Hugo de Sancto Caro

Capitulum 43

Numérotation du verset Gn. 43,1 

Interim fames omnem1 terram premebat vehementer.2
1 omnem] universam ΣM |
2 omnem terram premebat vehementer ΣM* T ΨB ΩS P14417 ] vehementer omnem terram premebat Rusch , omnem terram vehementer premebat ΩV Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,2 

Consumptisque cibis quos ex Egypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: Revertimini et emite pauxillum escarum.
Numérotation du verset Gn. 43,3 

Respondit Iudas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi3 dicens: Non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
3 attestatione iurisiurandi Rusch ] testificatione iurandi Weber
Numérotation du verset Gn. 43,4 

Si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus necessaria tibi4,
4 necessaria tibi Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,5 

si autem non vis, non ibimus. Vir enim ut sepe diximus denuntiavit nobis dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
Numérotation du verset Gn. 43,6 

Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam. Ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem?
Numérotation du verset Gn. 43,7 

At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem, si pater viveret, si haberemus fratrem, et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite vobiscum fratrem vestrum?
Numérotation du verset Gn. 43,8 

Iudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri.
Numérotation du verset Gn. 43,9 

Ego suscipio puerum, de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero5 eum tibi, ero peccati in te, reus omni tempore.
5 reddidero Rusch ] tradidero Weber
Numérotation du verset Gn. 43,10 

Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus.
Numérotation du verset Gn. 43,11 

Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis. Sumite de optimis terre frugibus6
6 frugibus Rusch ] fructibus Weber
in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resine et mellis et storacis
et stactes et Asoraterebinthi7
7 Asoratherebinthi Weber ] Therebinthi Rusch
et amigdalarum.
Numérotation du verset Gn. 43,12 

Pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate, ne forte errore factum sit.
Numérotation du verset Gn. 43,13 

Sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
Numérotation du verset Gn. 43,14 

Deus autem meus omnipotens faciat eum vobis8 placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
8 eum vobis Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,15 

Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin. Descenderuntque in Egyptum et steterunt coram Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 43,16 

Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, precepit dispensatori domus sue dicens: Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam hodie9 mecum sunt comesturi10 meridie.
9 hodie Rusch ] om. Weber |
10 comesturi Rusch ] comesuri Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,17 

Fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxerunt11 viros domum.
11 introduxerunt Rusch ] introduxit Weber
Numérotation du verset Gn. 43,18 

Ibique exterriti dixerunt mutuo: Propter pecuniam quam retulimus prius in saccis nostris introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros.
Numérotation du verset Gn. 43,19 

Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
Numérotation du verset Gn. 43,20 

locuti sunt: Oramus domine ut audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas,
Numérotation du verset Gn. 43,21 

quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum, quam nunc eodem pondere reportamus.
Numérotation du verset Gn. 43,22 

Sed et aliud attulimus argentum ut emamus que necessaria sunt. Non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsupiis nostris.
Numérotation du verset Gn. 43,23 

At ille respondit: Pax vobiscum. Nolite timere: Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris. Nam pecuniam
quam dedistis12 probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
12 dedistis Rusch ] + mihi Weber
Numérotation du verset Gn. 43,24 

Et introductis domum attulit aquam et laverunt pedes suos, deditque pabula asinis eorum.
Numérotation du verset Gn. 43,25 

Illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie, audierant enim quod ibi essent comesuri13 panem.
13 essent comensuri Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,26 

Igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera et14 tenentes in manibus adoraverunt proni in terram15.
14 et - t. i. m. Rusch ] inv. Weber |
15 terram Rusch ] terra Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,27 

At ille clementer resalutatis eis, interrogavit eos16 dicens: Salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?
16 eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 43,28 

Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati adoraverunt eum.
Numérotation du verset Gn. 43,29 

Attollens autem oculos, Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: Iste est frater vester minimus17
17 minimus Rusch ] parvulus Weber
de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui fili mi.
Numérotation du verset Gn. 43,30 

