Capitulum 7

Numérotation du verset Gn. 7,1 

Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in1* arcam, te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
1 in Weber ( Σ T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,2 

Ex omnibus animantibus mundis tolles2 3 septena et4 septena,
2 tolles G C Cava X ΠC ΣTGO ΦP P² Ω Ed1455 Rusch Edmaior. cum hebr. ] tolle Cor2 (sic antiqui) Λ ΠD ΣM B A T M ΦRAZGV ΘAM Ψ Clementina Weber cum LXX |
3 Π |
4 et Edmaior H Χ² ΠD ΣOMT P² ΨDF) M Φ T Ω Ed1455 Rusch Clementina cum Hilar. loc. cit. ] om. Edmaior Weber |
masculum et feminam. De animantibus vero immunndis5* duo et6 duo masculum et feminam.
5 immundis ΘA Ω Ed1455 Clementina cum Hilar. in Ps. 140:7 ] non mundis Rusch Weber |
6 et Weber (T M Φ) Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,3 

Sed et de volatilibus celi septena et7 septena, masculum et feminam, ut salvent8 semen suum9 super faciem universe terre.
7 et Rusch ] om. Weber |
8 salvent Rusch ] salvetur Weber |
9 suum Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,4 

Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terre.
Numérotation du verset Gn. 7,5 

Fecit ergo Noe omnia que mandaverat ei Dominus.
Numérotation du verset Gn. 7,6 

Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aque inundaverunt super terram
Numérotation du verset Gn. 7,7 

et ingressus est Noe et filii eius,
uxor eius et uxores filiorum eius
cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Numérotation du verset Gn. 7,8 

De animantibus quoque mundis et immundis et de volucribus celi10 et ex omni quod movetur super terram
10 celi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,9 

duo et duo ingressa sunt
in arcam ad Noe11, masculus et femina, sicut preceperat Deus Noe.
11 in arca - ad Noe Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,10 

Cumque transissent septem dies aque diluvii inundaverunt super terram.
Numérotation du verset Gn. 7,11 

Anno sexcentesimo vite Noe,
mense secundo,
septimo decimo die mensis rupti sunt
omnes fontes abyssi magne et cataracte celi aperte sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,12 

Et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Numérotation du verset Gn. 7,13 

In articulo illius diei12 ingressus est Noe et Sem et Cham et Iaphet filii eius in arcam13 et uxor eius14 et15 uxores filiorum eius cum eis16.
12 illius diei Rusch ] inv. Weber |
13 in arcam Rusch ] om. Weber |
14 eius Rusch ] illius Weber |
15 et Rusch ] + tres Weber |
16 eis Rusch ] + in arcam Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,14 

Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo17 et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum, universe aves omnesque volucres
17 genere suo Rusch ] genus suum Weber
Numérotation du verset Gn. 7,15 

ingresse sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vite.
Numérotation du verset Gn. 7,16 

Et que ingressa sunt masculus et femina18 introierunt sicut preceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris.
18 femina Rusch ] + ex omni carne Weber
Numérotation du verset Gn. 7,17 

Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Numérotation du verset Gn. 7,18 

Vehementer enim19 inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terre, porro ferebatur arca20 super aquas
19 enim Rusch ] om. Weber |
20 ferebatur arca Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 7,19 

et aque prevaluerunt super terram nimis21. Opertique sunt omnes montes excelsi sub universo celo.
21 super terram - nimis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 7,20 

Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat.
Numérotation du verset Gn. 7,21 

Consumptaque est omnis caro que movebatur super terram: volucrum, animantium, bestiarum omniumque, reptilium que reptant super terram, universi homines
Numérotation du verset Gn. 7,22 

et cuncta in quibus spiraculum vite est in terra mortua sunt.
Numérotation du verset Gn. 7,23 

Et delevit omnem substantiam que erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres celi et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
Numérotation du verset Gn. 7,24 

Obtinueruntque aque terras centum quinquaginta diebus.

