Capitulum 13

Numérotation du verset Gn. 13,1 

Ascendit ergo Abram de Egypto, ipse et uxor eius et omnia que habebat et Loth cum eo ad australem plagam.
Numérotation du verset Gn. 13,2 

Erat autem dives valde in possessione auri et argenti1.
1 auri et argenti Rusch ] argenti et auri Weber
Numérotation du verset Gn. 13,3 

Reversusque est per iter quo venerat a meridie
in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai
Numérotation du verset Gn. 13,4 

in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini.
Numérotation du verset Gn. 13,5 

Sed et Loth qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
Numérotation du verset Gn. 13,6 

nec poterat eos capere terra ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa et nequibant2 habitare communiter.
2 nequibant Rusch ] non quibant Weber
Numérotation du verset Gn. 13,7 

Unde et facta est rixa inter pastores
gregum
Abram
et Loth.
Eo autem tempore Chananeus et Pherezeus habitabant in illa terra.
Numérotation du verset Gn. 13,8 

Dixit ergo Abram ad Loth: ne queso sit iurgium inter me et te et3 pastores meos et pastores tuos,
3 et Rusch ] + inter Weber
fratres enim sumus.
Numérotation du verset Gn. 13,9 

Ecce universa terra coram te est, recede a me, obsecro.
Si ad sinistram
ieris ego dexteram4 tenebo, si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam.
4 dexteram Rusch ] ad praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,10 

Elevatis itaque Loth oculis,
vidit
omnem circa regionem Iordanis
que universa irrigabatur
antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham sicut paradisus Domini
et sicut Egyptus venientibus in Segor.
Numérotation du verset Gn. 13,11 

Elegitque Loth sibi5 regionem circa Iordanem
5 Loth sibi Rusch ] inv. Weber
et recessit ab oriente.
Divisitque se alterutrim6 a fratre suo.
6 divisitque se alterutrim Rusch ] divisique sunt alterutrum Weber
Numérotation du verset Gn. 13,12 

Abram habitavit in terra Chanaan, Loth vero7 moratus est in oppidis que erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis.
7 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,13 

Homines autem Sodomite pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
Numérotation du verset Gn. 13,14 

Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est ab eo Loth8:
8 ab eo – Loth Rusch ] inv. Weber
Leva oculos tuos in directum9 et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et10 meridiem, ad orientem et ad occidentem.
9 in directum Rusch ] om. Weber |
10 et Rusch ] + ad Weber |
Numérotation du verset Gn. 13,15 

Omnem terram quam conspicis tibi dabo
et semini tuo
usque in sempiternum.
Numérotation du verset Gn. 13,16 

Faciamque semen tuum sicut pulverem terre . Si quis potest hominum numerare pulverem terre et11 semen12 tuum
11 terre et Rusch ] om. Weber |
12 semen Rusch ] + quoque Weber |
poterit numerare13.
13 poterit numerare Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,17 

Surge ergo14
14 ergo Rusch ] om. Weber
et perambula terram in longitudinem15 et in latitudinem suam16 quia daturus sum eam tibi17.
15 longitudinem Rusch ] longitudine Weber |
16 latitudinem suam Rusch ] latitudine sua Weber |
17 daturus eam eam – tibi Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 13,18 

Movens igitur Abram tabernaculum suum,
venit et habitavit iuxta convallem Mambre
que18 est in Hebron.
18 que Rusch ] quod Weber
Edificavitque ibi altare Domino.