Festinavitque in domum18 quia commota sunt19 viscera sua20
18 in domum Rusch ] om. Weber |
19 sunt Rusch ] furant Weber |
20 sua Rusch ] eius Weber |
super fratre suo et erumpebant lacrime et introiens cubiculum flevit.
Numérotation du verset Gn. 43,31 

Rursumque21, lota facie, egressus continuit se et ait: Ponite panes.
21 rursumque Rusch ] rursusque Weber
Numérotation du verset Gn. 43,32 

Quibus appositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus,
Egyptiis quoque
qui vescebantur22 seorsum. Illicitum enim est23 Egyptiis comedere cum Hebreis et profanum putant huiuscemodi convivium.
22 vescebantur Rusch ] + simul Weber |
23 enim est Rusch ] inv Weber |
Numérotation du verset Gn. 43,33 

Sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta etatem suam et mirabantur nimis.
Numérotation du verset Gn. 43,34 

Sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin
ita ut quinque partibus excederet. 24Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
24 Hic incipit cap. 44 iuxta capitala Stephani Langton = G Amiatinus T

Capitulum 43

Numérotation du verset Gn. 43,1 
marg.| {1.61va} Δ Interim fames , etc.
marg.| {h} Venissemus] de Egypto.
marg.| {k} Facite, quod vultis] Ecce Iudas impetravit, quod Ruben non potuit impetrare. Unde patet, maius esse, reum esse peccati, quam corporaliter occidi. Ex quo etiam patet, quod homo potius debet velle interfici, quam peccare.
marg.| {m} Modicum Resine] etc. Storax, sive stirax, stacte, terebinthum, species sunt gummi odoriferi. Nota resina dicitur quodlibet gummi liquidum, vel aridum, et dicitur a resin Grece, quod est emanare Latine. Resina enim triplex est. Prima est terebinthina, quam forte exponendo subdit : Et terebinthi : hec pretiosior. Secunda est lentiscina, a lentisco arbore manans, que venit de Chio insula. Tertia est pinea, a pino manans : Forte balsamum vocavit hic resinam Moyses : Cui concordans IOSEPHUS, in principio Numeri, ponit balsamum, et tacet resinam. Storacem quidam speciem resine dicunt. HIERONYMUS dicit in Hebreo esse nechota, quod sonat generaliter thymiama. Et in Is. 39.a. Pro domo nechota quidam transtulerunt cellam thymiamatis, quidam domum stiracis, eo quod in illa sunt aromata diversa credita,
marg.| {a} {1.62ra} Δ a Et illam] scilicet pecuniam.
marg.| {b} Ne forte errore factum sit] id est ne forte erraverit minister Ioseph, qui implevit saccos vestros, putans se alibi ponere pecuniam, quod si est, debetis ei restituere.
marg.| {d} Pecuniam duplicem] Pecunia duplex, integritas mentis, et corporis, ut utroque pede sequantur agnum, quocumque ierit. Vel dilectio Dei, et proximi : Vel fides, et boni mores.
marg.| {g} Propter pecuniam, quam retulimus] Propter pecuniam in saccis retentam, id est propter scientiam absconditam timent predicatores, et revera timendum est. Is. 6.b. Ve mihi, quia tacui. Dt. 25. Quando duo fratres, etc. Ibi GLOSSA De tantis procul dubio rei sunt, quanti loquendo prodesse potuerunt Iosue 7.d. Condemnatur Achor pro regula aurea abscondita. Mt. 25.c. Serve male, et piger, sciebas, quia meto, ubi non semino, et congrego, ubi non sparsi, oportuit ergo te pecuniam meam committere nummulariis.
marg.| {h} Et invenimus pecuniam] Ecce quod supra dictum est de uno, intelligendum est de omnibus.
marg.| {a} {1.62va} Δ Deus vester] etc. AUGUSTINUS Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur, et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est, de quo dicitur : Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terre, purgatum septuplum, id est perfecte. Nam pecuniam non mentitur sapiens dispensator, quia de pecunia verbi Dei dicit.
marg.| {b} Ego habeo] Sic igitur non mentitur quis, cum dicit aliquid mysticum, licet superficie tenus videatur dicere falsum, sicut Laurentius intelligens de thesauris celestibus non est mentitus, licet ille, cui loquebatur aliud intelligeret. Dispensativa enim sunt huiusmodi dicta, non mendacia, a Spiritu sancto divinitus inspirata. Vel sic potest solvi iuxta litteram,   [Habeo] id est habere me reputo.
