculis tuis : Ecce custodia. Ct. cap. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.
Numérotation du verset
Gn. 2,16
marg.|
{e}
Precepit]
Iussio in duobus consistit, in precepto, et prohibitione, et ideo utrumque datur homini. Unde peccaret homo, si non comederet de concesso, sicut peccavit comedendo de vetito. Et querit AUGUSTINUS, quomodo poterat homo loqui, vel loquentem intelligere, qui non didicerat ? Et solvit. Quia talis creatus est, ut loqui sciret, et loquentem intelligeret.
Numérotation du verset
Gn. 2,16
mystice
mystice
marg.|
{e}
Precepit]
Deus Pater, precepit Christo, ut ex omni ligno Paradisi comederet, excepto ligno scientie boni, et mali, id est ut simplices eligeret ad predicandum, non litteratos. Unde Philippus eligitur in Apostolum, non Nathanael, quia peritus iuris. Io. 1.f. Et 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi, elegit Deus. libro 1Mcc. 4.a. Apparuit Iudas cum tribus millibus virorum, qui gladios, et tegumenta non habebant. Iudas Christus, qui cum pauperibus, idiotis sine gladio scientie apparuit in hoc mundo.
Numérotation du verset
Gn. 2,17
marg.|
{f}
Ne comedas]
Dictum est hoc viro, ut per ipsum transiret ad mulierem nondum formatam. Vel forte preoccupatio est, quia simul illis factum est preceptum.
marg.|
{g}
In quocumque enim die comederis]
<Glossa> interlinearis. Symmach. melius, mortalis eris.
Numérotation du verset
Gn. 2,17
moraliter
moraliter
marg.|
{f}
Ne comedas]
id est ne innitaris prudentie tue. Nec tibi, sed gratie Dei adscribe, si quid scis, si quid facis. 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id, quod sum
Numérotation du verset
Gn. 2,18
marg.|
{h}
Dixit quoque Dominus Deus]
etc. AUGUSTINUS Vel forte in mente ipsius hominis dixit, sicut loquitur quibusdam Sanctis in ipsis. Undea : « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus ». Aut aliqua ipsi homini facta est revelatio per Angelum, aut in somnis, aut in extasi, aut aliter, sicut Prophetis, vel per aliquam creaturam corporalem vox sonuit, sicut de nube. Hic est Filius meus dilectus.
a PS. 84, 9.
marg.|
{k}
Faciamus]
Supra dixerat, masculum, et feminam creavit eos, modo formationis modum exponit.
marg.|
{l}
Adiutorium]
ad filios procreandos, quia ad aliquos usus erant ei adiutorium cetera animalia.
marg.|
{m}
Simile]
Similia enim ex similibus naturaliter procreantur. Sed ne superflua videretur formatio mulieris, subdit.
Numérotation du verset
Gn. 2,18
mystice
mystice
marg.|
{i}
Non est bonum esse hominem]
id est non expedit, Christum esse solum in Paradiso. Solus esset Christus, si mortuus non fuisset. Io. 12.d. Nisi granum frumenti, etc. Ps.b « Singulariter sum ego donec transeam ».
b Ps. 140, 10.
marg.|
{l}
Adiutorium simile sui]
Hi sunt Prelati, et Doctores, et Predicatores. 1Cor. 3.c. Dei adiutores sumus. Sed non est verus adiutor, qui non est similis ei. Fecit enim adiutorium simile sui. Rm. 8.f. Quos prescivit et predestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Sed qualis fuerit Christus, dicit Ps. in persona eius : Ego sum pauper, et dolens, salus tua, Deus, suscepit me. Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude.
marg.|
{n}
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terre, et universis]
etc. id est activos, et contemplativos adducit Pater ad Christum, ut imponat eis nomina, ut a Christo dicantur Christiani. Io. 6.e. Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum, etc.
Numérotation du verset
Gn. 2,19
marg.|
{n}
Formatis igitur Dominus Deus de humo]
id est de quodam materiato ex terra, et aqua. Aliter esset contrarium, quod supra dictum est, pisces et volucres ex aqua factos, sed aqua illa non fuit purum elementum, sed terre permixtum.
marg.|
{1.
