Capitulum 47

Numérotation du verset Gn. 47,1 

Ingressus ergo Ioseph nuntiavit pharaoni dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta que possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 47,2 

Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Numérotation du verset Gn. 47,3 

quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, nos1 et patres nostri.
1 nos Rusch ] et praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,4 

Ad peregrinandum in terram tuam2 venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan. Petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen.
2 terram tuam Rusch ] terra tua Weber
Numérotation du verset Gn. 47,5 

Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Numérotation du verset Gn. 47,6 

Terra Egypti in conspectu tuo est. In optimo loco fac eos habitare3, trade eis terram Gessen. Quod si nosti4 in eis viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
3 eos habitare Rusch ] habitare eos et Weber |
4 nosti Rusch ] + esse Weber |
Numérotation du verset Gn. 47,7 

Post hec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo. Qui benedicens illi
Numérotation du verset Gn. 47,8 

et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vite tue?
Numérotation du verset Gn. 47,9 

respondit: Dies peregrinationis vite mee
centum triginta annorum sunt, parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Numérotation du verset Gn. 47,10 

Et benedicto rege egressus est foras.
Numérotation du verset Gn. 47,11 

Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Egypto in optimo5 terre solo
5 optimo Rusch ] + loco Weber
Ramesses
ut preceperat pharao.
Numérotation du verset Gn. 47,12 

Et alebat eos omnemque domum patris sui prebens cibaria singulis.
Numérotation du verset Gn. 47,13 

In toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Egypti et Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 47,14 

E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.
Numérotation du verset Gn. 47,15 

Cumque defecisset emptoribus6 pretium, venit cuncta Egyptus ad Ioseph dicens: Da nobis panes. Quare morimur coram te deficiente pecunia?
6 emptoribus Rusch ] emptoris Weber
Numérotation du verset Gn. 47,16 

Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis.
Numérotation du verset Gn. 47,17 

Que cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Numérotation du verset Gn. 47,18 

Venerunt7 anno secundo et dixerunt ei: Non celamus dominum nostrum
7 vanerunt Rusch ] veneruntque Weber
quod deficiente pecunia, pecora simul defecerint. Nec clam te est quod absque pecoribus8
8 pecoribus Rusch ] corboribus Weber
et terra nihil habeamus.
Numérotation du verset Gn. 47,19 

Cur ergo morimur te vidente? Et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam et prebe semina ne pereunte cultore terra redigatur9 in solitudinem.
9 terra redigatur Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,20 

Emit ergo10
10 ergo Rusch ] igitur Weber
Ioseph
omnem terram
Egypti vendentibus singulis possessiones suas pre magnitudine famis subiecitque eam pharaoni
Numérotation du verset Gn. 47,21 

et cunctos populos eius a novissimis terminis Egypti usque ad extremos fines eius,
Numérotation du verset Gn. 47,22 

preter terram sacerdotum que a rege tradita fuerat eis
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Numérotation du verset Gn. 47,23 

Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros
Numérotation du verset Gn. 47,24 

ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis,
quatuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familis11 et liberis vestris.
11 cibum familis Rusch ] cibos famulis Weber
Numérotation du verset Gn. 47,25 

Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est;
respiciat nos tantum dominus noster et leti serviemus regi.
Numérotation du verset Gn. 47,26 

Ex eo tempore usque in presentem diem in universa terra Egypti, regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali que libera ab hac conditione fuit.
Numérotation du verset Gn. 47,27 

Habitavit ergo Israel in Egypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis.
Numérotation du verset Gn. 47,28 

Et vixit in ea decem et septem annis. Factique sunt omnes dies vite illius centum quadraginta septem annorum.
Numérotation du verset Gn. 47,29 

Cumque appropinquare cerneret diem mortis12 eius13, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo,
12 diem mortis Rusch ] inv. Weber |
13 eius Rusch ] om. Weber |
pone manum tuam14 sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Egypto
14 tuam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,30 

sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulcro maiorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
Numérotation du verset Gn. 47,31 

Et ille: Iura, inquit, ergo15 mihi. Quo iurante adoravit Israel Dominum16 conversus ad lectuli caput.
15 inquit ergo Rusch ] om. P14417 inv. Weber |
16 Dominum Rusch ] Deum Weber |

