Hugo de Sancto Caro

Capitulum 31

Numérotation du verset Gn. 31,1 

Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia que fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus.
Numérotation du verset Gn. 31,2 

Animadvertit quoque faciem Laban quod non esset circa1
1 circa Rusch ] erga Weber
se sicut heri et nudius tertius.
Numérotation du verset Gn. 31,3 

Maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam. Eroque tecum.
Numérotation du verset Gn. 31,4 

Misit et vocavit Rachel et Liam in agrum ubi pascebat greges
Numérotation du verset Gn. 31,5 

dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius. Deus autem patris mei fuit mecum
Numérotation du verset Gn. 31,6 

et ipse nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Numérotation du verset Gn. 31,7 

Sed et2 pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
2 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,8 

Si quando dixit: Varie erunt mercedes tue, pariebant omnes oves varios fetus; quando vero e contrario ait: Alba queque accipies pro mercede, omnes greges alba pepererunt.
Numérotation du verset Gn. 31,9 

Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
Numérotation du verset Gn. 31,10 

Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum.
Numérotation du verset Gn. 31,11 

Dixitque angelus Dei
ad me in somnis: Iacob, et ego respondi: Assum.
Numérotation du verset Gn. 31,12 

Qui ait: Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios, maculosos atque respersos3. Vidi enim omnia que fecit tibi Laban.
3 maculosos atque respersos Rusch ] respersos atque maculosos Weber
Numérotation du verset Gn. 31,13 

Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tue.
Numérotation du verset Gn. 31,14 

Responderunt Rachel et Lia: Numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri?
Numérotation du verset Gn. 31,15 

Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum?
Numérotation du verset Gn. 31,16 

Sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris. Unde omnia que precepit tibi Dominus4 fac.
4 tibi Dominus ΨD ΩJ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,17 

Surrexit autem5 Iacob et, impositis liberis ac6 coniugibus suis super camelos, abiit.
5 autem Rusch ] itaque Weber |
6 ac Rusch ] et Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,18 

Tulitque omnem substantiam suam7 et greges et quicquid in Mesopotamiam acquesierat8 pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
7 suam Rusch ] om. Weber |
8 acquisierat Rusch ] quisierat Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,19 

Eo tempore ierat Laban9 ad tondendas oves et Rachel furata est idola patris sui.
9 ierat Laban Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,20 

Noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
Numérotation du verset Gn. 31,21 

cumque abisset tam ipse quam omnia que sui iuris10 erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad.
10 sui iuris Rusch ] iuris eius Weber
Numérotation du verset Gn. 31,22 

Nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob.
Numérotation du verset Gn. 31,23 

Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum11 in monte Galaad.
11 eum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,24 

Viditque in somnis dicentem sibi Dominum: Cave
ne quicquam mali12 loquaris contra Iacob.
12 mali Rusch ] aspere Weber
Numérotation du verset Gn. 31,25 

Iamque Iacob extenderat
in monte
tabernaculum.
Cumque13 ille consecutus fuisse14 eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad, fixit tentorium
13 cumque Rusch ] cum Weber |
14 fuisse Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,26 

et dixit ad Iacob: Quare ita egisti
ut clam me abigeres filias meas
quasi captivas
gladio?
Numérotation du verset Gn. 31,27 

Cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis15?
15 citharis Rusch ] cithara Weber
Numérotation du verset Gn. 31,28 

Non es passus ut oscularer filios meos ac filias.
Stulte operatus es
et nunc
Numérotation du verset Gn. 31,29 

quidem valet16 manus mea reddere tibi malum.
16 quidem valet Rusch ] inv. Weber
Sed Deus patris tui17 heri dixit mihi:
17 tui Rusch ] vestri Weber
Cave ne loquaris contra18 Iacob quicquam durius.
18 contra Rusch ] cum Weber
Numérotation du verset Gn. 31,30 

Esto ad tuos ire cupiebas
et desiderio erat tibi19 domus patris tui. Cur furatus es deos meos?
19 erat tibi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,31 

Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas.
Numérotation du verset Gn. 31,32 

Quod autem furti me20
20 me Rusch ] om. Weber
arguis, apud quemcumque inveneris deos tuos
necetur.
Coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris
et aufer. Hec dicens ignorabat
quod Rachel furata esset idola.
Numérotation du verset Gn. 31,33 

Ingressus itaque Laban
tabernaculum
Iacob et Lie et utriusque famule; non invenit.
Cumque intrasset tentorium Rachelis,
Numérotation du verset Gn. 31,34 

illa festinans abscondit
idola subter stramenta21 cameli et sedit desuper. Scrutantique
21 stramenta Rusch ] stramen Weber
omne tentorium et nihil invenienti
Numérotation du verset Gn. 31,35 

ait: Ne irascatur dominus meus
quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi.
Sic delusa
sollicitudo querentis est.
Numérotation du verset Gn. 31,36 

Tumensque Iacob cum iurgio ait: Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum22 sic exarsisti post me
22 meum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 31,37 

et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tue? Pone hoc23 coram fratribus
23 hoc Rusch ] hic Weber
meis
et fratribus tuis
et iudicent inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 31,38 

