Hugo de Sancto Caro

Capitulum 42

Numérotation du verset Gn. 42,1 

Audiens autem Iacob
quod alimenta venderentur in Egypto.
Dixit filiis suis: Quare negligitis?
Numérotation du verset Gn. 42,2 

Audivi quod triticum venundetur in Egypto; descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia.
Numérotation du verset Gn. 42,3 

Descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Egypto.
Numérotation du verset Gn. 42,4 

Beniamin domi retento ab Iacob,
qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quicquam patiatur mali.
Numérotation du verset Gn. 42,5 

Ingressi sunt terram Egypti cum aliis qui pergebant ad emendum,
erat autem fames
in terra Chanaan
Numérotation du verset Gn. 42,6 

et Ioseph
princeps Egypti
atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur.
Cumque adorassent eum fratres sui
Numérotation du verset Gn. 42,7 

et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan ut emamus victui necessaria.
Numérotation du verset Gn. 42,8 

Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis.
Numérotation du verset Gn. 42,9 

Recordatusque somniorum que aliquando viderat ait ad eos1:
1 ad eos Rusch ] om. Weber
Exploratores estis ut videatis infirmiora terre venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,10 

Qui dixerunt: Non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Numérotation du verset Gn. 42,11 

Omnes filii unius viri sumus, pacifice2 venimus, nec quicquam famuli tui machinantur mali.
2 pacifice Rusch ] pacifici Weber
Numérotation du verset Gn. 42,12 

Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terre huius considerare venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,13 

Et illi: Duodecim, inquiunt, fratres servi tui3 sumus, filii unius viri4 in terra Chanaan, minimus cum patre nostro est, alius non est super.
3 fratres – servi tui Rusch ] inv Weber |
4 unius viri Rusch ] inv Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,14 

Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Numérotation du verset Gn. 42,15 

Iam nunc experimentum vestri capiam. Per salutem pharaonis non egrediemini
hinc
donec veniat frater vester minimus.
Numérotation du verset Gn. 42,16 

Mittite e vobis unum ut5 adducat6 eum, vos autem eritis in vinculis donec probentur que dixistis utrum falsa an vera sint, alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis.
5 ut Rusch ] et Weber |
6 adducat Rusch Weber ] adducite Edmaior. |
Numérotation du verset Gn. 42,17 

Tradidit ergo eos custodie tribus diebus.
Numérotation du verset Gn. 42,18 

Die autem tertio, eductis e7 carcere, ait: Facite que8 dixi et vivetis. Deum enim timeo.
7 e Rusch ] de Weber |
8 que Rusch ] quod Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,19 

Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere, vos autem abite et ferte frumenta que emistis in domos vestras
Numérotation du verset Gn. 42,20 

et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini. Fecerunt ut dixerat
Numérotation du verset Gn. 42,21 

et locuti sunt invicem: Merito hec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime illius dum9 deprecaretur nos et non audivimus. Idcirco venit super nos tribulatio ista10.
9 dum Rusch ] cum Weber |
10 tribulatio ista Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,22 

E quibus unus Ruben ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? En sanguis eius exquiritur.
Numérotation du verset Gn. 42,23 

Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph eo quod per interpretem loqueretur11 ad eos.
11 loqueretur Rusch ] loquebatur Weber
Numérotation du verset Gn. 42,24 

Avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos,
Numérotation du verset Gn. 42,25 

tollens Simeon et ligans illis presentibus. Iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in saccis12 suis datis supra cibariis in via. Qui fecerunt ita.
12 saccis Rusch ] sacculis Weber
Numérotation du verset Gn. 42,26 

At illi portantes frumenta in asinis suis13, profecti sunt.
13 suis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,27 

Apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
Numérotation du verset Gn. 42,28 

dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt14: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
14 mutuo dixerunt Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,29 

Veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia que accidissent sibi dicentes:
Numérotation du verset Gn. 42,30 

