Capitulum 49

Numérotation du verset Gn. 49,1 

Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: Congregamini ut annuntiem que ventura sunt vobis diebus novissimis.
Numérotation du verset Gn. 49,2 

Congregamini et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 49,3 

Ruben,
primogenitus meus,
tu fortitudo mea
et principium doloris mei,
prior in donis
maior imperio.
Numérotation du verset Gn. 49,4 

Effusus es
sicut aqua
non crescas
quia ascendisti
cubile patris tui
et maculasti stratum eius.
Numérotation du verset Gn. 49,5 

Simeon et Levi1 vasa iniquitatis bellantia.
1 Levi Rusch ] + fratres Weber
Numérotation du verset Gn. 49,6 

In consilium2 eorum
2 consilium Rusch Edmaior ] consilio Weber
non3 veniat anima mea
3 non Rusch ] ne Weber
et in cetu illorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum
et in voluntate sua suffoderunt
murum.
Numérotation du verset Gn. 49,7 

Maledictus furor eorum quia pertinax
et indignatio illorum quia dura.
Dividam eos in Iacob
et dispergam eos4 in Israel.
4 eos Rusch ] illos Weber
Numérotation du verset Gn. 49,8 

Iuda, te laudabunt
fratres tui.
Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum.
Adorabunt te filii patris tui.
Numérotation du verset Gn. 49,9 

Catulus leonis Iuda:
ad predam5, fili mi, ascendisti;
5 ad predam Rusch ] a preda Weber
requiescens accubuisti
ut leo et quasi leena:
quis suscitabit eum?
Numérotation du verset Gn. 49,10 

Non auferetur sceptrum
de Iuda et dux de femore6 eius
6 femore Rusch ] femoribus Weber
donec veniat
qui mittendus est
et ipse erit exspectatio
gentium.
Numérotation du verset Gn. 49,11 

Ligans ad vineam
pullum suum
et ad vitem,
o fili mi, asinam suam.
Lavabit in7 vino
7 in Ω Rusch Clementina etc.] om. Weber
stolam suam
et in8 sanguine uve pallium suum.
8 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,12 

Pulchriores sunt9 oculi eius
9 sunt Rusch ] om. Weber
vino
et dentes eius10 lacte candidiores.
10 eius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,13 

Zabulon
in litore maris habitabit
et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Numérotation du verset Gn. 49,14 

Isachar
asinus fortis
accubans
in terminis11
11 in terminis Rusch ] inter terminos Weber
Numérotation du verset Gn. 49,15 

vidit requiem
quod esset bona et terram
quod optima. Et supposuit humerum suum ad portandum
factusque est
tributis serviens.
Numérotation du verset Gn. 49,16 

Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israel.
Numérotation du verset Gn. 49,17 

Fiat Dan
coluber in via,
cerastes
in semita
mordens ungulas
equi
ut cadat
ascensor eius retro.
Numérotation du verset Gn. 49,18 

Salutare tuum
exspectabo,
Domine
Numérotation du verset Gn. 49,19 

Gad
accinctus preliabitur ante eum
et ipse accingetur
retrorsum.
Numérotation du verset Gn. 49,20 

Aser
pinguis
panis eius
et prebebit delicias
regibus.
Numérotation du verset Gn. 49,21 

Neptalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis.
Numérotation du verset Gn. 49,22 

Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu, filie discurrerunt super murum.
Numérotation du verset Gn. 49,23 

Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula.
Numérotation du verset Gn. 49,24 

Sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob. Inde pastor egressus est lapis Israel.
Numérotation du verset Gn. 49,25 

Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus celi desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulve.
Numérotation du verset Gn. 49,26 

Benedictiones patris tui confortate sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium eternorum. Fiant in capite Ioseph et in cervice12 Nazarei inter fratres suos.
12 cervice Rusch ] vertice Weber
Numérotation du verset Gn. 49,27 

Beniamin lupus rapax: mane comedet predam et vespere dividet spolia.
Numérotation du verset Gn. 49,28 

Omnes hii in tribubus Israel duodecim. Hec locutus est eis pater suus. Benedixitque singulis benedictionibus propriis
Numérotation du verset Gn. 49,29 

et precepit eis dicens: Ego congregor ad populum meum. Sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici que est in agro Ephron Ethei
Numérotation du verset Gn. 49,30 

contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Etheo in possessionem sepulcri.
Numérotation du verset Gn. 49,31 

Ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua13, ibi et Lia condita iacet.
13 sua Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 49,32 

14Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit appositusque15 ad populum suum.
14 Hic incipit cap. 50 iuxta capitala Stephani Langton |
15 appositusque Rusch ] + est Weber |

