Capitulum 24

Numérotation du verset Gn. 24,1 

Erat autem1* Abraham senex dierumque2 multorum et Dominus in cunctis benedixerat3 ei.
1 autem P14417 Weber] om. Rusch |
2 dierumque] dierum ΨF* LXX |
3 benedixerat] benedixit O |
Numérotation du verset Gn. 24,2 

Dixitque ad servum seniorem
domus sue qui preerat omnibus que habebat: Pone manum tuam subter femur meum
Numérotation du verset Gn. 24,3 

ut adiurem te per4 Deum celi et terre ut non accipias uxorem filio meo
4 per Rusch ] + Dominum Weber
de filiabus Chananeorum inter quos habito
Numérotation du verset Gn. 24,4 

sed ad terram cognationemque5 meam proficiscaris
5 cognationesque Rusch ] et ad cognationem
et inde accipias uxorem
filio meo Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,5 

Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum
in terram hanc, numquid6 reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es?
6 numquid Rusch ] num Weber
Numérotation du verset Gn. 24,6 

Dixit Abraham: Cave nequando reducas illuc filium meum.
Numérotation du verset Gn. 24,7 

Dominus7 celi, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis mee, qui locutus est mihi et iuravit mihi8 dicens: Semini tuo dabo terram hanc,
7 Dominus Rusch ] + Deus Weber |
8 mihi Rusch ] om. Weber |
ipse mittet angelum suum
coram te et accipies inde uxorem
filio meo.
Numérotation du verset Gn. 24,8 

Sin autem noluerit mulier sequi te,
non teneberis iuramento. Filium tantum meum ne reducas illuc.
Numérotation du verset Gn. 24,9 

Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui
et iuravit illi super sermone hoc.
Numérotation du verset Gn. 24,10 

Tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius
portans secum. Profectusque perrexit
Mesopotamiam
ad urbem Nachor.
Numérotation du verset Gn. 24,11 

Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum
aque vespere,
eo tempore
quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, oravit Dominum
dicens9:
9 oravit Dominum dicens Rusch ] dixit Weber
Numérotation du verset Gn. 24,12 

Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie10 et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
10 mihi odie Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,13 

Ecce ego sto prope11 fontem aque et filie habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam,
11 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,14 

igitur puella cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit: Bibe
quin et camelis tuis potum tribuam12, ipsa est quam preparasti servo tuo Isaac
12 potum tribuam Rusch ] dabo potum
et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo Abraham13.
13 Abraham Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,15 

Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur
filia Bathuel filii Melche, uxoris Nahor, fratris Abraham, habens hydriam
in scapula sua14
14 sua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,16 

Puella decora nimis
virgoque pulcherrima
et incognita viro
descenderat autem ad fontem
et impleverat
hydriam aqua15
15 aqua Rusch ] om. Weber
ac revertebatur.
Numérotation du verset Gn. 24,17 

Occurritque
ei servus et ait:
Pauxillum aque mihi
ad sorbendum
prebe16 de hydria tua.
16 aque – m. a. s. p. Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,18 

Que respondit: Bibe, domine mi.
Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam
et dedit ei potum.
Numérotation du verset Gn. 24,19 

Cumque ille bibisset, adiecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam
donec cuncti bibant.
Numérotation du verset Gn. 24,20 

Effundensque hydriam
in canalibus recurrit ad puteum
ut hauriret aquam et haustam omnibus, camelis dedit.
Numérotation du verset Gn. 24,21 

Ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.
Numérotation du verset Gn. 24,22 

Postquam autem17 biberunt cameli. Protulit vir inaures aureas appendentes siclos duos
17 autem Rusch ] ergo Weber
et armillas totidem pondo siclorum decem
Numérotation du verset Gn. 24,23 

dixitque ad eam: Cuius es filia indica mihi. Est in domo patris tui locus ad manendum?
Numérotation du verset Gn. 24,24 

Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Melche, quem peperit Nahor, quem peperit ei Melcha18.
18 quem peperit ei Melcha Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,25 

Et addidit dicens: Palearum quoque et feni plurimum est apud nos
et locus spatiosus ad manendum.
Numérotation du verset Gn. 24,26 

Inclinavit se homo
et adoravit Dominum
Numérotation du verset Gn. 24,27 

dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me19 perduxit in domum fratris domini mei.
19 itinere me Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,28 

Cucurrit itaque puella et nuntiabat20 in domo21 matris sue omnia que audierat.
20 nuntiabat Rusch ] nuntiavit Weber |
21 domo Rusch ] domum Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,29 

Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinans22 egressus est ad hominem ubi erat fons.
22 festinans Rusch ] festinus Weber
Numérotation du verset Gn. 24,30 

Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis sue et audisset cuncta verba referentis, hec locutus est: Mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et prope23 fontem aque
23 prope Rusch ] propter Weber
Numérotation du verset Gn. 24,31 

dixitque ad eum: Ingredere benedicte Domini, cur foris stas? preparavi domum et locum camelis tuis24.
24 tuis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,32 

Introduxitque25 eum in26 hospitium ac destravit camelos deditque paleas
25 intriduxitque Rusch ] et introduxit Weber |
26 in Rusch ] om. Weber |
et fenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui cum eo venerant27.
27 cum eo - venerant Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,33 

Et appositus est in conspectu eius panis. Qui ait: Non comedam donec loquar sermones meos.
Respondit ei: Loquere.
Numérotation du verset Gn. 24,34 

At ille: Servus, inquit, Abraham sum
Numérotation du verset Gn. 24,35 

et Dominus benedixit domino meo valde
magnificatusque est.
Et dedit ei oves
et boves,
argentum
et aurum,
servos et ancillas,
camelos et asinos.
Numérotation du verset Gn. 24,36 