Capitulum 7

Numérotation du verset Gn. 7,1 
marg.| {1.11ra} {a} Dixitque Dominus ad eum] etc.
marg.| {b} Iustum coram] Per hoc ostendit Dominus se in tribulatione suos non deserere. Sap. ultim. d. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti in omni tempore, et in omni loco assistens eis. Ps. Cum ipso sum in tribulatione.
Numérotation du verset Gn. 7,2 
marg.| {c} Ex omnibus animantibus mundis tolles septena, et septena] Rab. Non geminatum septenarium, id est 14. sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo, et duo, non quatuor, sed duo tantum, masculum, et feminam. Et notandum quod animalia munda impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari, quia impar numerus virtutis speciem pretendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Noe de arca haberet, quid immolaret, et manducaret. Impari numero, quia impar numerus indivisibilis est, par vero divisibilis, per quod notatur bonorum incorruptibilitas, et malorum corruptio.
marg.| {d} Septena et septena] Fuerunt, qui dicerent de mundis tantum sex masculos, et sex feminas ad procreationem, et septimum ad immolandum. Sed hoc patet esse falsum per hoc, quod subdit, masculum, et feminam. Et nota quod Moyses hic vocat animalia munda, vel immunda secundum tempus suum, id est secundum legem, licet tunc dicebantur, que naturaliter esui hominum non sunt apta. Vel in comparatione magis mundorum dicuntur immunda.
marg.| {e} Immundis] Omnia munda sunt naturaliter, sed comparatione melioris nature quedam dicuntur immunda, sicut bos leone melior, quia homini necessarior, propter quem creata sunt omnia.
Numérotation du verset Gn. 7,2 
moraliter
marg.| Moraliter. {d} Septena, et septena] ponuntur in arca de mundis, quia in septenario perfectio eorum exprimitur, qui per septem dona Spiritus sancti tendunt ad unitatem spiritus in vinculo pacis.
Numérotation du verset Gn. 7,4 
marg.| {f} Adhuc] Simile Aggei 2.b. Adhuc unum modicum etc. et movebo terram.
marg.| {g} Quam feci] Delere potest Dominus omnia, quia ipse cuncta de nihilo fecit. Sap. 22.b. Quis tibi imputabit si damnaveris nationes, quas fecisti ?
Numérotation du verset Gn. 7,4 
moraliter
marg.| {f} Adhuc, etc.  ego] Sancti exponunt, intelligentes per diluvium aquas Baptismi, ubi omnia peccata delentur. Za. 13.a. In illa die erit fons patens domui David, et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris, et menstruate, peccatorem vocat illum, qui per alium peccat. Menstruatam, illum, qui per se ; quia Baptismus, et peccata, que sola voluntate fiunt, et peccata, que per alterius suggestionem committuntur, purgat, et diluit : Vel inundationem temporalis persecutionis : De qua Nahum. 1.b. Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens {1. 11rb} sperantes in se, et in diluvio pretereunte consummationem faciet. Sed potest distingui quadruplex diluvium, scilicet Baptismi, temporalis tribulationis, iniquitatis, pene gehennalis. De primo Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. De secundo Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ? De tertio Os. 4.a. Maledictum, et mendacium, et furtum, et adulterium inundaverunt. De quarto Matthei 24.d. Sicut fuit in diebus Noe ante diluvium, ita erit, et adventus filii hominis. Duo prima diluvia sunt bonorum : duo ultima, sunt malorum. Est etiam quintum diluvium glorie, quod est beatorum. Matthei 25.b. Euge, serve bone, et fidelis, etc.
marg.| {h} Septem dies] Quia transeunte veteri lege, que deservit hebdoadi, id est septenario, et adveniente nova, que deservit octoadi, id est octonario, Baptismus venit.