Locutus est nobis dominus terre dure et putavit nos exploratores esse15 provincie,
15 esse Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,31 

cui respondimus: Pacifici sumus nec ullas molimur insidias;
Numérotation du verset Gn. 42,32 

duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 42,33 

Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite.
Numérotation du verset Gn. 42,34 

Fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps que vultis emendi16 habeatis licentiam.
16 que vultis – emendi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,35 

His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Exterritisque simul omnibus
Numérotation du verset Gn. 42,36 

dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Beniamin auferetis. In me hec omnia mala17 reciderunt.
17 omnia mala Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,37 

Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi. Trade eum18 in manu mea et ego eum tibi19 restituam
18 eum Rusch ] om. Weber |
19 tibi Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 42,38 

At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater eius mortuus est, ipse solus remansit. Si quid ei adversitatis20* acciderit in terra ad quam pergitis21 deducetis canos meos cum merore22
20 adversitatis ΩS ] adversi Rusch Weber, adverse X P² |
21 pergitis Rusch Weber ] pergetis ΩS |
22 merore] dolore Weber |
ad inferos.

Capitulum 42

Numérotation du verset Gn. 42,1 
marg.| {a} {1.60ra} Audiens autem Iacob] etc. {c}   Quare negligitis] etc. quasi dicat Sine meo precepto deberetis hoc facere.
marg.| {b} Fratribus suis] scilicet Beniamin, vel suis Iacob, et ponitur fratribus pro filiis, sicut Supra 31.e. et f.
marg.| {n} Cumque adorassent] Ecce adimpletum est somnium Ioseph a fratribus eius nescientibus.
marg.| {p} Durius loquebatur] per hoc volens fratrem suum uterinum adduci ad se, scilicet Beniamin, timebat enim, ne et illum occidissent, sicut et eum.
marg.| {1.60va} Δ {i} Sumus filii] Verum dicunt nescientes : Vel sumus quasi fuimus. Vade dicunt statim : Alius non est super.
marg.| {m} Alioquin per salutem] etc. Ergo si non adducerent eum, erant exploratores ? Sed hoc est falsum : Ideo sic intelligendum est : Exploratores estis, id est exploratorum pena digni : Vel tamquam exploratores Beniamin. Simile 3Rg. 18.d. ubi dicit Elias sacerdotibus Baal : Et qui exaudierit, erit Deus, id est tamquam Deus habebitur, quia etsi Deus non exaudiret Eliam, nihilominus esset Deus.
marg.| {t} Merito hec patimur] Hoc dicebant non putantes, quod eos intelligeret Ioseph, quia per interpretem loquebatur eis.
marg.| {1.61ra} Δ {b} En sanguis] Hoc dixit Ruben, qui putabat eum fuisse interfectum, quia non interfuit venditioni,
marg.| {c} Per interpretem loqueretur] quasi non intelligens linguam eorum. Queritur, cur Ioseph vir mitissimus, et sanctissimus fratres taliter affligere voluit in protelatione agnitionis sue, cum posset se eis innotescendo cito subvenire ? Sed hoc non ultionis causa fecit, scilicet ut vindicaret malum, quod sibi factum fuerat, sed ut cognosceret, utrum eodem stimulo fratrem uterinum peremerant, sicut ipsum in externas provincias vendiderunt.
marg.| {i} Cui respondit Ruben duos filios meos] etc. STRABUS. Duos filios meos interfice, si non reduxero eum tibi, nec tamen obtinuit. At Iudas dicens, Reus ero peccati in patrem omni tempore, impetravit, quia ei commissus est Beniamin. Plus est, ergo reum esse peccati, quam corporaliter occidi.
marg.| {k} Deducetis canos meos] etc. Queritur, utrum, ideo ad infernum, quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tamquam moriendo ad infernum descensurus hec loquatur. De inferno enim magna questio est, et quid inde Scriptura sentiat, ubicumque hoc memoratum fuerit, observandum est.