Et peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo
in senectute sua
deditque ei28 omnia que habuerat.
28 ei Rusch ] illi Weber
Numérotation du verset Gn. 24,37 

Et adiuravit me dominus meus dicens: Non accipies filio meo uxorem29 de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
29 filio meo – uxorem Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,38 

sed perges ad domum patris mei30 et de cognatione mea accipies filio meo uxorem31.
30 perges – a. d. p. m. Rusch ] inv. Weber |
31 filio meo - uxorem Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,39 

Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
Numérotation du verset Gn. 24,40 

Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam. Accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei.
Numérotation du verset Gn. 24,41 

Innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi.
Numérotation du verset Gn. 24,42 

Veni ergo hodie ad fontem aque32 et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam in qua nunc ambulo,
32 aque Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,43 

ecce sto iuxta fontem aque et virgo que egredietur ad hauriendam aquam audierit a me: Da mihi paululum33 aque ad bibendum ex hydria tua,
33 paululum Rusch ] pauxillum Weber
Numérotation du verset Gn. 24,44 

et dixerit mihi: Et tu bibe et camelis tuis hauriam, ipsa est mulier quam preparavit Dominus filio domini mei.
Numérotation du verset Gn. 24,45 

Cum34 hec tacitus mecum35 volverem,
34 cum Rusch ] dum Weber |
35 tacitus mecum Rusch ] inv. Weber |
apparuit Rebecca, veniens cum hydria quam portabat in scapula. Descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
Numérotation du verset Gn. 24,46 

Que festinans36 deposuit hydriam de humero
36 festinans Rusch ] festina Weber
et dixit mihi: Et tu bibe et camelis tuis potum tribuam. Bibi et adaquavit camelos.
Numérotation du verset Gn. 24,47 

Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Que respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nahor, quem peperit illi Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus eius37.
37 eius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,48 

Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxit38 me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
38 perduxit Rusch ] perduxisset Weber
Numérotation du verset Gn. 24,49 

Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem
cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet39: hoc dicite mihi40 ut vadam ad dexteram sive ad sinistram.
39 placet Rusch ] + et Weber |
40 mihi Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 24,50 

Responderunt Laban et Bathuel:
A Domino egressus est sermo non, possumus extra placitum eius quicquam aliud loqui tecum41.
41 loqui tecum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,51 

En Rebecca coram te est. Tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus.
Numérotation du verset Gn. 24,52 

Quod cum audisset puer Abraham procidens42 adoravit in terra Dominum.
42 procidens ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,53 

Prolatisque vasis argenteis
et aureis
ac vestibus, dedit ea Rebecce pro munere. Fratribus quoque eius
et matri dona obtulit.
Numérotation du verset Gn. 24,54 

Initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane
locutus est puer:
Dimittite me ut vadam ad dominum meum.
Numérotation du verset Gn. 24,55 

Responderunt frater43 eius et mater: Maneatpuella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur.
43 frater Rusch ] fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 24,56 

Nolite, ait, me retinere44*
44 retinere] tenere Rusch (hapax )
quia Dominus direxit viam meam. Dimitte45 me ut pergam ad dominum meum.
45 dimitte Rusch ] dimittite Weber
Numérotation du verset Gn. 24,57 

Et dixerunt: Vocemus puellam
et queramus eius46 voluntatem.
46 eius Rusch ] ipsius Rusch
Numérotation du verset Gn. 24,58 

Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Visne cum homine isto ire47? Que ait: Vadam.
47 c. h. isto – ire Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 24,59 

Dimiserunt
ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
Numérotation du verset Gn. 24,60 

imprecantes
prospera sorori sue atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille milia
et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Numérotation du verset Gn. 24,61 

Igitur Rebecca et puelle illius ascensis camelis,
secute sunt virum
qui festinus
revertebatur ad dominum suum.
Numérotation du verset Gn. 24,62 

Eo autem48 tempore deambulabat Isaac49
48 autem Rusch ] om. Weber |
49 deambulabat Isaac Rusch ] inv. Weber |
per viam
que ducit ad puteum,
cuius nomen est Viventis
et videntis.
Habitabat enim
in terra australi
Numérotation du verset Gn. 24,63 

et egressus fuerat ad meditandum
in agro
inclinato50 iam die,
50 inclinato Rusch ] inclinata Weber
cumque levasset oculos
vidit camelos venientes procul.
Numérotation du verset Gn. 24,64 

Rebecca
quoque, conspecto
Isaac,
descendit de camelo
Numérotation du verset Gn. 24,65 

et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis?
Dixit ei: Ipse est dominus meus.
At illa tollens cito pallium operuit se.
Numérotation du verset Gn. 24,66 

Servus autem cuncta que gesserat narravit Isaac.
Numérotation du verset Gn. 24,67 

Qui introduxit eam in tabernaculum51 Sarre matris sue
51 tabernaculum] tabernaculo Cava ΦA*
et accepit eam52 uxorem
52 eam Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur EAM ) Rusch ] om. Cava Λ Π ΣM Φ ΨDM A T M Cor2
et in tantum dilexit eam53 ut dolorem qui54 ex morte matris55 acciderat56 temperaret.
53 eam G C O Θ ΨB²DM Cor2 (novi non solum semel sed et bis interponunt quod dicitur EAM ) ΩJ ΩS Ed1455 Rusch cum hebr. LXX ] om. Cor2 Weber |
54 qui] que X ΣM |
55 matris] + eius Ed1455 Clementina cum hebr. LXX |
56 acciderat] accederat Cava* P* |