Idcirco viginti annis fui tecum,
oves tue
et capre
steriles
non fuerunt, arietes
gregis tui non comedi
Numérotation du verset Gn. 31,39 

nec captum a bestia ostendi tibi,
ego damnum omne reddebam
quicquid furto perierat a me exigebas.
Numérotation du verset Gn. 31,40 

Die noctuque
estu
urebar
et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis.
Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quatuordecim
pro filiabus et sex
pro gregibus tuis.
Immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Numérotation du verset Gn. 31,42 

Nisi Deus patris mei Abraham et Timor
Isaac affuisset
mihi forsitan modo nudum
me dimisisses. Afflictionem meam
et laborem manuum mearum
respexit Deus
et arguit te heri.
Numérotation du verset Gn. 31,43 

Respondit ei Laban:
Filie et filii et greges tui et omnia que cernis mea sunt. Quid possum facere filiis et nepotibus meis?
Numérotation du verset Gn. 31,44 

Veni ergo et ineamus fedus ut sit testimonium inter me et te.
Numérotation du verset Gn. 31,45 

Tulit itaque Iacob lapidem
et erexit illum in titulum.
Numérotation du verset Gn. 31,46 

Dixitque fratribus suis:
Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum
comederuntque super eum.
Numérotation du verset Gn. 31,47 

Quem vocavit Laban tumulus Testis
et Iacob acervum
Testimonii
uterque iuxta proprietatem lingue sue.
Numérotation du verset Gn. 31,48 

Dixitque Laban:
Tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est tumulus Testis.
Numérotation du verset Gn. 31,49 

Et adiecit Laban24: Intueatur et iudicet Dominus25 inter nos quando recesserimus a nobis.
24 et adiecit Laban ΩS ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber |
25 et iudicet – Dominus Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 31,50 

Si afflixeris filias meas
et si introduxeris uxores alias
super eas, nullus sermonis nostri testis est
absque Deo qui presens respicit.
Numérotation du verset Gn. 31,51 

Dixitque rursus ad Iacob:
En tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
Numérotation du verset Gn. 31,52 

testis erit. Tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio: si autem26 ego transiero illum pergens ad te aut tu preterieris malum mihi cogitans
26 autem Rusch ] aut Weber
Numérotation du verset Gn. 31,53 

Deus Abraham et Deus Nahor
iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit Iacob per Timorem
patris sui Isaac.
Numérotation du verset Gn. 31,54 

Immolatisque victimis
in monte,
vocavit fratres suos ut ederent panem,
qui cum comedissent manserunt ibi.
Numérotation du verset Gn. 31,55 

Laban vero
de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis revertens27
27 revertens Rusch ] reversus Weber
in locum suum

