Capitulum 21

Numérotation du verset Gn. 21,1 

Visitavit autem Dominus Saram
sicut promiserat et implevit que locutus est.
Numérotation du verset Gn. 21,2 

Concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo predixerat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 21,3 

Vocavit autem1 Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sara Isaac
1 vocavit autem Rusch ] vocavitque Weber
Numérotation du verset Gn. 21,4 

et circumcidit eum octavo die
sicut preceperat ei Deus.
Numérotation du verset Gn. 21,5 

Cum centum esset annorum, hac quippe etate patris natus est Isaac.
Numérotation du verset Gn. 21,6 

Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus et2 quicumque audierit conridebit
2 et Rusch ] om. Weber
mihi.
Numérotation du verset Gn. 21,7 

Rursumque ait:
Quis auditurum
crederet Abraham quod Sara lactaret
filium quem peperit ei iam seni?
Numérotation du verset Gn. 21,8 

Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Numérotation du verset Gn. 21,9 

Cumque vidisset Sara filium Agar Egyptie ludentem cum Isaac filio suo3,
3 cum Isaac filio suo Rusch ] om. Weber
dixit ad Abraham:
Numérotation du verset Gn. 21,10 

Eice ancillam hanc et filium eius. Non enim heres erit4 filius ancille cum filio meo Isaac.
4 heres erit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 21,11 

Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
Numérotation du verset Gn. 21,12 

Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero
et super ancilla tua. Omnia que dixerit tibi Sara audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Numérotation du verset Gn. 21,13 

Sed et filium ancille faciam in gentem magnam
quia semen tuum est.
Numérotation du verset Gn. 21,14 

Surrexit itaque Abraham mane et, tollens panem
et utrem aque,
imposuit scapule eius
tradiditque puerum
et dimisit eam,
que cum abisset errabat in solitudine
Bersabee.
Numérotation du verset Gn. 21,15 

Cumque consumpta esset aqua in utre,
abiecit puerum
subter unam arborum que erat ibi5
5 erat ibi Rusch ] ibi erant Weber
Numérotation du verset Gn. 21,16 

et abiit. Seditque e regione procul
quantum potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum.
Et sedens
contra,
levavit vocem suam et flevit.
Numérotation du verset Gn. 21,17 

Exaudivit
autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini
Agar de celo
dicens: Quid agis Agar? Noli timere, exaudivit enim Deus
vocem pueri
de loco in quo est.
Numérotation du verset Gn. 21,18 

Surge,
tolle puerum
et tene manum illius
quia in gentem magnam faciam eum.
Numérotation du verset Gn. 21,19 

Aperuitque oculos eius Deus,
que videns
puteum aque abiit et implevit utrem
deditque puero bibere.
Numérotation du verset Gn. 21,20 

et fuit cum eo.
Qui crevit et moratus est
in solitudine
et factus est iuvenis sagittarius.
Numérotation du verset Gn. 21,21 

Habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua
uxorem de terra Egypti.
Numérotation du verset Gn. 21,22 

Eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis que agis.
Numérotation du verset Gn. 21,23 

Iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique mee sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terre in qua versatus es advena.
Numérotation du verset Gn. 21,24 

Dixitque Abraham: Ego iurabo.
Numérotation du verset Gn. 21,25 

Et increpavit Abimelech propter puteum aque
quem vi abstulerant servi illius.
Numérotation du verset Gn. 21,26 

Respondit Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem.
Sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi preter hodie.
Numérotation du verset Gn. 21,27 

Tulit itaque Abraham oves et boves
et dedit Abimelech percusseruntque ambo fedus
Numérotation du verset Gn. 21,28 

et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Numérotation du verset Gn. 21,29 

Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agne iste quas stare fecisti seorsum?
Numérotation du verset Gn. 21,30 

At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea
ut sint in testimonium mihi
quoniam ego fodi puteum istum.
Numérotation du verset Gn. 21,31 

Idcirco vocatus est locus ille Bersabee
quia ibi uterque iuravit6
6 iuravit Rusch ] iuraverunt Weber
Numérotation du verset Gn. 21,32 

et inierunt fedus pro puteo iuramenti.
Numérotation du verset Gn. 21,33 

Surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militie7*
7 militie Weber ] exercitus Rusch Clementina
eius, reversique sunt in terram Palestinorum. Abraham autem8 plantavit nemus
8 autem Rusch ] vero Weber
in Bersabee
et invocavit ibi nomen9 Dei eterni
9 nomen Rusch ] + Domini Weber
Numérotation du verset Gn. 21,34 

et fuit colonus
terre Philistinorum
diebus multis.