Capitulum 47

Numérotation du verset Gn. 47,1 
marg.| {k} Ingressus ergo Ioseph] etc. Ideo commemorat pecora, ut ad ea alenda detur fratribus terra Gessen, que apta erat alendis pecoribus.
marg.| {q} Extremos] id est primogenitos.
marg.| {1. 68ra} Δ a Ad peregrinandum] Chrysostomus: Peregrinus es in hoc mundo, illic substantiam tuam colloca, et ibi patriam habes.
marg.| {e} In terra Gessen] Queritur, quomodo Egyptus tempore inopie abundabat pascuis ? Dicitur, quod Egyptus contra naturam aliarum regionum, cum abundat frugibus, sterilis est in pascuis, et
marg.| {e} converso. Diuturnior enim mora Nili super terram, tempora colendi impedit, et sata, que invenit, ex tinguit, pascua vero nutrit.
marg.| {h} In conspectu tuo] quasi dicat sicut libere vides eam, sic libere concede eis habitationem, ubicumque volueris.
marg.| {m} Viros industrios] Ex. 14.d. Provide de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, et detestantes avaritiam.
marg.| {o} Qui benedicens] id est salutans.
marg.| {p} Interrogatus] Iacob scilicet.
marg.| {q} Ab eo] Pharaone,   [scilicet dies peregrinationis] etc. Hoc dixit Iacob, quia licet in terra Chanaan natus esset, tamen quia nondum eam divina promissione in hereditatem receperat, utique terra aliena erat, non solum quando peregrinabatur in Mesopotamiam, sed etiam, quando erat, ubi natus fuit. Vel forte hoc dixit, quia Sancti hanc terram pro incolatu habent, secundum illud 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc mortali corpore, peregrinamur a Domino. Et iuxta illud. Incola ego sum in terra. Item dicit AUGUSTINUS Incolatus ipse dicitur mansio, que ad tempus habitatur.
marg.| {t} Parvi] id est breves, respectu patrum precedentium.
marg.| {u} Mali] id est penales. Et hec duo, parvi, et mali scilicet sepe coniunguntur, Iob. 14.a. Brevi vivens tempore, repletur multis miseriis Sir. 18.a. Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutte aque maris deputati sunt, Za. 4.c. Quis despexit dies parvos ?
marg.| {x} Et non pervenerunt] Hic determinat hoc, quod dixerat, parvi.
marg.| {y} Et benedicto] id est salutato.
marg.| {1. 68va} Δ a In optimo terre] etc. Tamen IOSEPHUS dicit. Concessit ei Pharao, ut in Heliopolitana urbe conversaretur. Illic enim pascua pastores eius habuerant, sciens gratum esse Egyptiis ab ipsis separari pastores ovium, et ita nihil, quod esset Egyptiorum dedisse fratribus Ioseph. Forte terra Gessen spectabat ad territorium Heliopoleos, que urbs est, de qua facit mentionem Is. 19.c.
marg.| {b} Ramesses] pars Thebaidis. GLOSSA Querendum est, utrum terra Ramesses ipsa sit Gessen. Hanc enim petierunt, et Pharao preceperat dari.
marg.| {c} Ut preceperat Pharao] Hoc videtur falsum, quia supra precepit, ut habitaret in terra Gessen. Hoc solvit quedam GLOSSA que dicit quod Ramesse pars est Thebaidis. Thebais autem idem est, quod Gessen, ut supra. Et ita terra Ramesses pars est terre Gessen.
marg.| {d} Alebat eos] Sic Christus alit suos quotidie pane celesti. Os. 11.a. Ego quasi nutritius Ephraim, Io. 10.b. Ego sum pastor bonus. BERNARDUS Bonus pastor est, qui carnem suam dat in cibum, sanguinem in potum, animam in pretium.
marg.| {e} Prebens cibaria] <GLOSSA> INTERLINEARIS Metiebatur triticum patri suo Ioseph, nec tamen eum pater, quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit, quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi maioris rei contineat prophetiam ?
marg.| {f} Egypti] etc. Per Egyptum luxuriosos, per Chanaan avaros. Hos maxime fames opprimit, quia numquam satiantur. Prv. 30.c. Due sunt filie sanguisuge, que semper clamant, affer, affer.
marg.| {g} Omnem pecuniam] Christus pro pecunia bonorum operum dat frumentum, id est intelligentiam verbi Dei, Eccl. 1.d. Fili concupiscens sapientiam, serva iustitiam.
marg.| {h} Congregavit] scilicet Ioseph.
marg.| {l} Cuncta Egyptus] Metonymia est, continens pro contento, id est cuncti Egyptii.
marg.| {n} Adducite pecora] Inter. Pecora pro frumento damus, cum bestiales motus a nobis amputamus, ut verbo veritatis uberius vacemus.   [Adducite pecora] etc. AUGUSTINUS Queritur, cum Ioseph frumenta colligeret, unde homines viverent, et pecora unde vivebant, cum tanta fames invaluisset, et fratres Ioseph Pharaoni dixerunt : Non sunt pascua pecoribus puerorum tuorum, etc. Si ergo ea fame pascua defecerant in Chanaan, cur in Egypto non defecerant, cum eadem fames esset ubique ? An sicut perhibetur ab eis, qui loca sciunt, in multis Egypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, que solet Nili inundatione provenire ? Dicuntur ille paludes feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