Capitulum 31

Numérotation du verset Gn. 31,1 
marg.| {g} Postquam autem audivit] scilicet Iacob.
marg.| {i} Revertere in terram patrum] Et ita erat duplex causa, ut reverteretur Iacob in patriam, nequitia Laban, et Dominus vocans eum. Idem in exitu filiorum Israel de Egypto, Pharao angarians, et Moyses predicans. Eadem monent nos exire de mundo, mundi fallacia ; Christi clementia.
marg.| {1. 43ra} Δ {c} Decem vicibus] Sicut dicit HIERONYMUS. Septuaginta dicunt, decem annis. Sed intelligendum est de circumvolutionibus, sive variationibus, que in sex annis facte sunt, sicut dicit HIERONYMUS Sed et hoc videtur falsum, quia ut dicit HIERONYMUS oves Mesopotamie sicut Italice pariebant bis in anno, et ita in sex annis fuerunt duodecim vices, sive variationes : Laban enim videns varium nasci fetum, ait, volo, ut in futuro nascantur mihi varia, et tunc Iacob in canalibus virgas non ponebat, et erat fetus unicolor, et sic faciebat Laban in qualibet admissura, et in sex annis duodecim fuerunt admissure, ergo duodecim fuerunt mutationes. Solutio. Primo anno non percepit Laban, quod ita fieret, et ita illo anno nulla fuit mutatio, sed in aliis quinque bis in quolibet. Vel potest dici,   [Decem vicibus] id est multotiens, ut ponatur finitum pro infinito, sicut Mt. 18.c. Non dico tibi septies, sed septuagies septies, id est semper. Et Nm. 14.d. Populus iste decem vicibus tentavit me, id est multis. Iob. 19.a. En decies confudistis me, id est multotiens.
marg.| {e} Ut noceret mihi] quia semper contra spem Laban coloris contrarii nascebantur fetus, iustitia pro Iacob faciente.
marg.| {g} Pariebant omnes oves] id est maior pars ovium. Non enim ante omnes oves ponebat virga Iacob, ne perciperetur dolus.
marg.| {h} Tulitque substantiam] scilicet Deus.
marg.| {k} Super feminas, varios] Hoc videtur falsum, quia tales Arietes non custodiebat Iacob, sed filii Laban. Solutio : Sic intelligitur. Videbam mares ascendentes super feminas, varios dico efficacia, non natura, virtute, non colore, hoc Deo faciente. Vel mares varios in fetibus suis, non in se.
marg.| {m} Vidi enim omnia, que fecit] etc. Ex hoc dicimus, quod Iacob nullo modo dolum fecit, sed divina dispositione, quia omnia in figura gerebantur, unde Angelica visione meruit confortari.
marg.| {n} Deus Bethel] id est qui apparuit tibi in Bethel.
marg.| {1. 43va} Δ a Et vendidit] scilicet pro servitio Iacob.
marg.| {b} Comeditque pretium] id est sibi retinuit, et nihil nobis dedit.
marg.| {c} Opes patris] id est fetus ovium.
marg.| {e} Eo tempore Laban] etc. Iacob assumit tempus congruum sui recessus, quia Laban fuerat ad tondendas oves, quas filii sui custodiebant, que erant separate a Iacob itinere trium dierum.
marg.| {f} Rachel furata est idola patris sui] HIERONYMUS Ubi nos idola legimus, in Hebreo Theraphim scriptum est, quod Aquila figuras, vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo dico, ut sciamus, quid in Iudicum lib. 17. cap. b. Theraphim sonet.
marg.| {i} Contra montem Galaad] etc. non, quod eo tempore mons Galaad diceretur, sed per anticipationem illo nomine vocatur, quo postea nuncupatus est.
marg.| {o} Viditque in somnis] Laban.
marg.| {1. 44ra} Δ {a} Cave ne quicquam] etc. Non est timendus, qui nihil potest nisi permissus.
marg.| {c} Extenderat] id est dilataverat.   [tabernaculum] scilicet transitorium, habitaculum.
marg.| {f} Ut oscularer] etc. More Scripture filios, ac filias Laban appellat, que filios vel fratres, cognatos appellat. Unde in sequentibus. Dixitque Iacob fratribus suis : Afferte lapides, etc. Idem in Evangelio quoque Mt. 12.d. Filii Marie matertere Domini, fratres eius vocantur.
marg.| {i} Cur furatus es] etc. Cur apud te latet avaritia, que est idolorum servitus. Eph. 5.b. Sicut gentilis loquitur. Et notandum quod hic primo invenimus Deos gentium. In superioribus enim Scriptura Deum nominavit.
marg.| {l} Fratribus nostris] id est filiis, qui sunt fratres ad invicem, et filii Laban, et filii Iacob, cognati erant, et cognati antiquitus dicebantur fratres.
marg.| {1. 44va} Δ {b} Ne irascatur dominus meus] Naturalis consuetudo est assurgere maioribus, sed tibi non assurgo, quia sectatorem avaritie non honoro.
marg.| {c} Quia iuxta consuetudinem] etc. Qui immunditiam avaritie sequitur, quasi muliebria patitur.
marg.| {d} Sic de lusa] id est frustrata.
marg.| {e} Queren tis] id est tentantis.
marg.| {f} Ob culpam meam] Callidus exactor arguitur, qui omni genere tentationum adversus Christum se erexit, sed quod in eo reprehenderet, non invenit.
marg.| {g} Fratribus meis] id est filiis per gratiam.
marg.| {h} Fratribus tuis] per naturam.
marg.| {i} Et iudicent inter me, et te] Sap. 3.b. Iudicabunt Sancti nationes.