marg.| {f} Meridie] Nota abstinentiam antiquorum, qui non comedebant ante meridiem, non preveniebant horam comedendi. Forte revertebatur domum a litibus decidendis, et pacificandis.
marg.| {g} Panem] non delicias, in quo notatur etiam sobrietas antiquorum.
marg.| {k} Adoraverunt] id est inclinaverunt genua sua.
marg.| {m} Sanusne est pater vester ?] Quod Ioseph querit de patre, significat, quod corda patrum convertentur ad filios : Mal. 4.b. De duobus querit, id est sanitate, et vita ; quia Christus utrumque dat Ps. 102. Qui sanat omnes infirmitates tuas.
marg.| {n} Attollens, etc. oculos] AUGUSTINUS Affectus boni animi semper proclivus est ad pietatem. Unde et in Ioseph possumus considerare virtutum copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam domine. Sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino. Iustus erat in adhibitione discipline delinquentibus. Pius in conversione penitentium.
marg.| {1. 63ra} Δ {c} Iuxta etatem] Hinc forte habent religiosi rationem consuetudinis sue, ordinandi, et preponendi antiquiores iunioribus, et sicut precedunt etate, ita deberent et sanctitate.
marg.| {d} Et mirabantur] etc. quod maior pars venerat Beniamin,   [ita ut quinque partibus excederet] IOSEPHUS dicit quod Ioseph Beniamin duplicibus partibus honorabat. Sed utrumque stare potest, si quinque fuerunt fercula, et de quolibet duplum habuit Beniamin, dispensatore procurante, ut aliis binis sedentibus ad mensam, ipse solus sederet.
marg.| {f} Biberuntque, et inebriati sunt] AUGUSTINUS solent ebriosi hic testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Ioseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis. Unde Ps. 64. Visitasti terram, et inebriasti eam : Quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet hanc ebrietatem saturitatem significare : Nam ita inebriari, ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terre utile est, quoniam maiori humore, quam sufficit, corrumpitur, sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.
Numérotation du verset Gn. 43,mystice 
marg.| Interim fames] Mystice. Fames est defectus bonorum operum, que fit in Ecclesia, quia filii Iacob, id est predicatores nolunt descendere in Egyptum.
marg.| {n} Consumptisque] etc. Cibi allati Θ de Egypto, sunt peccatores sublati de mundo. His cibis libenter vescitur dominus, Supra 27.b. dicit Rebecca, id est gratia predicatori : Affer mihi duos hedos optimos, ut faciam escas patri tuo quibus libenter vescitur. Hedus optimus, peccator maximus ad Deum conversus, qui a Deo comeditur, quando Ecclesie incorporatur : Et sic consumitur in bono. Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Unde aliquibus conversis, statim alios esurit, ut ignis, qui numquam dicit sufficit, ut dicitur Prv. 30.c. Vel aliter dicitur Deus consumere conversos ad se, quia contemptibiles, et quasi consumptos, et nihilum reputari facit, aliter non possent cedere in alimenta Iacob.
marg.| {a} Revertimini] etc. Non vult Deus otiosos esse predicatores, sed statim his conversis, et in fide solidatis, vult eos reverti in Egyptum ad alios convertendos. Et nota quod dicit.
marg.| {b} Pauxillum] quia electi respectu damnatorum pauci sunt. 1Cor. 9.d. Hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Et quia fames predicatorum, et ipsius Christi tanta est, quia quotquot sint, tamen pauxillum videtur. Unde dictum est de eis. Circumibunt civitatem, et famem patientur ut canes.