Capitulum 24

Numérotation du verset Gn. 24,1 
marg.| {q} Erat autem Abraham senex, etc. Dixitque ad servum] etc. Sermonem propheticum, qui ante Apostolos ad vocandam de gentibus Ecclesiam directus est.
marg.| {a} {1. 30va} Δ Qui preerat] Iste Eliezer erat dispensator domus Abrahe, cuius fidei omnia commiserat. Non ita scrupulosi erant antiqui, nec suspiciosi, quin omnia sua fidei servorum committerent. Sed modo prelati volunt audire etiam de minimis rationem. B. BERNARDUS ad Eugenium. Mira res satis, Episcopi habent ad manum, cui credant animas ; cui autem credant facultatulas, non inveniunt. Sed ut liquido detur intelligi, quod patientius ferimus iacturam Christi, quam nostram : quotidianas expensas quotidiano scrutinio reciprocamus, et continua Dominici gregis detrimenta nescimus. Idem. Quid turpius Episcopo, quam incumbere supellectili, et substantiole sue scrutari singula, sciscitari de omnibus, morderi suspicionibus, moveri leviter ad quelibet perdita, vel neglecta ? Idem. Quoniam dispensatorem debemus habere fidelem, et prudentem. Si utrumque non possumus, fidelem ; si neutrum, non est curandum.
marg.| {b} Pone manum tuam] etc. GREGORIUS Allegoric. Manum sub femore iubet ponere, et per Deum celi iurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahe esset ex humanitate, et Dominus ex divinitate, quasi tange filium meum, et iura per Deum meum. Unde non super femur, sed sub femore manum ponere iubet, quia inde descensurus erat qui homo, sed super homines esset, unde dignum non fuit, ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est
marg.| {d} Ut non accipias] Quasi, quia indignos vos exhibuistis, et repulistis verbum Dei, ecce convertimur ad gentes.
marg.| {e} Sed ad terram] scilicet Dabo tibi gentes hereditatem tuam.
marg.| {f} Venire] id est credere, quasi si preputium noluerit sociari circumcisioni, predicabitur ibi tantum verbum Dei.
marg.| {h} Dabo terram] scilicet Iudeam, cui post predicandum.
marg.| {l} Filium tantum meum ne] etc. Hoc est, verbum meum, ne predices tantum in gentilitate.
marg.| {m} Posuit ergo] etc. HIERONYMUS Tradunt Hebrei, quia in sanctificatione eius, id est in circumcisione iuravit, nos autem dicimus eum iurasse in semine Abrahe, id est in Christo, qui ex illo nasciturus erat : Iuxta illud : Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
marg.| {n} Tulitque decem camelos] Chrysostomus: Camelus, divitem predicatorem significat, qui mundum videtur animal, quia verba Dei ruminat, sed quia pede molli, id est affectu terram complectitur, quam debuit ungula dissipare, Dei sententia immundus iudicatur. Lv. 11.a.
marg.| {1. 31ra} Δ a Profectusque perrexit] IOSEPHUS dicit quod magno labore pervenit illuc, quia illa via in hieme lutosa est, in estate siccissima, et silve latronibus plene. Et venit in Charram civitatem Mesopotamie, in qua habitabat Nachor, unde egressus est Abraham mortuo Thare, Mesopotamia interpretatur elevatio cuiusdam vocationis. Nachor requies luminis.
marg.| {c} Iuxta puteum] sacra Scriptura puteus dicitur in locis obscuris, fons in manifestis.
marg.| {f} Domine Deus] etc. Prius debet orare, predicator, ut sermo Dei currat, et fructificet in auditoribus.   [Domine Deus] etc. Act. 4.f. Nunc Domine respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum.
marg.| {g} Obsecro] Is. 64.b. Occurristi letanti, et facienti iustitiam.
marg.| {i} Igitur puella] etc. Puella quelibet anima. Hydria, secularis scientia. A qua, sententia bona.
marg.| {k} Illa responderit] aliis tacentibus. Videtur Eliezer auguria quesivisse, que prohibita sunt. Lv. 19.f. Et respondet AUGUSTINUS in gloss. quod aliud est petere, ut miraculum fiat ad iudicium faciendi, aliud observare ea, que mira non sunt, et per ea querere iudicium futuri, hoc enim non est prohibitum. Nec peccavit Elias, quando quesivit ignem de celo. 3Rg. 18.f.
marg.| {l} Necdum intra se] etc. Act. 10.g. Adhuc loquente Petro, etc.
marg.| {m} Rebecca] patientia verbum Dei humiliter susceptura.
marg.| {n} Hydriam] secularem scientiam.
marg.| {o} In scapula] id est in exercitio operum.
marg.| {p} Puella decora] De qua dicitur : Concupivit rex speciem tuam : Et Astitit regina a dextris tuis.
marg.| {q} Et incognita viro] nulli heresi consentiens.
marg.| {r} Descenderat autem ad fontem] Io. 4.a. Iesus fatigatus ex itinere sedebat super fontem : Hora autem quasi sexta venit mulier de Samaria haurire aquam.
marg.| {t} Occurritque ei servus] GREGORIUS. Qui cupit fratrem suum prevenire regnando, preveniat eum obsequendo.
marg.| {1. 31va} Δ a Pauxillum aque] desiderio predicatorum : Horum desiderium ostenditur Nm. 11.f. ubi dicit Moyses : Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Deus spiritum suum ?
marg.| {b} Celeriterque] Act. 9.a. Domine, quid me vis facere.
marg.| {f} Protulit vir inaures] Hier. Bache, quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est. Sechel vero, qui Latine sed corrupte siclus, dicitur uncia.
marg.| {h} In domo patris tui] Dignus hospes testimonio vicinorum eligitur.
marg.| {i} Locus spatiosus ad manendum] GREGORIUS Allegorice, A priore populo nature legem se novisse Ecclesia monstravit, et predicationem amplo caritatis gremio suscepit. Doctori enim spatiosa mansio est in corde auditoris latitudo caritatis. Unde : non angustiamini in nobis, angustiamini in visceribus vestris, quasi suscipiende doctrine locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate. Non angustiamini in nobis. 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos,