marg.| {k} Afferte lapides] etc. HIERONYMUS Acervus lingua Hebrea, Gal dicitur, Aad vero testimonium. Lingua vero Syra acervus Ygar, testimonium Sedutha Iacob ergo acervum testimonii, Galaad Hebraice vocavit. Laban acervum testimonii, Ygar Sedutha, gentis sue sermone. Erat enim Syrus, et parentum linguam, provincie, in qua habitabat, sermone mutaverat.
marg.| {l} Idcirco appellatum est] Nunc primo imponitur nomen monti.
marg.| {m} Tumulus testis] secundum Syrum, secundum Hebreum, acervus testimonii.
marg.| {n} Quando recesserimus] Post discessum corporum : illum, qui hoc primo fecerit, iudicet Dominus.
marg.| {o} Super eas] supple iudicet, id est iudicet hoc Dominus.
marg.| {p} Nullus sermonis] etc. extraneorum, aut preter testificationem Dei, quam ita debent habere, tamquam nemo cum eis esset, qui testis esset, quasi dicat, nullum alium quero testem, nisi Deum, qui omnia videt, presens respicit, cuius oculis omnia sunt nuda. Hbr. 4.d.
marg.| {q} Tumulus] etc. Repetendo confirmat.
marg.| {r} Pergens ad te] ut tibi noceam.
marg.| {s} Iuravit Iacob per timorem] id est per Deum, quem timebat Isaac pater eius, quasi filius timore filiali.   [Iuravit Iacob] etc. Per timorem, scilicet quo timebat Deum, quem commendabat supra dicens : Et timor patris mei.
Numérotation du verset Gn. 31,mystice 
marg.| {1. 42vb} Mystice. {e} Postquam anima Iacob] etc. Recessus Iacob a Laban, et regressus in patriam, significat reditum Christi ad Iudeos in fine mundi. Laban, mundus, Filii Laban, filii huius seculi. Mutatio faciei Laban, perversitas morum, et perversio fidei tempore Antichristi. Est igitur sensus.   [Postquam Iacob audivit verba filiorum Laban] Et vidit faciem eius mutatam circa se, id est quando Christus videbit abundare iniquitatem, et refrigescere caritatem, sicut dicitur Mt. 24.b. tunc, qui in Iudea sunt, fugiant ad montes, id est ad fidem Apostolorum. Is. 10.e. In veritate reliquie Iacob convertentur ad Dominum.
marg.| {h} Heri, et nudiustertius] Dicitur apud vulgus, quod Hospites fetent post tres dies. Post tres sepe dies, piscis vilescit, et Hospes. Christus fuit hospes in hoc mundo tribus diebus. Prima dies tempus Martyrum, secunda, tempus Confessorum ; nos sumus in tertia die. Iam triduanus est Christus, et fetet multis. Iob. 19.c. Anhelitum meum exhorruit uxor mea. Iob Christus, uxor eius, Synagoga, que tamquam fetidum, et leprosum reputavit eum. Is. 53.b. Reputavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Io. 4.f. legitur, quod intravit Iesus Samariam, et post duos dies exivit inde, et rediit in Galileam, que est in Iudea.
marg.| {k} Misit, et vocavit] Iacob volens redire in patriam, vocat in agrum, ubi pascit greges, Liam, et Rachel. Hoc est, quod Christus in agro sacre Scripture, ubi pascuntur fideles, notificat activis, et contemplativis reditum ad Iudeos : Non faciet Dominus verbum, nisi revelaveris secretum suum, ad servos suos prophetas Amos 3.b.
Numérotation du verset Gn. 31,moraliter 
marg.| Vel Moraliter. Sic {k} Misit, et vocavit] etc. Iacob ; id est Prelatus, in agrum, ubi pascit greges, vocat Liam, et Rachel, quia, nisi utrique vite deserviat, non bene potest pascere gregem. Za. 11.b. Assumpsi mihi duas virgas : Unam vocavi decorem, ecce contemplativa : Et alteram vocavi funiculum, ecce activa, que metitur rerum exitus, et statim sequitur gregem. Vel Iacob, id est quilibet Iustus volens ire in patriam, debet vocare in agrum cordis sui Liam, et Rachel, id est operationem, et intelligentiam ; sine his enim non est facilis regressus in patriam.
marg.| {l} Ipse nostis, quod totis] etc. Servit Iustus quilibet, vel Prelatus, mundo totis viribus, id est corde, ore, opere, et pascit se, et alios instruendo, ut vere possit dicere illud mundo : Is. 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis. Nec tamen mundus gratum habet servitium ; immo si pauper esse volueris in mundo, vilis, et abiectus eris : si dives, ambitiosus, cupidus, et avarus : si solitarius fueris, Hereticus es : si affabilis, dissolutus : si predicas, vel doces, honorem, vel gloriam queris : si taceas, mutus es, si tibi vivas, inutilis es : si ieiunas, hypocrita es :* si comedis, vorator. Mt. 11.c. Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt, demonium habet, venit filius hominis manducans, et bibens, et dicunt, ecce homo vorax, et potator vini.
marg.| a Pater vester circumvenit me] Pater iste, mundus est. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus, id est amaricans. Et circumvenit omnes, qui serviunt ei, quia multa promittit, et non solvit, immo si ad tempus aliquid concesserit, subito tollit. Malus est Dominus iste, et malum est servire ei. Nahum. 3.b. Et erit, omnis, qui viderit te, resiliet a te. Nullus enim est, si perfecte inspiceret mundum, qui non fugeret ab eo. Sed ceci sunt multi, et cum Samsone serviunt in mola. Idc. 16.e.
marg.| {b} Et mutavit, etc. decem vicibus] Quia tota mundi intentio est, ut Decalogum mandatorum pervertat in Decalogum transgressionum. Hoc est, quod legitur Is. 38.b. quod Sol reversus est decem lineis in horologio Achaz, id est diaboli.
