Capitulum 46

Numérotation du verset Gn. 46,1 

Profectusque Israel cum omnibus que habebat. Venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
Numérotation du verset Gn. 46,2 

audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi:
Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce assum.
Numérotation du verset Gn. 46,3 

Ait illi: Deus ego sum fortissimus, Deus patris tui. Noli timere
et descende in Egyptum
quia in gentem magnam faciam te ibi.
Numérotation du verset Gn. 46,4 

Ego descendam tecum illuc
et ego inde adducam te
revertentem.
Ioseph quoque ponet manum suas1super oculos tuos.
1 suas Rusch ] suam Weber
Numérotation du verset Gn. 46,5 

Surrexit Iacob a puteo Iuramenti. Tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris que miserat pharao ad portandum senem
Numérotation du verset Gn. 46,6 

et omnia que possederat in terra Chanaan. Venitque in Egyptum cum omni semine suo:
Numérotation du verset Gn. 46,7 

filii eius et nepotes, filie et cuncta simul progenies.
Numérotation du verset Gn. 46,8 

Hec sunt autem nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Egyptum: ipse cum liberis suis; primogenitus Ruben.
Numérotation du verset Gn. 46,9 

Filii Ruben: Enoch et Phallu et Esrom2 et Charmi.
2 Esrom plerique codd. Ω Rusch ] (H)esron Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Gn. 46,10 

Filii Simeon: Iemuel3 et Iamin et Iami4 et Ahod et Iachin et Saher5 et Saul filius Chananitidis.
3 Iemuel] Iamuhel Rusch |
4 et Iami Rusch ] om. Weber |
5 Saher Weber ] Saber ΣO B ΦPΨ ΩM ΩJ Rusch (cf. Ex. 6, 15); Saer Π ΣTM, Sacher Amiatinus M, Soher ΘG Ed1530 , Sohar ΩS Clementina , Iasoher ΘAM* P |
Numérotation du verset Gn. 46,11 

Filii Levi: Gerson et6 Caath et Merari.
6 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 46,12 

Filii Iuda: Her et Onan7 et Sela et Phares et Zara. Mortui autem sunt8 Her et Onan9 in terra Chanaan; natique sunt filii Phares Esrom et Amul.
7 Onan ΣO ΩM ΩS Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava O , Onam ΠC ΩJ , Honam ΨM, Onã ΨB, Aanan ΣT |
8 autem sunt Rusch ] inv. Weber |
9 Onan ΣO O ΩM ΩS Rusch Ed1530 Weber ] Honan Cava ΨM, Onam ΩJ , Hona Π, Onã ΨB, Aanan ΣT |
Numérotation du verset Gn. 46,13 

Filii Isachar: Thola et Phua et Iobab10 et Semron.
10 Iobab Rusch ] Iob Weber
Numérotation du verset Gn. 46,14 

Filii Zabulon: Sared et Helon et Iahelel.
Numérotation du verset Gn. 46,15 

Hii filii Lie quos genuit in Mesopotamiam Syrie,
cum Dina filia sua. Omnes anime filiorum eius et filiarum triginta tres.
Numérotation du verset Gn. 46,16 

Filii Gad: Sephion11 et Aggi et Esebon et Suni et12 Heri et Arodi et Areli.
11 Sephion ΩS] Seboyn X, Sephon Rusch (Sephô) |
12 et Esebon et Suni et Rusch ] Suni et Esebon Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,17 

Filii Aser: Iemna13 et Iesua et Iesui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
13 Iemna Rusch ] Iamne Weber
Numérotation du verset Gn. 46,18 

Hi filii Zelphe quam dedit Laban Lie filie sue et hos genuit Iacob sedecim animas.
Numérotation du verset Gn. 46,19 

Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 46,20 

Natique sunt Ioseph filii in terra Egypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos, Manasses et Ephraim.
Numérotation du verset Gn. 46,21 

Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Ophim14
14 Ophim] Opphim Weber
et Ared.
Numérotation du verset Gn. 46,22 

Hi filii Rachel quos genuit Iacob; omnes anime quatuordecim.
Numérotation du verset Gn. 46,23 

filii Dan Usim15*
15 Usim Ω Weber ] Susim Cava, Husim ΨB Clementina , Usin ΛH, Usan Rusch
Numérotation du verset Gn. 46,24 