marg.| {o} Corinthii, cor nostrum dilatatum est : Non angustiamini, etc.
marg.| {k} Inclinavit se] nihil sibi tribuens, sed gratie Dei.
marg.| {l} Fratris Domini] Omnes fideles, fratres sunt Christi. Mt. 12.d. Qui fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ille frater meus, et soror, et mater est.
marg.| {m} Matris] dicit, et non patris, quia pater mortuus erat. Vel propter familiaritatem maiorem, quam habent filie erga matres. Vel forte mater habebat domum separatam, sicut fit apud divites, ubi uxor domum propriam habet, et vir propriam.
marg.| {n} Et appositus est] etc. Officium implet hospitalitatis, ne non recepto verbo, excutiatur pulvis in testimonium cassati laboris. Mt. 10.b.
marg.| {o} Non comedam] Non querit, que sua sunt. 1Cor. 13.b. Io. 4.d. Rabbi manduca : At ille : Habeo alium cibum manducare. Philipp. ultim. Non quero datum, sed fructum.
marg.| {p} Respondit ei : Loquere] Non vult metere carnalia, nisi prius seminaverit spiritualia. 1Cor. 9.b.
marg.| {q} Servus, inquit] Commendatio persone, sicut illud : Paulus servus Iesu Christi. Rm. 1.a.
marg.| {r} Oves] simplices. Boves, prudentes. Iob. 1.c. Boves arabant, asine pascebantur.
marg.| {s} Argentum] eloquentes. Aurum, sapientes. Sir. 28.d. Aurum tuum, et argentum tuum confla.
marg.| {t} Servos] serviliter pro temporalibus servientes.
marg.| {u} Camelos] in tribulatione patientes.
marg.| {x} Et adiuravit me Dominus] etc. AUGUSTINUS Sententia est eadem, verba non omnia vel ipsa, vel ita dicta sunt, quod propter eos dicendum est, qui Evangelistis calumniantur, et detrahunt, quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res, et sententie eedem. Hunc enim librum unus scripsit, qui ea, que supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere iudicaret, {1. 31vb} cum veritas narrationis non exegerit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas, propter quam intimandam verba fiunt, satis appareat.
marg.| {1. 32ra} Δ a Veni ergo hodie ad fontem, etc. et virgo, que egredietur] HIERONYMUS In Hebreo scriptum est, Ecce ego stans super fontem aque, et erit adolescentula, que egredietur ad hauriendum, etc. Pro adolescentula in Hebreo legitur aalma, sicut in Isaie, ubi in nostris codicibus scriptum est : Ecce virgo concipiet, etc. in Hebreo legitur : Ecce aalma concipiet. Notandum ergo, quod aalma semper virginem significat, et habet etymologiam, apocrypha, id est abscondita. Nam in Iob. 28.c. ubi scriptum est de sapientia : Et abscondetur ab oculis omnis viventis. In Hebreo dicitur naalma . Ergo aalma, quod interpretatur abscondita, id est virgo nimia diligentia custodita, maioris laudis videtur esse quam virgo : Nam virgo potest esse corpore, et non spiritu sive mente, que vero abscondita est, epithesin, id est proprium virginitatis habet, ut et virgo, et abscondita sit. Et que abscondita est, iuxta idioma Hebree lingue consequenter et virgo est, que autem virgo, non statim abscondita. Hoc idem verbum in Ex. 15.c. de Maria sorore Moysi adhuc virgine, legimus. Ostendant igitur Iudei alicubi positum aalma, ubi adolescentulam, et non virginem sonet.
marg.| {b} Responderunt Laban, et Bathuel, a Domino egressus] etc. AUGUSTINUS, Aut Abraham Prophetam noverant, et prophetice a Domino dictum, quod per illum dictum fuerat, agnoscebant, aut signum, quod servus narravit, locutionem Domini appellaverunt : Hoc enim magis de Rebecca dictum est : Abraham enim non de Rebecca, sed de aliqua ex Tribu, vel cognatione sua dixerat : Et hoc ad utrumque, ut immunis esset servus a iuramento, si non impetrasset, quod non dicitur, cum aliquid prophetatur, certam enim decet esse prophetiam. Et nota quod Bathuel iam mortuus erat, quod probatur per hoc, quod supra dixit Moyses : Cucurrit puella in domum matris. Sed in morte iniunxit Bathuel uxori, et filio suo, ne darent Rebeccam alicui, nisi de genere suo. Unde quod dicitur hic, sic debet exponi.   [Responderunt Laban, et Bathuel] id est uxor Bathuelis, pro ipso narrans, scilicet ut verba eius, et mandatum.
marg.| {c} Extra placitum] Act. 5.g. Si a Domino est, non dissolvetur.
marg.| {1. 32rb} {d} Prolatisque visis] etc. Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari, et imperiti : de domo Abrahe accepit ornamenta, quia patientia de domo sapientie ornatur. A puero Abraham suscepit inaures, id est aurea in auribus verba, brachialia, id est aurea in manibus opera, et alia ornamenta, quibus figurantur diversa virtutum genera. Ier. 31.a. Adhuc ornaberis tympanis tuis. Cultus muliebris est sapientia secularis. Ez. 16.a. Pervenisti ad mundum muliebrem, ubera tua intumuerunt, et pilus germinavit, et eras nuda, et confusione plena.
marg.| {e} Surgens] etc. Ex. 12.f. Filii Israel cum festinatione egressi sunt de Egypto.
marg.| {f} Maneat puella] etc. Ita faciunt seculares, si ex toto retinere non possunt, saltem procrastinant bonum propositum filiorum.
marg.| {g} Dimitte me] quasi dicat non est neophytus, diu dimittendus cum carnalibus.
marg.| {g} Vocemus puellam] Hic primo consensus mulieris legitur requisitus, et inde pre iure habitum est, ut requiratur. Tamen Ambrosius in quodam decreto videtur dicere, quod non fuit requisita super sponsalibus, sed de die profectionis.
marg.| {i} Et nutricem] Hec nutrix dicitur Delbora, id est apis, que pungit, et mel facit. Unde significat spem in tribulatione. Spes enim premii dulcorat penitentie laborem. GREGORIUS Considerata magnitudo premii, minuit vim flagelli.