marg.| {d} Et tamen] etc. Etsi diabolus malos circumveniat, tamen non permittitur nocere Iacob, id est victor esse contra ipsum. 1Cor. 10.c. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, etc. Ps. 88. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
marg.| {f} Si quando dixit] Iacob quando varios fetus habuit, et tunc habuit Laban unicolores, et quando Iacob unicolores, tunc Laban varios, sic Christus, et diabolus. Est enim {1. 43rb} varietas quedam bona, virtutum scilicet et est varietas mala, vitiorum, scilicet. Similiter est uniformitas bona, et est uniformitas mala. Christus igitur et varias oves habet, et unicolores. Varias, diversitate virtutum, unicolores, concordia morum. Ier. 12.c. Numquid ovis discolor, hereditas mea mihi ? Numquid ovis tincta per totum, sanguine, scilicet dominice passionis ? Similiter diabolus habet oves varias, varietate vitiorum, et unicolores conformitate errorum, que significantur per vulpes, que facies diversas habent, sed caudas ligatas. Iud. 15.a. Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, et pardus varietatem suam. Hoc habet utrumque, et uniformitatem diabolus, et varietatem.
marg.| {h} Tulitque substantiam] etc. Adhuc quotidie tollit Deus substantiam mundi, et dat Christo, quando peccatores, scilicet tollit de mundo in servitium Christi. Io. 17.a. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Et substantiam mundi tollit Deus, et dat Christo, quando divitie temporales dantur Ecclesie. Sup. 20.d. Tulit Abimelech oves, et boves, et servos, et ancillas, et dedit Abraham.
marg.| {i} Levavi oculos] Ille levat oculos in somnis, qui dormiens mundo, tantum spiritualia contemplatur. Et tunc mares super feminas ascendunt, id est desideria meditationibus copulantur, et inde concipiuntur fetus varii bonorum operum. Sic enim dicitur apud vulgus. Ubi oculus, ibi amor.
marg.| {l} Dixitque Angelus Domini, etc. Leva oculos tuos] etc. quasi dicat Angelus consilii, levate oculos a terrenis, et attendite progressum, et profectum antiquorum, qui semper ascendentes de bono in melius, fetus multiplices genuerunt.
marg.| {n} Ego sum Deus Bethel] Bethel, domus Dei interpretatur, et significat claustrum, ubi Iacob, id est illi, qui supplantant mundum, vota vovent, et ungunt lapidem, id est duritiam Passionis Christi, oleo compassionis compatientes ei, tam in se, quam in membris. Unde claustrales significantur per Mariam, que ingressa domum Simonis, pedes Domini unguento ungebat. Lc. 7.f. Alibi etiam legitur, quod unxit caput, quod claustrales nunc recolentes Christi Passionem, nunc videntes iustorum tribulationes, nunc peccatorum miserias, compatiuntur utrisque.
marg.| {o} Nunc ergo] quasi dicat : Ego sum Deus patientium : Ergo surge, et egredere de terra hac.   [Idem de mundo]
marg.| {p} Revertens in terram nativitatis tue] id est in terram viventium. Triplex enim terra est, scilicet terra, quam terimus, quam gerimus, quam querimus. Prima est terra morientium. Secunda est terra mortua. Corpus enim mortuum est propter peccatum Rm. 8.b. Tertia est terra viventium, sed viventium in eternum. De duabus primis egrediendum est, ut ad tertiam veniatur.
marg.| {q} Numquid non habemus] etc. quasi dicat sic est. Sancti enim, qui cum Christo recedunt in patriam, nihil sibi retinent. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea, et mortem ossa mea. Desperavi. Nequaquam ultra vivam, quasi dicat suspensus sum a terrenis, mortuus mundo, iam non habeo spem in terrenis, ultra non revertar ad mundum, nec mente, nec corpore. Ibi GLOSSA Anima est intentio mentis, ossa fortitudo carnis, que suspenditur, dum ab imo elevatur.
marg.| {r} Quasi alienas] Mundus omnes bonos reputat alienos, quippe et ipse creatorem suum non cognovit. Io. 1.a. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt : Ps. 68. Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris mee. Quid ergo mirantur filii Christi si odiuntur* a mundo. Io. 15.c. Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Mare mortuos expellit a se, sic et mundus. Et sicut mortuus a mari expulsus non sentit, ita qui vere mortuus est mundo, non sentit contumelias eius.
marg.| {b} Comeditque pretium] Pretium iustorum, Christus, de quo Ps. 61. Pretium meum cogitaverunt repellere. Hoc pretium comedit Laban, id est mundus. Ps. 68. Zelus domus tue comedit me, id est propter celum Ecclesie comestus sum a mundo, infr. 38.g. ait Iacob. Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum.