Filii Neptalim: Iasiel et Guni et Ieser16 et Salem17.
16 Ieser ΩS ΩJ Clementina ] Hieser Ω M Rusch Weber |
17 Salem Rusch ] Sallem Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,25 

Hi filii Bale quam dedit Laban Racheli filie sue et hos genuit Iacob omnes anime septem.
Numérotation du verset Gn. 46,26 

Cuncteque anime que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum et egresse sunt18 de femore illius absque uxoribus filiorum eius19 sexaginta sex.
18 sunt Rusch ] om. Weber |
19 eius Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,27 

Filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Egypti anime due. Omnes anime20
20 omnes anime Rusch Edmaior. ] omnis anima Weber
domus Iacob que ingresse sunt21 Egyptum fuere septuaginta.
21 ingresse sunt Rusch Edmaior ] ingressa est Weber
Numérotation du verset Gn. 46,28 

Misit autem Iacob22 Iudam ante se ad Ioseph in Egyptum23
22 Iacob Rusch ] om. Weber |
23 in Egyptum Rusch ] om. Weber |
ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen.
Numérotation du verset Gn. 46,29 

Quo cum pervenisset
iuncto Ioseph curru suo, ascendit obviam patri ad eundem locum. Vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus flevit.
Numérotation du verset Gn. 46,30 

Dixitque pater ad Ioseph: iam letus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo.
Numérotation du verset Gn. 46,31 

At24 ille locutus est ad fratres suos25 et ad omnem domum patris sui: Ascendam et nuntiabo pharaoni. Dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
24 at Rusch ] et Weber |
25 suos Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 46,32 

et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum. Pecora sua et armenta et omnia que habere potuerunt adduxerunt secum.
Numérotation du verset Gn. 46,33 

Cumque vocaverit vos et dixerit: Quod est opus vestrum?
Numérotation du verset Gn. 46,34 

respondebitis: Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in presens et nos et patres nostri. Hec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Egyptii omnes pastores ovium.