marg.| {q} Nec clam te] id est non latet te.
marg.| {1. 69ra} Δ a Emit igitur Ioseph] Videtur fecisse contra illud Lv. 25.d. Terra non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advene, et coloni mei estis : Unde cuncta regio possessionis vestre sub redemptionis conditione vendetur. Solutio. Nondum lex ista data erat. Item nec terra ista erat de possessione eius, scilicet filiis Israel promissa. Preterea ut dicit GLOSSA non fecit hoc cupiditate, sed Domino fidelis erat. Et tamen postquam omnia emerat, omnibus providebat.
marg.| {f} Serite agros] Hoc videtur contrarium ei, quod supra dixit Ioseph. Adhuc quinque anni famis restant, quibus nec arari poterit, nec meti. Solutio. Intelligendum est illud, quibus nec arari poterit neque meti, supple multum, vel universaliter, sed in quibusdam locis. Vel forte finito illo quinquennio hoc dixit.
marg.| {i} Quatuor reliquas permitto] <GLOSSA> INTERLINEARIS Quatuor retinemus, cum in hac vita secundum cuiusque facultatem laudabiliter conversamur.
marg.| {1. 69va} Δ {d} Ab hac conditione] Unde habes, quod nec Clerici, nec possessiones eorum debent subiici regie potestati. Mt. 17.d. Ergo liberi sunt filii.
marg.| {g} Cumque appropinquare cerneret] AUGUSTINUS Ea adiuratione filium constringit, qua constrinxit Abraham servum. Ille mandans unde uxor ducatur filio suo, ille commendans sepulturam corporis sui. In utraque tamen causa nominata sunt duo, que magni pendenda sunt in omnibus Scripturis, misericordia, et iustitia, vel misericordia, et veritas, quia scriptum est : Universe vie Domini misericordia, et veritas. Servus autem Abrahe dixit : Facite in Dominum meum misericordiam, et iustitiam. Iste. Ut facias misericordiam in me, et veritatem. Quid autem sibi velit tam solicita corporis commendatio, ut non in Egypto sepeliatur, sed in terra Chanaan, iuxta patres suos, mirum videtur, nec conveniens tante excellentie prophete, si ex hominum consuetudine metiamur. Si autem sacramenta queramus, maioris admirationis gaudium inveniemus.
marg.| {h} Misericordiam, et veritatem] id est misericorditer, et iuste. Hec duo sepe coniunguntur in Biblia. 2Rg. 2.b. Dominus faciat vobiscum misericordiam, et veritatem.
marg.| {i} Non sepelias me in Egypto] <GLOSSA> INTERLINEARIS In Egypto sepelitur, qui in profundum malorum demergitur.
marg.| {k} Condasque in sepulchro] Abrahismum, vel Abrahamium dicitur, ut dicit AUGUSTINUS Cura fuit sanctis sepeliri in terra, in qua sciebant fide, scilicet Christum resurrecturum, ut cum eo resurgerent. Sed quid est hoc ? Nonne sciebant, quod virtute divina fieret corporum resurrectio, et ita ubicumque sepulti essent, cito, et eque faciliter resurgerent ? Ad hoc reddit AUGUSTINUS quasi mysticam rationem, dicens, per cadavera mortuorum significari peccata, per sepulchrum peccatorum remissionem. Ex Passione autem Domini pendebat remissio hec, et ideo ex maximo affectu volebant iuxta locum sepeliri, ubi passurus erat Dominus, Abrahismum enim a Calvaria non distat, nisi fere triginta millibus. Nec tamen dubitabant, sibi peccata dimitti, si alibi essent sepulti. Sed etiam hoc figurabant ipsi, quod virtute Passionis Christi semper peccata dimittuntur, tam in Baptismo quam in Penitentia, et quod illi, qui cum Christo patiuntur hic, in futuro cum Christo resurgent in gloria. Vel potuit esse, quod illis sanctis patribus fuit revelatum, quod cum Domino essent resurrecturi illi, vel aliqui eorum, qui tunc temporis essent ibi sepulti.
marg.| {l} Maiorum meorum] Adam, scilicet Abraham, et Isaac.
marg.| {m} Quo iurante] AUGUSTINUS Quia habent Latini codices. Adoravit super caput virge eius. Nonnulli emendatius habent. Adoravit super caput virge sue, vel in cacumine, vel super cacumen virge tue. Fallit enim eos Grecum verbum, quod eisdem scribitur litteris, sive eius, sive sue significet, sed accentus dispares sunt, et ab eis, qui ista noverunt in codicibus non contemnuntur. Valet enim ad magnam discretionem, quamvis unam plus posset habere litteram si esset sue, ut non ἄντου, sed ἐάντου esset. Et ideo merito queritur, quid sit, quod dictum est, nam facile intelligeretur, senem, qui virgam ferebat, sicut solet illa etas, ad Deum adorandum se inclinasse super caput virge sue, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando Deum adoraret. Quid est ergo, Adoravit super caput, vel cacumen virge eius, id est Ioseph ? An forte tulerat ab eo virgam, quando ei iurabat, et dum eam tenet post verba iurantis nondum illa reddita adoravit Deum ? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura rei future prefigurabatur.