marg.| {k} Ascensis camelis] Per camelos gibbosos hic accipe peccata, que ascendimus, quando vitia nobis subiicimus, et tunc super camelos elevamur. Euseb. De peccatis faciendi sunt gradus, quibus ad altiora conscendamus. Idem significatur 1Rg. 25. ubi legitur, quod Abigail surrexit, et ascendit asinum, et quinque puelle cum ea, et facta est uxor David. David, et Isaac idem, comites idem. Rebecca, et Abigail idem, puelle idem, asinus, et camelus idem.
marg.| {l} Festivus] etc. Lc. 2.c. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in presepio. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent, Adsumus ? Fulgura, predicatores, nunc nimis ferientes, nunc miraculis coruscantes : Qui dicunt, Adsumus, cum non suis viribus, sed Deo attribuunt, quod fortiter se egisse cognoscunt, Unde Za. 6.c. Corona facta de auro, et argento in capite Iesu magni Sacerdotis ponitur, quia {1. 32va} quicquid eloquentie, vel sapientie in Sanctis reperitur, totum in laudem Dei cedit, nihil sanctorum viribus, sed Dei virtuti ascribitur. Is. 6.b. Postquam vidit Dominum reprehendit se, dicens : Ve mihi, quia tacui. a   Eo tempore] GLOSSA Nisi enim Christus incarnatus, tentatus, etc. Ecce fasciculus myrrhe, qui commoratur inter ubera sponse. Ct. 1.d.
marg.| {b} Et egressus] etc. Hieronymus Per terram australem, Geraram significat : unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebreo legitur : Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum inclinata iam vespera : Ubi significatur, quod Dominus solus orabat in monte. Mt. 14.c. Et Isaac, qui typus Domini fuit ad orationem, quasi virum iustum domo egressum, et vel nona hora, vel ante solis occasum, spiritales victimas Deo obtulisse. Item   [Eo tempore] GLOSSA Deambulabat Christus de sputis ad colaphos, de colaphis ad flagella, tandem ad crucem. Hoc est quod legitur 4Rg. 4.f. quod Eliseus incubuit super puerum, os super os habens, manus super manus, oculos super oculos, et surgens deambulabat per domum, et iterum incubuit, et oscitavit puer. Tanguntur autem tria membra, per que primus homo peccavit. Unde Supra 3.b. Vidit mulier lignum, tetigit, et comedit.
marg.| {h} At illa tollens] etc. HIERONYMUS Alia editio theristrum, quod etiam nunc est genus. Arabici vestimenti, quo mulieres illius provincie velantur. Theristrum a theros, quod est estas, id est pallium estivale, et est mulierum tantum, vel a teres quod est rotundum, id est vestis rotunda. Pallium. peccati confusio, quo operitur quilibet, quando videt Isaac, id est quando recordatur Dominice Passionis. Ex hac enim recordatione duo nascuntur in nobis, pudor, et dolor. Pudor, quia Christus in Crucis angustiis patitur, et nos in deliciis. HIERONYMUS Non decet sub spinato capite membrum vivere delicatum. Dolor, quia pro nobis patitur. Ez. 16.g. Suscitabo pactum meum tecum, et recordaberis viarum tuarum, et confunderis. Et infr. Pactum meum suscitabo ego tecum, et scies, quia ego Dominus, et ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os pre confusione tua.
marg.| {i} Que gesserat] Mc. 6.d. Convenientes Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, que egerant, et docuerant.
marg.| {k} Qui introduxit eam] Ct. 8.a. Apprehendam te, et ducam in domum matris mee, et in cubiculum genitricis mee.
Numérotation du verset Gn. 24,mystice 
marg.| Mystice. {q} Erat autem Abraham] etc. Abraham Deus pater, qui suo filio voluit Ecclesiam copulare, et misit Eliezer, id est chorum prophetarum, quos iurare fecit, ne accipiant Isaac, id est Christum, uxorem de filiabus Chanaan, id est de Iudeis, sed de gentibus. Os. 1.a. Vade, sume tibi uxorem fornicatio etc.
Numérotation du verset Gn. 24,moraliter 
marg.| Moraliter. {q} Erat autem Abraham] Abraham pater, et Isaac Christus, Eliezer prelatus, vel predicator, qui debet ponere manum suam subter femur Abrahe, id est opera sua, Christi conversationi quantum potest conformare. Et dicitur subter, quia nemo potest tantum facere, quantum ipse fecit. Ps. 115. Quid retribuam * Domino pro omnibus, que retribuit mihi, etc. Tob. 12.a. Per eum repleti sumus bonis, quid illi adhuc dignum poterimus dare ?
marg.| {c} Ut adiurem] Adiurat. n. Dominus prelatos, et predicatores, ut non accipiant Christo uxorem de Filiabus Chanaan quod interpretatur negociatio, vel motus eorum : Filie igitur Chanaan, sunt omnes molliter in seculo viventes, negotia secularia instabiliter sectantes. Tales Christo matrimonio non coniungentur. Unde GREGORIUS De Filiabus. Chanaan uxor duci prohibetur, quia Christo nulle reproborum anime coniungentur. Lv. 21.c. dicitur de Sacerdote : Virginem ducet, viduam, et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet. Vidua est, cui usus voluptatis non affectus mortuus est. Repudiata, quam mundus repudiat, non ipsa mundum. Meretrix, et sordida, que in sordibus peccatorum sordescit adhuc. Nullam talem sibi copulat Dominus, sed virginem, id est mundam. Ps. 44. Adducentur regi virgines. Hoc est, quod legitur 3Rg. 1.a. Queramus Domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo. GREGORIUS Puer, qui ad uxorem deducendam mittitur, Prophetarum, et Apostolorum omnium Doctorum ordo est, qui dum verbum predicationis faciunt, cuiusque anime quasi coniungende unigenito filio provisores sunt.