Capitulum 49

Numérotation du verset Gn. 49,1 
marg.| {1. 71va} Vocavit autem Iacob] etc. In hoc capitulo agitur de benedictionibus Iacob : In fine enim solent patres benedicere filiis, id est bona docere, instruentes eos in bonis moribus : Sicut fecit Tobias existimans mortem imminere sibi, Tob. c. 4.a. Sic et fecit Dominus Apostolis, Io. 13.a. Sciens Iesus quia venit hora eius, etc. usque huc. Exemplum dedi vobis. Sed queritur, quomodo Iacob dicitur benedixisse filiis, cum multis maledixerit, ut Ruben, Simeon, et Levi ? Solutio : pro maiori parte dictum est. Vel melius : Benedixit, id est unicuique iuxta meritum eius disposuit. Vel benedixit, id est futura in fine mundi predixit, id est vere. Vel benedixit, id est bona docuit. Ad litteram de divisione terre Chanaan prophetavit, et de statu duodecim Tribuum futuro : Mystice autem de utroque adventu Christi.
marg.| {e} Ruben primogenitus] etc. id est quem genui in etate robusta.
marg.| {g} Principium] etc. id est solicitudinis circa filios. Unde alia littera habet, capitulum liberis meis.
marg.| {h} Prior in donis] etc. supple esse debueras.
marg.| {k} Effusus es] etc. supple non crescit,   [ita tu non crescas] Vel aliter : non crescas sicut aqua crescit, id est aqua crescere videtur, quando ebullit. Unde littera Septuag. habet. Non ebullias, quasi dicat lege, primogeniture honor pre aliis tibi debebatur, et duplicitas in possessionibus : Sufficiat autem tibi parem esse aliis pro crimine tuo, et non supergrediaris alios, sicut aqua ebulliens supergreditur ollam, vel fluvius inundans, qui egreditur alveum.
marg.| {1. 72ra} Δ a Simeon, et Levi fratres] Fratres vocat eos, non quia uterini, sed quia unanimes in scelere.
marg.| {b} Vasa iniquitatis] id est continentes iniquitatem, sicut vas continet liquorem.
marg.| {c} Bellantia] id est belli conscii.
marg.| {d} In consilium eorum ne veniat anima mea] id est voluntas mea, quasi dicat anime mee non placet consilium eorum, quo interfecerunt Sichimitas. Vel de futuro intelligitur : Et est aperta prophetia de Christo. De Simeon enim scribe, de Levi Sacerdotes fuerunt, quorum consilio occisus est Christus. Quod previdens Iacob in spiritu, dixit :   [in consilium] etc. quasi dicat anima mea reprobat consilium eorum.
marg.| {f} Quia in furore] etc. id est Sichem. Et dicitur virum singulariter, quia etsi plures fuerunt interfecti, tamen ipse fuit causa necis. Alia littera habet, viros, scilicet Sichimitas.
marg.| {g} Et in voluntate] etc. Alia littera habet : Subnervaverunt taurum, quod quidam intelligunt de Sichem, qui rapuerat Dinam : Quidam de tauris intelligunt ad litteram per syllepsim, quia multos tauros occiderunt in vindictam sororis sue. Alii intelligunt mystice de Christo. Et per hoc quod dicit :   [In voluntate sua] apparet, quod contra voluntatem suam factum fuit illud.
marg.| {k} Dividam eos] Ad litteram : Levi non habuit sortem in terra, sed adiunctus aliis, viculos habuit ad alenda pecora, ut patet Nm. 18.c. 35.a. Dt. 18.a. Iosue 21.a. Simeon similiter, quia modicus erat in numero personarum, sortem non habuit separatam, sed receptus est in sorte Iude, ut patet Iosue 19.a. ut ab eo defenderetur. Si autem alicubi reperias, quod Simeon habuit sortem, verum est, sed non habuit separatam per se.
marg.| {g} Et in voluntate sua] Za. 2.b. Ego ero eis murus ignis in circuitu.
marg.| {h} Suffoderunt murum] id est corpus Christi, quod quadraginta sex diebus edificatum est in utero virginis. Queritur quomodo edificatum sit corpus Christi in utero Virginis tot diebus, cum in primo instanti conceptionis perfectus fuit corpore et anima. Unde Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. Is. 4.a. in die illa apprehendent septem mulieres virum unum, id est septem dona Spiritus Sancti Christum hominem perfectum. Solutio : Tot diebus dicitur edificatum quoad distinctionem membrorum, non quoad formationem, quia in primo instanti fuerunt formata membra eius omnia, sed distinctio membrorum non erat ita evidens, ut sensu posset percipi. <GLOSSA> INTERLINEARIS Sicut templum quadraginta sex annis. Ad hoc intelligendum, notandum quod templum Salomonis septem annis completum fuit, ut dicitur 3Rg. 6.d. Sed postea destructum fuit a Nabuchodonosor. 4Rg. 25.c. Demum sub Cyro edificatum est triginta annis, tantum usque ad medietatem dorsi super terram : Finitime enim gentes eius edificationem impediebant, ut patet 1Esr. 4. et 5. Mortuo Cyro intermissum est opus ad imperium Cambyse, filii Cyri, octo annis : Et postea uno, sub duobus magis : Et iterum uno sub Dario filio Hystaspis. Secundo autem anno habuit licentiam Zorobabel ab eo, et in sex annis consummatum
marg.| {1. 72va} Δ est templum : Et ita secundum templum quadraginta sex annis edificatum est, ut dicitur hic, et Io. 2.d.
marg.| {a} Iuda te laudabunt] Hoc factum est, quando aliis hesitantibus primus post Moysen intravit mare rubrum. Ex. 14.e. ubi regnum promeruit.
marg.| {b} Adorabunt te] Hic aperte prophetavit de Iuda regem esse futurum, scilicet David, et successores eius.
marg.| {c} Catulus Leonis] Hic de capite regni prophetat. David enim minimus fratrum electus fuit in regem. 1Rg. 16.c.
marg.| {d} Ad predam, fili mi, ascendisti] Hoc in David impletum est, qui plurimos hostes habuit, et de omnibus spolia tulit.
marg.| {e} Requiescens accubuisti ut leo] quia David postea in pace regnavit, et maxime timebatur ut leo.
marg.| {f} Et quasi leena] que ferocior est leone. Et dicitur quasi Leena, quia fortissimam prolem habuit, scilicet Salomonem.
marg.| {g} Quis suscitabit eum] ad prophetandum, scilicet quasi dicat, solus spiritus, qui directus est in David, ut dicitur 1Rg. 16.c. Vel de successione Salomonis potest exponi hoc modo.   [Quis suscitabit] scilicet David, id est quis, et quantus erit successor eius, scilicet Salomon, quasi dicat magnus, et ita magnus, ut David dici possit vivere in eo, et quasi mortuus suscitatus. Iuxta illud Eccl. 30.a. Mortuus est pater illius, et quasi non est mortuus, similem enim reliquit post se.
marg.| {h} Non auferetur] Nota usque ad transmigrationem fuerunt sexaginta reges de Iuda, exinde fuerunt duces usque ad Aristobulum filium Hyrcani, sive Ioannis, qui primus mortuo patre suo, et incarcerata matre Syra, imposuit sibi diadema, ut legitur in Ecclesiastica historia rubrica de restitutione regni Iudeorum : Et iterum fuerunt reges usque circa tempora Christi, et tunc defecerunt utrique, reges et duces, et regnavit alienigena, scilicet Herodes Ascalonita filius Antipatris Idumei : Et ita impletum est, quod prophetatum est, Dn. 9.g. ita quod circa adventum Christi restitueretur regnum Iudeorum, et iterum in adventu eius omnino destrueretur, quia post Herodem nullus regnavit de Iudeis. Iudeus sic exponit :   [Non auferetur sceptrum de Iuda] etc. id est quoddam dominium, quod scilicet primus intravit mare rubrum post Moysem : Ex. 14.e. quod primus obtulit, facto tabernaculo. Nm. 7.b.   [Donec veniat Silo] Sic enim est in Hebreo, id est usque ad Saulem, inunctum in Silo. 1Rg. 10.a. Silo autem locum Prophetarum, est, ubi primo habitavit arca Domini. Postea ut dicit Iudeus, redit Iacob ad filium suum Iudam, qui eripuit Ioseph de manibus fratrum suorum. Sup. 37.f. dicens.
marg.| {i} Ipse] scilicet Iudas :
marg.| {k} Erit expectatio gentium] id est Tribuum. Dominus enim dixit, Idc. 1.a. Iudas ascendet pro vobis.