5va}
Δ
{b}
Ut videret]
Oculos Ade illuminavit, ut omnia posset videre : sicut legitur, Benedictum totum mundum vidisse in radio Solis.
marg.|
{c}
Quid vocaret]
id est ex quibus proprietatibus eis imponeret nomina. Et hec impositio facta est in generibus singulorum, non in singulis generum.
marg.|
{d}
Omne enim]
id est eo nomine, quo Adam, vocavit singula, eodem vocantur adhuc, vel equipollenti, vel usque ad confusionem linguarum
Numérotation du verset
Gn. 2,19
moraliter
moraliter
marg.|
* {a}
Adduxit ea ad Adam]
Formatis animalibus
[ad Adam adducuntur]
id est homines animales formati in conscientia per contritionem, debent ad Prelatum in confessione adduci, ut videat quid vocet, id est ut discrete absolvat, et Christo reconciliet. Mt. 16.c. Quodcumque Solveris super terram, erit solutum et in celis, etc. Et nota quod dicit.
marg.|
{b}
Ut videret quid vocaret]
quia Prelatus tantum illos debet absolvere, quos novit esse suos. Unde sigillatim debet cognoscere suos. Prv. 27.d. Diligenter cognosce vultum pecoris tui, greges quoque tuos considera. Io. 10.a. Qui intrat per ostium, pastor est, huic, ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et vocat eas nominatim Ex. 33.c. Novi te ex nomine. Vel cuncta animantia adduxit Dominus
[ad Adam]
id est omnes motus animales ante faciem boni viri, ut videat, in quo erravit. Apc. 4.c. Animalia habebant oculos ante, et retro, ut videat, quid fecit, et quid faciendum.
marg.|
{e}
Anime viventis]
Tantum vivis per gratiam imponitur nomen. Unde et Lazarus. Luce cap. 16.e. Lazarus nominatur, et non dives. Nomina bonorum scripta sunt in celo, nomina malorum in terra. Ier. 17.b. Recedentes a te, in terra scribentur, quia quod in terra scribitur, vel pulvere elationis, vel aqua carnalis voluptatis cito deletur.
Numérotation du verset
Gn. 2,20
marg.|
{f}
Ade]
etc. inter omnia animantia sibi adducta.
Numérotation du verset
Gn. 2,21
marg.|
{h}
Soporem]
non somnum, sed extasim, in qua creditur interfuisse celesti Curie, ubi, multa futura vidit. Unde evigilans prophetavit de coniunctione Christi, et Ecclesie, et diluvio futuro per aquam, et iudicio futuro per ignem, ita dicit AUGUSTINUS Alii dicunt, quod vere dormivit, et de dormiente sumpta est costa, ut lesus non credatur homo, vel ut potentia Dei maior appareret, quia non est excitatus. De costa vero viri, non de terra, formata est mulier, ut eam vir plus diligeret. De medio autem, non de capite, non de pede, ne domina, vel omnino subiecta putetur, sed socia.
marg.|
{k}
Unam de costis]
cum carne.
Numérotation du verset
Gn. 2,21
mystice
mystice
marg.|
Θ
{g}
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam]
id est Deus Pater somnum mortis in Christo. Et dicitur mors Christi sopor, propter celeritatem, et facultatem resurgendi, et voluntatem moriendi. Ps. Ego dormivi, et somnum cepi. Quasi voluntarius. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Io. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Vel aliter,
[Immisit Dominus Deus soporem]
id est quietem contemplationis in Prelatum : Est autem triplex sopor, scilicet corporis, mortis, et contemplationis. Unde et Dominus ter invenit discipulos dormientes. Mt. 26.d. Primo redarguit, secundo non prohibuit, tertio commendavit. De tertio Ct. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat.
marg.|
{l}
Et replevit carnem]
id est compassionem, et mansuetudinem eum habere voluit. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et Beatus BERNARDUS : Conqueritur quia in principio nimis austerus fuit, ideo paucos lucratus est Deo.