marg.| {i} Mense secundo] id est duo menses, sexaginta dies sunt, unde idem significatur per secundum mensem, et per sexcentesimum annum, scilicet sex etates : In quarum sexta arca edificata est, id est Ecclesia fundata, et aperti sunt fontes Baptismi, et irrupit confessio fidei predicante Iesu, et Ioanne. Et factum est diluvium, vitiorum, mense secundo Iar, qui a Latinis Maius dicitur.
marg.| {k} Rupti sunt] <Glossa> Interlinearis ut non sensim de more fluerent, sed repentina inundatione terram operirent.
marg.| {l} Et cataracte] Cataracte, fenestre, scilicet nubes, que aperte sunt, ut inde insolite et maiores pluvie funderentur. Cataracte vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur.
marg.| {m} Aperte sunt] Nah. 2.b. Porte fluviorum aperte sunt, et templum dirutum est ad solum, id est quinque sensus laxantur in concupiscentias, et anima prolabitur ad terrena.
marg.| {n} Ingresse sunt ad Noe] AUGUSTINUS Precepit Dominus superius septena, et septena de mundis, duo, et duo tolli, de immundis, quomodo ergo nunc dicit duo, et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis ? Sed hoc non refertur ad numerum mundorum, et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim masculus et femina duo sunt. Notandum vero quod dicitur : In qua erat spiritus vite, non solum de hominibus, sed et de pecoribus dictum, quia quidam de Spiritu sancto volunt intelligi, quod scriptum est : Insufflavit in faciem eius spiritum vite : Sed quidam codices habent melius, flatum vite.
marg.| {o} Inclusit] In hoc innuit nobis Dominus, quod semper est murus, et iuvamen suorum. Za. 2.b. Ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in {1. 11va} medio eius.   [Inclusit] <Glossa> Interlinearis quod homo facere non poterat, ne aque introirent, Deus exterius bituminavit.
marg.| {a} Et elevaverunt] quia Ecclesia per tribulationes exaltatur proficiens, et numero, et merito. Iob. 9.a. Qui Arcturum et Oriona, Hyadas, et interiora Austri. Et comparatur Ecclesia Arcturo, quia semper vertitur, et numquam mergitur, immo, dum vertitur, erigitur.
marg.| {b} Super aquas] quia mali succumbunt tribulationibus, sed boni prevalent. Is. 28.
marg.| {e} Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
marg.| {c} Quindecim cubitis altior] Quindecim constant ex septem et octo : Et significat requiem animarum que habetur in septima etate plene post resurrectionem corporum, que erit octava die et octava etate. Montes excelsi, significant eminentiam scientie, quam operiunt aque, et excedunt quindecim cubitis, quia nemo potest attingere ad sciendum quanta erit gloria, et requies electorum, quam habent per aquas baptizati. Is. 64.b. Oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti expectantibus te. Idem significatur per centum quinquaginta, et per 15. quia centum quinquaginta constant ex septuaginta, et octoginta, et in sacra Scriptura idem significat numerus compositus, et suus simplex.   [Quindecim cubitis] Sunt, qui putant nec terre qualitatem talem, nec altitudinem montium tantam ante diluvium fuisse, qualis, et quanta est hodie.
marg.| {d} Consumptaque] Hoc factum est, ut et creatura Creatoris iniuriam in homines vindicaret. Sap. 5.d. Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Post pauca Excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Et licet aqua ita desevierit contra inimicos Dei, tamen Noe, et suis nihil nocuit, immo tamquam iustis servivit. Unde Sap. 16.d. Creatura enim tibi factori deserviens exardescit in tormentum contra iniustos, et lenior fit ad benefaciendum, pro his, qui in te confidunt.
marg.| {e} In quibus spiraculum vite] id est illos, qui putant se vivere magnificantes se coram hominibus. Iob. 9.g. Ego in iudicium veni, ut qui non vident videant, et qui vident, id est videre se putant, ceci fiant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_7)

Notes :