Capitulum 21

Numérotation du verset Gn. 21,1 
marg.| Visitavit autem Deus Saram] Completo tempore solvit Deus promissum : Fidelis enim est Deus in omnibus verbis suis, id est verax in promissis.
marg.| {m} Sicut promiserat] Supra 18.b.
marg.| {1. 27ra} Δ {a} Quem genuit] Ad differentiam illius, quem sibi genuerat Agar.
marg.| {d} Circumcidit eum] Quia Isaac octavo die circumcisus est. Inde omnes Iudei octavo die circumcidunt filios suos. Sed quia Ismael tredecim annorum erat quando circumcisus fuit, ideo Arabes, qui ex eo processerunt, toto tempore circumcidunt.
marg.| {i} Ablactatus est] tertio anno, et receptus est ad mensam patris.
marg.| {k} Cumque vidisset] Varie sentiunt Glosse de ludo isto. Quedam dicunt, quod Ismael fecerat luteas imagines, et cogebat Isaac adorare eas, propter quod indignata est Sara, timens ne eum traheret ad cultum, et ritum idololatrie. Vel quia ludendo quasi maior opprimebat, in quo intellexit Sara, quod primogenita sibi vellet vindicare quasi prior. Vel lubricum, et lascivum esse docebat, sicut ipse erat. Et hunc ludum vocat Apostolus persecutionem. Gal. 4.d.
marg.| {1. 27va} Δ a Dure] Sare revelatum erat, ut sic fieret, sed nesciebat Abraham, quod esset ei revelatum. Sed numquid Abraham hoc erat revelatum, cum esset Propheta, ut supra dictum est : Ad hoc dicit GLOSSA quod primo revelatum est Sare, deinde Abrahe, quia Prophete non noscunt omnia nisi ex voluntate revelantis, et tunc Abraham dure accepit, antequam esset ei revelatum, motus paterno affectu. Vel ambo prius nescierunt quid esset, et hoc dixit Sara muliebri levitate, vel in spiritu, et tamen non intellexit, quid diceretur. Sicut Caiphas, quando ait : Expedit, ut unus moriatur. Io. 11.f.
marg.| {b} Omnia] id est per omnia. Vel   [Omnia que] id est quecumque dixerit, ut hec dictio quecumque teneatur infinite.
marg.| {c} Semen tuum] Rm. 9.b. Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis reputantur in semine.
marg.| {e} Tollens panem] etc. AUGUSTINUS Sumpsit panem, et utrem aque, et dedit, et imposuit in humeros eius, et puerum, etc. Queritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem. Nam qui fuerat antequam natus esset Isaac, quatuordecim annorum, circumcisus cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre. Ludebat autem Ismael eum Isaac, quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui iam fuerat ablactatus, profecto plusquam sexdecim annorum fuit, quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc, quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac, etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi, sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc.
marg.| {g} Que cum abiisset] Is. 19.c. Miscuit Dominus spiritum vertiginis, et erroris in medio Egypti, id est mundi : Unde difficile est ibi esse, et non errare.
marg.| {h} Bersabee] Hoc dicit per anticipationem, quia hoc nomen nondum impositum erat, sicut patebit infra, ubi assignatur ratio nominis, et causa impositionis, et est nomen putei, et loci, et oppidi.
marg.| {m} Non videbo morientem] AUGUSTINUS Queritur, quomodo mater puerum annorum amplius quindecim sub arbore proiecerit : Videtur enim dici, quod eum portaverit. Sed intelligendum est ab animo proiectum esse, tamquam mortuum, secundum illud : Proiectus sum a facie oculorum tuorum.
marg.| {p} Vocem pueri] id est vocem matris pro puero flentis. Simile Mt. 20.c. Nescitis quid petatis. Dicitur enim petitio filiorum facta pro filiis.
marg.| {1. 28ra} Δ {d} Eodem tempore] Videns Abimelech Dominum esse cum Abraham, pacem querit cum eo. Iuxta quod Prv. 16.b. dicitur. Cum placuerint Domino vie hominis, inimicos eius convertet ad pacem. Ipse enim mediator est, et potest reformare pacem inter discordes.