marg.| {l} Ligans ad vineam] etc. id est tanta erit copia vini, quod in una vite onerabitur asinus : Et ob hoc rubicundos dixit oculos, quia sic apparet in oculis bibentium : in candore etiam dentium, copiam ovium, et lactis notavit, quia lac comestum apparet in dentibus comedentium.
marg.| Ligans ad vineam] etc. Supra quasi ad nullum dirigebat sermonem, modo convertit sermonem suum ad filium Iudam, de Christo mittendo a patre : Sic
marg.| {m} O fili mi] ille, scilicet Christus, erit ligans ad   [vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam] id est gentilem, et Iudaicum populum sibi, qui vitis est, vinculo caritatis, et fidei copulabit.
marg.| {n} Pallium suum] id est carnem suam sanguine Passionis cruentabit. Quod significatum fuit 4Rg. 2.c. per pallium Elie, quod ipso ascendente cecidit in terram, ad cuius tactum Iordanis divisus est. Unde Is. 63.c. Quis est iste, etc.
marg.| {o} Candidiores] Lam. 4.b. Candidiores Nazarei eius nive, nitidiores lacte.
marg.| {p} Zabulon] habitaculum fortitudinis, id est Ecclesia ad tolerandum fortissima.
marg.| {q} In littore] ut credentibus refugium, et periclitantibus {1. 72vb} demonstret fidei portum : Contra omnes terminos seculi solidata expectat naufragium Iudeorum, et procellas Hereticorum, qui circumferuntur omni vento doctrine. Inde etiam Apostoli aliqui assumpti sunt : Ibi sepe Dominus docuit.
marg.| {r} Pertingens usque ad Sidonem] id est usque ad gentes pervenit. Is. 9.a. Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans Iordanem, etc. Sidon, venatio, et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus Ier. 16.d. Mittam eis venatores multos, et venabuntur eos de omni monte.
marg.| {s} Isachar, asinus fortis] vel osseus, id est vir agricola.
marg.| {t} Accubans inter] etc. id est inter maritima, et montana.
marg.| {u} Vidit requiem] etc. id est terram fecundam, et aptam ad quiescendum.
marg.| {x} Supposuit humerum] id est in vehendis mercibus ad mare, que in suis finibus erant, laboravit.
marg.| {y} Factusque est] etc. id est navibus ferentibus tributa. Hoc Hebrei metaphorice exponunt sic : Dicunt, quod Isachar nocte, et die studendo laboravit, et ideo omnes Tribus ei servierunt quasi magistro dona ferentes. Vel   [tributis] etc. id est regibus tributa comportans.
marg.| {z} Dan iudicabit] etc. Tripliciter hoc exponitur. Primo de Samsone, qui ab eo descendit, et iudicavit Israel. Idc. 13.d. Et legitur sic littera : Licet minima sit Tribus Dan, tamen de ea surget iudex in Israel, scilicet Samson, sicut et de aliis, qui ad modum colubri viam observabit, ne liceat hostibus vagari per Iudeam, depopulando eam ut prius.
marg.| {a} Cerastes in semita] id est contra milites erit, ut cerastes, id est serpens cornutus, retrocedere faciens Philisteos superbos, quasi dicat, tam maiores, quam minores viriliter deiiciet. Et quamvis tantus sit, tamen post illum.
marg.| {d} Salutare tuum] etc. quasi dicat, ipse non erit Christus, sed figura eius. Secundo exponitur de Antichristo, quem dicunt futurum de Dan, qui contra sanctos morsu pestifere predicationis more colubri, et cornu potestatis, sicut cerastes armabitur : Multos enim, qui ascenderant ad culmen virtutum deiiciet retro, et tunc veniet Salvator ad iudicium expectatus a bonis.
marg.| Tertio exponitur de Iuda proditore sic : Dan] id est   [Iudas de Tribu Dan : Iudicabit] id est plenariam potestatem Apostolatus habebit, sicut alii Apostoli. Et ipse fiet coluber in via, id est factus est, quia Salvatori insidiatus est. Cerastes etiam fuit, quando tradidit eum osculo proditionis.
marg.| {b} Mordens ungulas equi] id est carnem Christi morsu mortis : Equus enim dicitur caro Christi, ascensor, verbum vel anima : Ungula equi, est extrema pars vite Christi. Non enim quando voluit Iudas, potuit eum interficere, sed in fine temporis, quando spontaneus venit ad mortem.
marg.| {c} Ut cadat ascensor eius retro] id est anima Christi corruat in mortem, vel momordit carnem Christi, ut eius propositum infirmaretur, sed non potuit. Unde convenienter subiungitur :   [Salutare tuum] etc. Vox est Sanctorum in limbo, ubi ipse descendit, et eos inde extraxit expectantes adventum eius. Quidam discipulus S. Gregorii exponit hoc satis urbane. Per viam, que lata est, intelligens precepta legis, que etiam imperfectus quisque servare debet. Per semitam, que arctior, et brevior est, spiritualia consilia, que tantum perfecti observant. Per equum intelligit temporalem prosperitatem. Dicit ergo :   [Fiat Dan coluber] etc. id est Antichristus, qui de Dan nascetur, insidiabitur imperfectis, qui incedunt per viam communium preceptorum.   [Cerastes in semita] id est insidiabitur perfectis, qui vadunt per semitam consiliorum.   [Mordebit ungulam equi, ut cadat ascensor eius retro] id est subtrahet quibusdam bona temporalia, qui desperabunt, a prosperitate temporali deiecti. Et cetera non mutantur.
marg.| {e} Gad accinctus] vel latrunculus, vel expeditus.
marg.| {f} Preliabitur ante eum] id est Dan, et alias Tribus preliabatur.
marg.| {1. 73ra} Nota Gad, et Ruben, et dimidia Tribus Manasse relictis uxoribus, et parvulis ultra Iordanem in terra sibi data precedebant Israel armati in terra promissionis, ut dicitur Nm. 32.f. Sed post quatuordecim annos primus revertens, prelium vicinarum gentium adversus suos, quos reliquerat, invenit, et fortiter dimicans, hostes stravit, Iosue 22.a. Et hoc est, quod dicit : [Gad accinctus preliabitur ante eum] in transitu Iordanis.
marg.| {a} Et ipse accingetur retrorsum] in reditu ad suos.
marg.| {b} Aser] Ad litteram, possessio Aser fertilis fuit in pomis, et piris, et huiusmodi fructibus, que post prandium quasi delicie regibus apponuntur.
marg.| {c} Nephtalim] Per velocitatem cervi, notatur velocitas terre uberioris, que fuit in sorte eius, que pre aliis prosperos fructus facit. Alia littera habet, Ager irriguus, ut dicit HIERONYMUS quia super lacum Genesareth possessio Nephtalim a Iordane irrigabatur.
marg.| {d} Dans eloquia pulchritudinis] Hoc dicit, quia in monte Thabor, qui est in finibus eius, habitaverunt Prophete, qui dabant pulchra eloquia. Vel ubi docuit Dominus discipulos pulchra eloquia, dicens : Beati pauperes, etc. Mt. 5.a. Vel ideo, quia de primis frugibus Nephtalim offerebatur in Pascha, unde fiebat laus Domino, que est pulchrum eloquium. Hebrei autem hoc referunt ad Tyberiadim, ubi vigebat sapientia legis, unde et HIERONYMUS ex illa assumpsit Hebreum, legis doctorem, ut dicitur in proemio Paralipomenon.
marg.| {e} Filius accrescens Ioseph] supra 37.a. dictum est, quod Ioseph a patre plus ceteris fratribus amabatur, et ideo hic copiosius laudatur. Bis dicit, filius accrescens, propter nimium affectum. Vel propter duas Tribus, que ex eo fuerunt. Vel propter dignitatem, et virtutem.
marg.| {1. 73va} Δ a Filie discurrerunt] Ad litteram, tante pulchritudinis fuit, quod domina eius, que uxor Putipharis fuit, vehementi amore in eum exarsit, et filie Egyptiorum pudore muliebri deposito, ascendebant murum, ut eum videre possent, eius amore succense.
marg.| {b} Exasperaverunt] fratres sui, quando dixerunt : Numquid rex noster eris ? habentes iacula invidie, quibus armati contra eum pugnaverunt, sup. 37.b. Vel de Egyptiis potest legi, qui similiter inviderunt ei.