Numérotation du verset
Gn. 2,22
marg.|
{n}
In mulierem]
id est corpus mulieris, ministerio Angelorum de carne faciens carnem, de osse ossa.
Numérotation du verset
Gn. 2,22
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
Et edificavit]
id est ex sua compassione subditos roboravit. Unde tribus de causis passus est Dominus Petrum labi, Ut sciret ex seipso compati infirmitati aliorum, ut temeraria presumptio supprimeretur, ut spes venie per simile peccatoribus preberetur.
marg.|
{o}
Adduxit eam]
Ita subditi debent venire ad Prelatum, non e converso. Ier. cap. 15.d. Ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos. Modo e converso est Is. 24.a. Sicut populus, sic Sacerdos. Beatus BERNARDUS. Et utinam non peior, quam populus sit Sacerdos.
Numérotation du verset
Gn. 2,23
marg.|
{p}
Hoc nunc os]
Hoc adverbium, nunc, traxit Iudeos in errorem, ut dicant aliam mulierem prius factam, de qua supra, Masculum, et feminam, et nunc secundam, quasi dicat Adam : Prior mulier facta est mecum de limo terre, sed hec nunc facta est de carne mea. IOSEPHUS dicit, mulierem extra Paradisum esse formatam, et cum viro in Paradisum translatam. Et quia nulla fit hic mentio de anima mulieris, opinati sunt quidam eam traductam de anima viri, sicut corpus de corpore. Sed ipsa est de nihilo, sicut anima viri. Per hoc autem, quod Scriptura ubique loquitur singulariter de muliere, convincitur error Iudeorum, qui dicunt duas fuisse uxores Ade, de quibus fingunt innumerabiles Genealogias.
marg.|
{q}
Hec vocabitur virago]
id est a viro acta, ut sicut materia mulieris sumpta est de viro, ita nomen de nomine sumeretur.
Numérotation du verset
Gn. 2,23
moraliter
moraliter
marg.|
{p}
Hoc nunc os]
quasi dicat Prelatus : Hi sunt ex fortitudine mea fortes, et ex compassione mea compassibiles. Ad hec duo genera subditorum se debet conformare Prelatus, ut fortibus exemplum fortitudinis prebeat, et infirmis compatiatur Ez. cap. 3.d. Veni ad transmigrationem, et ad acervos novarum frugum. Per transmigrationem, fortes : Per acervos novarum frugum, infirmi. 1Cor. 9.d. Factus sum infirmus, ut infirmos lucrifacerem : Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos facerem.
marg.|
{r}
Quamobrem relinquet homo]
id est Prelatus, omnem affectum carnalem circa parentes.
marg.|
{t}
Et adherebit uxori sue]
id est Ecclesie, per amorem, et sollicitudinem. Dt. 33.a. Qui dicunt patri, et matri, nescio vos, illi ad gradum Leviticum promoventur.
Numérotation du verset
Gn. 2,24
marg.|
{r}
Quamobrem]
quia de viri latere sumpta est, vel propter coniugium, quod ibi confirmatum est.
marg.|
{s}
Relinquet]
corporali habitatione, vel affectu dilectionis : Sepe enim maior est affectus in uxorem, quam in parentes. Vel relinquet patrem, et matrem, ob hanc rem, id est coniugium. quasi dicat non iungetur patri, vel matri coniugio. He due persone tantum hic excipiuntur a matrimonio. Lv. 18. et 20. et in Evangelio, plures.
marg.|
{u}
Et erunt duo in carne una]
id est ad unam carnem pueri gignendam, vel in uno carnali opere. Sed quia utrumque istorum habent fornicatores, ideo expone sic, et melius :
[In una carne]
id est uterque habebit potestatem corporis alterius. 1Cor. 7.a. Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir : Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.
Numérotation du verset
Gn. 2,25
marg.|
{x}
Erat autem]
Parum agit de statu hominis ante peccatum, quia parum fecerunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_2)
Notes :