marg.| {c} Respondit Iudas] etc. Non vult descendere in Egyptum Iudas sine Beniamin minimo fratre suo, nec predicator sine humilitate orationis debet descendere ad predicandum, aut aliter non videbit faciem Ioseph, id est Christi. Humilis enim oratio impetrat predicationi efficaciam. Sir. 35.c. Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet, non consolabitur, et non descendet, donec aspiciat Deus. Prv. 25.a. Ne gloriosus appareas coram rege. Vel per Beniamin, qui interpretatur filius dextere, bonum opus intelligitur, sine quo nullus idoneus est ad predicandum. Act. 1.a. Cepit Iesus facere, et docere.
marg.| {d} Interrogavit nos] etc. Nota, Christus de progenie nostra, querit, quando ad memoriam nobis reducit, quod filii Dei sumus. 1Io. 3.a. Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. quasi dicat modo latet nostra generositas, sed postmodum apparebit. 1Rg. 17.g. dicit Saul ad David : De qua progenie es tu adolescens ? Hoc autem querit Dominus, ut soliciti simus servare dignitatem nostri generis.
marg.| {e} Respondimus ei consequenter] Quod facit, qui operibus attestatur, se esse filium Dei. Eph. 5.a. Estote imitatores Dei.
marg.| {f} Mitte puerum] Iudas petit Beniamin, et impetrat, non sic Ruben, id est filius visionis, quia gratia boni operis datur {1.61vb} humiliter confitentibus. Mt. 11.d. Confiteor tibi, Domine Deus pater celi, et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et revelasti ea parvulis. Iac. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
marg.| {g} Ego suscipio puerum] Iudas quasi bona mater suscepit curam fratris minimi. Prv. 11.d. Qui suscipit animas, sapiens est. Verum est, si sit Iudas, aliter insipiens est.
Numérotation du verset Gn. 43,11 
marg.| {i} Si sic necesse est] Hoc est, quod Deus pater non vult mittere predicatores in Egyptum, nisi urgeat necessitas. Phil. 1.d. Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius manere in carne propter vos.
marg.| {l} Sumite de optimis terre] etc. Terra ista caro Christi est, de qua Iob. 9.c. Terra data est in manus impii. Hec terra profert optimos fructus. Hinc sumere debes, quid offeras Ioseph, id est Christo, iuxta illud Prv. 23.a. Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, que sunt apposita ante faciem tuam. quasi dicat similia debes ei preparare, si invitaveris eum. Sed pauci, aut nulli volunt eum invitare, et ideo ipsemet se invitavit : Nec adhuc recipitur. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, etc. Ct. 5.a. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Terra nostra fert spinas, et tribulos vitiorum, sed terra Christi electas species virtutum fert : Et ideo de terra eius, non de nostra sumere debemus, quod ei offeramus, scilicet.
marg.| {m} Modicum resine, et mellis, et storacis, et stactes, et terebinthi, et amygdalarum, pecuniamque duplicem] Per hoc, quod dicit modicum, tria intelliguntur. Primum humilitas, quia modica debemus reputare opera nostra : Iuxta illud Lc. 17.c. Cum omnia benefeceritis, dicite, servi inutiles sumus, etc. Et quando hoc facimus, tunc Dominus reputat magna. Unde Lc. 21.a. dixit Dominus : Vere dico vobis, quia hec vidua pauper plus quam omnes misit : et non miserat nisi duo era, et alii miserant divitias multas. Secundum, Dei consolatio, quia modicum sufficit ad salutem. 2Cor. 4.d. Id momentaneum, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Tertium, operatio, quia revera modicum est, quicquid facimus, aut patimur respectu exempli, quod precessit in Christo. Is. 64.c. Omnes iustitie nostre, etc. respectu meriti, sive cause, id est peccatorum nostrorum. Iob. 11.a. Utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet secreta sapientie sue tibi, et multiplex esset lex eius, et intelligeres, quod multa minora exigas ab eo, quam meretur iniquitas tua.