marg.| {e} Posteris] Iste enim non solum de se ; sed etiam de posteris suis sollicitus erat. Simile. 1Rg. 20.c. dixit Ionathas ad David. Si vixero, facias mihi misericordias Domini, si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea in sempiternum.
marg.| {f} Quam feci tibi] Supra 20.d. dedit Sare mille argenteos, et terram suam exposuit.
marg.| {g} Idcirco vocatus est locus ille Bersabee] etc. HIERONYMUS Duplex est causa, cur appellatus sit in Hebreo Bersabee, vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahe, septem enim dicuntur Sabee, vel quia ibi iuraverunt. Sabee enim significat iuramentum. Si ante hanc causam, supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est, sicut Bethel, et Galgala, que antequam hec vocabula haberent, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus, et presentis loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, vel in valle Aulone Mambre, ut in Hebreo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, que provincia ante non grande tempus, ex divisione presidum Palestine, salutaris dicta est : unde, habitavit Abraham in terra Palestinorum diebus multis.
Numérotation du verset Gn. 21,mystice 
marg.| Mystice : {l} Visitavit autem Deus Saram] Sara, beata Virgo, quam visitavit Deus pater, sicut promiserat per Prophetas. Is. 7.c. Ecce virgo, etc. Ier. 31.d. Novum faciet, etc.
marg.| {n} Concepitque, et peperit] Isaac, id est Christum. Is. 8.a. Accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Non quidem cum dolore, sicut dictum est Eve, in dolore paries filios Θ tuos. Supra 3.c. sed absque omni dolore. Is. 66.c. Antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus eius, peperit masculum. Quis audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile ?
marg.| {a} In senectute] Duo in typum Salvatoris precesserunt, scilicet Isaac, et Ioannes Baptista. Uterque natus de sterili, et provecte etatis. Isaac interpretatur, risus. Ioannes, gratia. Et Iesus commune gaudium est, et totus gratia. Ex gratia vero gaudium. Lc. 1.a. Vocabis nomen eius Ioannem, et erit tibi gaudium. Sed quomodo peperit in senectute beata Virgo ? Bene in illa inquam senectute, de qua dicitur Sap. 4.b. Senectus venerabilis est, vita immaculata.
marg.| {b} Vocavitque Abraham] Abraham Deus pater. Sara beata Virgo. Isaac, Christus. Pater Christo nomen imposuit, et ideo stabile est. Matres aliquando nomen imponunt filiis, sed non est stabile. Rachel moriens, vocavit filium suum Bennoni, sed non permansit, sed Iacob vocavit eum Beniamin, et permansit. Infra 35.c. Sic enim mater nostra Eva, omnes nos in peccato suos servos vocavit, sed pater noster, id est Christus, nos vocat amicos, Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, vos autem dixi amicos. Os. 1.b. Concepit, et peperit filium, et dixit Dominus ad eum. Voca eum Iezrael, id est semen Dei.
marg.| {d} Circumcidit eum octavo die] Et Deus pater Christum octava sue resurrectionis circumcidit ab omni penalitate, et passibilitate, et nos cum eo in spe, tandem in re.
marg.| {e} Dixitque Sara] Risum, id est gaudium. Quinque gaudia habuit beata Virgo specialia. In annunciatione, in nativitate, in resurrectione, in ascensione, in sua assumptione. Alii filii prius sunt dolor matris, et post gaudium. Christus e converso, gaudium in conceptione, dolor in passione. Lc. 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Pertransibit dicit, id est perfecte transibit, quia totus dolor eliminatus est per gaudium resurrectionis.