marg.| {n} Ad lectuli caput] Sicut dicit AUGUSTINUS quidam codices habent. Super caput virge sue. Et utrumque stare potest. {1. 69vb} Potuit enim senex habere virgam, ut in hac etate fieri solet, et innixus super eam adoravit eum. Vel sceptrum, quod gerebat Ioseph, suscepit ab eo, donec iurasset. Cumque iurasset Ioseph, Iacob, innixus super cacumen virge, quam nondum reddidit Ioseph, adoravit. Non enim credendum est, quod adoraverit sceptrum Ioseph. HIERONYMUS Et adoravit Israel contra summitatem virge eius. Hoc etiam in loco, quidam frustra simulant adorasse Iacob summitatem sceptri Ioseph, quod scilicet honorans filium, potestatem illius adoravit, cum in Hebreo multo aliter legatur, et adoravit Israel ad caput lectuli, quia postquam iuravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum, conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse iacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.
Numérotation du verset Gn. 47,mystice 
marg.| Mystice. {k} Ingressus ergo] etc. Hoc est, Christus ingressus in celum, commendat Deo Patri credentes, ut interpellet pro eis. Ipse Christus fidelis est legatus, quem pater misit ad nos visitandos, et nos eum remisimus ad patrem advocatum pro nobis 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Et notate, quod dicitur : Ioseph Pharaoni annunciat venientes, nec accusat non venientes. Hoc est, quod Christus fideles patri commendat, sed nominem accusat. Io. 5.g. Nolite putare, quod accusaturus sim vos apud patrem, est, qui accusat vos Moyses.
marg.| {l} Oves] simplices.
marg.| {m} Armenta] Maiores.
marg.| {n} Cuncta, que possident] Iustorum possessio, sunt virtutes, et bona opera. Proverbiorum 13.b. Redemptio anime viri, proprie divitie. AUGUSTINUS Bona non sunt, que invitis adimi possunt.
marg.| {o} Venerunt de terra Chanaan] etc. Chanaan interpretatur commutatio, et significat instabilitatem peccati. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Gessen interpretatur propinquitas, et significat Ecclesiam, Ubi qui sunt, propinqui sunt Deo. Bene ergo dicitur.   [Venerunt de terra Chanaan, et ecce consistunt in terra Gessen] quia, qui recedunt a statu peccati, veniunt in Ecclesiam, ubi Deo per gratiam propinquant. Hec duo semper deberemus attendere, scilicet unde venimus, et ubi sumus, et etiam tertium, quo tendimus. BERNARDUS Attende, unde venis, et erubesce, vide, ubi sis, et ingemisce, considera, quo vadis, et contremisce. De primo, et ultimo dicitur, sup. 16.b. Agar ancilla Sarai, unde venis, aut quo vadis ? De medio dicitur sup. 3.b. Adam ubi es ? Item Ier. 3.a. vide nunc, ubi prostrata sis.
marg.| {q} Extremos quoque fratrum] etc. Nota, omnes iusti fratres sunt Christi. Mt. 12.d. Quicumque fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse frater meus, soror, et mater est. Non tamen omnes statuit ante Pharaonem, sed quinque extremos viros. Hoc est, quod viles, et abiectos mundo eligit in prelatos, quando sibi datur Ius eligendi. 1Cor. 1.d. Ignobilia, et contemptibilia mundi elegit Deus. 1Rg. 16.b. ultimus inter fratres, id est David, electus est in regem. Unde dicit ibi Dominus ad Samuelem. Ne respicias vultum eius, nec altitudinem stature eius, quoniam abieci eum. Homo enim videt ea, que patent, Dominus autem intuetur cor. Quinque autem dicuntur, propter custodiam legis, que in quinque libris Moysis continetur, et propter moderationem quinque sensuum, quam pre aliis habere debent prelati.
marg.| {r} Quid habetis operis ?] Hoc semper querit Dominus, quia qui nihil operis habet, sed verba tantum, inutilis est, Proverbiorum 6.b. Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
marg.| {s} Pastores ovium] Secundum diversa officia, diversa vocabula sortiuntur iusti in Ecclesia. Alii namque manus, alii pes, alii oculus, sicut dicitur 1Cor. 2.b. alii lingua tantum, ut illi, qui verba habent, et nihil operis. Inter omnes, maiores sunt pastores ovium. De quibus Io. 21.d. Pasce, Pasce, Pasce. Nec vel semel dicitur, tonde, vel mulge, et tamen plus intenditur hodie Tonsioni, et Mulsioni ovium, quam Pastioni, et qui Pastioni intendit Θ non ovium, sed sui ipsius pastioni intendit, seipsum pascit. Ez. 34.a. Ve pastoribus, qui pascunt semetipsos. Nonne greges a pastoribus pascuntur ? Lac comedebatis, et lanis operiebamini. Sed bonus pastor non sic facit. 2Cor. 12.e. Non quero vestra, sed vos.