marg.| Vel respectu premii, quod dabitur in futuro. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones, etc. BERNARDUS Non sunt condigne ad preteritam culpam, que remittitur ; ad presentis consolationis gratiam, que immittitur ; ad futuram gloriam, que promittitur. Item BERNARDUS Propter quatuor, totam vitam nostram debemus Christo. Numquid de una filia duos generos facere potuisti ? Totos nos debemus satisfactioni pro peccatis preteritis, totos Creatori, totos Redemptori, totos future glorie. Ecce quatuor creditores, quibus nos totos debemus. Unde clamat BERNARDUS Domine vim patior, responde pro me. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Tu solve pro me omnibus, quod potui, feci, habe me excusatum. Imperfectum meum viderunt oculi tui. Per resinam, que amara est, intelligitur amaritudo penitentie, que revera modica, vel nulla est hodie. Ier. 8.g. Numquid est resina in Galaad, et medicus non est ibi ? Per mel intelligitur interne dulcedo suavitatis, que est in vere dolentibus.
marg.| Unde BERNARDUS Multi vident cruces nostras, qui non vident unctiones nostras. Prius est Θ resina, quam mel. Io. 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium : Immo resina cum melle est, etsi precedat causaliter, ipse enim dolor pro Christo habitus, dulcedinem parit in corde. Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte, si est dolor, sicut dolor meus. Cum fletu, et gaudio reedificatur Hierusalem. 1Esr. 3.d. Non poterat quisquam agnoscere vocem clamoris letantium, et vocem fletus populi : Sic in anima, quando reedificatur scilicet per penitentiam, quidam letantur, scilicet ratio, et motus eius, quidam flent, scilicet caro, et familia eius. Unde Ps. 2 : “Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore”. Inde fit ex contrariis motibus simul venientibus cuiusdam tripudii ineffabilis harmonia in eodem subiecto.
marg.| Unde si quis haberet spiritualem auditum, in quolibet penitente audiret dulcissimam melodiam ex contrariis vocibus, quam quilibet potest in se sentire. Et dicitur huiusmodi melodia in Gallico, plaurecant. Sed divites, qui hic recipiunt consolationes suas, ipsi habent canteplore. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat.
marg.| Storacis due sunt species, quedam cadit in terram, et nullius pretii est, quedam coheret cortici, et pretiosa est, ut dicit GLOSSA sup. Eccl. 24. Item quedam gutta terebinthi mascula est, et parum valet, alia femina, et illa pretiosa est. Inter has duas species ponitur stacte, id est myrrha, per quam significatur penitentia, que non debet in terram cadere, ut fiat pro terrenis, nec debet esse masculus, sed femina per fecunditatem boni operis, et per recordationem proprie infirmitatis.
marg.| Amygdala, sunt cibi infirmorum, et significant compassionem prelatorum erga infirmos, quam corrigendo debent prelati infirmis, quos increpant. Unde Nm. 17.c. legitur virga Aaron amygdala protulisse.
marg.| Steriles virgas habent prelati, qui sine compassione, et cum austeritate imperant, ut legitur Ez. 34.a. Ita fieri non debet, sed sit virga correctionis fructifera, per consolationem, sit et fructus virgineus, per correptionem. Virga corripiat reum, fructus letificet egrum. Hec habuit Paulus 1Cor. 4.d. In virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ? quasi dicat in utroque. Et Ps. 22. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt : Virga scilicet correctionis, et baculus consolationis, quo sustentetur infirmus, ne omnino deficiat.
Numérotation du verset Gn. 43,12 
marg.| Pecunia duplex, significat verbum, et opus, que coniuncta, debent esse in predicatione. {1.62rb} Vel duplex pecunia, sermo sapientie, et sermo scientie. 1Cor. 12.a. Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii quidem sermo sapientie, alii autem sermo scientie, etc.
marg.| {c} Deus autem meus] etc. Hic patet, quod illi, qui mittunt predicatores, debent orare pro ipsis, ut Christum placabilem inveniant, et etiam ipsemet predicator debet similiter orare in principio sermonis. Esther. 14.c. Domine deorum, et universe potestatis, tribue sermonem, compositum in ore meo in conspectu Leonis, id est Assueri, per quem significatur Christus. Satis miser est, qui non potest invenire gratiam in fonte gratie. Iob. 33.d. Deprecabitur Deum, et placabilis erit ei, et videbit faciem eius in iubilo. Et quid debet orare ? Ut scilicet Beniamin remittatur, et Simeon, qui tenetur in vinculis : Hoc est, quod debet orare pro stantibus, ut non cadant in Egypto, et pro lapsis, ut resurgant, et revertantur in Chanaan.
