Capitulum 15

Numérotation du verset Gn. 15,1 

His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem
dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.
Numérotation du verset Gn. 15,2 

Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis
et filius procuratoris
domus mee iste Damascus
Eliezer.
Numérotation du verset Gn. 15,3 

Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit.
Numérotation du verset Gn. 15,4 

Statimque sermo Domini factus est ad eum dicens: Non enim1 hic erit2 heres tuus, sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem .
1 enim Rusch ] om. Weber |
2 hic erit Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 15,5 

Eduxitque eum foras et ait illi: Suspice celum et numera stellas si potes, et dixit: ei: Sic erit semen tuum.
Numérotation du verset Gn. 15,6 

Credidit Abram3 Deo4 et reputatum est ei ad iustitiam.
3 Abram Rusch ] om. Weber |
4 Deo Rusch ] Domino Weber |
Numérotation du verset Gn. 15,7 

Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur
Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam.
Numérotation du verset Gn. 15,8 

At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sum5 eam?
5 sum Rusch ] sim Weber
Numérotation du verset Gn. 15,9 

Et respondit6 Dominus: Sume, inquit, vaccam7 triennem
6 et respondit Rusch ] respondens Weber |
7 vaccam Rusch ] mihi parem. Weber |
et capram trimam
et arietem annorum trium,
turturem quoque et columbam.
Numérotation du verset Gn. 15,10 

Qui tollens universa hec divisit
ea8
8 ea Rusch ] om. Weber
per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
Numérotation du verset Gn. 15,11 

Descenderuntque volucres
super cadavera et abigebat
eas Abram.
Numérotation du verset Gn. 15,12 

Cumque sol occumberet pavor9
9 pavor ΛH Rusch ] sopor Weber
irruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Numérotation du verset Gn. 15,13 

Dictumque est ad eum: Scito prenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum
in terra non sua et subicient eos servituti et affligent
quadringentis annis.
Numérotation du verset Gn. 15,14 

Verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post hec egredientur cum multa10
10 multa Rusch ] magna Weber
substantia.
Numérotation du verset Gn. 15,15 

Tu autem ibis
ad patres tuos
in pace sepultus in senectute bona.
Numérotation du verset Gn. 15,16 

Generatione autem quarta
revertentur
huc necdum enim implete11 sunt
11 implete Rusch ] complete Weber
iniquitates Amorreorum usque ad presens tempus.
Numérotation du verset Gn. 15,17 

Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa
et apparuit clibanus fumans
et lampas ignis
transiens inter divisiones illas.
Numérotation du verset Gn. 15,18 

In die illo pepigit Dominus fedus cum Abram12 dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Egypti
12 fedus – cum Abram Rusch ] inv. Weber
usque ad fluvium magnum flumen Euphraten,
Numérotation du verset Gn. 15,19 

Cineos et Cenezeos et Cedmoneos13
13 Cedmoneos plerique codd. Clementina Weber ] Cet(h)m(m)oneos Amiatinus X ΣOM ΩS , Cethinoneos cacogr. Rusch
Numérotation du verset Gn. 15,20 

et Etheos et Pherezeos, Raphaim quoque
Numérotation du verset Gn. 15,21 

et Amorreos, Eveos14 et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos.
14 Eveos Rusch ] om. Weber