Numérotation du verset Gn. 42,mystice 
marg.| {a} Mystice. Audiens autem Iacob] etc. Antiqui patres Patriarche, et Prophete, qui audierant affluentiam bonorum spiritualium esse in Egypto, id est in gentibus, admonuerunt filios suos, id est Iudeos, ut descenderent per humilitatem in Egyptum, et emerent denario fidei ab eis frumentum spiritualis intelligentie. De hoc dicit Moyses Dt. 28.d. Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior, tu autem descendes, erisque inferior, ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei, id est tu accipies ab eo spiritualem intelligentiam, non ipse a te accipiet ceremonialium observantiam.
marg.| {c} Quare negligitis] Iudei semper pigri, et negligentes fuerunt emere frumentum spiritualis intelligentie. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urtice. Iudei primo fuerunt magistri veritatis : postea fuerunt magistri erroris. Mt. 23.b. Circumitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium Gehenne duplo quam vos. In fine erunt discipuli veritatis, quando Elias convertet corda patrum ad filios, ut dicitur Mal. ult. b.
marg.| {d} Descendite, et emite] Iudei per superbiam suam discesserunt a spirituali intelligentia. Rm. 10.a. Iustitiam suam statuere volentes, iustitie Dei non sunt subiecti. Ideo precipitur eis, ut descendant ad gentes per humilitatem, et emant ab eis spiritualem intelligentiam, quam per superbiam amiserunt. Et hoc est, quod legitur. 1Rg. 13.d. Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel, descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim, ut acueret unusquisque vomerem suum, et Ligonem, et Securim, et Sarculum.
marg.| {e} Necessaria] ad vitam anime sicut panis ad vitam corporis. Dt. 8.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur ab ore Domini.
marg.| {f} Descendentes igitur fratres Ioseph decem] id est Iudei fratres Christi secundum carnem sub Decalogo constituti.
marg.| {g} Beniamin domi retento] id est Paulo adhuc paternis traditionibus occupato. Gal. 1.c. Proficiebam in Iudaismo supra multos coetaneos meos in genere meo, abundantius emulator paternarum mearum traditionum existens.
marg.| {h} Ne forte] Hoc est, quod Dominus quibusdam parcit, nolens eos tribulationi exponere ne ipsi deficiant. Ex. 13.d. Non eos eduxit Dominus per viam terre Philistiim, que vicina est, reputans ne forte peniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere, et reverterentur in Egyptum.
marg.| {i} Ingressi sunt, etc. cum aliis] id est Iudei et Gentiles venerunt ad Christum propter spiritualem intelligentiam comparandam. Is. 60.b. Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Per Cedar Gentiles : Cedar enim fuit filius Ismaelis, a quo regio nomen accepit, ubi habitant Sarraceni, de illius stirpe progeniti. Per Nabaioth Iudei, Fuit enim filius Ismaelis similiter, et interpretatur Propheta.
marg.| {k} Erat autem fames in terra Chanaan] id est macies intelligentie erat apud Iudeos.
marg.| {l} Et Ioseph princeps Egypti] Christus princeps mundi.
marg.| {m} Atque ad illius nutum] 1Cor. 12.b.   [Dividens singulis prout vult]
marg.| {n} Cumque adorassent eum fratres] id est Iudei Christum, quod implebitur in fine, et iam impletum est in sanctis Patribus, quorum corpus adorat Christum.
marg.| {o} Et agnovisset eos] Christus Iudeos cognovit multa beneficia largiendo, ipsi autem non cognoverunt eum, sed
marg.| {e} converso mala pro bonis reddendo. Ps. 108. Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
