Capitulum 20

Numérotation du verset Gn. 20,1 

Profectus1 inde Abraham in terram australem,
1 Profectus] + est O P14417 cum hebr. LXX
habitavit inter Cades
et Sur
et peregrinatus est in Geraris.
Numérotation du verset Gn. 20,2 

Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est.
Misit ergo Abimelech rex Gerare et tulit eam.
Numérotation du verset Gn. 20,3 

Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte2
2 nocte Rusch ] noctis Weber
et ait illi3: En morieris propter mulierem quam tulisti.
3 illi Rusch ] ei Weber
Habet enim virum.
Numérotation du verset Gn. 20,4 

Abimelech vero non tetigerat eam et ait: Domine num gentem ignorantem et iustam interficies?
Numérotation du verset Gn. 20,5 

Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est , et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei
et munditia manuum mearum feci hoc.
Numérotation du verset Gn. 20,6 

Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me
et non dimisi ut tangeres eam.
Numérotation du verset Gn. 20,7 

Nunc igitur redde uxorem viro suo
et orabit pro te
quia propheta est4
4 et orabit pro te – quia propheta est Rusch ] inv. Weber
et vives. Si autem nolueris reddere scito
quod morte morieris tu et omnia que tua sunt.
Numérotation du verset Gn. 20,8 

Statimque de nocte consurgens
Abimelech; vocavit omnes servos suos
et locutus est universa verba hec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde.
Numérotation du verset Gn. 20,9 

Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te? Quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande?
Que non debuisti facere fecisti nobis.
Numérotation du verset Gn. 20,10 

Rursusque expostulans
ait: Quid vidisti ut hoc faceres?
Numérotation du verset Gn. 20,11 

Respondit Abraham: Cogitavi mecum dicens:
Forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam.
Numérotation du verset Gn. 20,12 

Alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris mee et duxi eam in5 uxorem.
5 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 20,13 

Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Numérotation du verset Gn. 20,14 

Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos6
6 et servos Rusch ] + et ancilla Weber
et dedit Abraham
reddiditque illi Saram uxorem suam
Numérotation du verset Gn. 20,15 

et ait: Terra coram vobis est. Ubicumque tibi placuerit, habita.
Numérotation du verset Gn. 20,16 

Sarre autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo. Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris, memento7 te deprehensam.
7 memento Rusch ] mementoque Rusch
Numérotation du verset Gn. 20,17 

Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt.
Numérotation du verset Gn. 20,18 

Concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahe8.
8 Abrahe Rusch ] Abraham Weber