Capitulum 46

Numérotation du verset Gn. 46,1 
marg.| {1. 66rb} {o} Profectusque Israel cum omnibus] etc. Supra 12.b. Abraham egressus de Aran, tulit omnia secum. Item Supra 31.c. Iacob fugiens a Laban tulit omnia secum. Contrarium videtur 1Mcc. 2.c. Mathathias reliquit omnia in Hierusalem, et fugit in montem. Et Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. At hoc solvit Beatus Benedictus, dicens. Proficiscens ad claustrum, aut omnia relinquat pauperibus, aut omnia secum deferat in claustrum.
marg.| {p} Ad puteum] In Bersabee. sup. 21.d.
marg.| {1. 66va} Δ a Audivit eum] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS Merito in loco pacis, et concordie videtur Deus, quia illic mandavit Deus benedictionem.
marg.| {b} Iacob, Iacob] 1Rg. 3.b. habes simile. Samuel, Samuel.
marg.| {e} Noli timere] qui me habes in adiutorem.
marg.| {f} Descende] securus.
marg.| {g} In gentem magnam] id est magna gens nascetur ibi de lumbis tuis.
marg.| {i} Adducam] scilicet mortuum. Fuit enim sepultus in Abrahamio, vel in Hebron, cum patribus suis. Vel reducam te in posteris.
marg.| {l} Ponet manus suas] etc. id est claudet tibi oculos in morte. Quod faciebant antiquitus illi, qui magis diligebant mortuum, et magis diligebantur ab eo.
marg.| {n} Tuleruntque] etc. quasi senem, et impotentem.
marg.| {o} Filie, et cuncta] Pluralis pro singulari, sicut pro plurali singularis solet poni. Unam enim tantum habebat filiam nomine Dinam. Vel neptes, filias vocavit.
marg.| {p} Mortui sunt Her] etc. sup. 38.b.
marg.| {1. 67ra} Δ a Omnes anime quatuordecim] Hoc videtur falsum, quia non numerantur, nisi novem filii Beniamin, et duo Ioseph, et sunt 11. et Ioseph, et Beniamin, et sunt 13. tantum filii Rachel. Ad hoc dicit Magister in Historiis a , quod filii Beniamin fuerunt, 10. quod autem hic non computantur nisi 9. vitium scriptoris fuit, quia duo nomina in unum conglutinavit. Unde dicit quod Ros, et Mophim duo nomina sunt in Hebraica veritate, que hic vitiose coniuncta sunt in uno.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {b} Cuncteque anime, que ingresse sunt] etc. AUGUSTINUS Videndum est, quid respondeatur eis, qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus a parte totum, figurata est locutio, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo, quod dictum est. Exierunt de femoribus eius, ut carnes ex illo tantum natas, quamvis sole anime nominentur, accipiamus, querendi sunt modi locutionum in Scripturis.
marg.| {c} Et egresse sunt de femore] Non quod anima ex traduce sit, sed a parte totum intelligitur, scilicet pro anima homo, et homo dicitur egredi de femore, ratione corporis.
marg.| {d} Sexaginta sex] preter ipsum Iacob, et Ioseph cum duobus filiis eius, qui nati sunt in Egypto. Fuerunt igitur omnes, istis quatuor computatis septuaginta anime. Tamen Septuaginta Interpretes transtulerunt 75. et Lucas in Act. 7.b. similiter. Sed HIERONYMUS asserit hoc dictum per preoccupationem, et numeratos, ibi quinque filios filiorum Ioseph, quod etiam patet per ipsos Septuaginta Interpretes, qui Dt. 10.d. dixerunt, quod Israel cum animabus, septuaginta ingressus est in Egyptum, unde et sibi videntur contrarii, sed non sunt, quia in Dt. ubi dixerunt, quod septuaginta ingressi sunt, locuti sunt proprie : in actibus ubi dixerunt, quod 75. locuti sunt figurative : sed videtur, quod septuaginta non sunt ingressi cum Iacob, quia in Chanaan mortui sunt Her, et Onam filii Lie. Et ita de Lia non intraverunt nisi 31. de Zelpha 16. de Rachel 14. de Bala. 7. qui simul fiunt 68. Ad hoc dicunt, quod loco eorum numerantur due ancille Iacob. Vel more sacre Scripture dicunt, Moysem posuisse integrum numerum, nec curasse minutias numerorum. ARCHIEPISCOPUS SENONENSIS. probat, quod loco illorum duorum, scilicet Her, et Onam computantur Dina, et Iacob, qui cum aliis sunt septuaginta hoc modo. Filii Lie fuerunt 33. computatis Her, et Onam, qui cum non intraverint Egyptum, restant 31. filii Lie, qui intraverunt, cum quibus si sumatur Dina, fuerunt 32. quibus si addas 16. filios Zelphe, fiunt 48. quibus si addas 14. de Rachel, fiunt 62. quibus si addantur 7. de Bala fiunt 69. quibus addito Iacob, fiunt septuaginta
marg.| {e} Omnes anime domus Iacob] patrem pro toto ponit, fiunt septuaginta computatis Iacob, et Ioseph, cum duobus filiis, et Dina, et non computatis Her, et Onam, quia mortui fuerant iam in Chanaan.