marg.| {f} Quis auditurus] etc. Verba sunt admirantis, et exultantis. Iam enim desperabatur de salute humani generis, et pater misit filium. Sap. 18.c. Cum quietum silentium, vel medium (secundum aliam litteram) continerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens de celo a regalibus sedibus venit. Iam enim omnes tamquam lassi defecerant a clamore, nullum volebat audire Deum pater, unde omnia iam silebant. Clamaverunt enim Patriarche ante legem, clamaverunt et Prophete sub lege. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos, et descenderes. Ex. 4.d. Mitte, Domine, quem missurus es. Sed quando venit plenitudo temporis, misit Deus, etc. Gal. 4.a.
marg.| {g} Iam seni] 3Rg. 1.a. Rex David senuerat, et non poterat calefieri, etc. Hoc est, Deus pater quasi tepuerat ab amore humani generis, et non poterat calefieri operibus antiquorum, sed inventa est Sunamitis, id est beata Virgo, que eum calefecit. Et non tetigit eam, hoc est nascendo virginitatem non abstulit. Ez. 44.a. Porta hec clausa erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, {1. 27rb} eritque clausa principi, princeps ipse sedebit in ea. Beat. BERNARDUS Tanto tempore fluenta gratie defuerunt, quia nondum intercesserat aqueductus, per quem fluenta gratie emanarent.
marg.| {h} Crevit igitur puer] id est Christus. Ad litteram corpore, et scientia, et virtute, secundum opinionem hominum. Lc. 2.f. Puer autem crescebat, et confortabatur.   [Ablactatus est] Tertio anno fuit Isaac ablactatus, et Christus tertia die resurrexit, quando separatus est ab ubere matris, id est a penalitate, quam habuit a matre, et receptus ad mensam. Sed in die iudicii, plenius ablactabitur in se, et in membris, quando ipse cum toto corpore suo recipietur ad mensam Patris. Et tunc faciet Abraham, id est Deus pater, magnum convivium, quod cena dicitur. Lc. 14.d. ubi dicitur : Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos, id est omnes electos. Hec cena figurata fuit Ester 2.d. ubi legitur, quod Assuerus pro Vasthi fecit regnare Ester, et iussit convivium preparari permagnificum pro coniunctione, et nuptiis Ester, et dedit requiem universis provinciis, et dona largitus est, iuxta magnificentiam principum. Alii reges dant castra, et faciunt milites morituros, ipse autem dat regnum, et facit reges in eternum regnaturos. Bonum est servire tali principi, cui servire regnare est.
marg.| {k} Cumque vidisset Sara filium Agar Egyptie ludentem] Sara Ecclesia. Isaac, quisque fidelis. Abraham, Christus. Agar, mundus. Ismael filii mundi huius, qui sapientiores sunt filiis lucis. Baruch. 3.c. Filii Agar, qui exquirunt prudentiam, que de terra est, ipsi negotiatores terre, et Theman, et confabulatores, et exquisitores prudentie, et intelligentie, viam autem sapientie nesciunt. Quia stultam facit Dominus sapientiam huius mundi. 1Cor. 1.c. Breviter igitur in hoc, quod Sara providet Isaac, notatur discretionis zelus, quam debent habere Prelati erga subditos. Rm. 12.c. Qui preest in solicitudine. In hoc, quod Abraham dure accepit, notatur misericordia Christi circa peccatores. In hoc autem quod postea eiecit, notatur iustitia eiusdem. In hoc autem quod Agar cum filio suo eiicitur, notatur quod filii huius seculi non sunt digni habere hereditatem. Is. 47.a. Non est solium filie Chaldeorum. Tolle molam, tolle farinam, id est quasi ancilla, servile officium exerce, Ludus quo Ismael ludit cum Isaac, est gaudium temporale, sed Sara, id est Ecclesia, procuratorem huius gaudii iubet eiici. Ier. 15.d. Non sedi in Concilio ludentium. Tob. 3.c. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me prebui. Hunc ludum vocat Apostolus persecutionem. Gal. 4.d. Unde Ier. 15. Erue me ab his, qui persequuntur me. Est enim huiusmodi ludus, qualis est ludus canis cum porco, qui ludendo mordet eum. Prv. 10.d. Quasi per risum stultus operatur scelus. Dominus igitur ad preces Ecclesie, lusores, immo ut verius dicam, illusores, et in presenti eiicit a merito, et in futuro omnino secludet a premio. Sed nota quod est ludus bonus, qui consistit in exequendis mandatis, et obsequiis divinis. 