marg.| {p} Durius loquebatur] Ita Dominus ad se conversis dure {1. 60rb} sepe loquitur, exponens eos tribulationibus. Hbr. 12.b. Flagellat Dominus omnem filium, quem recipit. Nota Dominum loqui dure, durius, et durissime. Dure loquitur quando invitat ad imitationem sue passionis. Mt. 16.d. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, etc. Io. 6.f. Θ Durus est hic sermo, etc. Dominus loquitur durius, quando flagella immittit. Flagella enim Domini verba sunt. Unde. Qui fingis laborem in precepto. Huic precepto bene obediens erat Iob, qui ait : Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum : Iob. 1.d. Durissime loquitur in morte cuiuslibet. Hec tria verba loquitur Dominus in presenti : In futuro loquitur alia tria verba dura. Durum, cum dicetur : O vos omnes, qui iacetis in sepulchris surgite ad iudicium. De hoc dicit HIERONYMUS Sive bibam, sive comedam, sive quid aliud agam, semper videtur auribus meis insonare illa tuba terribilis, O vos omnes qui, etc. Durius loquetur, cum dicet ; Esurivi et non dedistis mihi manducare. Mt. 25.d. Sed durissime, cum dicet : Ite maledicti in ignem, etc. a   Unde venistis] Hoc semper querit Dominus a conversis. quasi dicat Recolite statum vite preterite, cum eratis indigni etiam ipsa vita. Sap. 16.c. Agar unde venis ? Ita dixit Angelus. HIERONYMUS Lazarus aperto tumulo suscitatus est, ut locum, in quo iacuerat surgens contemneret.
marg.| {b} De terra Chanaan] id est de statu peccati. Sic debet respondere penitens in corde suo. Chanaan enim interpretatur negotiatio : Et in statu peccati pessima negotiatio est, ubi pro modica delectatione transitoria datur tota gloria paradisi, et propterea obligat se misera anima pene eterne. Ez. 17.a. Tulit medullam cedri, id est animam, et reversus portavit eam in terram Chanaan.
marg.| {c} Ut emamus victui necessaria] id est spiritualem intelligentiam legis. Hanc non obtinet, nisi qui exierit de terra Chanaan, id est de statu peccati. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
marg.| {d} Non est cognitus] In presenti non cognoscitur Dominus nisi obscure, et a longe, sed in futuro verissime cognoscetur. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem : Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
marg.| {f} Exploratores estis] Iudei semper ante conversionem insidiabantur Domino, ut in aliquo caperent, unde modo obiicit eis : Exploratores estis. Dominus enim illud peccatum maxime vult haberi in memoria, in quo quis gravius deliquit. De insidiis Iudeorum habetur Nm. 14.d. Tentavit me iam per decem vices. Mt. 22.b. Quid me tentatis, Hypocrite :
marg.| {g} Servi tui venerunt, ut emerent cibos] Ecce venimus ad te, tu es Dominus noster.
marg.| {h} Filii unius] Antiqui patres frequenter commemorant, ut per merita patrum Deum flectant ad pietatem. Is. 63.d. Convertere propter patres nostros.
marg.| {k} Minimus cum patre] id est Paulus, qui dicit. 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, adhuc erit in Iudaismo emulator paternarum traditionum, ut dicitur. Gal. 1.c.
marg.| {l} Non egrediemini hinc] id est de angustia littere, {1. 60vb} donec veniat frater vester minimus, id est Paulus, qui conversus Iudaismum, ac ceremonias Iudeorum omnino destruxit, ac spiritualem intelligentiam legis manifeste aperuit. Gal. 5.a. Si circumcidamini, Christus nihil proderit vobis.
marg.| {n} Tradidit, etc. tribus diebus] Venientes ad Ioseph, id est ad Christum tribus diebus traduntur carceri. Hi sunt tres dies sepulture Domini. Primus est pudor in consideratione commissi. Secundus, dolor in consideratione omissi. Tertius, timor in consideratione iudicii. His tribus diebus sepultus est Christus peccatori, quia non sentit eius dulcedinem. Post hoc triduum educitur peccator de carcere, id est de angustia mentis, per spem venit ad quietem peccatoris, quod fit in confessione.