marg.| {f} Misit autem Iudam] etc. HIERONYMUS Iudam vero misit ante se ad Ioseph, ut occurreret ei ad urbem Heroum, in terra Ramesses. In Hebreo non habetur Heroum, nec terra Ramesses, sed tantummodo Gessen. Nonnulli Iudeorum asserunt, Gessen tunc Thebaidem vocari. Et quod sequitur. Dedit ei, ut possideret in Egypto terram optimam in Ramesse, pagum Arsenoitem, sic enim olim vocatum autumant.
marg.| {i} Iuncto Ioseph curru suo] id est equis in curru. Vel forte rote erant in domo separate propter pluviam, et tunc iunxit eas.
marg.| {h} In Gessen] Alii dicunt, quod ad urbem Heroum in terra Ramesse, que tunc dicta est Gessen, postea Thebais, a qua Thebei, quorum.
marg.| {1. 67va} Δ legioni prefuit Beatus Mauritius. Alie sunt Thebe in Grecia, unde Thebani. Alia Thesba in Iudea, unde Elias Thesbites. Theba postea, cum reges fuerunt ex ea, dicta est Urbs Heroum, qui Heroes Egyptii tenebant eius custodiam.
marg.| {b} Et sunt viri pastores] etc. AUGUSTINUS Commendatur in Patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua, et a Parentibus suis, quia hec iusta est servitus, et iusta dominatio, cum pecora homini serviunt, et ipse pecoribus dominatur. Unde Gn. 1.c. Faciamus hominem ad imaginem, etc.
marg.| {i} Pastores ovium] quia non comedunt eas Egyptii, sed colunt, ut Iovem Ammonem. Unde si viderent ipsos comedere, vel immolare oves, quas colunt, cito oriretur discordia.
Numérotation du verset Gn. 46,mystice 
marg.| Mystice. {o} Profectusque Israel] Hic profectus ad Ioseph, significat reditum Iudeorum ad Christum, in fine. Vel conversionem peccatorum per penitentiam, qui cum omnibus, que habent, id est cum omnibus peccatis suis debent ire ad confessionem. Et primo debent venire ad puteum iuramenti, id est ad sacram Scripturam, que dicitur puteus propter mysteriorum profunditatem, Io. 4.b. Puteus altus. Iuramenti dicitur, quia in ea quasi sub iuramento promittitur venia penitentibus. Is. 54.c. Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas diluvii ultra super terram, sic iuravi, ut non irascar tibi. Unde Scriptura sacra est quasi privilegium nostrum a Domino datum, quo possimus eum arguere, si penitentibus non miseretur. Possemus enim ei ostendere litteras sue promissionis. Iob. 31.d. Librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi, per singulos gradus meos pronunciabo illum, et quasi principi offeram illum. Prima igitur dieta penitentis, est ire ad puteum sacre Scripture, ut secundum consilium eius penitentiam agat, et deinceps vivat. Unde Tob. 6.a. Prima die mansit iuxta fluvium Tigris, a velocitate sic dictum, et significat sacram Scripturam, que velociter admonet converti ad Deum. Unde Eccles. 5.b. Non tardes converti ad Dominum. Sepe enim Dominus bonam voluntatem inspirat, et cum homo non vult ea uti, amittit eam, et cum vellet eam postea habere, non potest. Unde Iob. 33.b. Semel loquitur, et secundo idipsum non repetit. Ideo bene dicit Ps. 145. Velociter currit sermo eius.
marg.| {a} Mactatis ibi] iuxta puteum, id est secundum consilium sacre Scripture, mactanda est victima, id est caro affligenda. Tantum enim caro domanda est, quantum valetudo permittit, ut dicit AUGUSTINUS id est tantum, ut carnis lascivia reprimatur, et natura custodiatur. Nahum. 3.c. Intra lutum, et calca, subigens tene laterem. Pluraliter autem dicit, victimis, quia duplex spiritualis victima, quam offert penitens Deo. Una interior per contritionem, de qua Ps. 50. Sacrificium Deo Spiritus contribulatus, cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. Alia exterior per carnis macerationem, de qua Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra Hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hoc est, quod legitur 3Rg. 19.d. quod Eliseus par boum occidit. Hec duo minuta vidue. Multi offerunt hanc duplicem victimam Deo, et tamen Deum non placant, quia iuxta puteum non offerunt, ut illi, qui indiscrete, id est vel nimis, vel parum carnem suam affligunt. Ier. 31.d. Statue tibi speculam, ecce puteus, pone tibi amaritudines, ecce victima, quasi dicat immola iuxta puteum, aliter non placet Deo victima. Is. 1.c. Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum.