marg.| {c} Sedit in forti] id est Christo.
marg.| {d} Arcus eius] id est spes pugnandi et vincendi, semper habuit in Christo fiduciam. Unde de ipso dicitur Sap. 10.c. Hec, id est sapientia venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum.
marg.| {g} Per manus potentis Iacob] id est Dei, qui potentia Iacob, id est a quod Iacob habet potentiam.
marg.| {f} Vincula] quibus ligaverunt eum fratres.
marg.| {h} Inde pastor] id est ex potente Iacob, id est Deo patre, egressus est pastor lapis Israel, id est Christus pastor, et sustentator Ecclesie, Io. 10.c. Ego sum pastor bonus, vel   [in de] id est ex Iacob egressus est pastor, id est egredietur scilicet Christus, vel   [inde] id est ex Iacob egressus est pastor lapis Israel, id est Ieroboam, qui fuit rex decem Tribuum. Consuetudo enim sacre Scripture est, principes vocare pastores, 3Rg. 22.c. Hebreus habet : Inde pastorium lapidem in Israel. Quod dupliciter exponitur : Primo modo, inde, est adverbium, et pastorium nomen. Secundo modo, in, est prepositio, et de pastorium nomen. Et intelligitur tam de Ioseph, quam de Ieroboam. De Ioseph sic : Deus, qui est potentia Iacob, solvit eum, id est Ioseph. Eum dico, inde, id est post hoc futurum lapidem pastorium, id est sustentatorem Israel, et pastorem in Egypto. De Ieroboam sic : Deus solvit eum, id est Ioseph. Eum dico futurum, inde, id est post hec lapidem pastorium in Israel, id est rectorem, et defensorem decem Tribuum, que dicte sunt postea Israel. Quod impletum est in Ieroboam, qui fuit de Ephraim. Secundo modo sic. Solvit eum, id est Ioseph Eum dico futurum in lapidem depastorium. Et idem est sensus.
marg.| {i} Deus patris tui] etc. Hucusque commendavit eum, hic incipit benedicere, et mutatur persona, sicut supra de Iuda.
marg.| {k} Benedictionibus celi] etc. Per rorem celi, bona spiritualia. Per abyssum, bona temporalia accipe. Per ubera, ubertatem lactis. Et per vulvam, fecunditatem prolis. Et est ordo conversus, quod dicit prius uberum, et postea vulve. Vulva enim ad conceptionem, ubera ad educationem pertinent.
marg.| {1. 74ra} Δ {b} Confortate sunt] quasi dicat Iacob a Ioseph : Amplius benedico tibi quam patres tui benedixerunt mihi.
marg.| {c} Donec veniret] Benedictionibus dico duraturis.   [Donec veniret] etc. Hic ad litteram nihil expositum est : forte sic potest intelligi. In Nm. 21.d. legitur : Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Arnon, vel gestierunt, alia littera. Et in Ps. 113. Montes exultaverunt, ut arietes : Et dicitur hic desiderium collium. Hec tria ad idem spectant. Dicunt igitur iuxta Arnon, colles fuisse asperrimos, et saxeos, ideo dicuntur eterni habentes quatuor ceraunia, id est cornua. Unde et alibi tetragoni dicuntur a tetra, quod est quatuor, et gonos, quod est angulus. Horum collium aliqua pars inclinata est coram Israel, ut facile transiret, et quasi applausit eorum adventui. Et forte dimidia tribus Manasse, que remansit citra Iordanem, habuit circa illos colles sortem suam. Est ergo sensus : Sic benedicatur Ioseph, et duret eius benedictio, donec intret in terram promissionis per colles exultantes, et inclinantes se ei, et ultra, quia donec inclusivum est. Vel forte prophetavit Iacob de montibus Ephraim, et Samarie, in quibus regnavit Israel, id est decem Tribus. Et est sensus : Benedictio Ioseph duret, donec ipse in filiis suis possideat desiderabiles colles Ephraim, et Samarie, et tunc Tribus recesserunt a cultu Dei sequentes vitulos Ieroboam. Vel de montibus Medorum, et Persarum, ultra quos adhuc exultat Ephraim, et Manasses, cum aliis octo Tribubus, tunc enim letata est terra de exilio hostium : et sic donec exclusivum est, quia tunc terminata est gloria Israel. In Hebreo habetur : Donec iungantur colles celo. Et est sensus : Benedictus sit Ioseph semper, et ubique : Et est modus loquendi : Sic enim solet dici : Hoc tibi eveniat, donec celum, et terra coeant, quasi dicat semper. Et he benedictiones.
marg.| {d} Fiant in capite Ioseph, et in vertice Nazarei] id est per Christum, qui est caput Ioseph, et Nazareus, id est sanctus.
marg.| {f} Inter fratres] id est pre fratribus, Lv. 20.b. Estote sancti, quia et ego sanctus sum.
marg.| {g} Beniamin lupus] Sicut dicit Isidorus, quidam referunt hoc ad Hierusalem, que fuit in sorte Beniamin. Que dicitur lupus rapax, quia sanguinem Christi, et Prophetarum fudit. Mt. 23.d. Hierusalem, Hierusalem, que occidis, etc.
marg.| {h} Mane] egressionis de Egypto, scilicet.
marg.| {i} Comedet predam] id est legem extortam a Deo accepit : Ex. 20. Et adhuc comedit sine discretione.
marg.| {k} Vespere] id est in fine mundi.
marg.| {l} Dividet spolia] id est a littera occidente spiritum vivificantem discernet. Hebrei hoc referunt ad altare, quod erat in Hierusalem, quod dicitur lupus rapax propter voracitatem ignis, in quo sacerdotes mane ponebant victimas ad adolendum, vespere autem ipsi inter se partes suas, que de sacrificiis ipsos contingebant, dividebant. Vel forte ideo dicitur Beniamin lupus rapax, quia illa Tribus multum bellicosa fuit. Verius autem secundum Hieronymum intelligitur de Paulo, qui fuit de Tribu Beniamin, qui primo fideles persecutus est, ut ipse dicit. Phil. 3.a. postea fidelis factus, eloquia Dei, et gradus Ecclesie fideliter dispensavit.
marg.| {m} Benedixitque singulis] Non quod bona singulis dixerit, sed quia bene, et prophetice omnia dixit, vel quia in maxima parte benedixit, vel quia hoc, quod dixit, fuit loco benedictionis, vel forsitan preter hec singulis dedit benedictiones.
marg.| {n} Quam emit] etc. quadringentis siclis argenti, sup. 23.c.
marg.| {o} Ibi sepelierunt eum] sup. 25.a.
marg.| {p} Et Saram] sup. 23.d.
marg.| {q} Ibi sepultus est Isaac] sup. 35.d. Isidorus. Queritur cur Iacob omnes, quos de liberis, et ancillis genuit equali honore filios, et heredes constituerit. Quia scilicet Christus omnes, qui per fidem corpori eius conciliantur pari honore, et gloria coronat, et celestia premia largitur : Non enim est distinctio, utrum Iudeus sit, an Grecus ; Barbarus, an Scytha ; servus, an liber, quia per omnia, et in omnibus Christus, qui formam servi et pro servo, et pro libero assumpsit, servivit eque omnibus, ut omnibus equale donum largiatur. Quicumque {1. 74rb} enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis obfuscatur. Unde : Effundam de spiritu meo super omnem carnem.
marg.| {r} Appositusque est ad populum suum] STRABUS. Querendum est, de quo populo dicatur, nam de patribus nulla est questio, notum enim est, quod ad Abraham, et Isaac appositus est, sed populus multitudo est, illi autem tam pauci non poterant dici populus. Intelligendum ergo etiam hoc de Angelis dici, ad quorum societatem de mundo transeuntes apponuntur sancti. Unde : Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem celestem, et ad frequentiam Angelorum, etc.
Numérotation du verset Gn. 49,mystice 
marg.| Mystice. a Vocavit autem] etc. Iacob significat Christum, qui imminente morte, vocavit filios suos, id est Apostolos. Mt. 3. Ascendens Iesus in montem, vocavit ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum, et fecit, ut essent duodecim cum illo : Quia autem Apostoli sint filii, legitur Io. 13.d. Filioli adhuc modicum tempus vobiscum sum : In fine autem vocavit Dominus Apostolos ad se, ut instrueret eos. Tob. 4.a. Cum Tobias putaret suam orationem exaudiri, ut mori potuisset, vocavit ad se filium suum Tobiam, dixitque ei : Audi, fili verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamenta construe.