marg.| {a} Ad peregrinandum] etc. Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Quippe nec ipse mundus permanentiam habet, sed preterit mundus, et concupiscentia eius. Et ideo non est querenda in mundo certa mansio, ubi dolor est in ingressu, dolor in progressu, dolor in egressu. Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
marg.| {b} Quoniam non est] etc. Unde pascantur pecora, id est boni motus. 3Rg. 18.a. Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos, et mulos, et non penitus iumenta intereant.
marg.| {c} Ingravescente fame] id est deficiente fructu doctrine, quo cogente multi descendunt in Egyptum. Lc. 15.c. Facta est fames valida in regione illa, id est in mundo, ubi fere universaliter est fames ista. Ideo bene sequitur.
marg.| {d} Petimusque ut esse] etc. Per terram Gessen significatur religio, ubi abundant pascua spiritualis doctrine.
marg.| {f} Dixit itaque rex] etc. Nota, fratres Ioseph petitiones suas direxerunt ad Ioseph, et Ioseph ad Pharaonem. Sic fideles, preces suas dirigunt ad Christum, et Christus ad Patrem. Unde est, quod omnes fere orationes terminantur per Dominum nostrum Iesum, etc. Ipse enim mediator est Dei, et hominum. 1Tim. 2.b. Quod autem Pharao dixit ad Ioseph, patrem eius, et fratres venisse ad eum, hoc est, quod pater clarificavit filium in gentibus, et Iudeis. Io. 12.d. Pater clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de celo. Et clarificavi, et adhuc clarificabo.
marg.| {g} Terra Egypti in conspectu tuo] id est omnia, que sunt in mundo, nota sunt Christo : Hbr. 4.d. Omnia nuda, et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo,
marg.| {i} In optimo] etc. Fratres Ioseph, sunt Clerici constituti in optimo loco Egypti. Ipsi enim habent omnia, et absque labore. Neque enim {1. 68rb} est aliquod genus hominum, quod ita abundet deliciis temporalibus. Amos 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion, qui confiditis in monte Samarie, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Transite in Calanne, et videte, et ite inde Emath magnam, et descendite in Geth Palestinorum, et ad optima queque regna eorum, si latior terminus eorum termino vestro est, quasi dicat Non. Sed quis finis, ipsemet subiungit. Qui separati estis in diem malum. Iam vere de Clericis dici potest. Prodiit, quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis, id est sui iuris, quod nullius officii sunt. Unde B. BERNARDUS de Clericis dicit. Habent singula hominum officia, laboris aliquid, et aliquid, quod delectet. Adverte quorundam prudentiam, qui novo inter hec artificio discurrentes, totum quod delectat eligunt, et amplectuntur, quod molestum est, fugiunt, et declinant. Cum militibus superbie fastus, amplam familias, Phaleras equorum, accipitres, aleas, et huiusmodi frequentant. A mulierculis dependentes a collo murium pelles, ornatos thalamos, balnea, et omnem mollitiem mutuantur. Caute omnino fugiunt Lorice pondus, et insomnes in castris noctes, et incerta bellorum discrimina, atque muliebrem verecundiam, et disciplinam, et si quid sexus ille laboris habere videtur declinantes. Cum resurgere ceperint homines in ordine suo, ubi putas generatio ista collocabitur ? Si divertere voluerint ad milites, eos repellent pro eo, quod secum minime labores, et pericula tolerarunt, sic agricole, sic vinitores, et ceteri. Quid ergo restat, nisi quos omnis ordo expellit pariter, et accusat, illum sortiantur locum, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ?
marg.| {k} Trade eis terram] etc. Terra Gessen est in finibus Egypti, et illa tradita est Clericis. Sed ipsi iam fixerunt tentoria in medio Egypti. Ideo dicitur eis per Mi. 3.b. Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cetu Domini,
marg.| {o} Israel. quasi dicat quia elegisti sortem in medio Egypti, non erit tibi pars in sorte Domini.
marg.| {l} Quod si nosti esse] etc. Hoc est, quod vult Dominus sapientes esse, qui pastores aliorum preficiuntur. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, et legem Dei requirent ex ore eius.
marg.| {n} Post hec] etc. Ioseph primo introduxit fratres ad Pharaonem, et postea patrem. Hoc est, quod Christus primo introduxit gentes, et postea introducet Iudeos. Rm. 11.d. Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet.
marg.| {r} Quot sunt dies] Supra a iuvenibus requisivit, quod est opus vestrum ? Hic a se requirit etatem, id est sapientiam. His duobus regitur Ecclesia, fortitudine, et sapientia. Prv. 20.b. Exultatio iuvenum, fortitudo eorum, et dignitas senum canicies. 1Mcc. 2.g. Ecce Simon frater vester scio, quod vir consilii sit, ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. Et Iudas Machabeus fortis viribus a iuventute sua, sit vobis princeps militie.