Capitulum 20

Numérotation du verset Gn. 20,1 
marg.| {f} Profectus inde] id est convalle Mambre.
marg.| {h} In Geraris] terra Palestinorum. Gerare interpretatur advene appropinquantes ad regnum fide, et opere, 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc seculo, peregrinamur a Domino.
Numérotation du verset Gn. 20,2 
marg.| {i} Dixitque de Sara uxore sua] <GLOSSA> INTERLINEARIS Dum habet homo quid faciat, non debet tentare Deum. Isidorus, Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa ab alienigenis captiva possideretur, certus, quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem supra 12.d. Et similiter dixit Isaac, infr. 26.b. Unde Abimelech somnio commonitus intactam reddidit.
Numérotation du verset Gn. 20,3 
marg.| {k} Per somnium] Io. 33.b. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo tunc aperit aures virorum, et erudiens eos, instruit disciplina, ut avertat hominem ab his, que fecit, et liberet a superbia.
Numérotation du verset Gn. 20,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 20,5 
marg.| {m} Manuum mearum] <GLOSSA> INTERLINEARIS Coniugii fidem servare volens, non concubinam querens. Iob. 22.d. Salvabitur innocens in munditia manuum suarum.
marg.| {n} Dixitque ad eum Deus] AUGUSTINUS Quod dicitur Abimelech pro Sara : Et peperci, tibi ne peccares in me : advertendum est, Deum fecisse, quando monuit, uxorem esse Abrahe, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur, que putant homines, vel non esse peccata, vel levia haberi tamquam in carne peccata.
marg.| {o} Ne peccares in me] <GLOSSA> INTERLINEARIS Peccantes in proximum, in Deum peccamus.
marg.| {1. 26rb} {p} Ut tangeres eam] Videtur, quod non committat flagitium, si eam cognosceret, quia volebat eam non fornicario modo, sed uxorio. Item Dominus perhibet ei testimonium, quod simplici corde hoc fecit, ergo innocens fuit. Solutio. Si Abimelech cognovisset eam, adulterium commisisset, quia non poterat eam ducere in uxorem, cum haberet virum viventem, et ignorantia excusasset eum a tanto, non a toto, quia non adhibuisset omnem diligentiam inquirendo de ipsa, quam deberet apponere. Ad aliud dicimus, quod Dominus ideo dixit, simplici corde, non quia sine peccato fecerit, sed quia sine peccato facere intendebat.
marg.| {q} Nunc igitur] Solvitur commissum, dum restituitur amissum, etc. Ergo usurario, et raptori solvitur commissum, quando restituuntur ablata, ergo non est necessaria confessio, vel satisfactio. Solutio. Ideo dicitur solvi commissum, quia sine hoc non dimittitur, si adsit facultas restituendi.
marg.| {r} Quia Propheta est] preloquens : Ita habet Hebreus. Hoc dicit, quia quanto maior est, cui infertur, iniuria, tanto maius est peccatum. Unde dicit GREGORIUS in dialogo quod quidam ioculator psallebat ante virum quemdam sanctum invitum, expostulans panem : Et faciens ei dari panem vir sanctus, dixit Panem habes, sed scias, quod statim morieris : Et illico ruit tegula de domo super eum, et expiravit miser. Ecce dixit, O quam periculosum est contristare sic virum sanctum.
marg.| {s} Et orabit] ut facilios veniam consequaris, Nam si iniuriam passus orat pro inferente iniuriam, citius parcitur illi. Iob. ult. b. Iob servus meus orabit pro vobis, faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia.
marg.| {1. 26va} Δ {a} Vocavit omnes servos suos] Ne temere videretur repudiare coniugium, ideo vocavit eos, et ut acciperet ab eis consilium. Nihil enim sine consilio faciendum. Sir. 32.d. Fili, nihil sine consilio facias, et post factum non penitebis.
marg.| {b} Regnum meum] Ecce quod peccatum principis redundat in populum. Unde 2Rg. 24.c. quod David numeravit populum superbe, pena redundavit in plebem. Et etiam propter Achor punitus est populus. Iosue 7.a.
marg.| {c} Filia patris] Alia translatio apertius, a patre, et non ex matre. Erat enim filia Aram fratris Abrahe : non soror Loth.   [Filia patris] Hoc multipliciter exponitur. Primo sic : Est filia patris, supple sui, mei scilicet fratris. Vel filia patris mei, et non matris mee, id est neptis mea est ex parte patris sui, non ex parte matris. Unde alia translatio habet : Soror mea est a patre suo, non a matre Sicut enim dicebant cognatos fratres, ita cognatas dicebant sorores. Vel sic   [Soror mea, filia patris mei] primogeniti, scilicet Aram, quem vocat patrem, quia primogenitus, et quia educaverat eum. Tamen quidam dicunt, quod Thare mortua matre Abraham, et mortuo Aram, duxit in uxorem, uxorem Aram, et ex ea genuit Saram. Unde hic dicitur filia eius naturalis, sed supra dicitur filia Aram, legalis scilicet.
marg.| {g} Hoc erit tibi in velamen] id est in memoriam verecundie, quia in mendacio deprehensa es. Unde quasi exponendo subdit.
marg.| {h} Quocumque] etc. Vel elegans irrisio est : Hoc erit in velamen, id est in exhibitione funeris, quasi dicat Anus es, et vicina funeri, et tamen mentita es, habe igitur hec ad expensas funeris tui, et omnium, qui tecum sunt. Iudei enim multa expendebant in sumptu funerum, unde et multi depauperati sunt. Vel ad pepla emenda, ut veles faciem tuam ne ameris ab aliis.
marg.| {k} Concluserat enim Deus] Abimelech infrigidaverat Dominus, et uxorem, et ancillas concluserat propter Saram, et ad preces Abrahe sanantur.
Numérotation du verset Gn. 20,moraliter 