marg.| {b} Congregamini] Ad hoc enim venit Christus, ut dispersos congregaret. Io. 11.f. Caiphas cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus erat moriturus, non pro gente tantum, sed ut filios Dei, qui dispersi erant, congregaret in unum. Et nota iuncturam verborum : Congregamini, etc. quasi dicat qui non sunt congregati in unum vinculo caritatis, non sunt digni, ut eis Christus annunciet consilia sua. Inde est, quod congregatis pariter in eodem loco, missus est Spiritus S. qui eis revelavit sua secreta. Act. 2.a. Vel congregatis discipulis apparuit Christus post Resurrectionem. Io. 20.e. Thome vero, quia non erat cum eis, non apparuit tunc, sed post octo dies, quando fuit cum aliis, tunc apparuit ei : In hoc ostendens Dominus, quam utile sit, et quam bonum habitare in unum. Unde Ps. 132. Ecce quam bonum, etc.
marg.| {c} Diebus novissimis] Hoc est, quod legitur Mt. 24.a. ubi Domino sedente in monte quesierunt discipuli de fine seculi, et ipse multa predixit. Et nota quod bis ponitur hoc verbum, Congregamini, ut notet duplicem unitatem esse necessariam, caritatis scilicet et fidei. Act. 4.f. Multitudinis credentium, etc. Primam scindunt Iudei, secundam dividunt Heretici.
marg.| {d} Audite filii Iacob, audite Israel] Quid est hoc, quod duplici nomine se nominat, scilicet Iacob, et Israel, nisi quod Christus quandoque nobis exhibet se Iacob, quandoque Israel ? Iacob se exhibet, quando invitat ad luctam, Israel se ostendit, quando vocat ad quietem. Iacob se exhibet, cum dicit : Egrediamur in agrum. Ct. d. Israel, quando dicit : Commoremur in villulis : Ibidem. Et Iacob se exhibuit, quando dixit : Euntes in mundum universum, predicate Evangelium omni creature. Mc. 16.d. Israel se ostendet quando dicet : Venite benedicti Patris mei, percipite, etc. Mt. 25.c.
marg.| {e} Ruben primogenitus] id est populus Iudaicus, qui primo cognovit Deum in lege. Ex. 4.f. Primogenitus meus Israel.
marg.| {f} Tu fortitudo] id est firmamentum fidei. Io. 4.c. Salus ex Iudeis est. Vel fortitudo, quoad primitivos Patriarchas, scilicet et Prophetas. {1. 71vb}
marg.| {g} Et principium] etc. quoad perversam medietatem, in quibus tantum laboravit, et parum profecit, qui eum postmodum occiderent.
marg.| {h} Prior in donis] scilicet in legis susceptione. Prius quidem credita sunt eis eloquia Domini.
marg.| {i} Maior] etc. Ad litteram Iudei copiosius cunctis ceteris nationibus regnaverunt, ut patet in David, et Salomone.
marg.| {k} Effusus] etc. id est utiliter luxurie te exposuisti. Ier. 50.b. Effusi estis super herbam sicut vitulus. Ez. 16.b. dicit Dominus ad Hierusalem : Habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo, exposuisti fornicationem tuam omni transeunti. Et potest intelligi tam de corporali quam de spirituali, et quod dicitur hic, et quod dicitur ibi :
marg.| {l} Non crescas] id est decrescas.
marg.| {m} Quia ascendisti] id est corpus Christi, in quo quiescebat plenitudo divinitatis, in cruce suspendisti.
marg.| {n} Et maculasti] etc. id est falsum crimen ei imposuisti. Mt. 11.c. Iste homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Io. 8.f. Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et demonium habes ? Vel stratum, signat legem, quam maculaverunt Iudei, male intelligendo, et male exponendo.
Numérotation du verset Gn. 49,moraliter 
marg.| {e} Moraliter. Ruben primogenitus] Ruben, qui interpretatur filius visionis, signat collegium Clericorum, qui vocantur primogeniti, quia ei duplex portio, et in prima ordinibus benedictio debetur. Iuxta illud Apost. 1Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina.
marg.| {f} Tu fortitudo mea] id est meorum : fortitudine enim Clericorum deberet fulciri Ecclesia, et defendi. Iuxta illud Ct. 3.c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, ad bella doctissimi.
marg.| {g} Et principium] etc. Triplex est dolor Domini. Primus de culpa hominum. Secundus de miseria. Tertius de pena eorundem. Horum omnium principium clerici sunt. Ideo dicitur eis. Ier. 25.g. Ululate pastores, et clamate, aspergite vos cinere optimates gregis, quia completi sunt dies vestri, ut interficiamini, cadetis quasi vasa pretiosa.
marg.| {h} Prior in donis] Ad litteram, clerici pre aliis beneficia maiora receperunt. Amos 6.a. Transite in Calanne, et videte, et ite in Emath magnam, et descendite in Geth Palestinorum, et ad optima regna queque eorum, si latior terminus eorum termino vestro est. Calanne interpretatur communis, et significat minores, communiter viventes, ut sunt laborantes in terra. Emath, interpretatur sanguis, et signat mercatores, qui sudore multo acquirunt divitias. Geth, interpretatur torcular, et signat milites, qui alios torquent, et opprimunt, quasi dicat vos Clerici, omne genus hominum, agricolas, mercatores, milites, sive minores, mediocres et maiores considerate, et invenietis, quod nulli ita ut vos sunt in possessionibus dilati.
marg.| {i} Maior imperio] cui se subditur imperium seculare. Is. 60.c. Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis mee. Venient ad te curvi filii eorum, qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Et nota quod dicit, imperio. Clerici officio suo non quasi ministerio, sed quasi imperio utuntur, unde et videri, et vocari Clerici erubescunt, et ideo habitu se milites ostendunt.
marg.| {k} Effusus es] Nota triplex est effusio. Effusio per gulam. Ecclesiastic. 37.d. Noli esse avidus super omnem epulationem, nec te effundas super omnem escam. Effusio per luxuriam. Ier. 50.b. Effusi estis super herbam sicut vitulus, et mugistis sicut tauri. In quo tangit duo vitia Clericorum, lasciviam, et luxuriam. Effusio per avaritiam. Canonico Iude. d. Ve his, qui in viam Cain abierunt, etc.
marg.| {l} Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui] etc. Per hec duo sugillat Dominus duo in Clericis. In ascensu cubilis, malum ingressum in Ecclesiam Dei, in maculatione, abusum. De malo ascensu dicitur Io. 10.a. Qui non intrat per ostium, id est per caritatem, in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samarie optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Domini. Soph. 1.b. Visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur domum Domini. Qui enim male ingreditur, vix, aut numquam bene operatur. Unde BERNARDUS Qui male ingressus est* preter Christum, mala quidem faciet intus preter Christum, manifestam procul dubio faciet arborem fructus. De abusu dicitur Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, et ingressi contaminastis eam. Ier. 12.c. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis, posuerunt eam in dissipationem. Et nota quod a Ruben incipit maledictio : Iustum quippe est, ut qui presunt in dignitate maiores, priores sint in animadversione. Unde Ez. 9.c. dictum est viris sequentibus virum indutum lineis, ut a Sanctuario inciperent. Dn. 13.a. Egressa est a senioribus Israel iniquitas. Bene ergo, et iuste ab eis incipit puniri iniquitas. Et notantur tria in maledictione Ruben, que vult nos Dominus memoriter retinere : Quid scilicet acceperimus a Deo, bona, scilicet naturalia, et bona gratuita : Ubi sumus, scilicet in peccatis : Quid inde expectare possimus, scilicet penam eternam. Primum tangitur ibi   [Ruben primogenitus, prior in donis, maior imperio] Secundum ibi   [Effusus es sicut aqua] Tertium ibi   [Non crescas] etc. quasi dicat Dominus : O Clerici videte, quid dederim vobis, ubi sitis modo, quid inde expectatis. Hec tria, triplicem affectionem debent incutere {1. 72rb} nobis. Nam consideratio dignitatis amisse, dolorem facit, consideratio peccatorum presentium pudorem facit, consideratio pene future, timorem facit. Hec tria previa sufficienter peccatum cavent, et expellunt. Peccatum enim tria habet, que respondebit his tribus per contrarium. Damnosum est, inde dolor : Turpe est, inde pudor : Penale est, id est pene meritum, inde timor.