marg.| {s} Dies peregrinationis vite mee] Sic dicunt omnes boni, vitam istam peregrinationem reputant. 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino : nota tamen, quod non toti peregrinamur in hoc mundo. Corpus enim non peregrinatur, sed in sua vocatione habitat, sed anima peregrina est, que de celo venit. Unde BERNARDUS Nobilem hospitem habes,
marg.| {o} caro, propterea iniurias tuas non reputes tantum, ut hospes tuus possit apud te honorifice demorari.
marg.| {y} Et benedicto] etc. Supra ingrediens Iacob ad Pharaonem benedixit eum, hic similiter egrediens benedixit eum. Hoc est, quod nos, quando ingredimur ad Deum per orationem, debemus benedicere, id est gratias agere de oratione data, et aliis bonis. Inde est, quod Sacerdos, quando ingreditur ad altare, orat : Aufer a nobis, Domine, iniquitates nostras, et peccata, ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introire, etc. Et post missam gratias agit. Benedicite Sacerdotes Domini, etc. Item ingredientes ad Deum oramus, ut nos exaudiat, egredientes, ut nos custodiat.
marg.| {i} Θ In erarium regis] id est in cor patris, ubi Christus mittit opera nostra, ubi tamquam thesaurus pretiosissimus custodiuntur. Videntur enim hic perdita eo, quod eque eveniant cuncta iusto, et impio, ut dicitur Eccl. 9.a. Sed in corde patris, quasi in thesauro regio reposita sunt usque ad tempus suum. Et salva sunt nobis omnia. Iob. 10.c. Licet hec celes in corde tuo, tamen scio, quia universorum memineris.
marg.| {k} Cumque defecisset] Hoc est, cum deficit alicui pecunia bonorum operum, quam debet pro frumento, id est intelligentia verbi, dare iubemur pecora, id est carnis mortificationem. Prv. ult. b. Quesivit lanam, id est opera bona, et linum, id est carnis mortificationem, et operata est consilio manuum suarum. Et si quis nec opera magna, nec carnis mortificationem dare potest, saltem orationibus debet impetrare panes intelligentie. Iac. 1.a. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Hoc est, quod dicitur hic.
marg.| {m} Da nobis panes] De hoc BERNARDUS Quantumvis iacta merita, extolle sudores, mihi melior est misericordia Dei super viras, id est diversos modos vivendi, ex hac mihi, et corporis, et temporis damna resarcio. Vel pecunia, qua emitur {1. 68vb} frumentum sunt temporalia, que dantur, et abiiciuntur, et tunc aperitur intelligentia verbi Dei. Possessio enim temporalis scientie, vel intelligentie oculos claudit. Unde et Rome pingitur fortuna prospera, ceca. Iob. 15.b. Operuit faciem eius crassitudo. Et nota, primo datur pecunia, postea pecora, tertio ipse persone in servitutem regiam comparantur. Hoc est, quod homo, qui perfecte vult adherere Deo, primo abiicit omnia temporalia, secundo omnem curam corporis, tertio a se resecat, et proprium sensum, et propriam voluntatem. Et hoc est, quod dicitur Matthei 16.d. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, id est se, et sua, ecce duo. Et tollat crucem suam, id est carnis mortificationem, ecce tertium. Et sequatur me, ecce adhesio, que sequitur illa tria, per quam homo adheret Deo. Sine his tribus non potest homo sequi Deum. Unde et Io. 21.d. quesivit Dominus a Petro ter, diligis me, quasi dicat Dominus, Diligis me Simon, ut propter me dimittas omnia tua ? Vel diligis me tantum, ut propter me abiicias curam corporis ? Item diligis me tantum, ut propter me reseces sensum tuum, et propriam voluntatem ? Ad hoc verbum contristatus est Petrus, quia hoc difficile est, sed valde utile ad faciendum. Unde et Petrus respondit. Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Et tunc primo dictum est el. Pasce oves meas.
marg.| {o} Non celamus] Veritatem confitentur, et paupertatem ostendunt, et sic faciendum est omnibus, qui volunt aliquid a Deo impetrare. Non enim vult Dominus dare diviti, et pleno. Unde BERNARDUS Merito non excluditur, qui clamare desiderat. Cito anticipent nos misericordie tue, quia pauperes facti sumus nimis. Studeamus igitur nos miserabiles ostendere, si a bono, et discreto eleemosynario volumus aliquid recipere. Non enim dabit, nisi miserabilibus personis. Patet ergo, quod qui se divites reputant, nihil habent, et pauperes sunt. Apc. 3.d. Dicis, quia dives sum. et locupletatus, et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cecus, et nudus. Et nota quod Ioseph gratis non dat frumenta, sic et Christus non vult gratis dare bona spiritualia, sed exigit, vel ante, vel post pretium. Iob. 31.d. Si fructus eius absque pecunia comedi. Ibi GLOSSA Absque pecunia comedit, qui stipendia Ecclesie accipit, et militare contemnit.