marg.| {r} Deo patris sui Isaac] Deus Isaac, Deus gaudii est. Immolare igitur victimas Deo Isaac, est penitentiam cum mentis hilaritate agere propter Deum. Ps. 99. Servite Domino in letitia. Hoc est, quod Supra 22.c. Abrahe precepit Angelus, ut Isaac reservato, immolaretur Aries, id est caro. Unde Mt. 6.c. Cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava.
marg.| {a} Θ Audivit eum per visionem] Ecce penitentia, et audiri, et videri facit Deum. De auditu Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor eius. De visione. Iob. 33.b. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, ut avertat hominem ab his, que fecit, et liberat eum de superbia, eruens animam eius a corruptione, et vitam illius, etc. Dicitur autem hoc de nocte fieri, quia non est certus de venia peccatorum. Iob. 9.b. Cum invocantem me exaudierit, non credo, quod exaudierit vocem meam.
marg.| {b} Iacob, Iacob] Ecce penitentem agnoscit Deus ex nomine. In quo notatur, quod Deus ex corde penitenti dimittit iram. Ez. 18.e. Quacumque hora impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis, que operatus est, et custodierit omnia precepta mea, et fecerit iudicium, et iustitiam, etc. Iacob interpretatur luctator, et supplantator. Bis igitur vocat Iacob, quia vult ut penitens sit luctator, et supplantator. In lucta, notatur iugis pugna contra instantes tentationes. In supplantatione, fortis victoria preteritorum. BERNARDUS. Scire vos volo neminem esse super terram sine tentatione, sed si quis supplantaverit unam, securus expectat aliam. Habita victoria de una, sed gratiarum actio, contra eam, que expectatur, sit oratio. Et de hoc dicitur in Ps. 17. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 2Cor. 2.d. Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, id est facit triumphare.
marg.| {c} Ecce adsum] Hic notatur prompta obedientia, quam debet habere penitens. Act. 9.a. Domine, quid vis me facere ?
marg.| {d} Ego sum fortissimus] quasi dicat Dominus penitenti : In te habes, unde timeas, in me unde confidas. Idc. 6.c. Dominus tecum virorum fortissime, quasi in hoc eris fortis contra hostes tuos, quia Dominus tecum est : Dominus enim fortitudo plebis sue est.
marg.| {e} Noli timere] Is. 43.a. Noli timere Iacob, quia redemi {1. 66vb} te, et vocavit te nomine tuo.
marg.| {g} In gentem magnam faciam te ibi] id est in Egypto, scilicet in luctu, et merore pro peccatis. Ibi gignitur, et nutritur Domino proles bonarum cogitationum, et sanctarum affectionum, ex quibus bona oriuntur. Supra 12.e. Facta est fames in terra Chanaan, descenditque, ut peregrinaretur ibi : Et post. Fueruntque ei oves, et boves, et asini, et asine, et Cameli, et servi, et famule.
marg.| {h} Ego descendam tecum] Sine hac promissione non est tutum descendere in Egyptum. Cum igitur vis descendere in Egyptum, accipe cautionem a Domino, quod erit tecum, et non tradet te Egyptio, id est diabolo 1Rg. 30.d. dixit puer Egyptius ad David. Iura mihi, quod non occidas me, et non tradas me in manus Domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Tunc David iurat puero Egyptio, quod non occidat eum, quando per sacerdotem promittitur venia confitenti, vel per sacram Scripturam.
marg.| {k} Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos] Christus in presenti ponit manum super oculos peccatorum, quando per gratiam illuminat eos, ut videant voluntatem Domini, hoc quoad Intellectum, et visitent templum eius, hoc quoad affectum. In futuro ponet, ut videamus gloriam eius. Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, etc. Primo imponit manum Dominus, ut cadant squame, et videamus. Act. 9.c. Ananias imposuit Paulo manus, ut visum reciperet. Item Dominus in futuro nobis manus imponet ne amplius doleamus. Apc. 21.a. Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor ultra erit.
marg.| {m} Surrexit Iacob a puteo Iuramenti] Per puteum iuramenti intelligitur sacra Scriptura. Surgere ergo a puteo iuramenti, et descendere in Egyptum, est post studium sacre Scripture, curam animarum, sive officium predicationis assumere. Sic faciendum est. Unde Ps. 126. Surgite, postquam sederitis. Sicut enim vitium prius infundi, et numquam infundi, ita vitium est semper infundere, quam infundere.