marg.| {d} Tulitque omnem , etc.  pergens ad Isaac in terram Chanaan] Hic docetur quilibet, qualiter fugiendum sit a mundo, et veniendum ad Isaac, id est ad Christum, cum omni, scilicet substantia sua, ut nihil relinquat in mundo, quod cor fugientis valeat revocare. Dat Pharao licentiam filiis Israel, ut relictis uxoribus, et parvulis, et armentis, eant mares in solitudinem. Sed dicit Moyses. Cuncti Greges pergent nobiscum, non remanebit ex eis ungula. Heu quot hodie sunt in claustro, qui maiorem partem cordis sui reliquerunt in mundo, Gregesque cogitationum suarum. Unde sine corde sunt in claustro. Os. 7.c. Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor. Egyptum invocabant, id est de mundo cogitabant, et ideo ad Assyrios, id est ad demones abierunt. Sed Iacob cum tota substantia sua perrexit in Chanaan, que interpretatur negotiatio : Dat tectum, et recipit celum, dat vestem, et recipit immortalitatem. Hoc est bona negotiatio, sed pauci negotiatores. Prv. 19.c. Feneratur domino, qui miseretur pauperis. Os. 15.d. Circumdedit me Ephraim in negotiatione, et in dolo domus Israel. Hic est bonus dolus, quo Deus multum vult decipi.
marg.| {e} Eo tempore] Laban mundus, vel Prelatus. Oves, simplices. Laban tondente oves, fugit Iacob, id est Christus. Non advertit hoc Laban, quia multi Prelati lacte, et vellere tantum sunt contenti, et intenti, Christum amittunt, et nesciunt, vel non curant. Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit, 1Rg. 25.b. Nabal tondens male respondit nuntiis David, id est pauperibus mortuus est. 2Rg. 13.e. Absalon in tonsura ovium, occidit fratrem suum, infra 38.c. Iudas pergens ad tondendas oves, fornicationem commisit cum nuru sua. Pastores Christum natum requisivisse leguntur. Lc. 2.c. De tonsoribus hoc non legitur. Et certe hodie multi sunt tonsores, sed pauci pastores. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Io. 10.b. Tonsor lacte, et lana contentus, non curat de ovibus. Ez. 34.c. Liberabo Gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. Os. 2.b. Liberabo lanam meam, et linum meum, que operiebant ignominiam eius, et nunc revelabo stultitiam eius. Que vero maior stultitia, quam quod modicum lactis, aut lane magis diligitur, quam multe oves ? Ista stultitia quidem revelabitur in die iudicii, quando erit generalis disputatio, quando dicetur. Cedat tempus, et apparebit, quis fuerit verus Prelatus, aut Prelatus false positus.
marg.| {1. 43vb} {f} Rachel furata] etc. Per hoc significantur quidam, qui secum in claustrum deferunt de anathemate Iericho, habentes in corde cupiditatem, ambitionem, et huiusmodi idola, ignorante Laban, id est mundo. Si mundus tales adverteret, numquam eos dimitteret, sed quod suum est, diligeret. Io. 15.c.
marg.| {g} Noluitque] etc. Vir iustus recedens a mundo, non indicat hoc mundo, ne retrahat eum mundus. 1Rg. 14.b. Ionathas ascendit contra Philistiim, ignorante Saul patre suo. Ieremie 20.d. Maledictus vir, qui annunciavit patri meo dicens. Natus est tibi puer masculus, id est qui indicavit meum ortum spiritualem, quia multi tales, qui sic annunciant, faciunt abortire pregnantes. Ve autem pregnantibus, et nutrientibus in illis diebus. Luce 21.d.
marg.| {h} Amne transmisso] id est Sacramento baptismi, vel penitentie suscepto, venit iustus ad montem Galaad, id est in duras, et fortes tentationes. Galaad enim interpretatur acervus testimonii. Et tales tentationes testimonia sunt, quod fugerit homo a diabolo. Diabolus enim non vexat, nisi adversarios suos. GREGORIUS. Diabolus pulsare negligit eos, quos quieto iure possidere se sentit. Ideo gaudendum est in tentationibus. Iacob. 1.a. Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Inde est, quod Dominus post baptismum ivit in desertum ubi post ieiunium tentatur a diabolo. Vel   [Amne transmisso] id est fluvio peccatorum transito, et derelicto, venit homo ad montem Galaad, id est ad penitentiam. Ct. 4.b. Vadam ad montem myrrhe. Ier. 31. Adducam eos per torrentem aquarum, id est lachrymarum.
marg.| {k} Nuntiatum est Laban die tertio] Prima dies redeundi in patriam ad Isaac, contritio ; secunda confessio ; tertia, satisfactio. Non reputat diabolus, si homo doleat, vel confiteatur, tamen dolet, sed dissimulat : sed quod opere satisfaciat, hoc sustinere non potest, maxime torquetur in hoc. Et hoc est, quod tertio die nuntiatum est Laban, quod fugerit Iacob. Et aliquando permittit diabolus ire usque ad opus satisfactionis, quasi dissimulans, id est non multum infestat, sed ire ultra usque ad opera supererogationum, vel consiliorum, illud nullo modo sustinere potest. Ex. 8.f. dicit Pharao. Ite, sacrificate Deo vestro in terra hac. Et ait Moyses. Non potest ita fieri. Viam enim trium dierum pergemus in solitudinem. Et dixit Pharao. Dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto. Verumtamen longius ne abeatis, quasi penitentiam agere in mundo permitto, sed ulterius procedere usque in claustrum, hoc omnino non permitto.