marg.| {q} Eme nos, etc. et prebe semina] Nota ordinem. Ille solus dignus est accipere semen, et petere potest ad seminandum aliis, qui prius emptus est in regiam servitutem per abiectionem proprie voluntatis, nec habet terram, id est terrenas divitias, nec pecora, id est carnis delicias. De hoc dicitur Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore ? Item nota. Primo datur frumentum fratribus Ioseph ad cibum, secundo ad seminandum. Ille enim solus seminare potest aliis, qui prius satiatus est in intellectu. Unde et hec duo sepe coniunguntur in sacra Scriptura. Is. 55.c. Qui dat semen serenti, et panem comedenti. Idem 2Cor. 9.c. Et primo dicitur. Dat semen serenti, non quia prius serendum sit, quam comedendum, sed quia Dominus ideo dat panem intelligentie ad comedendum, ut postea seratur.
marg.| {r} Ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem] Nota quod nisi vendamus nos in servitutem regiam, non datur nobis semen, et quia non habemus semen, deficiunt cultores, et quia deficiunt cultores, terra Ecclesie redacta est in solitudinem. Is. 24.a. Ecce Dominus nudabit terram, et dissipabit eam. Quod autem cultores deficiant deficiente semine, habes Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est, ubi plurime segetes, manifesta est fortitudo bovis.
marg.| {a} Θ Emit igitur] etc. id est Christus emit totum mundum pretio sanguinis. 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno, etc. 1Ptr. 1.d. Redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, non corruptibilibus, auro, et argento, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati, et immaculati, Christi Iesu. Post illam emptionem abiiciebant omnes temporalia sua, Act. 4.g. Quotquot erant possessores agrorum, aut domorum, vendentes, afferebant pretia ante pedes Apostolorum. Hoc fiebat tunc, quando recens erat sanguis Christi, sed iam viluit propter vetustatem. Ct. ult. c. Si dederit homo omnem substantiam domus sue pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
marg.| {b} Vendentibus singulis possessiones suas pre magnitudine famis] Fames hic notat desiderium. Et est sensus : Pre desiderio eternorum reiiciebant temporalia. Hanc famem venit Christus mittere in terram. Unde sicut accipitri datur caro gustanda, sed postea subtrahitur, ut ardentius appetat, et citius veniat ad reclamatorium. Sic Christus primo dedit mundo suam corporalem presentiam, et postea in ascensione subtraxit, ut ardentius appeteretur. Qui haberet hanc famem, anhelaret ad patriam, ubi famelici saturantur. Satiabor (inquit David) cum apparuerit gloria tua, et ante non. Terra enim satiari non potest, quia inanis est, et vacua.
marg.| {c} Subiecitque, etc. preter terram Sacerdotum] Ecce omnia subiiciuntur Deo preter bona Clericorum, que tamen specialiter deberent in eius servitium expendi, quia sunt patrimonium Crucifixi. Unde super Mt. 18.d. ubi Dominus misit Petrum ad mare propter staterem, dicit GLOSSA Dominus res pauperum in usus proprios convertere nefas duxit. Quod autem Clerici sint subditi Dei, habes Ier. 5.b. Ibo, inquit, ad optimates, et loquar eis, ipsi enim cognoverunt viam Domini, et iudicium Dei sui, et ecce magis hi simul confregerunt iugum, et ruperunt vincula.
marg.| {d} Quibus, et statuta cibaria] etc. Clerici cibaria habent ex horreis celestibus. Et bene dicit publicis, quia omnibus qui volunt communia sunt, sed certe ideo contemnuntur, quia communia sunt. Ier. 2.c. Dereliquerunt me fontem aque vive. Nm. 21.b. dicunt filii Israel Anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo, id est manna, quod ex horreis celestibus miserat eis Dominus.
marg.| {e} Accipite semina] Postquam homo, et omnia, que habent possidentur a Deo, tunc Christus precepit accipere semina verba Dei, id est doctrinam, ut postea seminet. Prv. 8.b. Accipite disciplinam meam, et non pecuniam, doctrinam magis quam thesauros.
marg.| {f} Et serite] id est predicate. Non enim sufficit suscipere semen, sed susceptum oportet serere. Ita vult Dominus. Mt. 10.c. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, predicate super tecta.