marg.| {a} Simeon, et Levi] Per Simeon intelliguntur Scribe, et Pharisei, quia ab eo descenderunt. Per Levi, Sacerdotes. Et dicuntur fratres, quia in mortem Domini unanimiter consenserunt.
marg.| {b} Vasa iniquitatis] Unde Lc. 11.f. Ve vobis, quia estis ut monumenta.
marg.| {d} In consilium] Mt. 26.a. Inierunt Scribe, et Pharisei consilium, ut Iesum dolo tenerent, atque occiderent.
marg.| {e} Et in cetu] De hoc cetu dicitur Is. 1.d. Iniqui sunt cetus vestri.
marg.| {h} Murum] id est corpus Christi. Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion, Salvator ponetur in ea murus. Hic murus suffossus fuit, quando unus militum latus Christi lancea aperuit. Io. 19.f. Ad hoc autem suffoditur murus, ut civitas subvertatur : Et Iudei Christum occiderunt, ut Ecclesia subverteretur. Unde ipsi dixerunt. Hic est heres, venite occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. Mt. 21.d. Za. 13.c. Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
marg.| {i} Maledictus] etc. Dura fuit indignatio Iudeorum, quando clamaverunt : Crucifige, crucifige. Furor fuit pertinax, quando in mortuum desevierunt, ponentes custodes ad sepulchrum, eosque postea muneribus, ut mentirentur, furatum corrumpentes. Inde dicit Ier. 11.b. Facta est hereditas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem, ideo odivi eam. Numquid avis discolor hereditas mea mihi ? Alia translatio habet : Numquid spelunca Hiene hereditas mea mihi ? Magis proprie dicitur hoc : Hiena enim mortuorum cadavera de nocte devorat, effodiens de sepulchris : unde recte Iudei ei comparantur.
Numérotation du verset Gn. 49,moraliter 
marg.| {a} Moraliter. Simeon, et Levi] etc. Triplex est genus hominum : Rectores, Continentes, Coniugati. Horum quidam electi, quidam reprobi. Unde Mt. 24.d. Tunc erunt duo in agro prelationis, unus assumetur, alter relinquetur. Due erunt molentes in mola coniugii, una assumetur, altera relinquetur. Duo in lecto continentie, unus assumetur, alter relinquetur. Boni significantur per Noe, Danielem et Iob. Ez. 14.e. Mali hic per Ruben, Simeon et Levi. De Ruben, id est de Clericis, qui deberent esse rectores dictum est : Effusus es sicut aqua, triplici scilicet effusione. De aliis dicitur : Simeon, et Levi vasa iniquitatis bellantia. Unde 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus, et contentio, nonne adhuc carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Iacob. 4.a. Unde bella, et lites in vobis : nonne ex concupiscentiis vestris ? Is. 9.d. Unusquisque carnem brachii sui vorabit, Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, et simul ipsi contra Iudam. Nemo hodie dicit : Si tuum est, tolle.
marg.| {d} In consilium] Duo sunt, que reprehendit hic Dominus, que maxime in Clericis arguuntur, consilia, et cetus. Consilium in capitulo : Cetus in choro. De cetu dicitur Is. 1.d. Iniqui sunt cetus vestri. De consilio dicitur Iob. 21.b. Quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. Bona eorum vocat temporalia, de quibus solis tractant in capitulis, in artis consiliis, spiritualibus reprobatis. De talibus dicitur Io. 11.f. Collegerunt Pontifices, et Pharisei concilium. Et postea dicunt : Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. Ecce de quo est questio capitulorum. De cetu in choro, qui debent adesse pure ad psallendum Domino, dicit BERNARDUS Oportet nos pure et strenue Dominicis interesse laudibus. Strenue quidem, ut sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistatis. Pure, ut dum psallitis, nihil aliud quam quod psallitis cogitetis. Scitis, quod desperatissimus est eger, quando morbum nutrit medicina, et que data sunt ad salutem, faciunt ad dolorem. Sic est hodie fere in omnibus consiliis, appellationibus, advocationibus, iudiciis, et huiusmodi, que data sunt, et permissa ad commodum partium : Sed modo partibus sunt damnosa, et lites faciunt immortales. Unde dicit BERNARDUS Antidotum versum est in venenum, et quod inventum fuerat ad remedium, reperitur ad mortem.
Numérotation du verset Gn. 49,mystice 
marg.| {e} Filius accrescens Ioseph] Mystice. Ioseph, Christus, quem expressius significat, quam alii Patriarche, tum propter nominis interpretationem, tum propter ea, que circa eum acciderunt. Bis dicitur, filius, ad notandum duplicem eius filiationem. Fuit enim in celo filius Dei patris sine matre, factus est in terris filius Virginis matris, sine patre. Vel bis potius accrescens, ad notandum duplex augmentum Christi, in se unum, in nobis alterum. Cum enim ipse esset immensus, factus est parvulus, ut crescere posset. Phil. 2.a. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse equalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Augmentum Christi in se, signatur Dn. 2.e. ubi dicitur : Lapis qui percussit statuam, factus est mons magnus, et implevit terram universam. De secundo augmento dicit Ps. 68. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.
marg.| {f} Decorus aspectu] id est facie. Ps. 44. Speciosus forma pre filiis hominum. Decor autem in duobus consistit, in candore, et in Θ rubore : Et de Christo dicit sponsa, Ct. 5.c. Dilectus meus candidus, et rubicundus. Candidus, candore innocentie. Rubicundus, rubore sanguinis effusi in Cruce. Hunc duplicem colorem expressit sponsa Ct. 1.d. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Vel potest dici, quod augmentum refertur ad presentem statum. Unde Lc. 1.g. Puer autem crescebat, et confortabatur. Decor autem ad futurum statum. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt oculi eius. In presenti seculo exhibuit se Christus crescentem, ut nos crescamus. In futuro erit decorus, ut illum decorem tantummodo appetamus. Per hoc innuens, quod qui non creverit hic in virtute, non fulgebit ibi in decore. Prius exhibuit, quod utile est, deinde quod delectabile. Utile quidem fuit ipsum videre pendentem in patibulo, sed delectabile erit ipsum videre regnantem in celo. BERNARDUS Non te pigeat videre serpentem in patibulo pendentem, si vis videre regem in solio residentem. De prima visione dicitur. Is. 53.a. Vidimus eum, et non erat aspectus. De secunda Is. 6.a. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum, et plena erat domus a maiestate eius. Primum videre fructuosum est, secundum gloriosum. Primum per fidem, secundum per speciem, 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.