marg.| {g} Cave, ne quando reducas] Abraham eductum de Chaldea, prohibet reduci illuc, quod male custodiunt quidam prelati religiosi, qui monachos suos eductos de mundo, iterum ad mundana negotia pertractanda emittunt. Lc. 17.g. Qui fuerit in tecto, {1. 30vb} et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa, et qui in agro similiter non redeat retro : Memores estote uxoris Loth.
marg.| {k} Sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis iuramento] Hoc est quod dicitur Ez. 3.e. Si annunciaveris impio, ut avertatur a via sua mala, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Et nota quod Episcopus benedicens, vel consecrans Monialem, et quasi sponsam faciens Domino, vicem gerit Eliezer. Caveat ergo sibi, ne de filiabus Chanaan, id est negociatricem, et instabilem, sponsam Domino copulet. Hoc enim iuravit Eliezer, et eodem iuramento tenetur Episcopus.
marg.| {i} Ipse mittet Angelum] Ante predicatorem mittitur Angelus Domini. Ex. 23.c. Ecce ergo mittam Angelum meum, qui precedat te, et custodiat in via, et introducat in terram, quam paravi tibi. Et revera Angelus iste necessarius est, quia ut dicit Gregorius frustra laborat exterius lingua predicatoris, nisi adsit interius gratia redemptoris.
marg.| {m} Posuit ergo servus manum] Eliezer interpretatur Dei mei adiutorium : Et est typus prelatorum, doctorum, et predicatorum, qui sunt Dei coadiutores in regimine populi, secundum quod dicit Apost. 1Cor. 3.c. Dei adiutores sumus, qui debent ponere manum sub femore Abraham, id est Christi hominis conversationem, suis operibus imitando predicare. 1Cor. 4.c. Laboramus operantes manibus nostris. Unde subdit, Rogo ergo vos imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
marg.| {n} Tulitque] Sicut dicit Gregorius per camelum, quod est animal oneriferum, significatur patientia : per denarium, significatur obedientia mandatorum. Ista duo semper debent ire cum Eliezer, ut sit patiens in malis sustinendis, et obediens in bonis exequendis. Iustum est. n. ut que verbum Dei annunciat, primum verbo obediat Prv. 21.d. Vir obediens loquitur victorias. Ex. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuncient. Merito autem illius predicationi non obeditur, qui predicationi aliorum obedire contemnit. Unde et qui predicant, et docent alios, et si non propter aliud, deberent tamen obedire aliis sibi predicantibus, ne merito suo verbum Dei, quod Deus per ipsos enunciat, privetur fructu suo. Iob. 41.d. De predicatione talium : In stipulam conversi sunt ei lapides funde, quasi stipulam estimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. Ier. 1.b. legitur, quod Dominus misit manum suam, et tetigit os Ieremie, quem mittebat ad predicandum, quasi hoc ipso diceret ei : Operare, et predica. Prv. 19.d. Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. Bernardus de obedientia, et patientia : Uterque cibus durus est, nisi apponatur condimentum sapientie, alioquin clamabunt filii Prophetarum, mors in olla. 4Rg. 4.g. Consistit autem in tribus hec sapientia, ut dicit Bernardus Ut sit iustitia in intentione, hilaritas in affectione, humilitas in reputatione. De primo dicitur Col. 3.c. Omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere, omnia facite in nomine Domini Iesu Christi. De secundo Rm. 5.a. Gloriamur in tribulationibus, scientes, quod tribulatio patientiam operatur. Eccl. 31.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Et dicit Apostolus rationem. 2Cor. 9.b. Hilarem enim datorem diligit Deus. Lv. 11.b. Non comeduntur pisces, sed immundi sunt, qui non habent squamas patientie, et pinnulas hilaritatis, quibus saliant versus celum. De tertio Lc. 17.c. Cum omnia bene feceritis, dicatis, servi inutiles sumus. Iustitia debet esse in intentione, ut sit recta hilaritas in affectione, ut sit leta humilitas in reputatione, ut actio sit Deo, et hominibus grata.
marg.| {o} Ex omnibus bonis] Bona Domini sunt paupertas, angustia, fames, vilitas, humilitas, morum honestas, animarum zelus, doctrine pabulum, que quasi divitias pauperibus erogandas debet portare secum predicator, ut tanto citius ad sequendum Deum persuadeat, quanto auditoribus in seipso monstrat quod predicat. Sic faciebat Paulus Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu Christi iugiter in corpore meo porto. Vel bona Domini, * sunt Christi Incarnatio, Passio, Resurrectio, Ascensio, Spiritus sancti missio, que debet predicator quasi institor Dei explicare in nundinis Ecclesie. Unde Ez. 27.d. Iuda, et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. Per frumentum intelligitur Christi humilitas, iuxta illud Io. 12.d. Nisi granum frumenti, etc. Per balsamum, quod odoriferum est, et putredinem arcet, Passio Christi, cuius recordatio omnium peccatorum putredinem sanat. Nm. 21.c. Fecit Moyses serpentem eneum, et posuit pro signo, quem percussi aspicientes sanabantur. Fracto alabastro corporis Domini. Mc. 14.a. tantus odor exivit, quod mortuus est omnis serpens, et domus conscientie impleta est ex odore. Io. 12.a. De hoc odore dicitur 2Cor. 2.d. Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco. Per mellis dulcedinem, gaudium resurrectionis. Unde et post resurrectionem obtulerunt ei discipuli favum mellis. Lc. ult. f. id est gaudium, de sua resurrectione. Per oleum, sancti Spiritus missio. Oleum enim, et cibum condit, et noctem illuminat : Et Spiritus sanctus missus in discipulos, et affectum condivit, ut amara eis dulciter saperent. Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac sugent, etc. Et intellectum illuminavit, ut omnia predicanda cognoscerent. Io. 14.d. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Per resinam, que est medicinalis, significatur spes ascendendi in celum, que usque ad diem Ascensionis Domini Ecclesie deficiebat. Ier. 8.g. Numquid non est resina in Galaad, et medicus non est ibi ? Sed oportebat, quod iste medicus ascenderet, et ostenderet viam. Io. 16.b. Expedit, ut ego vadam, etc.