marg.| {e} Steterunt coram Ioseph] Boni stant coram Christo. 3Rg. 17.a. Vivit Dominus in cuius conspectu sto. Stant et mali coram Christo. Is. 65.a. Populus qui ad iracundiam me provocat, ante faciem meam semper. Sed differenter, illi ut offerant, isti ut auferant.
marg.| {f} Introduc] etc. Supra fine Beniamin venientes, retruduntur in carcerem, ut captivi : Hic adducto Beniamin, introducuntur in domum cum Ioseph, in meridie comesturi : Hoc est, quod doctrina sine vita, vel predicatio sine opere, potius penam meretur, quam premium. in libro Prosperi : Bene docere, et male vivere, quid aliud est, quam se sua voce damnare ? Dispensator, Christus inquantum homo : Domus, celestis patria, de qua Io. 14.a. In domo patris mei, etc. Et in hanc introducet Christus, quando convivium erit paratum. Mt. 22.a. Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata, venite ergo ad nuptias. Meridies, mira letitia, ibi enim gaudium sine tristitia. Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quoniam priora abierunt. BERNARDUS Felix lacryma, que pia manu Conditoris meretur abstergi.
marg.| {h} Pecuniam in ore saccorum] De triplici pecunia agitur hic. De pecunia inventa in saccis, hoc est verbum predicationis. De pecunia reportata, hoc est verbum gratiarum actionis. De pecunia ad emendum triticum, hoc est verbum orationis. Hec tria verba debent sancti predicatores portare. Os. 14.a. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum, et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, ecce oratio, et accipe bonum, ecce predicatio, et reddemus vitulos labiorum nostrorum, ecce gratiarum actio.
marg.| {i} Eodem pondere] Hoc est, si Deus dedit tibi magnam gratiam predicationis, vel orationis, vel ministrationis, debes ei reportare magnum fructum. Eccl. 35.b. Da Altissimo secundum donatum eius. Ita faciebat Apostolus. 1Cor. 15.b. Gratia Dei in me vacua non fuit. Sed multi in pondere magno recipiunt gratiam, et in parvo referunt fructum. Eccl. 20.b. Gratie fatuorum effundentur, datus insipientis non erit utilis, oculi eius septemplices sunt, exigua dabit, et multa improperabit.
marg.| {k} Non est] etc. Hoc est, quod predicator nescit, unde sibi donum Dei deveniat. Io. 3.a. Nescis, unde veniat, aut quo vadat. 2. Machab. 7.d. Nescio, quomodo in utero apparuistis.
marg.| {l} Pax vobis] Timentibus, et lugentibus. Dixit :   [Pax vobis] etc. Unde Io. 20.e. Θ inclusis in domo propter metum Iudeorum, dicit Iesus : Pax vobis.
marg.| {a} Deus vester, et Deus patris vestri] etc. Thesaurus in sacco, timor in animo. Is. 33.b. Timor Domini ipse est Thesaurus eius.
marg.| {b} Ego habeo] Omnia pro Christo damus, sive verba, sive opera, sive eleemosynas. Et Christus habet, et nos habemus. Nos habemus per meriti actionem, ipse per premii remunerationem. Nos habemus fructum, ipse gloriam : Nos habemus ut accipientes, ipse ut largiens.
marg.| {c} Eduxitque] Habentibus pecuniam in saccis, educitur frater de vinculis, id est predicatoribus in corde habentibus, et in opere triplex verbum, quod dictum est, solvitur peccator de vinculis peccatorum. Unde Paulo date sunt anime, que erant in navi. Act. 27.e.
marg.| {d} Attulit aquam] Nota dispensator affert aquam, et ipsi laverunt pedes : Hoc est, quod Christus per se confert gratiam, et homo cooperatur ei in motu devotionis, aut contritionis, quo lavantur, non manus, id est opera, quia bona sunt, neque caput, id est intentio, quia recta est, sed pedes, id est affectus, qui aliquando in bonis operibus contrahunt pulverem inanis glorie, vel ire, vel huiusmodi. Io. 13.b. Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus.