Capitulum 13

Numérotation du verset Gn. 13,1 
marg.| {e} Ascendit ergo Abram, etc.  Erat autem dives] Sed unde habuit Abram huiusmodi thesauros : Dicit Magister in Historiis a , quod docuerat Egyptios Astronomiam, qui dederant ei multa. Unde patet, quod licet magistris a discipulis accipere dona. Erat autem dives divitiis scilicet humanitatis, et divinitatis. Prv. 31.d. Multe filie congregaverunt divitias, tu vero, scilicet beata Virgo superegressa es universas : Quia in te congregasti divitias, fecunditatis, scilicet et virginitatis simul, et in utero tuo continuisti novem mensibus divitias divinitatis, et humanitatis, quod nulla alia. Prv. 7.c. Abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit : Ecce quod Christus dives ascendit, in die plene lune reversurus ad iudicium, scilicet impleto numero filiorum Ecclesie. Et hoc est, quod dicitur hic.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {f} Reversusque est per iter, quo venerat] Quia eadem caritate, qua venit primo adventu, veniet et secundo. BERNARDUS Venit in humilitate ad animas reformandas, veniet in maiestate ad corpora reformanda, ut quasi infirmorum vasculo abundantiorem impertiatur honorem.
marg.| {h} Inter Bethel, et Hai] Est autem Bethel civitacula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Nephtalim, que prius Luza, id est Amygdalus vocabatur in Tribu Beniamin : Hai vero in Tribu Iuda separata sacerdotibus. Bethel domus Dei interpretatur : Hai oculus, vel fons.
marg.| {k} Iurgium inter me, et te] Notandum, quanta cura sit sancto viro conservande pacis.
marg.| {l} Fratres enim sumus] Tribus modis dicuntur fratres in sacra Scriptura :
- Natura, ut Iacob, et Esau. infra 25.c.
- Cognatione, ut Abram, et Loth. Loth enim fuit filius Aram fratris Abre. supra Gn. 11.d.
- Gente, sicut omnes Iudei. Unde si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, etc. Lv. 25.f.
marg.| {n} Vidit omnem] etc. Simile : Vidit Deus cuncta, que fecerat, etc. id est placuerunt ei.
marg.| {o} Irrigabatur] a Iordane.
marg.| {p} Venientibus] etc. id est sicut paradisus terrestris irrigatur a fonte aque, qui prorumpit in medio eius, et Egyptus a Nilo, ita regio illa a Iordane, in illa parte, qua venitur in Segor.
marg.| {q} Divisique] id est uterque divisus est ab altero. Vel ipse, et frater eius diviserunt se alterutrum, id est in diversas partes tendentes. Aliam littera habet : Divisi sunt alter a fratre suo. Hec littera correctior est.
marg.| {1. 18va} Δ {a} Coram Domino] dicitur, quia Dominus per se punit eos, non per homines.
marg.| Vel [Coram Domino] quia cum homines non putarent istud peccatum magnum. Dominus maximum reputavit   [Domino] cui crimen puniendum committitur : nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.
marg.| {d} Quam conspicis] GLOSSA Quasi aspice per quatuor climata orbis. Possessio Palestine promittitur ei, et semini eius. Quia in quibusdam Codicibus mare pro Occidente ponitur, ideo sit, quia Palestina mare habet ab Occidente.
marg.| {c} Ad Orientem] Is. 43.a. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni da, et Austro noli prohibere, affer filios meos de longinquo. GLOSSA Christo promittitur hereditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit : Cui Pater dicit : Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Ps. 71. Dominabitur a mari usque ad mare.
marg.| {e} Tibi] id est tibi in semine tuo. Et est promissio hec conditionalis, scilicet si mandata mea custodierint. Sed non stetit conditio, et ideo nec totam terram possederunt.