marg.| {l} Qui assumptis] Hoc est, quod legitur. Lc. 11.d. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa querens requiem, et non inveniens dicit. Revertar in domum meam, unde exivi. Assumit alios septem spiritus nequiores se. Quia diabolus illum, qui recedit ab eo, fortius persequitur omni peccatorum genere, tentans nunc de isto, nunc de illo. Et si forte inveniat otiosum, cito subvertit eum. Iuxta quod dicitur ibidem. Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et vacantem. Dicit alius Evangelista. Et ingressi habitant ibi : Ideo dicit HIERONYMUS Semper aliquid operis facito, ne te diabolus inveniat otiosum. Dn. 11.c. Convertetur rex Aquilonis id est diabolus, et preparabit multitudinem multo maiorem quam prius.
marg.| {m} Diebus septem] Septem dies, quibus diabolus iustum fugientem insequitur, septem sunt peccata mortalia. Deuteronom. 28.c. Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos, et per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias. Una via per quam egreditur quis contra hostes, est gratia Dei, septem vie per quas fugit, septem criminalia. De bonis
marg.| {e} converso dicitur ibid. a. Per unam viam venient contra te, id est per voluntatem, et per septem fugient a facie tua, que sunt septem dona Spiritus sancti. Vel septem dies sunt * septem tribulationes, de quibus Io. 5.d. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. BERNARDUS Sex tribulationes, quinque voluptates quinque sensuum corporis, et desiderium cordis, septima mors, in qua quidem comprehenditur quilibet iustus, sed non prevalet inimicus.
marg.| a Cave ne quicquam] constringit Dominus ardorem malitie diaboli, ne noceat iustis, quantum velit, Is. 37.f. dicit Dominus ad Sennacherib : Ponam circulum in naribus tuis, et reducam te in viam, per quam venisti. Ibi GLOSSA Gregorii. Omnipotentie Dei circulum Diabolus in naribus portat, ut cum bonorum mortem ardentius anhelat, ab eorum vita vacuus redeat.
marg.| {b} Iamque Iacob] etc. Christus extendit tabernaculum suum, id est corpus in monte, id est Cruce. Ps. 18. In sole posuit tabernaculum suum, id est in furore persecutionis, et tribulationis corpus suum. Et tunc consecutus est eum diabolus, quia tunc primo cognovit ipsum esse filium Dei. Unde sicut per mulierem totum genus humanum perdidit, ita per uxorem Pilati, totius generis humani salutem visus est impedire, quando misit eam ad Pilatum, que dixit : Nihil tibi, et iusto illi, multa enim sum passa hodie per visum propter ipsum.
marg.| {d} Quare ita egisti ?] De tribus redarguit Laban, Iacob, scilicet quod clam fugit, quod filias abduxit, quod idola furatus est. In hoc ostenditur, quod diabolus, et mundus vellet virum iustum, in propatulo claustrum intrare, quasi dicat : melius esset, quod manifeste mundum reliquisses, ut alii inde exemplum acciperent. Et dicit hoc diabolus, ut dum homo cogitat hoc, in vanam gloriam evanescat.
marg.| {e} Non es passus, ut oscularer] Mundus recedentes a se cum gaudio magno vult prosequi, ut vel sic saltem illis, quos retinere non potest, memoriam sui imprimat. Et hoc est, quod Laban in recessu vult filios osculari. Unde sicut Iudas dixit : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum : sic dicit mundus : Cuicumque claustrali, memoriam mei impressero, ipse est, et tenendus est, quia talis sepe fugit in mundum, etiam dum cantat in Ecclesia. Sed dicit Dominus Iude. Osculo filium hominis tradis ? Sic et mundus, quos osculatur tradit. 2Rg. 20.c. legitur, quod cum Ioab salutasset Amasam, tenuit in manu dextra mentum eius quasi osculans eum, et cum sinistra extraxit gladium, et interfecit eum. Dextra tenere mentum, est quasi ex benignitate blandiri, sinistram autem ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Et effudit Ioab intestina Amase in terram, hoc est quicquid boni per intentionem conceperat. Idc. 19. legitur de Levita, qui ad vesperum declinavit in Gabaa, et ibi oppressa est uxor eius, et mortua. Hoc est, quod quidam aliquando habuerunt voluntatem intrandi claustrum. Sed nec in {1. 44rb} mane, nec in meridie, id est in initio vel fervore desiderii implent desiderium, sed expectant consilia, et sic torpescit desiderium, et ita descendunt in Gabaa, quod interpretatur proclivum iniquitatis, et ibi opprimitur, et moritur uxor, id est intentio, et sanctum desiderium, quod prius habuerunt.
marg.| {g} Et nunc quidem] Nunc tyrannis concessa est potestas corporum. Iob. 9.c. Terra data est in manus impii. Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum qui potest, et animam, et corpus perdere in gehennam.
marg.| {h} Cave, ne loquaris] quasi dicat, permitto tibi, ut loquaris ei, sed non durius. Io. 2.b. Ecce in manu tua est. Ecce loqui permittitur diabolo, verumtamen animam eius serva. Ecce prohibetur loqui durius.