marg.| {e} Deditque pabulum asinis] etc. Hoc notabile est. Isti non curabant de pascendis asinis, sed parabant munera Ioseph, cum quo comesturi erant in meridie. Asini sunt corpora, quorum curam non debemus hic agere, sed dispensatori, id est Christo relinquere. Ipse enim scit, quid necesse sit homini. Mt. 6.d. Ne soliciti sitis anime vestre, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini : Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis.
marg.| {f} Meridie] Isti non comedunt mane cum asinis, sed expectant meridiem cum Ioseph, id est non querunt delicias in presenti, sed futuras expectant cum Christo. Et felices, qui hoc faciunt, et miseri, qui hoc non faciunt. Eccles. 10.c. Ve {1.62vb} terre, cuius Rex puer est, et cuius principes mane comedunt, et beata terra cuius Rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, non ad luxuriam. quasi dicat beati sunt, qui nolunt hic deliciari, sed expectant refici cum Christo in gloria. De talibus. 1Rg. 9.b. Non est comesturus populus, donec veniat Samuel, id est Christus, quia ille benedicet hostie refectionem. Revera illius benedictione carent, qui cum eo refici non expectant. Et dicitur status ille futurus meridies, quia tunc caritas ferventior, et cognitio clarior.
marg.| {h} Igitur ingressus] Hoc de futuro exponitur sic : Christus in die iudicii ingredietur domum, id est Ecclesiam celestem, de qua Lc. 13.e. Cum intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, etc. Tunc omnes boni occurrent ei eum muneribus, scilicet cum resina, et stacte, que amara sunt, et amygdalis, et melle, que dulcia sunt. Non enim est dignus Christo occurrere, qui hec duo non obtulerit, scilicet veritatem in carnis mortificatione, et misericordiam in infirmorum condescensione. Prv. 16.a. Misericordia, et veritate redimitur iniquitas.
marg.| {i} Tenentes in manibus] Iusti in hac vita munera habent in manibus suis, id est laborem in opere, quem offerunt Christo, et in futuro habebunt quietem in remuneratione. Unde Ps. 125. Euntes, etc. venientes autem venient, etc. Vel iusti habent hic munera in manibus, id est animas Christo offerre cupientes. Iob. 13.c. Animam meam porto in manibus meis, etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Sed in futuro erunt hec munera in manu Dei. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt, etc. Propter quatuor dicuntur iusti animas habere in manibus. Primo, quia intentionem manifestant in operibus. Secundo, quia exponunt se periculo propter Deum. Tertio, quia quasi lumen inter manus, sic animas per opera servant, ne insultibus vitiorum, aut demonum extinguantur. Quarto, quia parati sunt eas ostendere, et reddere Creatori. De his muneribus offerendis dicit BERNARDUS Duo minuta habeo, domine, corpus et animam dico : utinam hec tibi in sacrificium perfecte laudis possem offerre.
marg.| {k} Adoraverunt] Nota quandoque oratio precedit oblationem. Unde Mt. 2.b. Et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera. Hoc observant, qui prius orant, ut accepta sit oblatio ei. Unde in principio canonis Misse dicitur oratio : Suscipe, sancta Trinitas, etc. Quandoque oblatio precedit orationem, ut hic. Hoc observant, qui de susceptione munerum suorum gratias agunt.
marg.| {l} At ille clementer] Post oblationem munerum clementer loquitur Ioseph, qui supra tam dure locutus fuit : Sic Christus postquam obtulerimus ei corpus, et animam in die iudicii, clementer loquetur, qui modo dure loquitur flagellando.
marg.| {o} Deus inquit misereatur] Hic notatur nimius affectus, quem habet Christus erga parvulos. Mc. 9.e. Accipiens Iesus puerum, statuit in medio eorum, quem cum complexus esset, ait illis : Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit, etc.