2Rg. 6.d. dicit David : Ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Sed multi ludum istum laborem reputant, quod notatur Io. 6.f. ubi cum dixisset Dominus. Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, id est nisi imitati fueritis eius Passionem, non habebitis vitam in vobis. Dixerunt quidam ex discipulis eius : Durus est hic sermo, et quis potest audire eum ? Talibus non placet ludus David. Unde et duobus modis conantur corrumpere ipsum, vel adulando, vel detrahendo. Adulatio corrumpit intentionem, detractatio necat opus. De adulatione Prv. 7.c. Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens, similis erit maledicenti. Is. 3.c. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te seducunt. De detractione 2Rg. 6.d. Quam gloriosus fuit Rex Israel hodie, discooperiens se ante ancillas servorum suorum. Eccl. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit.
marg.| {d} Θ Surrexit itaque Abraham mane] Diluculo resurrectionis cepit Christus dividere bonos a malis, solis bonis apparens, cum prius quasi communis omnibus cohabitasset.
marg.| {e} Tollens panem, et utrem aque imposuit scapule eius] id est affluentiam temporalium largitur Dominus illis, quos a se eiicit, hereditatem reservans filio. Unde signum est, quod a Domino sit eiectus, qui ita affluit in temporalibus. Unde dicit auctoritas. Continuus successus temporalium manifestum est divine reprobationis indicium. Signanter autem dicitur, quod imposuit scapule. In scapulis enim grave onus portatur, sed inter brachia onus leve, et iucundum : Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. B. BERNARDUS Habete hunc fasciculum dilectum non retro in humeris, sed ante pre oculis, ut portantes, et non odorantes, et onus premat, et odor non erigat. Que autem temporalia sunt post tergum habenda : Os. 5.c. Ululate in Bethaven, post tergum Beniamin, Bethaven domus vanitatis, hec est abundantia temporalium. Iuxta illud : Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, etc. Et Is. 5.c. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, que est post tergum Beniamin, id est bonorum, qui sunt filii dextre. Phil. 3.c. Ea, que retro sunt, obliviscens, etc.
marg.| {f} Tradiditque] Abraham, id est Deus pater filios suos tradidit Christo docendos, sed filios Agar, mundi amatores tradidit mundo. Io. 17.b. Quos dedisti mihi, ego custodivi. Mundus autem male custodit filios suos, quia errat, et ipsi cum eo, sicut hic dicitur.
marg.| {g} Que cum {1. 27vb}   abiisset, errabat] Ps. 106. Erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Et dicit B. BERNARDUS hoc exponens : Hec solitudo superborum est, qui se solos reputant, et se solos elevant. Et si litteratus est, odit socium suum. Astutus in secularibus negotiis neminem vellet sibi similem reperiri. Et bene dicitur, hec solitudo, inaquosa : Superbia enim devotionis, et lacrymarum fontem desiccat.
marg.| {i} Cumque consumpta esset] etc. Aqua consumpta proiecit Agar filium, sic mundus misere aporiatum, et fatigatum abiicit. 1Rg. 30.d. Dixit puer Egyptius : Dereliquit me Dominus meus, quia egrotare cepi. Tunc egrotat homo, quando deficiunt vires dandi, et serviendi mundo. Tunc autem moritur, quando ponit voluntatem mundanam. Unde et mundus eam reiicit a se sicut mare mortuum. Et sicut mortuus non redit cum mari, ita qui nunc mortuus est mundo, non redit ad ipsum, nec mente, nec corpore. Et si redit, reviviscit illa inquam vita, de qua Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, quare genuisti me virum rixe, et misericordie : Et Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum.