marg.| {g} Ut fruges] etc. Doctrina enim verbi Dei, quanto plus distribuitur, tanto magis crescit. Unde AUGUSTINUS Scientia {1. 69rb} nobilis thesaurus, avarum dedignatur possessorem, distributa, recipit incrementum, sensus est non verba : Et nota fructum quadruplicem ex predicatione verbi Dei. Primus est cumulus gratie. Prv. 11.d. Anima, que benedicit, impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Secundus est augmentum intelligentie. Prv. 11.d. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt, alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Item Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia, id est de tua intelligentia, tibi a Deo data, et implebuntur horrea tua saturitate, verbi, scilicet et torcularia vino redundabunt, vino, scilicet gratie. Item tertius fructus, est eterna retributio. Sir. 24.c. Qui elucidant me, vitam eternam habebunt. Quartus est bona vita auditorum, Is. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe. Ideo dicitur Ecclesiast. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum. Item semen verbi Dei perit propter tria, quando occultatur : Ut in his, qui propter timorem, aut pudorem, aut laborem, predicare, aut docere nolunt. Ecclesiast. 11.b. Qui observat ventum, numquam seminat, et qui considerat nubes, numquam metet. Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate, et non dabitur illi. Item perit semen, quando corruptum seminatur mala vita, vel falsi admixtione. Ier. 11.c. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas. Quare hoc ? nisi quod non seminatur purum triticum, sed corruptum, errore, vel malo more. Is. 1.f. Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua, principes tui infideles, socii furum. Ideo precipit Dominus Prv. 25.a. Aufer rubiginem vitii, scilicet vel erroris, de argento, id est de predicatione, et egredietur vas purissimum, id est homo beneformatis moribus. Item perit, quando semen cadit in malam terram. Mt. 13.a. Exiit, qui seminat, etc. Et infra : Alia ceciderunt secus viam, et volucres celi comederunt ea. Et numeratur triplex mala terra, lutosa, spinosa, petrosa, id est superbi, luxuriosi, avari. In his perit semen verbi Dei. Et ideo dicit Dominus Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, et margaritas spargere ante porcos.
marg.| {h} Quintam partem] Ecce Christus iugum nostrum alleviat, quod Adam super nos imposuerat, grave nimis, quia totos nos supposuerat potestati diaboli, sed Christus hoc iugum alleviavit in passione. Is. 9.a. Iugum oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris superasti. Unde fecit, ut quintam partem pene, quam debeamus Deo, solvamus hic, et simus liberi, scilicet ad custodiam quinque sensuum. Unde GLOSSA Quintam partem damus, cum per moderationem quinque sensuum Deo famulamur. Vel quinta pars, est pena, quam solvimus pro peccato quinque sensuum. Quatuor relique partes, usus, et exercitium quatuor Cardinalium virtutum, que dantur nobis in sementem, et in cibos, ut scilicet illis bene operando vivamus, et bono exemplo alios revocemus ad vitam.
marg.| {k} Salus nostra in manu tua est] Salus nostra fuit in manibus Iesu Christi, affixi Cruci. Per vulnera manuum salvati sumus. Is. 53.b. Livore eius sanati sumus. Prv. 20.d. Livor vulneris absterget mala, et plage in secretioribus ventris. Et nota Adam peccavit, et Christus penam solvit. Mundus egrotavit, Christus sudavit. Christus calicem bibit, diabolus cecidit. Ita fuit Christus vulneratus pro nobis : Deberemus ex hoc livorem trahere per compassionem, cicatrices per imitationem. Ideo enim cicatrices reservavit in corpore suo, ut sic ostenderet eos debere in suo corpore habere. Unde Io. 20.g. dicit Thome : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, quasi dicat, talia oportet te habere in manibus tuis.
marg.| {l} Respiciat nos tantum] etc. oculo misericordie. Sir. 36.a. Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum, et immitte timorem tuum, etc.
marg.| {a} Θ Leti serviemus] Sir. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum.
marg.| {b} Ex eo tempore] id est ab incarnatione Domini, solvitur Domino pena pro peccatis quinque sensuum.
marg.| {c} Absque terra sacerdotali] id est corporibus Sacerdotum, que libera sunt ab omni pena modo, et utinam in futuro.
marg.| {e} Habitavit ergo Israel in Egypto] id est Clerici in mundo. Et possident Gessen, id est Ecclesiam.
marg.| {f} Auctusque est, et multiplicatus] BERNARDUS Dilatata est Ecclesia, ipse ordo Clericorum multiplicatus est super numerum. Sed heu multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam ? Cum nihil appareat minus decessisse meriti, quam numeri accessisse, curritur passim ad sacros ordines, reverenda quoque ipsis angelicis spiritibus ministeria homines apprehendunt sine deliberatione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_47)

Notes :