marg.| {f} Semini] Per semen intelligitur opus bonum. BERNARDUS non pereunt opera nostra, ut videtur, sed eternitati, quasi semina quedam iaciuntur. Stupebis insipiens cum pro semine modico copiosam videris surgere frugem, sive bonam, sive malam pro diversa qualitate sementis. Is. 60.a. Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum.
marg.| {g} In sempiternum] et eternum duobus modis dicitur, scilicet vel quod non habet terminum, vel cui non statuitur terminus : Sic accipitur hic secundum historiam. Unde Horatius : « Serviet eternum, qui parvo nesciet uti ». Primo modo accipitur hic secundum mysterium.
marg.| {h} Sicut pulverem] id est multum : Et est hyperbole.
marg.| {i} Si quis potest hominum] id est sicut illud puro homini est difficile, vel impossibile, ita et hoc.
marg.| {l} Perambula terram] <GLOSSA> INTERLINEARIS Ne putetur ea terra tantum promitti, que ab Abram in eodem loco stante poterat videri.
marg.| {n} Tibi] id est his, qui de te nascuntur.
marg.| {p} Mambre] Mambre, et Eschol, et Aner fuerunt tres fratres, et a primogenito cognominata est vallis, et isti confederati sunt Abre. Habitavit autem Abram circa terebinthum : cuius radices adhuc apparent, quam IOSEPHUS vocat proprio nomine Ogysgi.   [Convallem Mambre] que sic vocatur a Mambre amico Abre.
marg.| {q} In Hebron] Civitas est in tribu Iuda, que et Cariatharbe dicitur, id est civitas quatuor. Cariath enim Hebraice civitas, Arbee quatuor : Ibi enim situs est Adam maximus, Abraham, Isaac, et Iacob.
Numérotation du verset Gn. 13,mystice 
marg.| {c} Ascendit ergo Abram] Mystice Christus cum carne assumpta celum ascendit de hoc mundo. Unde et Angeli dicunt ei. Quis est iste, qui venit, etc. Is. 63.a.
marg.| {d} Et Loth] id est sancti cum eo re, omnes spes.
marg.| {c} Ascendit ergo Abram {1. 18rb}   de Egypto] quando aliquis recedit a mundana conversatione possidens aurum contritionis, quod est optimum, quia in terra Evilath nascitur optimum aurum, et argentum confessionis. Cum his duobus necesse est de Egypto exire, id est de peccato. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ps. 104. Eduxit eos cum argento, et auro, 1Mcc. 2.g. dicitur, quod Mathathias moriens substituit sibi Simonem, et Iudam. Mathathias donum gratie : Simon autem audiens merorem, id est contritio : Iudas confessio. Hos duos debemus in nobis substituere ; si forte moriatur aliquando Mathathias, id est gratia Dei,
marg.| {f} Reversusque est per iter quo venerat] Quia sicut peccata fecimus, sic debemus sigillatim quantum possumus confiteri. Is. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos, etc. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum, id est per singula peccata conscientiam meam purgabo gemitibus, et lacrymis, confessione, et oratione.
marg.| {g} Usque ad locum] Apc. 2.a. Memor esto, unde excideris, et age penitentiam, et priora opera fac.
marg.| {h} Inter Betel, et Hai] Quia omnis penitens debet facere penitentiam, aut aliter non valet intrare Ecclesiam in spe remunerationis eterne.
marg.| {i} Facta est rixa] Ecce inter quos, et a quibus fit hodie rixa, et contentio : Inter pastores religiosorum. Et quare : Quia substantia eorum multa, et ideo nequeunt communiter habitare. Ideo dicitur Amos 6. Ve qui opulenti estis in Sion. Vel per Abram ratio. Per Loth sensualitas, sive caro accipitur, greges affectiones, et desideria eorum. Pastores cogitationes, vel prudentia spiritus, et prudentia carnis, inter quas est rixa continua. Gal. 5.c. Caro concupiscit, etc. Sed dicit ratio :
marg.| {k} Ne queso sit iurgium inter me, et te] Et est castigatio rationis volentis carnem sibi pacificare orationibus : Sed non potest nisi prius recesserit Loth, id est caro mortificata fuerit ieiuniis, vigiliis, disciplinis. Hec tria carnem mortificant, et spiritum vivificant. Rm. 8.c. Si Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