marg.| {p} Commota fuerant] etc. In fletu Ioseph super Beniamin, notatur compassionis affectus, quem debent habere maiores erga minores, sicut Christus habuit. Et nota, ter flevit Dominus : Super Lazarum : Io. 11.e. Super Hierusalem : Lc. 19.f. In Cruce : Hbr. 5.b. In quo nobis indicitur triplex fletus : Super peccatores mortuos in peccatis, qui per Lazarum significantur. Super afflictione proximorum, qui per Hierusalem. Super miseriis nostris, qui per fletum in Cruce.
marg.| {q} Rursusque lota] primo lavit Christus faciem suam in resurrectione sua, rursus lavabit in generali resurrectione, quoad suos, et continebit se ab omni fletu, Is. 25.c. Auferet Deus omnem lacrymam ab omni facie.
marg.| {a} Ponite panes] Nota ordinem. Primo flet, secundo lavat faciem, tertio ponit panes : Sic Christus modo flet in suis membris, postea lavabit faciem in die Iudicii : post, ponet panes in eterna refectione. Lc. 12.e. Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes : Amen dico vobis, quod precingit se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Nota septem panes, de quibus agitur Mt. 15.d. quibus dominus refecit turbam, que eum sequebatur. Et dicit BERNARDUS Per septem panes, intelliguntur septem effectus misericordie Dei. Primus panis est expectatio, qua Deus misericorditer expectat peccatores ad penitentiam. Secundus, conservatio a peccato. Tertius, peccatoris vera conversio. Quartus, remissio. Quintus, virtus continendi. Sextus gratia promerendi. Septimus, spes obtinendi. Primus panis ex triplici grano conficitur. Expectat enim Deus, ut commendet patientiam, confirmet caritatem, impleat promissionem. Secundus similiter ex triplici grano conficitur. Conservat enim a peccato, dando sanitatem affectionum, ut peccatum non appetatur, dando virtutem resistendi licet appetatur, subtrahendo opportunitatem peccandi, si virtus resistendi peccato non habeatur. Tertius similiter ex triplici grano conficitur. Convertit enim pudore peccati, timore penarum, spe venie. Quartus similiter ex triplici grano conficitur : Remittit enim Deus peccatum, quia non damnat hic ulciscendo, non confundit improperando, nec minus diligit puniendo. Quintus similiter ex triplici grano conficitur. Dat enim virtutem continendi contra carnis illecebras, contra mundi fallacias, contra demonum versutias. Caro enim suggerit voluptatem, mundus vanitatem, demon honorum ambitionem. Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, supple, et voluptatis. Sextus similiter conficitur ex triplici grano. Dat enim gratiam promerendi in dolore preteritorum, in contemptu presentium, in desiderio futurorum. Septimus similiter ex triplici grano conficitur. Roborat enim nos in spe obtinendi caritate adoptionis, cum attendimus, quod Deus per caritatem nos adoptavit in filios ; veritate promissionis, cum attendimus, quod Deus verax est in promissis ; potestate solutionis, cum attendimus, quod Deus potens est reddere, quod promisit. Hec sunt contra tria, que possent deiicere spem, scilicet diffidentia meritorum, consideratio nostre abiectionis, estimatio premiorum.
marg.| {b} Seorsum Ioseph] etc. Hoc est, in quod futuro ordinabuntur boni in gloria pro meriti quantitate. Io. 14.a. In domo patris mei, etc. Ioseph, Christus, qui supra omnes erit : Egyptii, penitentes, qui hic fuerunt in merore pro peccatis suis : Filii Iacob, innocentes, qui custodierunt se a peccato, et in innocentia domino servierunt.
marg.| {e} Maiorque pars venit Beniamin] id est Paulo, quia plus laboravit omnibus. 1Cor. 15.b. et ideo plus omnibus gloriabitur.
marg.| [Biberuntque, {1.63rb}   ] etc. Hoc est, quod dicitur in Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue. Ct. 5.a. Comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi. BERNARDUS Comedite laborantes in presenti vita, bibite quiescentes post resolutionem anime a corpore, et inebriamini resurgentes in utraque stola corporis, et anime.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_43)

Notes :