Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 

1Precepit autem Ioseph dispensatori domus sue dicens: Imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
1 Hic incipit cap. 44 O ΨB ΩS ΩJ ΩV
Numérotation du verset Gn. 44,2 

Scyphum autem meum argenteum et pretium
quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris.
Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 44,3 

Et orto mane dimissi sunt cum asinis suis.
Numérotation du verset Gn. 44,4 

Iamque urbe2 exierant et processerant paululum. Tunc3 Ioseph arcessito dispensatore domus ait4: Surge, inquit, persequere viros et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
2 urbe Rusch ] urbem Weber |
3 tunc Rusch ] tum Weber |
4 ait Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,5 

Scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus
et in quo augurari solet. Pessimam rem fecistis.
Numérotation du verset Gn. 44,6 

Fecit ille ut iusserat et apprehensis per ordinem locutus est.
Numérotation du verset Gn. 44,7 

Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Numérotation du verset Gn. 44,8 

Pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Numérotation du verset Gn. 44,9 

Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod queris, moriatur et nos servi erimus domini nostri.
Numérotation du verset Gn. 44,10 

Qui dixit: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque5 fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
5 quemcumque Rusch ] quem Weber
Numérotation du verset Gn. 44,11 

Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Numérotation du verset Gn. 44,12 

Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 44,13 

At, illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Numérotation du verset Gn. 44,14 

Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph. Necdum enim de loco abierat, omnesque ante eum in terra pariter corruerunt.
Numérotation du verset Gn. 44,15 

Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis?
An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Numérotation du verset Gn. 44,16 

Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste6 poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum suorum7 en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus.
6 iuste Rusch ] iusti Weber |
7 suorum Rusch ] tuorum Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,17 

Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam. Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus. Vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 44,18 

Accedens autem8 propius Iudas confidenter ait: Oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo. Tu es enim post pharaonem.
8 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,19 

Dominus meus interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
Numérotation du verset Gn. 44,20 

Et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex et puer parvulus qui in senectute9 illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua. Pater vero tenere diligit eum.
9 senectute Rusch ] senecta Weber
Numérotation du verset Gn. 44,21 

Dixisti quoque10 servis tuis: Adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum.
10 dixisti quoque Rusch ] dixistique Weber
Numérotation du verset Gn. 44,22 

Suggessimus tibi11 domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum. Si enim illum dimiserit, morietur.
11 tibi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,23 

Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus, vobiscum non videbitis amplius faciem meam.
Numérotation du verset Gn. 44,24 

Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia que locutus est dominus meus.
Numérotation du verset Gn. 44,25 

Et dixit pater noster: Revertimini et emite nobis parum tritici.
Numérotation du verset Gn. 44,26 

Cui diximus: Ire non possumus. Si frater noster minimus descendet nobiscum, proficiscemur simul. Alioquin illo absente non audemus videre faciem viri.
Numérotation du verset Gn. 44,27 

Ad
que ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Numérotation du verset Gn. 44,28 

Egressus est unus et dixistis: Bestia devoravit eum, et hucusque non comparet.
Numérotation du verset Gn. 44,29 

Si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum merore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,30 

Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit, cum anima illius ex huius anima pendeat,
Numérotation du verset Gn. 44,31 

videritque eum non esse nobiscum, morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,32 

Ego proprie servus tuus sim12 qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens: Nisi reduxero eum peccati reus ero omni tempore in patrem meum13.
12 sim Rusch ] om. Weber |
13 omni tempore – in patrem meum Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 44,33 

Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio14 domini mei et puer ascendat cum fratribus suis.
14 ministerio Rusch ] ministerium Weber
Numérotation du verset Gn. 44,34 

Non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis que oppressura est patrem meum testis assistam.

Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 
marg.| {g} Precepit autem Ioseph dispensatori] etc.
marg.| {k} Pone pecuniam singulorum] etc. Queritur, quare Ioseph voluit eis toties illudere, et quare ita aspere locutus est eis, cum pius esset, et sapiens. Et dicit AUGUSTINUS Verba pro verberibus irrogat, ne alia pena pro scelere fraterne venditionis affligantur.
marg.| {1. 63va} Δ {e} Ipse est, in quo bibit dominus meus] etc. Ioseph, id est Christus in scypho bibit, quando in lege calicem sue passionis ostendit. Io. 4.b. Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit ? In scypho auguratur Ioseph, quando Christus in lege facit previderi futura : Nec vult Christus, ut aliunde requiratur veritas futurorum. Lc. 16.g. Habent Moysen, et Prophetas audiant illos. Is. 8.d. Numquid non populus meus a Deo suo requiret visionem pro vivis, et mortuis ad legem magis, et ad testimonium ?
marg.| {f} Augurari] Non est mentitus, ut dicit AUGUSTINUS quia Ioseph dixit hoc, et revera Ioseph non erat augur : Auguria enim prohibentur.
marg.| {i} Quomodo consequens] quasi non est verisimile, quod hoc fecerimus, qui pecuniam retulimus.
marg.| {m} Eritis innoxii] id est pro innoxiis reputabimini. Simile 3Rg. 1.c. Cum dormierit dominus meus Rex cum patribus suis, erimus ego, et Salomon peccatores, id est pro peccatoribus reputabimur,
marg.| {r} Primusque Iudas] quia ipse in sua fide receperat eum.
marg.| {x} Quod non sit similis] etc. Querit AUGUSTINUS cur hoc dixerit Ioseph, aut intentione fallendi, aut ioco. Et dicit quod ioco, et ita otiosum fuit mendacium, et tamen mysticum. Vel potest dici, si placet, quod interrogative dixit, non assertive. Unde cum nihil proposuit, nec falsum, nec verum dixit.
marg.| {1. 64ra} Δ {h} Interrogasti prius] etc. Iudas totam seriem narrationis recapitulat hic, ut sic animum Ioseph flectat ad miserationem. Et sicut dicit AUGUSTINUS aliis verbis narravit Moyses supra, quam Iudas hic dixerat. Iudas enim in sua narratione dicit quod Ioseph quesivit ab eis, si haberent patrem : in verbis Moysi non continetur hoc. Unde datur intelligi, quod Ioseph quesivit illud, sicut dicit Iudas, licet non scripserit supra Moyses, et multa alia gesta sunt, que non fuerunt scripta.
marg.| {i} Et ipsum solum habet] id est ipse solus superstes est de filiis matris sue.
marg.| {k} Amplius faciem meam] Non dixit hoc supra Moyses, sed Exploratores estis, tamen potuit esse, quod Ioseph dixerat, sed Moyses non scripsit.
marg.| {g} Precepit autem Ioseph dispensatori] etc. Ioseph Christus secundum quod Deus, dispensator Christus, secundum quod homo, qui se fidelem dispensatorem adhibuit, qui absque patre nihil dare, etiam cognatis suis voluit. Mt. 20.c. Sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. Sic omnes ministri absque voluntate dominorum nihil dare debent. BERNARDUS Dispensatoribus. Facite, quod potestis : Sed utcumque debeatis, questio est : probatis hoc facto, scilicet vos habere plenitudinem potestatis. Sed mystice, non ita ubi urget necessitas, excusabilis est dispensatio, ubi provocat utilitas laudabilis : Utilitas dico, non propria, sed communis, ubi neutrum subest, dissipatio est, non dispensatio.
marg.| {h} Imple saccos] Precepto Ioseph, id est Dei, implevit saccos filiorum Iacob frumento. Io. 2.e. Mittam vobis frumentum, vinum, et oleum, et replebimini in eis. Frumentum spiritualis intelligentie, vinum spiritualis letitie, oleum nitoris conscientie. In his tribus repleti sunt Apostoli, et sequaces eorum. Hoc autem notandum est, quod prius inebriati sunt cum Ioseph filii Iacob, et postea iubentur ferre aliis alimenta, non ante. Quod est contra quosdam, qui docere, aut predicare presumunt nondum inebriati, aut si inebriati, non tamen cum Ioseph, sed cum Aristotele, aut Platone, aut Tullio. Aggei 1.a. Comedistis, et non estis saturati, bibistis, et non inebriati estis. GLOSSA Comedit, et non saturatur, qui verbum Dei audiens, lucrum, vel gloriam seculi concupiscit. Et bene non saturatur, quia aliud est, quod mandit, aliud, quod esurit. Et bibit, et non inebriatur, qui ad verbum Dei aurem inclinat, sed mentem non mutat.