marg.| {n} Tuleruntque eum filii cum parvulis] etc. Filii Iacob predicatores sunt. Plaustra, Evangelica doctrina. Per Iacob senem, et parvulos, et mulieres, significantur tria genera hominum, ad quos portandos missi sunt predicatores a Ioseph, id est Christo, in plaustris Evangelice doctrine. Per senem, malitiosi, in peccatis inveterati. Per parvulos, ignari. Per mulieres infirmi. Primi peccant ex malitia in Spiritum sanctum. Secundi ex ignorantia in filium. Tertii ex impotentia in patrem. Primi digni sunt obiurgatione, secundi eruditione, tertii exhortatione, et sic reverti possunt ad Ioseph. Sed sunt, qui doctrinam confundunt, Senes erudire volentes, et pueros obiurgantes. De his tribus generibus hominum dicitur Za. 8.a. Adhuc habitabunt, senes et anus in plateis Hierusalem, et platee civitatis implebuntur infantibus. Is. 35.b. Confortate manus dissolutas, quoad senes, et genua debilia roborate, quoad mulieres, dicite, pusillanimes confortamini, quoad parvulos.
marg.| {f} Θ Misit autem Iudam] Hoc est, quicumque vult ire ad Christum, debet premittere confessionem. Confessio enim aperit portam salutis. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Idc. 1.a. Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes. Quis ascendet ante nos contra Chananeum, et erit Dux belli ? Dixitque Dominus. Iudas ascendet, ecce tradidi terram in manu eius, scilicet terram promissionis. {1. 67rb} In manu dicit, non in ore tantum. Vera enim confessio est in corde per fidem. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam. In ore, per accusationem criminum. Prv. 18.c. Iustus in principio accusator est sui. In manu per satisfactionem operis. Mt. 3.a. Agite fructus dignos penitentie.
marg.| {g} Ut nuntiaret] Confessio nuntiat peccatorem venire ad Christum, et est fidelis nuntius iste, et bene notus in curia Christi, de quo dicitur. Prv. 25.b. Sicut frigus nivis in die messis, ita fidelis legatus ei, qui misit illum, animam ipsius requiescere facit. Item confessio nuntiat, quod peccator vivit, et rogat, ut Christus occurrat ei. Ps. 31. Dixi confitebor, ecce confessio, et tu remisisti, ecce occursus Ioseph.
marg.| {i} Iuncto Ioseph curru] Christus occurrit obviam peccatori iuncto curru, quia quatuor Evangelia facit concordare in promissione venie facta penitenti. De hoc curru dicit Elias, id est Christus. 3Rg. 18.g. ad Achab, id est peccatori. Iunge currum, ne te occupet pluvia, id est comminatio pene eterne, que fit in penitentibus. Mt. 3.c. Iam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, que non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Nos debemus similiter iungere currum nostrum, quo vehimur, quocumque eamus, id est quatuor animi affectiones, que sunt timor, et amor, dolor, et gaudium. De quibus BERNARDUS Timemus, que non oportet, amamus, que non decet, dolemus vane, gaudemus vanius.
marg.| {k} Vidensque eum irruit] Hoc facit Christus, quando erectam cervicem humiliat. Is. 3.c. Pro eo, quod elevate sunt filie Sion, et ambulaverunt collo extento, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis gradu composito incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crimen earum nudabit. Et nota quod dicit irruit, quasi repente facit hec Dominus. Act. 2.a. Factus est repente, etc. Et Iob. 39.d. Ubicumque fuerit cadaver, statim adest.
marg.| {l} Et inter amplexus flevit] id est Christus, quando sic humiliat peccatorem ad penitentiam, dat fletum pro peccatis.
marg.| {m} Iam letus moriar] etc. Facies Christi, est eius misericordia, de qua Ex. 33.c. Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, Et Dominus. Facies mea precedet te. Nisi enim misericordia Dei precederet, non posset homo recedere de carcere peccati. Ideo Ps. 78. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordie tue, etc. Hanc faciem cum peccator viderit, affectanter potest dicere : Letus moriar. Unde Ps. 84. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salvi erimus.