Capitulum 15

Numérotation du verset Gn. 15,1 
marg.| {i} His itaque transactis, etc. Magna nimis] Quia de preda nihil accipere voluisti, ideo ero protector tuus contra hostes tuos :   [Et merces tua magna nimis] id est supra merita. Vel incomprehensibilis, iuxta illud Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti expectantibus te.
marg.| {k} Quid dabis mihi] quasi dicat quid valet mihi, quod promittis, cum non habeam heredem : Et dicit hoc Abram non ex diffidentia, sed ex desiderio sciendi, quid daturus erat ei : Sicut beata Virgo dixit ; Quomodo fiet istud : Non dubitando, sed modum querendo.
marg.| {l} Ego vadam] etc. quasi dicat Procurator meus Eliezer filium habet cui hereditatem relinquere potest, ego vero non : Quid igitur mihi valet promissio tua, cum desit heres : Et est ibi aposiopesis, que solet fieri causa gaudii, vel doloris, vel comminationis. Et debet sic suppleri.
marg.| {n} Iste Damascus est filius Eliezer procuratoris domus mee] Vel sic   [Iste scilicet Damascus Eliezer] supple filius erit heres meus, cum non habeam proprium.
marg.| {o} Non erit] quasi dicat frustra hoc dicis, non erit ita : Non enim hic.
marg.| {p} De utero tuo] id est substantia, quasi dicat non habebis heredem adoptivum, sed naturalem.
marg.| {1.20va} Δ {a} Suspice celum] Solet queri, ubi Deus promisit Abrahe lucem eternam, sive sanctam, sicut cantatur in offertorio mortuorum, et semini eius. Et dicunt quidam, quod hic.   [Suspice celum] etc. Iuxta illud Dn. 12.b. Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. Unde sensus est : Progeniem claram, et vitam eternam, que dicitur lux, promisit Deus Abre, cum dixit :
marg.| {b} Numera stellas] GLOSSA Rabani : Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei : Sic faciam semen tuum, id est gentem Christianam, cuius tu pater futurus es in fide, scilicet faciam resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur : Sic erit semen tuum, etc. id est copiosa erit gens Iudeorum, sed arida, et infecunda.
marg.| {d} Ad iustitiam] id est ad iustificationem : Fide enim iustificatur homo. Rm. 3.c. Iustitia Dei est per fidem Iesu Christi super omnes, qui credunt in eum. Et est hic argumentum, quod gratia causaliter precedit peccati remissionem.
marg.| {e} De Hur Chaldeorum] id est de igne : Vel de civitate secundum Iosephum.
marg.| {f} Domine Deus] etc. Iudeus dicit quod Abram in parte dubitavit, unde propter illam hesitationem fuit semen eius in afflictione.   [Domine Deus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Signum querit non tentando, sed sperando, et modum querendo. Hic mos inolevit Iudeis, ut signa petant. 1Cor. 1.d.
marg.| {g} Sume inquit] quasi dicat immolabis mihi hec, et ostendam tibi signum per hoc, quod acceptabo tuam oblationem.
marg.| {h} Tenebrosus] Vel quedam caligo tenebrosa superveniens, que incussit illi timorem, vel potius pavorem, sive horrorem, que fuit pars signi.
marg.| {1. 21ra} Δ
marg.| {a} Semen tuum] populus Israel.
marg.| {b} Affligent quadringentis annis] Sed nonne Ioseph imperavit in Egypto : Quid est ergo, quod hic dicitur : Affligent eos quadringentis annis : Et Apostolus ad Gal. 3.c. dicit quod lex data est post quadringentos, et triginta annos. Solutio : Notandum quod ab ista promissione usque ad nativitatem Isaac, fuerunt viginti quinque anni. Et a nativitate Isaac usque ad exitum de Egypto fuerunt quadringenti quinque anni. Hoc autem quinque annos reliquit Moyses, more sacre Scripture, que non curat minutias numerorum, sed tantum limites. Et computat hic Moyses a nativitate Isaac. Stephanus vero in Act. 7.c. et Apostolus ad Gal. 3.c. totum comprehendunt ab ista promissione, usque ad exitum de Egypto. Quia autem hic dicitur : Affligent eos quadringentis annis, sic legendum est, ut dicit AUGUSTINUS ut hec determinatio, quadringentis annis referatur ad hoc. Peregrinum erit. Et interponitur :   [Affligent eos] etc. Vel   [Affligent eos quadringentis annis] id est quadringenti anni in afflictione complebuntur a nativitate Isaac scilicet   [Affligent] <GLOSSA> INTERLINEARIS extranei.   [Quadringentis annis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Hieronymi. In afflictione quadringenti anni complebuntur.