marg.| {o} Die autem tertio] id est tempore gratie educti sunt peccatores de carcere peccati, et infidelitatis. Os. 6.a. Post duos dies vivificabit nos.
marg.| {p} Facite, quod dixi] Educti de carcere mittuntur ad opus, ne inveniatur domus eorum vacans, et fiant novissima eorum peiora prioribus.
marg.| {q} Si pacifici estis] etc. Fratrum unus ligatur, alii cum frumento remittuntur, minimus iubetur adduci. Sic fuit de Iudeis ? Quidam retenti sunt in tenebris, et ligati vinculis peccatorum. Alii missi cum frumento verbi Dei ad alios convertendos. Minimus, id est Paulus postmodum adductus est ad preces Beati Stephani, ut dicunt Sancti, donatus Ecclesie.
marg.| {r} Ut possim vestros] etc. Vere conversionis signum est, si Simeon relinquitur, id est luctus in obsidem. Qui enim luget, et iugiter luget, et dolet super peccato proximi, signum est perfecte conversionis ad Deum. Is. 22.a. Recedite a me, amare flebo : nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filie populi mei. Ez. 3.d. Sedi merens in medio eorum.
marg.| {s} Et locuti sunt ad invicem] Iudei habuerunt duo consilia, unum mortis, alterum vite. De primo Io. 11.f. Collegerunt Pontifices, et Pharisei consilium, ut Iesum morti traderent. De secundo Act. 2.f. Viri fratres, quid faciemus ? De utroque Prv. 12.c. Dolus in corde cogitantium mala, qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
marg.| {i} Merito hec patimur] Hoc est, quod legitur Dn. 9.b. Domino Deo iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut est dies hec. Lam. 3.e. Inique egimus, ad iracundiam provocavimus, ideo inexorabilis es.
marg.| {u} Cum deprecaretur] Non legitur Christus rogasse Iudeos, sed fecit, quod plus est, oravit pro ipsis, Lc. 23.e. Pater ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt.
marg.| {x} Non audivimus, idcirco] etc. Prv. 21.b. Qui obturat autem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
marg.| {a} Θ Ruben ait : Numquid] etc. Hic Ruben significat eos, qui non consenserunt in mortem Christi, ut Ioseph : Lc. 23.g. Hic non consensit consilio, et actibus eorum. Similiter Nicodemus. Io. 7.g. Numquid lex nostra iudicat quemquam, nisi prius ab eo audierit ?
marg.| {c} Eo quod per interpretem] Prophete fuerunt interpretes Domini, sed Iudei non credebant eis. Is. 53.a. Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est ?
marg.| {d} Avertitque] Dominus avertit a pena Iudeorum parcens ad modicum.
marg.| {e} Et flevit] compatiens eis. Os. 11.c. Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est penitudo mea.
marg.| {f} Tollensque Simeon] Hic gerit typum eorum, qui a Domino tribulationibus exponuntur.
marg.| {g} Iussit ministris] Ministri, id est predicatores impleverunt saccos frumento spiritualis intelligentie, id est corda conversorum ad fidem.
marg.| {h} Ioseph non est super] Nota in toto negotio isto usque ad mutuam cognitionem fratrum, non nominantur, nisi quinque fratres, scilicet Ruben, Simeon, Iudas, Ioseph, Beniamin, et significant quinque genera Sanctorum, qui similiter designantur per quinque filios Matathie. 1Mcc. 2.a. qui fuerunt, Ioannan Gaddis, Simon Thasi, Iudas Machabeus, Eleazarus Abaron, Ionathas Apphus. Ruben filius visionis, significat Apostolos, qui plus aliis viderunt. Lc. 10.d. Beati oculi, qui vident, que vos videtis, scilicet Christum in carne. Idem significatur ibi per Ioannan, qui est gratia Dei, et Apostoli plus gratie habuerunt omnibus aliis. Et bene competit eis, quod Ioannan cognominatur Gaddis, id est Hedus, vel tentatio, ipsi enim tentationes, et persecutiones habuerunt. Mt. 10.c. Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Simon ibi, et hic Simeon significat Martyres, qui obedierunt usque ad merorem mortis. Et bene competit Martyribus, quod Simon {1. 61rb} cognominatur Tharsi, id est exploratio gaudii : Nam meror, et tristitia Martyrum non fuit nisi quedam exploratio gaudii eterni. Io. 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium. Iudas hic, et ibi : Confessores significat. Et bene competit, quod cognominatur Machabeus, id est bellator : Confessores enim bella Domini bellaverunt toto tempore vite sue contra mundum, carnem, et demones. Ioseph significat Christum, et Ionathas ibi, quod interpretatur donum columbe. Christus enim conceptus de Spiritu sancto, datus est nobis. Et bene competit Christo, quod Ionathas cognominatur Apphus, quod interpretatur libere consulens, vel festinator securus. Christus enim nihil consulit, nisi libertatem querere. Est autem triplex libertas, quam consulit Christus. Libertas gratie, que liberat a culpa. Io. 8.e. Vere liberi eritis, si filius vos liberaverit. Item libertas perfecte iustitie : Hec liberat a cura, et sollicitudine huius mundi. Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, que habes, et da pauperibus. Item libertas glorie : Hec liberat a miseria. Rm. 8.d. Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei. Item bene competit Christo, quod legitur de Ionatha. 1Mcc. 10.b. quod misit ei Alexander purpuram, et coronam auream, et Deus pater Christo misit purpuram passionis, et coronam glorie in resurrectione. Item Beniamin significat Virgines, et ibi Eleazarus, quod interpretatur Dei mei adiutorium. Et bene competit virginibus, quod Eleazarus cognominatur Abaron, id est excelsa Dei generatio. De virginibus enim dicitur Sap. 4.a. “O quam pulchra est casta generatio cum claritate”.
Numérotation du verset Gn. 42,moraliter 
marg.| {a} Moraliter Audiens autem] etc. Iacob Deus pater, filii eius Theologi, fames in Chanaan, defectus doctrine in Ecclesia, abundantia in Egypto, copia secularis scientie in seculo.   [Audiens ergo Iacob] id est Deus pater videns defectum spiritualis doctrine in Ecclesia, et abundantiam in Egypto dicit filiis suis.
marg.| {c} Quare negligitis] scilicet descendere in Egyptum : Propter duo autem bonum est descendere in Egyptum, id est ad creaturarum considerationem, ut scilicet erudiatur intellectus, et accendatur affectus. Ista enim duo sunt necessaria, scientia, et zelus. Illi, qui ex consideratione creaturarum in amorem Dei querunt accendi, descendunt in Egyptum propter fructum : qui autem solummodo querunt erudiri, propter paleam descendunt, sicut Philosophi. Scientia enim palea est levis, et volatilis, sed intra granum est, quod nutrit. 1Cor. 8.a. Scientia inflat, ecce palea, caritas autem edificat, ecce granum. Granum non crescit sine palea, nec zelus prodest, immo sepe nocet sine scientia. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam : Et tamen multo melior est zelus quam scientia, sicut granum quam palea. Granum melius servatur cum palea : ideo quidam descendunt propter utrumque simul. Is. 30.e. Pulli asinorum tuorum, qui operantur terram tuam, commixtum migma comedent. HIERONYMUS Migma est hordeum cum palea. Sic igitur quidam descendunt in Egyptum, id est ad creaturarum considerationem propter frumentum tantum, quidam propter paleam tantum, quidam propter utrumque, quidam nolunt descendere pigri, et negligunt. De quibus dicitur.   [Quare negligitis] De talibus etiam dicitur Lam. 1.c. Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata eius.