marg.| {i} Quantum possunt capere] id est unicuique dat Dominus intelligentiam, secundum quod utile est. 1Cor. 12.a. Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Mt. 25.a. Unicuique secundum propriam virtutem.
marg.| {k} Pone pecuniam] Duo notantur hic, quod pecunia verbi Dei intus debet esse in sacco per existentiam, non extra per inanem gloriam, sed in ore per doctrinam. Dt. 30.c. Prope te est sermo valde in corde tuo, prope est in ore tuo. In corde per intelligentiam, in ore per doctrinam. De illis, qui in fundo sacci abscondunt pecuniam : dicitur Sir. 20.d. Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ? Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. De illis, qui habent pecuniam extra saccos ad apparentiam, dicitur Soph. 1.c. Disperierunt omnes involuti argento. Et nota : Filii Iacob primo dederunt pecuniam pro frumento. Secundo impleti sunt sacci. Tertio inventa est pecunia in ore saccorum, quam reposuerat dispensator : Hoc est, quod legitur Act. 4. de Apostolis, primo dederunt pecuniam orationis pro spirituali intelligentia. Unde ibid. f. dicitur : Nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum. Postea repleti sunt Spiritu sancto. Unde ibid. Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt Spiritu sancto. Tertio predicaverunt. Unde sequitur ibi : Et loquebantur cum fiducia verbum Dei.
marg.| {l} Scyphum autem] etc. Scyphus argenteus, nitor eloquii. Saccus iunioris, anima Pauli, qui ultimus inter Apostolos conversus fuit.
marg.| {a} Θ Et orto mane dimissi] Hoc est, quod post resurrectionem dictum est Apostolis : Euntes predicare Evangelium omni creature. Mc. ult. d.
marg.| {b} Cum asinis] id est cum corporum fragilitate, in qua ipsi vicerunt fortem adversarium, id est diabolum. Idc. 7.f. Gedeon, et socii eius vicerunt castra Madian, habentes tubas predicationis in dextris, et lagenas, id est corporum fragilitatem in sinistris. Unde Is. 9.a. Sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian, id est tempore Gedeonis, qui superavit Madian, hoc modo dictum est.
marg.| {c} Iamque urbem] id est mundum. Hbr. 13.c. Exeamus ad eum extra castra.
marg.| {d} Tunc Ioseph] etc. Hoc est, quod Christus suis suscitat persecutiones, ut inde magis proficiant. Iob. 13.d. Contra folium, quod a vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris. Ita dicunt servi Christi in tribulatione positi. Et respondet eis dominus, Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex, quia placuit patri vestro dare vobis regnum. quasi dicat et ideo necesse est vos per tribulationes intrare regnum celorum : Act. 14.d.
marg.| {g} Pessimam] quod dominus invenit culpam in nescientibus. Iob. 9.d. Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissime manus mee, tamen sordibus intinges me. Furari scyphum Ioseph, est malum intellectum ponere in verbis domini, vel vanum, et inutilem. Ier. 23.f. Ecce ego ad Prophetas, qui furantur verba mea. Vel scyphum furari, est de nitore eloquii gloriari, vel intelligentia legis. Ez. 16.b. Tulisti vasa decoris tui de auro meo, et de argento meo, que dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, id est similitudinem fortis doctoris, aut predicatoris, et non vere masculos.
marg.| {h} Quare sic loquitur] Hoc est, quod iusti dum tribulantur, sine culpa sua videtur, quod dominus calumnietur eos. Iob. 10.a. Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me, etc.
marg.| {1. 63vb} {k} Apud quemcumque] Hoc est, quod Dt. 18.d. legitur : Propheta, qui arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, que ego non precepi illi, ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
marg.| {l} Apud quem, etc. vos autem eritis innoxii] Hoc est, quod Dominus in futuro nullum puniet pro peccato alterius, sed quisque pro peccato suo punietur. Ezechie 18.e. Anima, que peccaverit, ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, etc.