marg.| {e} Generatione autem quarta] Septuaginta dicunt, quinta. Sed quarta generatio refertur ad Tribum Sacerdotalem. Levi enim genuit Caath : qui Amram, qui Aaron, qui Eleazar, qui cum Aaron egressus est de Egypto, Nec dicas generationes, personas, sed successiones, ut tot sint generationes, quotiens ibi legitur genuit. Quia Septuaginta dicunt, quinta refertur ad regiam Tribum. Iudas enim genuit Phares, qui Esron, qui Aran, qui Aminadab, qui Naason, qui Salmon, qui cum patre egressus est de Egypto. Secundum Sacerdotalem Tribum, in quarta generatione ; secundum regiam, in quinta rediit populus de Egypto, sicut dicit GLOSSA Dicitur autem hic generatio, successio personarum, non persona, ut quotiens ponitur, genuit, tot sint generationes. Unde patet, quod quinque persone quatuor generationes faciunt.
marg.| {f} Complete sunt] Sed nonne digni erant gehenna ? Sic ergo multo fortius amissione terre. Preterea cum dicat AUGUSTINUS quod qui est in mortali, non est dignus etiam pane, quo vescitur. Sol<utio> non sequitur. Iste meruit gehennam, ergo quamlibet minorem penam. Ut fornicatione meretur quis gehenne incendium, non tamen suspendium. Aliqui dicunt, quod etiam videtur velle AUGUSTINUS quod omnis, qui est in mortali, indignus est omni bono, etiam vita ipsa. Sed certe nec adhuc sequitur : Est indignus omni bono, ergo est dignus omni malo. Fallacia consequentis. Tamen aliqui dicunt, quod Amorrhei digni erant amissione terre secundum merita sua. Sed quod dicitur hic, intelligunt sic : Nondum volebat eos expelli a terra sua, expectans eos ad penitentiam.   [Complete sunt] <Glossa> Interlinearis ut iam debeant amittere terram suam.
marg.| {g} Cineos] etc. Decem gentes numerat hic, quas promittit Dominus se daturum semini Abre. Cinei sunt posteri Iethro, soceri Moysi, qui fuerunt federati filiis Israel, non subditi.
marg.| {h} Cenezeos] Iidem sunt populi, qui et Horrhei, quos occiderunt filii Esau.
marg.| {i} Cedmoneos] Idem quod Hevei, unus populus de septem.
marg.| {k} Raphaim] gigantes, quorum terram obtinuerunt filii Loth, Moab, et Ammon. Unde et terra eorum terra gigantum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 15,2 
mystice
marg.| Mystice. {k} Quid dabis] Noluit Abram aliquod munus accipere a rege Sodomorum, sed a Deo querit remunerari post victoriam hostium petens filium. Sic post victoriam vitiorum debet quilibet esse solicitus de opere bono, et conversatione aliorum. Mt. 19.d. Petrus volens certificari de premio sicut Abram, dicit Domino : Ecce nos reliquimus omnia, quid ergo erit nobis : Hoc est, quod hic dicitur,   [Quid dabis mihi] Et sicut hic agitur de semine, ita ibi :
marg.| {l} Vadam absque liberis] Hoc dicit Christus patri. quasi dicat non habebo filios spirituales.
marg.| {m} Filius procuratoris] per quem significantur Iudei, qui putaverunt esse heredes Christi. Unde dixerunt. Mt. 21.d. Ecce heres, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Sed per hoc perdiderunt ipsi hereditatem, et translata est ad alios, id est ad Christianos. Lam. 5.a. Translata est hereditas nostra.
Numérotation du verset Gn. 15,4 
mystice
marg.| {p} De utero tuo   ] Omnes fideles nati sunt de utero Christi quia eos per Passionem in Cruce peperit, cum de latere eius Θ sanguis nostre redemptionis et aqua nostre ablutionis exivit. Is. 46.a. Audite me domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, et gestamini a mea vulva usque ad senectam. Nota, familiariter se dicit Christus matrem : Peperit enim nos cum dolore magno in lecto duro satis, id est in Cruce. Is. 66.c. Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus. Peperit autem nos per latus dextrum, quia de latere viri sumpta fuit mulier, per quam mortui eramus. Est igitur Christus mater : nihilominus est et pater ; sed pater creando ex nihilo, mater pariendo cum dolore magno. In partu vero dolor est non solum matris, sed etiam fetus : Sic boni filii, cum pariuntur Christo per penitentiam, dolorem habent in contritione, et carnis maceratione. Non enim sufficit dolor matris, id est Christi, sed exigitur dolor filii. Mt. 16.d. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, Suam dicit non meam. quasi dicat Dolor meus non sufficit, nisi adsit et vester. Isti signum habent, quod sint filii Christi, qui stigmata crucis portant. <Ad> Galatas ultimo d.a Stigmata Christi iugiter in corpore meo porto.