marg.| {b} Extra oppidum] Extra oppidum manet Eliezer, quia predicator extra carnis curam vivere debet. In {1. 31rb} cuius signum etiam Dominus extra castra crucifixus est. Hbr. 13.c. Exeamus ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem. Os. 11.d. Ego Deus, et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
marg.| {c} Iuxta puteum] Puteus est sacra Scriptura, iuxta quam sedet Eliezer, et cameli, id est predicatores, et prelati, ut inde hauriant aquam sapientie salutaris. Eccl. 15.a. De qua sitim suam, et aliorum reficiant. Sitim inquam illam, de qua dicit Dominus per Amos 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei. De hoc puteo dicitur Io. 4.b. Puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ; Ct. 5.c. Oculi eius sicut columbe super rivos aquarum, que lacte sunt lote, et resident iuxta fluenta plenissima. Oculi eius, sponse, id est Prelati, et predicatores, castitatis, et innocentie lacte loti debent esse, sicut columbe, id est simplici, et recta intentione super fluenta sacre Scripture residere, ut ibi insidias diaboli percipiant, et evitent, et doceant evitare.
marg.| {d} Vespere] quando sol temporalis prosperitatis iam declinavit : tunc enim tempus est aptum doctrine, et predicationi. Et hoc est, quod dicitur Lc. ult. e. Mane nobiscum Domine, quoniam advesperascit, etc.
marg.| {e} Eo tempore] In hoc instruuntur predicatores, ut considerent tempus aptum, quando debeant loqui, et quando silere. Eccles. 3.b. Est tempus loquendi, quod valde debet considerare predicator. Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Prv. 25.b. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Sir. 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem, et imprudens non servabit tempus. Eodem c. Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
marg.| {f} Domine Deus] Sicut dicit GLOSSA primo debet predicator orare, ut sermo Dei currat, et fructificet in auditoribus. Coloss. 4.a. Orantes pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Et in apocryphis Esther legitur, quod cum vellet intercedere pro salute Iudeorum apud Assuerum, oravit dicens : Da mihi fiduciam rex Iudeorum, Domine universe potestatis, da mihi sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut pereat ipse, et qui ei consentiunt. Leonem dixit Assuerum, id est Christum ; hostem, Aman, id est diabolum. Iudith. 9.d. quando volebat exire ad interficiendum Holophernem, id est diabolum, oravit dicens : Da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua permaneat in sanctificatione tua, et omnes gentes agnoscant, quia tu es Deus, et non est alius preter te.
marg.| {h} Ecce ego sto] quasi dicat predicator : Bene debeo exaudiri a Domino, quia ego sto prope fontem sacre Scripture. Ille enim stat prope sacram Scripturam, qui immobiliter, et diligenter laborat ad videndum veritatem Scripture, ut aliis succurrat. Unde et B. Stephanus vidit Iesum stantem quasi paratum succurrere. Act. 7.g. Sed multi iacent, qui tantum in Scripturas suas delicias querunt, et de aliis non curant : Quibus dicitur Prv. 5.c. Deriventur fontes tui foras. Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum. Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.
marg.| {m} Ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel] Rebecca est quelibet anima, quam querere debet predicator, uxorem Domino suo, id est Christo, habens hydriam in scapula, id est scientiam in opere. Vel hydria in scapula, cor hominis in exercitio operis. Unde vir, quem Dominus invenit secundum cor suum Act. 13.d. dicebat : Anima mea in manibus meis semper. Et Dominus : Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Lc. 23.f. In manus patris opera bona.
marg.| {s} Ac revertebatur] Hoc est contra scholares, qui * semper hauriunt in studio commorantes, et numquam revertuntur, ut aliis propinent de suo hauritorio. 3Rg. 5.d. legitur, quod. Salomon mittebat operarios suos in Libanum, et erant ibi per mensem, et post revertebantur, et erant in domibus suis per duos menses : Sic scholares, cum vacaverint aliquanto tempore studio, debent reverti, et esse in domibus suis, id est Ecclesiis suis, duobus mensibus, id est estate, et hieme, id est toto tempore : Non sicut quidam in estate sunt in Ecclesiis, ut fructus colligant, et in hieme Parisios revertuntur, ut ibi expendant, non curantes si interim gregem suum demones diripiant. Prv. 7.c. dicit meretrix, id est diabolus : Veni, inebriemus uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies : Non enim est vir in domo sua, abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit, in die plene lune reversurus in domum suam.
marg.| {c} In canalibus] Per canalem intelligitur cor humanum, quod prius debet esse concha per discipline susceptionem, quam fiat canalis per doctrine effusionem. Iacob. 1.c. Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
marg.| {d} Tacitus] Ita Prelatus diligenter debet agnoscere subditos. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, gregesque tuos considera.