marg.| {f} Descendentes igitur] Hic ostenditur, qui descenderant propter fructum scilicet fratres Ioseph decem, volentes suscitare semen fratri suo defuncto id est Christo. Et dicuntur decem propter impletionem Decalogi.
marg.| {g} Beniamin domi retento] significat hic infirmos contemplativos, qui cito deficerent, si ad curas animarum descenderent. Quibus parcit Dominus, qui etsi aliquando arguantur a quibusdam, eo quod fructum non faciunt in populo Dei per predicationem, Dominus tamen sciens eorum infirmitatem habet eos excusatos. Unde signanter designantur per mulierem, que fudit alabastrum unguenti super caput Domini. Mt. 26.a. Cui indignantes discipuli dicebant : Ut quid perditio hec ? Sed Dominus excusavit eam dicens : Bonum opus operata est in me. Sic quidam perditionem reputant vacare contemplationi, sed Deus non sic iudicat, Vult enim sic manere infirmos, donec crescant in viros fortes. Unde super illud : Ut quid perditio hec, dicit BERNARDUS Non est vir, ut putatis, sed mulier, nondum apta manum mittere ad fortia, bonum opus operata est in me, stet in bono, donec convalescat ad melius : Cum autem mulier in virum, et in virum perfectum profecerit, tunc poterit in actus perfectionis assumi.
marg.| {h} Ne forte in itinere] Hoc est, quod timendum est, ne in itinere aliqua immunditia contrahatur. Ideo dicit sponsa Ct. 5.b. Lavi pedes meos, quomodo coinquinabo eos ? Et Lc. 10.e. Homo descendens a Hierusalem in Iericho incidit in latrones. Non est ergo mirum, si timent aliqui descendere in Egyptum, tamen eundum est in Egyptum, id est in mundum, quando Iacob precipit. Et nota duo specialiter in Egypto, contumelias, scilicet et tormenta. Unde hic filii Iacob exploratores dicuntur, et postea incarcerantur. Sap. 2.d. Contumelia, et tormento interrogemus eum. Hec duo sepe inveniunt in mundo Predicatores, criminantur, et flagellantur sine culpa. Is. 52.b. In Egyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
marg.| marg.|* {e} Recordatusque] etc. Sepe dixit : Exploratores estis, hoc est, quod Christus predixit, Sanctos passuros contumelias sicut ipse passus est. Mt. 10.c. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius ? Et bene dicuntur predicatores exploratores, quia explorant, qua parte facilius possit capi mundus. Unde significantur per exploratores terre Chanaan. Nm. 13.c. Hi ferunt frumentum, illi botrum : In quo notantur duo valde necessaria predicatoribus. Per frumentum, robur patientie, quia panis cor hominis confirmat. Per botrum gaudium in tribulatione : Et vinum letificat cor hominis. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, etc.
Numérotation du verset Gn. 42,moraliter 
marg.| Moraliter. Per istos quinque designantur quinque status, qui in quolibet iusto sunt. Primo, occurrit gratia iustificans, que per Ioannam significatur. Secundo, dolor de offensa patris, ecce Simeon, sive Simon. Tertio, sequitur confessio, ecce Iudas. Confessionem sequitur satisfactio, ecce Eleazarus, qui cognominatur Abaron, id est generatio excelsa : Per generationem enim bonorum operum salvatur homo. 1Tim.2.d. Salvabitur mulier per generationem filiorum. Ultimo, sequitur Ionathas, id est perfectio vite, que maxime consistit in hoc, quod mundus fugitur, et omnia, que sunt mundi. Et bene competit, quod Ionathas cognominatur Apphus, id est fugitivus. Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, que habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. Et posset dicere : Domine, quo sequar te, forte ad malum locum vadis, ubi non est bonum. Non est ita, immo bonum est ibi esse, quia vado ad patrem. Io. 14.d.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_42)

Notes :