a Gal. 6.
marg.| Prime Ioannis 5.b.b : « Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis ». Spiritus, scilicet caritatis, aqua lacrymarum, sanguis afflictionis carnis. Si hec tria relucent in te, testimonium habes, quod filius Dei sis, sicut dicit Beatus Bernardus. Predicte clausule debet addi. Et hi tres unum sunt, immo uno deficiente, adesse cetera non presumas. Signanter autem ponitur spiritus utrobique, et in testimonio, quod datur in celo, et in illo, quod in terra, quia eadem est caritas vie, et patrie. Caritas enim numquam excidit. 1Cor. 13.d. Is. 35.d. Vivit Dominus, cuius igniculus in Sion, etc.
b 1Io. 5, 8.
marg.| {d} Suspice celum] Hoc factum est, quando Christus oravit ad patrem.
marg.| {e} Sic erit semen tuum] Semen Christi, id est fideles hic comparantur stellis, supra pulveri, et arene. Utrumque bene convenit : Boni enim sunt pulvis per humilitatem, qua se omnibus viliores reputant. Et sicut pulvis adheret pedibus, ita boni per humilitatem adherent humanitati {1.20vb} Christi. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Nahum. 1.a. Dominus, nebule pulvis pedum eius. Nebule sancti, qui sunt pulvis adherens pedibus Christi, id est humilitati eius. Bernardus Verus humilis non vult predicari humilis, sed reputari vilis. Item arena sunt, quia continue fluctibus tribulationum tunduntur. 2Tim.3.c. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Ier. 5.e. A facie mea non dolebitis, qui posui arenam terminum mari. Item stelle sunt, quia magni sunt, sed modici apparent. Lucidi sunt per bonam conversationem, et bonam famam. Firmamento, id est Christo affixi, fide, spe, et caritate. Philipp. 2.b. Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vite continentes.
marg.| {g} Sume, inquit, mihi vaccam] etc. Christo dicitur, ut sumat sibi, id est ad fidem colligat tria animalia, id est homines tribus vitiis mancipatos. Per vaccam, que agros habitat, avari. Per arietem ducem gregis, superbi. Per capram fetidam, luxuriosi. Per turturem, et columbas, significantur boni, quia tam boni quam mali vocantur ad fidem. Mt. 13.f. Simile est regnum celorum sagene, etc. Is. 60.b. Omne pecus Cedar congregabitur tibi. Turtur solivaga, contemplativi solitarii : Columba gregatim volans, congregationes religiosorum. Uterque gemitum habet pro cantu, et simpliciter intuentur, quia omnes religiosi in valle lacrymarum positi lugent non pro suis tantum, sed pro totius mundi peccatis : Et beati, qui sic lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Mt. 5.a. Animalia dividuntur, quia inter malos semper sunt iurgia, et discordie, quia ubi quilibet querit, quod suum est, non potest esse unitas. 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus, et contentio, nonne carnales estis : Aves autem non dividuntur, quia boni semper servant unitatem in vinculo pacis. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, etc. Volucres descendentes sunt demones, qui descendunt semper super cadavera, id est in conscientias peccatorum. Sed Abram, id est Christus abigit eos, dum ad penitentiam peccatores expectat. In futuro vero non abiget, sed permittet demonibus eos diripere. Ier. 7.f. Proiecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui. Et infra eod. g. Erit morticinum populi huius in cibum volucribus celi, et bestiis terre, et non erit, qui abigat.
marg.| {g} Sume inquit mihi vaccam] etc. Per vaccam humilis subiectio : Per capram penitentia : Per arietem fortitudo : Per turturem castitas : Per columbam caritas. Vacca triennis, quia humilis maiori, equali, et minori se subiicit. Capra trima, contritio, confessio, satisfactio. Aries trium annorum, quia fortes debemus esse ad iniuriam, contumelias, verbera. Animalia dividuntur, ut humilitas exhibeatur suo superiori, in his, que ad Deum, non in his, que contra Deum. In penitentia, ne quid nimis, vel ne quid minus fiat. Fortitudo non sit effrenata, sed discreta. Turtur, et columba non dividuntur, quia castitas mentis, et corporis utraque exigitur. Caritas ad Deum, et proximum, utraque necessaria est. Volucres sunt importune cogitationes. GREGORIUS In ipso orationis sacrificio ingerunt se importune cogitationes rapere, vel violare cupientes, sed manu sancte discretionis debemus custodire, quod foris offerimus, ne maligni spiritus, et perverse cogitationes rapiant. Eccles. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti.