marg.| {a} Filie discurrerunt] etc. Per murum intelligitur stabilitas {1. 73vb} fidei, per discursum, strenuitas operis, per filias plebs gentilis, vel minores populi Iudaici, qui cito Domino crediderunt. Per illos, qui exasperaverunt, significantur Scribe, et Pharisei, qui turba currente post Iesum, in insaniam proruperunt, Io. 7.g. Numquid aliquis ex principibus credidit in eum, aut ex Phariseis, sed turba hec, que non novit legem, maledicta est. Et nota : Pharisei primo habuerunt in corde invidiam, secundo in ore blasphemiam, tertio in opere exasperationem. Hic autem preponitur ordo. Primo enim inviderunt, postea blasphemaverunt, tandem crucifixerunt.
marg.| {c} Sedit in forti arcus eius] Arcus Christi, intentio nostre salutis. Sedet igitur arcus in forti, quia salutem nostram, quam intendit, fortiter adimplevit.
marg.| {e} Dissoluta] In Ps. 135. legitur : In manu potenti, et brachio excelso liberavit Dominus populum suum. In manu quidem potenti deiecit inimicos, in brachio excelso protexit amicos. Contra hec duo beneficia Iudei manus eius affixerunt Cruci, et brachia vinculis alligaverunt, sed omnia vincula in resurrectione soluta sunt. Quod figuratum fuit Iud. 15.c. ubi legitur, quod Samson ligatus fuit duobus novis funibus, sed irruit spiritus Domini in eum, et sicut solent ad ardorem ignis ligna consumi, sic dissipata sunt vincula eius, et soluta. Et bene dicitur, novis funibus : Novum enim, et inauditum fuit, quod Deus omnipotens ligaretur, qui ligatus fuit a Iudeis, clavis manus, vinculis brachia Mt. 26.f. Adduxerunt eum ad Caipham.
marg.| {h} Inde pastor] id est a Deo patre Christus exivit, Io. 16.f. Exivi a patre, et veni in mundum. Qui fuit pastor, Io. 10.c. Ego sum pastor bonus. Et quomodo bonus, dicit BERNARDUS Bonus pastor quidem, qui carnem suam dat in cibum, sanguinem in potum, animam in pretium. Pastor fuit quoad gentes, lapis quoad Iudeos, qui in eum offenderunt. Is. 8.c. Erit vobis in sanctificationem, quoad gentes, et in lapidem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, et Iuda, 1Ptr. 2.b. Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt edificantes.
marg.| {i} Deus patris tui] etc. duo dicuntur hic, que fecit Deus pater Christo. A malo defendit : et hoc est,   [Erit adiutor] Et bona omnia dedit : et hoc est,   [Benedicet tibi] Et nota quod pluraliter dicit benedictionibus. Scitis enim quod in nativitate Θ duplex est maledictio. Una pene, que est parientis. Unde sup. 3.c. Dictum est prime mulieri : In dolore paries filios tuos. Altera culpe originalis scilicet que est partus. Unde Eph. 2.a. Omnes nascimur filii ire. Recte igitur poterat dici omni mulieri parienti : Maledicta tu, et maledictus fructus ventris tui. Unde per contrarium antidotum dictum est B. Virgini : Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Et ideo hic dicitur benedictionibus pluraliter, quia partus Christi ab utraque maledictione fuit immunis. Et ponuntur quatuor in his benedictionibus Christi, scilicet celum desuper, abyssus deorsum, uberum benedictio, et vulve. Benedictione celi, et terre benedixit Christum Deus pater, quando fecit eum adorari, tam in celo, quam in terra. Phil. 2.b. Donavit illi nomen, quod est super omne nomen, etc. Benedictione uberum, et vulve benedixit ei, quando matrem eius, que lactavit eum uberibus, et portavit in utero, fecit benedici. Unde Lc. 11.d. Beatus venter, qui te portavit, et ubera, que suxisti. Vel per ubera duo testamenta, in quorum altero Christus denunciatus est mundo, in altero demonstratus. Per vulvam Ecclesia, que Christum incessanter benedicit fide, et opere. Vel per celum anima Christi intelligitur, per abyssum caro eius, per ubera doctrina tam verbo, quam exemplo, per vulvam generatio filiorum in fide. Benedixit igitur Deus pater Christum benedictionibus celi in donorum, et virtutum repletione. Benedictionibus abyssi in bonorum operum exhibitione : Benedictionibus uberum in doctrina, et predicatione : Benedictionibus vulve in peccatorum conversione. Et est rectus ordo. Primo enim anima impinguatur virtutibus. Secundo fecundatur bonis operibus. Tertio germinat in predicatione. Ultimo fructum facit in peccatorum conversione.
marg.| {a} Benedictiones patris tui] id est bona collata Christo precellunt bonis collatis antiquis patribus. Vel planius :   [Benedictiones patris tui] id est quibus pater benedixit Christum.
marg.| {b} Confortate sunt benedictionibus patrum eius] id est confirmate : quia benedictiones antiquorum fuerunt signa benedictionum Christi.
marg.| {c} Donec veniret desiderium] id est Christus desideratus a Sanctis, qui dicuntur colles eterni propter virtutum eminentiam, et mentis constantiam. Superbi vero dicuntur colles, sed non eterni, quia non manent in altitudine sua. De quibus dicitur Nahum. 1.b. Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati. Et Ps. 96. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini. Quod tamen exponitur tam de montibus fluentibus in primo adventu, quam de montibus fluentibus in secundo. Nam in primo adventu AUGUSTINUS, et alii Sancti fluxerunt sicut cera, recipientes Christi Passionem, ut alios informarent. In secundo adventu fluent mali in infernum a facie ignis Christum ad iudicium precedentis.
marg.| {d} In capite Ioseph] intransitive, id est Christus, qui est caput omnium fidelium, a quo omnia membra sensum, et motum recipiunt. Unde Ps. 132. Sicut unguentum in capite, etc. Ubi dicit BERNARDUS Quo pacto in barba Aaron remaneat unctio solutionis, cum non barbe est, sed capitis, caput enim non barbe est, sed totius corporis.
marg.| {e} In vertice Nazarei] id est Christi, sancti in se, et sanctificantis alios. Dn. 9.f. Donec ungatur sanctus sanctorum.
marg.| {f} Inter fratres] id est Apostolos. De quibus Io. 20.d. {1. 74va} Vade ad fratres meos, et dic eis. Nota quod dicit inter fratres, non super : in quo admonentur Prelati de humilitate, ut non se extollant super alios, sed cum eis communiter vivant. Hoc enim maxime subditos provocat ad amorem Prelati, quod communiter vivit cum eis.
marg.| {c} Nephtalim] interpretatur latitudo, et significat chorum Apostolorum, per quos doctrina Christi per universum orbem dilatata est. Rm. 10.d. Numquid non audierunt ? Etenim in omnem terram exivit sonus eorum. Et bene convenit, quod dicitur :   [Nephtalim cervus emissus] Veloces enim fuerunt Apostoli in predicatione verbi Dei, sed et Christus quasi bonus venator venatus est cervos istos, et postea fecit eos venatores. Ier. 16.c. Ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus, et piscabuntur eos. Et post hec mittam venatores multos, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum, quia oculi mei super omnes vias eorum. Et quod Apostoli dederint eloquia pulchritudinis, manifestum est. Unde Ps. 76. Vocem dederunt nubes, id est Apostoli coruscaverunt miraculis, pluerunt doctrinis, tonaverunt minis. Eloquium pulchritudinis, fuit promissio regni celestis, facta credentibus, quam Apostoli predicaverunt ubique. Etiam mali illud idem aliquando predicant, cum sint ipsi turpes interius, eloquium pulchritudinis resonantes. Prv. 11.c. Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra, et fatua. Quod exponit HIERONYMUS Sicut circulus aureus in naribus suis, ita pulchra locutio in sensibus stulte mentis. Est autem eloquium turpitudinis, quod prohibet Apostolus Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad edificationem. Ibid. 5.a. Fornicatio, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, que ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. c   Nephtalim] etc. Quinque notantur hic, que debet habere quilibet predicator. Latitudo dilectionis, per Nephtalim. Strenuitas predicationis, per cervum. Auctoritas missionis, per emissum. Puritas intentionis, per hoc, quod dicit, dans. Honestas sermonis, per eloquium pulchritudinis. De primo legitur 3Rg. 4.d. Dedit Deus Salomoni sapientiam, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis. Recte ergo, qui predicat caritatem, Nephtalim appellatur. Eph. 3.d. In caritate radicati, et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, que sit latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum. De secundo, Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebre tue, eruere quasi damula de manu venatoris, et quasi avis de insidiis aucupis. Sir. 31.c. In omnibus operibus tuis esto velox. Et quod hoc intelligatur de predicatore, patet per hoc, quod sequitur : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Per cervum, qui transiliit spinas, notatur abiectio divitiarum, quam debet habere predicator. Mi. 2.c. Mulieres populi mei eiicientur de domibus {1. 73rb} deliciarum. Mt. 10.b. Nolite possidere aurum, vel argentum, neque pecuniam. Sunt autem quidam, qui dicendo, vel predicando miro modo vituperant divitias, donec ipsi divites facti fuerint, et tunc tacent : et quod prius accusabant, incipiunt excusare, similes venatoribus, qui persequuntur castorem, qui cum viderit instare venatores, avulsos a se testiculos proiicit ad insequentes, et ipsi statim cessant persequi. Ita certe multi adeptis divitiis, quas prius persequebantur, iam potius obsequuntur. Contra quos dicitur 1Mcc. 4.b. Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est, et Gorgias, et exercitus eius in monte prope nos est. De tertio, Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ? Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Alia littera habet, ager irriguus, quod bene convenit predicatoribus, debent enim esse agri continentes, et gignentes semina verbi Dei, irrigati a quadruplici fonte, quos Christus adhuc in cruce vivens in suo corpore patefecit, duos in manibus, et duos in pedibus. Primus, est fons pietatis, a quo manat aqua misericordie, ad abluendas sordes animarum, Za. 14.b. In die illa exibunt aque viventes de Hierusalem, medium earum ad mare novissimum. Secundus est fons caritatis, a quo manat aqua sapientie ad extinguendam sitim. Eccl. 15.a. Aqua sapientie salutaris potabit illum. Tertius est fons devotionis, a quo manat aqua lacrymarum. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo fontem aque vive : Quartus est fons emulationis, a quo manat aqua eruditionis. Prv. 18.a. Aqua profunda verba ex ore viri. Post finem huius vite, erit quintus, qui apertus est in latere Christi, fons scilicet manifeste visionis, a quo manat aqua glorie. Apc. 22.a. Ostendit mihi fluvium aque vive splendidum quasi crystallum, procedentem de sede Dei, et Agni. Quatuor primi fontes aperti sunt Christo adhuc vivente, ad notandum quod nobis sunt necessarii in hac vita. Quintus post finem vite, ad notandum quod tunc primo potabimur illo, cum apparuerit gloria eius. Primus fons pertinet ad omnes : Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, id est misericordia lavante sordes peccatorum. Secundus pertinet ad coniugatos, quibus sufficit caritas ad salutem, et sapienter conversari in medio prave, et perverse nationis, ubi positi sunt. Tertius pertinet ad penitentes, qui per singulas noctes lacrymis suis lavant stratum conscientie sue. Quartus pertinet ad predicatores, quorum est zelare salutem animarum. Quintus pertinet ad electos iam eo fruentes.
marg.| {f} Filius accrescens Ioseph] Ioseph signat Prelatum propter tria, que fuerunt in Ioseph, que debent esse in Prelato. Obediens fuit patri. Unde sup. 37.c. Presto sum. Et fidelis fuit Putiphari, et Pharaoni. Unde sup. 39.a. dicitur : Nihil novit de omnibus, nisi panem, quo vescebatur. Item prudens fuit. Unde sup. 41.c. Somnia Pharaonis prudenter exposuit. De his tribus dicitur Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus, etc. Prudens in acquirendo, vel congregando res Domini, servus in servando, fidelis in dispensando : Qui hec tria non habet, non est dignus, ut Prelatus fiat. Item non debet fieri Prelatus, nisi sit filius accrescens, filius per amorem, accrescens per operationem, ut scilicet ex amore operetur, ut filius ; non ex timore, ut servus. Filius autem in tribus potest aliquis esse. In nominis adoptione, in hereditatis adeptione, in patris imitatione. Christus pater est, a quo sui filii nominantur Christiani, quem et debent moribus imitari, et sic poterunt eius hereditatem sortiri.
marg.| {a} * Filie discurrerunt] Post commendationem Ioseph, subditur de eius probatione. Sunt autem duo genera tentationum, que tanguntur hic : Unum per prospera, et aliud per adversa. Primum fuit per applausum incontinentium, aliud per contumelias detrahentium. Primum notatur ibi :   [Filie discurrerunt] etc. quod est vehemens tentatio. Prv. 27.c. Quomodo in conflatorio probatur argentum, et fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium. Gravis est tentatio, que fit per contumeliam detrahentium. De hac dicitur Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem. Prima tentatio per humilitatem, secunda per patientiam superatur.
marg.| {b} Sed exasperaverunt] Tria tangit hic Moyses, quibus boni probantur a malis. Invidia cordis, blasphemia oris, iniuria operis : Quibus docet Dominus respondere Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros : contra invidiam benefacite his, qui vos oderunt contra blasphemiam : orate pro persequentibus vos, contra iniuriam.
marg.| {c} Sedit in forti] Arcus Prelati, est eius scientia, qui debet sedere in forti, id est radicari in virtute. Sedere autem iudicum est, et doctorum. Et scientia Prelati debet sedere in virtute, ut primo iudicet, et doceat seipsum, et postea alios iudicans, dissipabit omne malum. Unde Prv. 22.b. Rex, qui sedet in solio suo, intuitu suo dissipat omne malum.
marg.| {e} Dissoluta] Tria sunt Prelato necessaria, ut habeat arcum scientie, et brachia soluta, et manus. In brachio portantur a nutricibus infantes, in quo significatur compassionis affectus Prelatorum erga subditos. Is. 40.c. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos. Os. 11.a. Ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis. Duo quidem sunt brachia Prelati, affectus compassionis circa subditos in infirmitate cordis, et in infirmitate corporis. Hoc brachium sinistrum, illud dextrum. Hec brachia ostendit se habere Apostolus 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, et ego non infirmior ? Ecce brachium sinistrum. Quis scandalizatur, et ego non uror ? Ecce dextrum. Per manus significantur opera. Sicut enim manus a brachio dependet, ita opus ex affectu. Debet igitur Prelatus habere arcum tensum ad docendum, brachia soluta ad compatiendum, manus apertas ad operandum. De primo Za. 9.c. Extendam mihi Iudam quasi arcum. De secundo, et tertio Is. 58.c. Cum effuderis esurienti animam tuam, Ecce compassionis affectus, et animam afflictam repleveris, Ecce subsidium operis, orietur in tenebris lux tua, Ecce tensio arcus,



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 49), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_49)

Notes :