marg.| Moraliter. {f} Profectus inde] etc. Visa pena malorum, providet sibi Abraham, id est quilibet vir iustus. Prv. 21.b. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus. 19.d. eiusdem, dicitur : Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Unde Ps. 54. Quis dabit mihi pennas sicut columbe, quibus, scilicet caveam, et fugiam mala, et volabo, et requiescam ?
marg.| {g} Inter Cades] Cades interpretatur fons iudicii : Sur angustia. Iustus ergo bene habitat inter Cades, et Sur, considerans hinc angustias presentes, inde futurum iudicium. Hinc dolor, inde timor, quasi due mole, inter quas molitur iustus, ut fiat panis, et possit comedi a Christo, et Ecclesie incorporari. Item per Sur potest accipi dolor de preteritis, per Cades cautela de futuris.
marg.| {l} En morieris] Arguitur Abimelech, quia tulit Saram, licet eam non tetigerit. Multo igitur fortius prelati nostri, et clerici arguendi sunt, qui tollunt, et vindicant sibi, non unam Saram, sed multas Saras, id est prebendas multas, et Ecclesias multas, et dignitates multas tangentes, immo corrumpentes eas malo exemplo, querentes non fructum, sed datum : Et cum ipsi tangere non deberent, quia eunuchi debent esse : Ester 1.b. Misit Rex septem eunuchos, ut adducerent sibi Vasthi. Officium eunuchorum solet esse, assistere Regibus, et Reginis, et custodire puellas, quas corrumpere non valebant. Sed officium eunuchi mutatum est, non custodes virginum sunt modo, sed corruptores. Sir. 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam.
marg.| *{d} Tulit igitur Abimelech oves] id est principes gentium, qui prius Ecclesiam tollere conabantur, amplissime ditaverunt. Is. 60.b. Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Cedar, meror, vel tenebre, id est mundus : Nabaioth id est Apostoli, et Apostolici viri, qui ministrant Ecclesie, et custodiunt gregem, et regunt duobus cornibus, exemplo bone vite, et verbo sane doctrine. Per hoc, quod dicit.
marg.| {e} Terra coram vobis] id est ante oculos, significatur libertas construendi Ecclesias, quam Principes concesserunt, et maxime Constantinus, tempore Sylvestri Pape, id est Esdre 7.c. Ego Artaxerxes Rex, statui, atque decrevi omnibus custodibus arce publice, qui trans flumen sunt, ut quodcumque petierit a vobis Esdras Sacerdos, scriba legis Dei celi, absque mora detis usque ad talenta argenti centum. Et cum hic dicitur, mille argenteos, utrobique perfectio designatur, quam debet habere Ecclesia in membris suis.
marg.| {g} Hoc erit tibi in velamen] Hoc, quod predicatores Ecclesie debent ei incutere verecundiam, sua scelera ostendendo Ez. 43.c. Fili hominis ostende domui Israel templum, et confundentur ab iniquitatibus suis. Hoc templum est corpus Christi, Christi Cruci affixum, quod debent ostendere Predicatores peccatoribus, ut confundantur {1. 26vb} bona confusione. De qua Ecclesiast. 4.c. Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam.
marg.| {i} Memento te deprehensam] Sara deprehensa est, id est que credebatur soror, cognoscitur esse uxor, sic in futuro, Ecclesia que modo cognoscitur soror Christi, nature conformitate cognoscetur uxor posita in Regia dignitate quasi Regina. 3Rg. 2.d. Positus est thronus matri Regis, que sedit ad dexteram eius.
marg.| {f} Ecce mille] Per mille argenteos, significantur temporalia, que data sunt Christo, et Ecclesie, non nobis, qui inde luxuriamus, et extollimus nos, et parentes. Sed nota quod date sunt hec Sare in velamen oculorum, id est in excecationem Prelatorum, qui sunt oculi Ecclesie. Nonne bene ceci sunt, cum temporalia preponunt spiritualibus ? Is. 42.d. Quis cecus nisi servus Domini ? Qui vides multa, nonne custodies ? Dicitur, quando Constantinus dedit Ecclesie divitias temporales, quod auditum fuit : Hodie infusum est venenum in Ecclesia. Utinam B. Benedictus faceret signum Crucis, et effunderetur venenum priusquam biberetur. Lc. 22.g. illuditur Dominus velato capite Et dicit quidam Sanctus, quod exterius velamen Christi, quo velatus illusus est, significat interius velamen Petri. Nonne velata erat facies interior Petri, quando dixit ? O homo, non sum : Et non novi hominem illum. Tob. 2.b. legitur, quod domi dormiens, stercoribus hirundinum excecatus est. Lv. 20.d. Habens albuginem in oculo, non promovetur. Nec legitur cum aliquo dispensasse. Quid est ergo, quod tam de facili dispensatur modo cum clerico habente obolum in oculo, et etiam oculum in obolo ? Multi hodie in Ecclesia ceci sunt, habentes velamen in facie : Propter quod dicit Dominus Io. 9.g. Ego veni in mundum, ut qui non vident, videant, et qui vident, temporalia, scilicet ceci fiant ad ea. Et Ecclesia orat. Revela oculos meos, id est remove hoc velamen ab oculis meis, et considerabo mirabilia de lege tua. Item hec data sunt in velamen oculorum, id est ad erubescentiam clericorum. Redditus enim temporales hodie cedunt eis ad pudorem : Ipsi enim quasi mimi, vel pueri nihil erubescunt accipere, semper ad manum alterius respicientes. Sir. 40.d. Vir respiciens ad mensam alienam, non est vita illius in cogitatione victus : Alit enim cibis alienis animam suam. Mirum est, data sibi in ignominiam, commutant in gloriam, sicut mulieres fatue, quibus dantur monilia ad claudendum sinum, et indecentiam mamillarum. Ez. 7.f. ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_20)

Notes :