marg.| {e} Postquam autem biberunt] etc. Ex quo auditores verbum predicatoris benigne receperunt, non restat, nisi quod proferatur eis obedientia gemine caritatis, que per inanes significatur, et bona opera, que per armillas. Prv. 25.b. Inauris aurea, et margarita fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. Inauris aurea, doctrina Catholica, que aure percipitur : Margarita fulgens, doctor virtutibus pollens. Sunt autem due inaures, quia doctrina in duobus consistit, in eruditione fidei, et in instructione morum, vel in destructione mali, et edificatione boni. Iudith. 10.a. quando exivit ad Holophernem, assumpsit dextralia, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. Idem Ez. 16.b. Dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum, et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. Idem per dextralia Iudith, et Armillas Ezechielis, scilicet bona opera. Idem per lilia, et torquem, scilicet duplex castitas, mentis, et corporis. Per inaurem, doctrina : Per annulos, sive circulos, fides. Ista quatuor sunt necessaria predicatori cuilibet, operis exemplum, doctrine verbum, castitatis lilium, fidei perfectio.
marg.| {g} Cuius es filia]  ? Questio predicatoris ad animam. quasi dicat filia diaboli per culpam, que fuisti Dei filia per creationem, fias Dei filia per gratiam.
marg.| {b} Egressus fuerat] etc. Ager mundus, Isaac Christus, egressus, id est incarnatus, ad meditandum illud summum consilium incarnationis, passionis, et redemptionis nostre. Hanc meditationem fecit Christus in cubili suo, id est in Cruce. Is. 27.b. Meditatus est in spiritu suo duro per diem estus. In hac meditatione Christus multa didicit per experientiam. Eccl. 39.a. In terram alienigenarum gentium transiet : bona enim, et mala in omnibus tentabit, cor suum tradet ad vigilandum diluculo. Ier. 29.e. Ego scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus, ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem, et patientiam. Hec studia, et has meditationes produxit Dominus in lucem in Passione. Pauci enim de antiquis patribus sciverunt has meditationes, quibus cogitabat redimere mundum matre sua.
marg.| {c} Inclinata iam die] Cum mors appropinquat, egrediendum est in agrum penitentie, vel religionis, unde celestia contemplemur. Aliter enim quomodo perveniet ad vitam eternam, nisi in presenti vita eam fuerit contemplatus ? Iob. 39.d. In preruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus : unde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. Ier. 6.a. Consurgite, et ascendamus in meridie : Ve nobis, quia inclinata est dies, et longiores facte sunt umbre vesperi. Surgite, et ascendamus in nocte. quasi dicat qui non fecerit in iuventute, saltem faciat in senectute : Dominus enim nullum respuit, nec senem, nec puerum. Mt. 20.a. Paterfamilias mittit operarios in vineam suam, et mane, et hora tertia, et sexta, et nona, et undecima : id est infantes, pueros, adolescentes, iuvenes, senes, et decrepitos. Is. 46.a. Audite domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini {1. 32vb} a meo utero, qui gestamini a mea vulva, ego ipse, et usque ad canos ego portabo. Per uterum, et vulvam intelligitur patientia, et benignitas Domini, qua ad penitentiam nos adducit, quam tamen multi contemnere videntur. Rm. 2.a. An divitias bonitatis eius, et patientie, et longanimitatis contemnis ? Ignoras, quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? Iob. 24.d. Dedit ei Deus locum penitentie, et ille abutitur eo in superbia.
marg.| {d} Cumque levasset] etc. Gibbi camelorum, tumor peccatorum, quem videt Isaac, cum levat oculos, quia in comparatione perfectorum, qui prius videbantur sibi boni, seipsos inveniunt peccatores. Iob. 4.d. Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit ? Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem, quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur ? Boni semper se comparant meliori, et inde humiliantur, sed mali imperfectioribus se semper comparant, ut aliquam habeant excusationem sue malitie. Eccl. 32.c. Peccator homo vitabit correctionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
marg.| {e} Rebecca] etc. Prius vidit Isaac, postea videt Rebecca, id est Christus primo videt nos oculo misericordie, ut nos postea videamus ipsum. Ps. 60. Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, etc. Non quia nos dileximus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. 1Io. 4.b. Supra audito Isaac nuntiari, ascendit Rebecca super camelos, hic viso Isaac descendit de camelis. Ascendere super camelos, est carnis vitia conculcare : Descendere de camelis, est carnis voluntatem penitus abnegare, quod sit considerata Christi Passione. Iob. ultim. a. Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te, idcirco ipse me reprehendo, et ago penitentiam in favilla, et cinere.
marg.| {f} Quis est ille homo]  ? Ita querit gentilitas, et synagoga. Et respondet predicator : Ipse est Christus, teste Scriptura Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, ille enim sunt, que testimonium perhibent de me. Et nota quod nec Scriptura sine predicatore, nec predicator sine testimonio sacre Scripture sufficit notificare Christum gentilitati. Rm. 10.c. Quomodo credent, si non audierunt ? quomodo audient sine predicante. Unde Io. 12.c. Philippus, os lampadis, id est Scriptura, adducit cum Andrea, id est virili, gentiles ad Iesum.
marg.| {g} Ipse est Dominus] Mt. 12.a. Dominus est filius hominis etiam Sabbati.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_24)

Notes :