marg.| {m} Si ad Sinistram] etc. Hoc dicit Spiritus, sive ratio, quia quod dextrum est carni, sinistrum est spiritui, et e converso. In quo enim delectatur caro, spiritus contristatur. Hoc etiam figuratur in dispositione Crucifixi. Dexteram enim habuit ad Aquilonem, ubi est sinistra mundi. Secundum signum est eius sinistra ad Austrum, ubi dextera mundi. Quasi hoc ipso dicat : Quod mundus bonum reputat, ego malum, et e converso. Et querit. Beatus BERNARDUS. Et quis decipitur ? Non dubites quin mundus decipiatur. Siquidem sapientia huius mundi stultitia est apud Deum : Christus vero Dei virtus, et Dei sapientia est. 1Cor. 1.d. Virtus, ut non possit vinci ; sapientia, ut nequeat decipi. Ve igitur filiis huius seculi, qui dicunt malum bonum, et bonum malum. Is. 5.e. Sicut Loth, qui eligit declivia circa Iordanem, et ab Oriente recedit. GREGORIUS Loth amena eligit, utilia refugit, de loci pulchritudine capitur, ab hostibus captivatur. Virtutum enim deserit consortium, qui speciem eligit, non veritatem. AUGUSTINUS Ve illis, Domine, qui diligunt nutus tuos, pro te.
Numérotation du verset Gn. 13,moraliter 
marg.| {b} Leva oculos] id est celestia contemplare, quod non potest, quis facere nisi prius fuerit dimissus a Loth, id est a carnalibus desideriis. Unde, Declinate a me maligni, etc. Per Orientem accipitur futurum iudicium. Mt. 24.c. Sicut fulgor exit ab Oriente, ita erit adventus filii hominis. Per Occidentem mors, vel casus, vel fragilitas humane conditionis, que quotidie accidit. Per Aquilonem versutie demonum, et pericula huius mundi. Per Meridiem beneficia Christi nobis iam exhibita, et maiora adhuc exhibenda. Hec debet quilibet contemplari iugiter. Prima contemplatio solicitudinem generat, qualiter scilicet poterit homo respondere in iudicio, quando reddet rationem villicationis sue. Ps. 111. Beatus, qui miseretur, et commodat, etc. Is. 38.c. Domine, vim patior, responde pro me. Iob. 9.a. Si voluerit homo contendere cum Deo, non poterit respondere ei unum pro mille. Secunda generat vigilantiam preparandi se, qualiter possit homo occurrere cum decem millibus Christo, qui cum viginti millibus venit. Mt. 25.a. Vigilate itaque, quia nescitis {1. 18vb} dicem, neque horam. Tertia generat cautelam, et sobrietatem. 1Pt. 3.c. Sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester, etc. Quarta generat spem, et amorem.
marg.| {h} Semen tuum sicut pulverem] Per semen quod sicut pulvis multum, et modicum est, significantur boni, modici per humilitatem, multi per caritatem. Apostolus enim, ut omnes lucrifaceret, est omnibus omnia factus.
marg.| {k} Surge] a torpore. Prv. 24.d. Usquequo piger dormies.
marg.| {l} Perambula terram] viventium, scilicet per contemplationem.
marg.| {m} In longitudine, et latitudine] id est considera premiorum eternitatem, et immensitatem. 2Cor. 4.d. id quod in presenti est momentaneum, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Eternum. Ecce eternitas : Supra modum. Ecce immensitas : Pondus, Ecce soliditas. Non enim erunt ibi vana gaudia sicut hic ; sed vera.
marg.| {o} Monens igitur Abram Tabernaculum] Statim prius promissum movet tabernaculum. Iob. 36.d. Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere : Ecce promissio. Et statim subditur : Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo : Ecce motio Tabernaculi.
marg.| {p} Iuxta convallem Mambre] que interpretatur visio, vel perspicacia. Et bona coniunctio vallis Mambre, quia quanto perspicacius videt quis celestia, tanto humiliatur in seipso. Unde Daniel, viso viro vestito lineis corruit in terram, ut legitur Dn. 10.b.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_13)

Notes :