marg.| {n} Et superstitem te relinquo] Qui moritur in peccato mortali, non relinquit Ioseph, id est Christum superstitem, sed mortuum, quia ipsum interficit in se per peccatum, nec suscitavit eum per penitentiam. De tali dicitur Ier. 22.g. Scribe virum istum sterilem. Qui autem moriuntur in penitentia, relinquunt Ioseph superstitem, quia quem interfecerant per peccatum, resuscitant per penitentiam. De talibus dicitur Eccl. 30.a. In vita sua vidit, et letatus est in illo, in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis. Reliquit enim defensorem domus sue contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. Item Ioseph superstitem non relinquunt, qui cum possent, Christum non predicant, et sic suscitarent eum in cordibus peccatorum, ubi mortuus est, et quasi quatriduanus iam fetet peccatis, scilicet cordis, oris, operis, consuetudinis, de talibus dicitur Sir. 44.b. Sunt, quorum non est memoria, perierunt, quasi qui non fuerint, et nati quasi qui non nati sunt. Alii autem sunt, qui in obitu suo Ioseph superstitem relinquunt, qui scilicet Christum et verbo, et exemplo predicant, et suscitant in cordibus peccatorum. Item generant in cordibus infidelium, qui numquam crediderunt. De talibus dicitur Eccl. 44.a. Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generationibus suis.
marg.| {a} Θ At ille, etc. Ascendam] etc. Hoc est, quod Christus ascendens ad patrem interpellat iugiter pro fratribus suis. Hbr. 7.d. Accedens per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis, Qui autem fratres Christi sint, determinatur Mt. 12.d. Quicumque fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, soror, et mater est.
marg.| {b} Et sunt viri Pastores] Nota ordinem. Prius debent esse viri, qui volunt fieri pastores. Sed heu hodie femine facte sunt pastores in multis locis. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Item qui viri sunt, id est strenui in bonis operibus, illi sunt pastores ovium, id est bonorum motuum, quos pascunt in se per meditationem, et contemplationem celestium. Sunt autem duo genera bonorum motuum, scilicet sancta Desideria, et munde cogitationes. Et ideo Io. ult. d. dicitur bis Petro, et in Petro omnibus. Pasce agnos meos. Sed multi iugulant eos, qui scilicet bonum propositum, quod Christus in ipsis suscitaverat, differendo extinguunt. Ideo dicit Apostolus. 1. Thessalon. 5.d. Spiritum nolite extinguere.
marg.| {c} Curamque habent] Ecce cura, et solicitudo debet esse in custodiendis bonis motibus, et alendis per impletionem boni operis. Hbr. 12.d. Videte, ne quis desit gratie Dei, quasi dicat, videte ne bonus motus, qui ex gratia Dei factus est in vobis, fame deficiat. Greges sunt Sancta Desideria in corde. Pecora sunt verba humilitatis in ore. Armenta sunt fortia opera in in exhibitione. Ista tria valde bene coniuncta sunt, medium enim custodit extrema.
marg.| {d} Cumque vocaverit vos] inspirando.
marg.| {f} Respondebitis] operando. Sed nota, quid querit Dominus scilicet.
marg.| {e} Quod est opus] non quod verbum,   [vestrum] Vox quidem vox Iacob est, id est boni luctatoris, sed manus, manus Esau, id est opera sunt persecutoris. Item non querit, que dignitas, aut que nobilitas generis, sed quod opus. BERNARDUS super illud Ier. 1.b. Ut evellas, etc. quid horum factum sonet, disce prophetico exemplo, preside non ad imperandum, disce, sarculo tibi opus esse, non sceptro. Et postea loquens de divitiis, et gloria, dicit : Nihil horum tibi tabule testatoris assignant, si illarum tenore contentus sis, coram tibi hereditabis, et operam non gloriam, vel divitias ab infantia, usque in presens. Hic notatur diuturnitas bone vite, que necessaria est pastori Ecclesiastico. Unde Nm. 8.d. quinquagenarii constituuntur custodes vasorum.
marg.| {g} Et patres nostri] Hic notatur humilitas, qua boni prelati fatentur se filios esse pastorum, non Regum. Hodie non sic, et ideo bona, que deberent dari pauperibus, expenduntur in phaleris, et frenis aureis, et argenteis. Unde dicit BERNARDUS dicite Pontifices, in freno, quid facit aurum ? Item ad Eugenium. Petrus nescitur aliquando processisse gemmis ornatus, aut sericis, nec tectus fuit auro, non vectus equo albo, non stipatus milite, vel ministris, tamen absque his putavit posse implere salutare mandatum. Si diligis me, pasce oves meas. Sed in his non successisti Petro, sed Constantino. Et postea addit BERNARDUS Temperamentum fateor. Hec toleranda sunt pro tempore, non {1. 67vb} appetenda pro debito.
marg.| {h} Ut habitare possitis] etc. in finibus Egypti, non in medio, quia longe a malis debet esse conversatio prelati, vel cuiuslibet iusti. Nm. 2.a. Domum Levi noli numerare, nec ponas summam eorum cum filiis Israel, sed constitues eos super tabernaculum testimonii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_46)

Notes :