marg.| {i} Scito prenoscens] Tria dicuntur hic, que fuerunt in Christo per experientiam, et debent esse in nobis per imitationem. Peregrinatio, servitus, afflictio. Peregrinatus est Christus ; primo, de celo in terram descendens. Secundo, de civitate extra portam Crucem baiulans. *{1.21ra} Tertio de mundo ad celum rediens. Lc. 19.b. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti : Et nos similiter debemus peregrinari hic tripliciter : Primo per humilitatem : Secundo per penitentiam. Et sic tertio peregrinabimur cum ipso in celum. Qui non habet primam, et secundam peregrinationem, non habebit tertiam. In cuius signum Dominus {1.21rb} post resurrectionem et peregrinus apparuit, et in forma peregrini, quasi dicat solis peregrinis apparebo in gloria. Vis audire de prima peregrinatione, quod sine illa non habeatur tertia. Mt. 18.a. Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Audi et de secunda : Nonne oportuit pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Lc. ultim. d. Stultus est, qui per aliam viam vult ascendere in celum, quam Christus ascendit : quia nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo, filius hominis, caput scilicet cum corpore. Item servitus in eo fuit, et laboris afflictio. Is. 44.d. Servire me fecistis in peccatis vestris, et prebuistis mihi laborem in iniquitatibus vestris. Et nos debemus ad invicem servire. Gal. 5.b. Per caritatem spiritus servite invicem. Item affligere nos debemus, quia Dominus liberat afflictos. Ex. 3.b. Vidi afflictionem populi mei in Egypto, et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum. Ad hec tria invitat nos Dominus. Mt. 16.b. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum. Ecce peregrinatio magna quidem, qua homo exit a suis possessionibus, a suis parentibus, a seipso. Et tollat crucem suam. Ecce servitus : Et sequatur me. Ecce afflictio. Peregrini revertentur ad patriam. Ier. 30.a. Convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. Servi libertatem habebunt. Rm. 8.d. Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem glorie filiorum Dei. Afflicti delicias invenient. Ier. 31.a. Populus, qui remanserat a gladio, vadet ad requiem suam Israel. Is. 51.g. Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis mee, non adiicias, ut bibas illum ultra. Dominus calicem habet in manu sua, in cuius fundo sunt feces, superius vinum clarum, et merum, in medio mixtum. Feces, sunt pene damnatorum, ubi nihil est vini, id est gaudii. Vinum merum, iucunditas Beatorum, ubi nihil est fecis, id est tristitie, vel doloris. Mixtum gaudium presens, quod multis amaritudinibus est respersum, quo Dominus modo potat. Sed in fine potabit infimo, et supremo. Ps. 74. Calix in manu Domini vini meri, plenus mixto, etc. usque bibent omnes peccatores terre.
marg.| {c} Egredientur cum multa substantia] id est cum multitudine bonorum operum. Bona enim opera sunt divitie, quibus redimimur a penis pro peccatis debitis. Prv. 13.b. Redemptio viri proprie divitie. Iusti pauperes ingrediuntur, sed divites egrediuntur. Mali vero, et pauperes ingrediuntur, et pauperes egrediuntur. Eccles. 5.d. Miserabilis prorsus infirmitas, quomodo venit, sic revertetur pauper.
marg.| {d} Tu autem ibis ad patres tuos] liberandos a Limbo inferni.
marg.| {e} Generatione autem quarta revertentur huc] Prima generatio, nature ; secunda, culpe : tertia, gratie : quarta, glorie. In hac revertemur ad patriam, a qua modo peregrinamur. 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino. Vel prima generatio, cogitationis ; secunda, locutionis ; tertia operis ; quarta perseverantie, que sola coronatur. 1Cor. 9.d. Omnes, qui in stadio sunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet perseverans. 2Tim. a. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Vel prima generatio sine patre, et sine matre : Adam. Secunda de patre sine matre : Eva. Tertia de patre, et matre : Abel, Cain. He tres perierunt. Venit quarta de matre sine patre, Christus, que alias reparavit. Et hoc est. Quarta generatione revertentur huc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_15)

Notes :