marg.| {n} Itaque festinato] Hoc est, quod iusti, cum corripiuntur etiam sine culpa, humiliant se, et confitentur se reos in multis. Stulti
marg.| {e} converso faciunt. Prv. 15.a. Stultus irridet disciplinam patris sui, qui autem custodit increpationes, astutior fiet.
marg.| {o} Quos scrutatus] Ita dominus conscientias scrutabitur singulorum in futuro. Soph. 1.c. Erit in tempore illo, scrutabor Hierusalem in lucernis, etc.
marg.| {p} In sacco Beniamin] Per Beniamin hic intelliguntur innocentes, quos Dominus tenerius diligit, et ideo potius arguit hic, ut puriores sint. Hbr. 12.b. Quem diligit Dominus, castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit.
marg.| {q} At illi scissis vestibus] etc. Hoc est, quod viri religiosi invento peccato in uno de fratribus condolent, et onus eius comportant. Gal. ult. a. Alter alterius onera portate. 1Cor. 5.a. Vos inflati estis. GLOSSA Sancti vestes scindunt, qui sibi in exterioris decoris laceratione non parcunt.
marg.| {r} Primusque Iudas] Iudas, confessio, eius fratres, dolor de preteritis, et propositum abstinendi a futuris. Hic primo surgit, ut plangat Christum. Et hoc est, quod legitur 2. Machab. 3.a. quod mortuo Matathia, surrexit Iudas loco ipsius. Mathathias, interpretatur donum, hec est gratia, qua mortua per peccatum, surgit confessio ad recuperandum eam.
marg.| {s} Necdum enim de loco abierat] Hoc est, quod festina debet esse confessio.
marg.| {t} Omnesque ante eum pariter] Ecce mutua caritas, uno peccante omnes condolent. Et iustum est, quia sepe pro peccato unius puniuntur multi, temporali pena scilicet ut patet Iosue 7.a. de Achor. Et quia omnes homines unius corporis membra sunt. Unde 1Cor. 12.d. Pro invicem sollicita sint membra, et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Abscissus est ergo de corpore, qui non compatitur fratri patienti.
marg.| {u} Cur sic agere voluistis ?] Nota, voluntatem arguit Ioseph, quia solius voluntatis opera punientur. BERNARDUS Tolle propriam voluntatem, et infernus non erit. Et Seneca : Omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum.
marg.| {x} Quod non sit similis mei] Hoc est, quod Christus omnia scit, et nihil eum latet. quarto Regum 7.g. Dicit Eliseus, id est Christus. Nonne cor meum in presenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ?
marg.| {y} Cui Iudas : Quid respondebimus ?] Hoc est, quod confessio accusatoria debet esse, non excusatoria. Iob. 9.b. Etiamsi habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor : Et cum invocantem me exaudierit, non credo, quod audierit vocem meam. 2Rg. 12.d. David dicit : Peccavi Domino. Dixit autem Nathan : Dominus quoque transtulit peccatum tuum a te : Non morieris :
marg.| {a} Θ En omnes servi sumus] etc. Hoc est, quod boni pro peccato alieno se obligant servituti. Ita enim fecit Dominus, Ps. 68. Que non rapui, tunc exolvebam.
marg.| {b} Absit a me] Hoc est, quod Christus neminem punit eternaliter pro peccato.
marg.| {c} Qui furatus] quasi qui peccaverit, ipse punietur. Ex. 32.g. Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. Ez. 18.e. Anima que peccaverit, ipsa morietur.
marg.| {d} Accedens autem propius] Confessio timida est in principio, sed quanto maior est timor, tanto confidentiorem reddit confitentem. Prv. 14.c. In timore Domini fiducia fortitudinis.
marg.| {e} Oro, domine] Confessio premittit orationem : Sepe enim impetrat confessionem, et impetratam adiuvat, et
marg.| {e} converso. Prv. 18.d. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.
marg.| {f} Ne irascaris] domine satis.
marg.| {g} Tu es enim] etc. Hoc est, quod Christus secundum quod homo supra omnem creaturam est post Deum.
marg.| {h} Interrogasti prius] Dominus interrogat nos, si habemus patrem, aut fratrem, quia vult, ut confiteamur nos habere Deum patrem, et fratrem, Patri debemus obedientiam, et reverentiam, fratri consilium, et auxilium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_44)

Notes :