marg.| {k} Subter unam arborem] Arbor ista crux est. Ct. 7.c. Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius. Subter quam cum miser homo videt, quod pater suus mundus, et mater sua concupiscentia dereliquerunt eum : fugit ad imitationem illius, qui in ea dormivit, et Dominus assumit eum, sicut et latronem dextrum assumpsit. Ps. Pater meus, et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.
marg.| {l} Quantum potest arcus iacere] Arcus est divina comminatio. Ps. Dedisti timentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Mundus fugit a crucis imitatione, ubi relinquit pauperem eiectum quantum potest iacere arcus, id est usquequo extendit se divina comminatio : hoc est, usque in profundum inferni. Tantum enim potest iacere arcus divine comminationis. Is. 14.d. dixit Lucifer : In celum conscendam. Et respondens Dominus ait : Ad infernum detraheris usque in profundum laci, Et quanto plus trahitur arcus, tanto profundius vulnus infigit : Ita quanto plus se elongant amatores mundi a crucis imitatione, tanto profundius iacientur in infernum. 1Rg. 25.e. dicit Abigail ad David : Inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu, et circulo funde. Hec est rotatio Agar, id est mundi sub cruce pauperem dimittentis.
marg.| {m} Non videbo] Hoc est, quod mundus crucem reputat mortem, et omnes, qui se pro Christo mortificant, reputat mortuos. Unde nec etiam eos videre vult. Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutate sunt vie eius. Gal. 6.d. Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. B. BERNARDUS Que mundus diligit, reputo crucem, et que ego diligo, reputat mundus crucem.
marg.| {n} Flevit] Mos est carnalium flere, quando vident filios, vel parentes convolare ad martyrium, vel ad claustrum. Et de talibus dicitur Ier. 22.c. Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletum : plangite eum, qui egreditur, a Christo, scilicet quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis sue, id est terram viventium, ad quam natus est. Lc. 23.e. Filie Hierusalem, nolite flere super me, sed super vosipsas flete, et super filios vestros. quasi dicat Super filium crucis non est flendum, sed super delicatos, qui non baiulant crucem.
marg.| {o} Exaudivit autem Deus vocem pueri] etc. Sub arbore crucis clamantes exaudivit Dominus, id est ad effectum audit. Ct. 8.b. Sub arbore malo suscitavi te. Et super aque penuriam exauditur puer. Iud. 1.c. Axa insidens asino impetravit a patre irriguum superius : Hoc est, quod anima carnis mortificationi insidens impetrat a Deo aquas devotionis, compunctionis, et etiam aquas spiritualis intelligentie. Dn. 1.c. Malassar tollebat cibaria, et vinum potus eorum, dabatque legumina, pueris autem his dedit Dominus scientiam, et disciplinam in omni libro.
marg.| {a} Θ Noli timere] quasi dicat Super illum, qui crucem baiulat, non est timendum. Ier. 49.c. Relinque pupillos tuos, et ego eos vivere faciam, et Vidue tue in me sperabunt. Pupillus est, cuius pater mundus, et mater concupiscentia, mortui sunt. Et vidua, cuius maritus, id est amor mundi mortuus est. Io. 4.c. Quinque viros habuisti, et hic, quem habes, non est tuus vir.
marg.| {b} Surge] a peccato scilicet Eph. 5.d. Surge, qui dormis.
marg.| {c} Et tene manum illius] id est imitare opera eius. Sepe enim maiores consideratione minorum prius conversorum, ad Dominum convertuntur, et ipsi, et qui fuerant magistri erroris, fiunt discipuli religionis. Ier. 12.d. Et erit, si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo : vivit Dominus, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, edificabuntur in medio populi mei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_21)

Notes :