marg.| {k} Apud quemcumque] Idola Laban, sunt avaritia, luxuria, superbia. De his dicitur 3Rg. 11.a. Depravatum est cor Salomonis per mulieres, ut sequeretur deos alienos, nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius, sed colebat Salomon Astharten, Deam Sidoniorum, ecce avaritia. Sidon enim interpretatur venatio tristitie. Et Astharten, factura superflua. Et avari quanto amplius superflua venantur, tanto ampliorem tristitiam sibi accumulant. Iacob. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris. Et Chamos Deum Moabitarum, ecce superbia. Moab enim interpretatur ex patre, et significat diabolum, qui est rex super universos filios superbie. Iob. 41.d. Chamos interpretatur quasi attrectans, et superbus quasi attrectando omnia sibi subiugare conatur. Is. 16.b. Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius, plus quam fortitudo eius. Et Moloch, idolum Ammonitarum, ecce luxuria. Ammon enim interpretatur populus turbidus, et significat luxuriosos, qui sunt populus turbidus, et obscurus. In talibus enim (ut dicit AUGUSTINUS) lumen rationis absorbetur in opere. Apud quemcumque igitur hec idola reperientur, necabitur coram fratribus, id est coram Angelis, et hominibus in iudicio condemnabitur.
marg.| {m} Ignorabat, quod Rachel] etc. Rachel, et non Lia furata est idola Laban, quia hec peccata que seculares faciunt in aperto, claustrales faciunt in occulto. Vel idola Laban sunt mores seculares, que furatur Rachel, quando quis in claustro mores seculares sub habitu religioso retinet. Quod satis turpe est, et monstro simile. Interius vivunt mundo, exterius mortui sunt. Exterius lucent, interius fetent. Exterius sunt oves, sed interius sunt lupi rapaces. Mt. 7.b. Et nota quod dicitur :   [Ignorabat Iacob, quod Rachel] etc. quia modo latent peccata claustralium, et Christus dissimulat, sed veniet hora quando manifestabuntur abscondita cordium. Dn. 7.c. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Timere debet quilibet pro se, ne ferat ibi litteras Urie, quia nescit homo, an amore vel odio dignus sit, supple finali.
marg.| {n} Ingressus itaque Laban] etc. Laban, diabolus. Iacob, perfecti. Lia, proficientes. Famule, penitentes. Horum tabernacula ingreditur diabolus in morte, non inveniens idola sua, id est vestigia peccatorum, vacuus recedit, et intrat tabernaculum Rachel, id est claustralium, qui subter stramenta cameli, id est sub habitu asperitatis abscondunt idola cupiditatis. Breviter quot peccata habent, tot idola colunt. Vel in bono : Camelus, Christus est. Mc. 10.c. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
marg.| *Stramenta cameli, conversatio Christi. Subter stramenta igitur cameli idola abscondere, est penitendo per imitationem conversationis Christi peccata tegere, ne in morte possit ea diabolus invenire. Et de hoc dicitur, Beati quorum remisse sunt iniquitates, etc.
marg.| a Et sedit desuper] etc. Quidam stramenta cameli habent, {1. 44vb} id est carnis mortificationem, sed non sedent super, id est non occultant, sed ostentant, ut hypocrite. Exterminant enim faciem suam, ut videantur ab hominibus ieiunantes. Mt. 6.b. Vel non sedent super, id est non perseverant in penitentia, modo penitent, modo recidivant. Et hoc est, quod cum peccatum odiant, et dimittant, opportunitates peccandi vitare non curant. Supra 19.d. dixerunt Angeli ad Loth, post exitum de Sodoma. Noli respicere post tergum, neque stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu pereas. Per Is. 14.f. dicit Dominus. Perdam nomen Babylonis, et reliquias, et germen, et progeniem. Vel non sedent super, id est non requiescunt, qui cum murmure penitentiam agunt, sive sit suscepta voluntarie, sive inflicta a Domino. Ideo Laban, id est diabolus in morte talium inveniet idola sua, quia non bene absconduntur.
marg.| {b} Ne irascatur dominus meus] etc. Diabolo assurgere, est tentationem peccati advenientem recipere, et hoc est diabolum honorare. Sed Rachel sedens super stramenta non assurgit, quia vere penitens, firmus in proposito, tentationes diaboli vilipendit. Etiam audire non vult. Ps. 37. Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tamquam surdus, non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Iob. 3.c. Vocem exactoris non audierunt. Esther 5.c. Egressus est itaque illo die Aman letus, et alacer. Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii, et non assurrexisset sibi, sed nec quidem motus de loco suo, indignatus est valde. Ex hoc enim multum irascitur diabolus, cum sua tentatio nec ad modicum recipitur.
marg.| {c} Iuxta consuetudinem] Quidam menstruati sunt, id est immundi, quidam non sunt, sed simulant, ut vere penitentes, qui significantur per Rachel sedentem super stramenta. De his dicitur Is. 14.c. Facti sumus, ut immundi omnes nos, et quasi pannus menstruate universe iustitie nostre. In talibus enim nihil invenit Laban, in aliis autem, qui sunt vere menstruati, non deficit Laban, sed invenit, quod querit. Ier. 2.e. Omnes, qui querunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_31)

Notes :