Capitulum 4

Numérotation du verset Gn. 4,1 

Adam vero
cognovit1 uxorem suam
1 cognovit Rusch ] +Evam P14417, + Havam Weber
que concepit et peperit
Cain
dicens: Possedi hominem per Deum2.
2 Deum Rusch ] Dominum Weber
Numérotation du verset Gn. 4,2 

Rursumque3 peperit fratrem eius Abel.
3 Rursumque Rusch ] Rursusque Weber
Fuit autem Abel pastor ovium
et Cain agricola.
Numérotation du verset Gn. 4,3 

Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terre munera Domino.
Numérotation du verset Gn. 4,4 

Abel quoque
obtulit de primogenitis gregis sui
et4 adipibus eorum.
4 et Rusch ] + de Weber
Et
respexit Dominus
ad Abel
et
ad munera eius.
Numérotation du verset Gn. 4,5 

Ad Cain vero
et ad munera eius5
5 eius Rusch ] illius Weber
non respexit.
Iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius.
Numérotation du verset Gn. 4,6 

Dixitque Dominus ad eum:
Quare iratus6 es
6 iratus Rusch ] mestus Weber
et cur concidit
facies tua?
Numérotation du verset Gn. 4,7 

Nonne si bene
egeris
recipies ,
sin autem
male statim peccatum tuum
in foribus7 aderit ,
7 peccatum tuum in foribus Rusch ] in foribus peccatum Weber
sed sub te
erit appetitus eius et tu dominaberis illius.
Numérotation du verset Gn. 4,8 

Dixitque Cain
ad Abel
fratrem suum:
Egrediamur foras. Cumque essent in agro
consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel8 et interfecit eum.
8 fratrem suum – Abel Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 4,9 

Et ait Dominus ad Cain:
Ubi est Abel
frater tuus? Qui respondit: Nescio,
numquid9 custos fratris mei sum ego10?
9 numquid Rusch ] num Weber |
10 ego Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 4,10 

Dixitque ad eum: Quid fecisti?
Vox sanguinis fratris tui
clamat
ad me de terra.
Numérotation du verset Gn. 4,11 

Nunc igitur
maledictus eris super terram
que aperuit os suum
et suscepit
sanguinem
fratris tui de manu tua.
Numérotation du verset Gn. 4,12 

Cum operatus fueris
eam non dabit tibi fructus suos,
vagus
et profugus eris
super terram.
Numérotation du verset Gn. 4,13 

Dixitque Cain ad Dominum:
Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear,
Numérotation du verset Gn. 4,14 

ecce eicis me hodie
a facie terre et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra, omnis igitur qui invenerit me occidet me.
Numérotation du verset Gn. 4,15 

Dixitque ei Deus11: Nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur. Posuitque Dominus signum in Cain12 ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
11 Deus Rusch ] Dominus Weber |
12 Signum in Cain Rusch ] Cain signum Weber |
Numérotation du verset Gn. 4,16 

Egressusque Cain a facie Domini habitavit profugus in terra13 ad orientalem plagam Eden.
13 Profugus - in terra Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 4,17 

Cognovit autem Cain uxorem suam que concepit et peperit Enoch. Et edificavit civitatem et vocavit14 nomen eius
14 et vocavit Rusch ] vocavitque Weber
ex nomine filii sui Enoch.
Numérotation du verset Gn. 4,18 

Porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviael et Maviael genuit Matusael et Matusael genuit Lamech
Numérotation du verset Gn. 4,19 

qui accepit uxores duas,
Nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
Numérotation du verset Gn. 4,20 

Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum,
Numérotation du verset Gn. 4,21 

et nomen fratris eius Tubal15. Ipse fuit pater canentium in16 cithara et organo.
15 Tubal ΛH ΨM ΩS Rusch ] Iubab Φ, Iobal ΣTO, Iubal Weber |
16 in Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 4,22 

Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator
et faber in cuncta opera aeris et ferri.
Soror vero Tubalcain Noema17.
17 Noema Rusch ] Noemma Weber
Numérotation du verset Gn. 4,23 

Dixitque Lamech uxoribus suis Ade et Selle: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum
in vulnus
meum
et adolescentulum
in livore meo18.
18 livore meo Rusch ] livorem meum Weber
Numérotation du verset Gn. 4,24 

septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero
septuagies septies.
Numérotation du verset Gn. 4,25 

Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen illius19 Seth
19 illius Rusch ] eius Weber
dicens: Posuit mihi Deus semen aliud
pro Abel
quem occidit Cain.
Numérotation du verset Gn. 4,26 

Sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos.
Iste
cepit invocare nomen Domini.

Capitulum 4

Numérotation du verset Gn. 4,1 
marg.| {t} Adam vero cognovit] etc. Breviter transit Moyses generationes Ade, ad tempora festinans Abrahe, et plures filios, et filias subticet, que Methodio martyri in carcere oranti revelata sunt, cum multis aliis. Et sicut dicit GLOSSA Virginitas in Paradiso, opus autem coniugii extra celebratur. Fuisset tamen in Paradiso honestum coniugium, nisi prius inobedientia meruisset exilium, quam Deus induxisset carnale consortium :
marg.| {1.7ra} Δ {a} Possedi] Hebreus habet, cooperata sum cum Deo : Que littera exponit istam. Est enim sensus :   [Possedi hominem per Deum] id est acquisivi, Deo cooperante. In primis parentibus solus Deus operatus est, in ceteris cooperatus : Ipse per auctoritatem operatus, parentes per ministerium. Et alludit interpretationi nominis, quod dicit possedi : Cain enim interpretatur possessio.
Numérotation du verset Gn. 4,1 
moraliter
marg.| Moraliter {t} Adam vero cognovit] In Paradiso continuerunt, egressi statim ad carnales delicias transierunt. Deficiente enim spirituali solatio, curritur ad temporale. Unde 1Rg. 15.f. Dum diceret Samuel Sauli : Abiecit te Dominus, statim Saul dixit : Honora me coram populo. quasi dicat Ex quo amisi solatium Domini, curram ad solatium mundi. Utrumque enim simul haberi non potest. Mt. 6.c. Non potestis Deo servire et mammone. Hieronymus Nimis delicatus est miles, qui vult gaudere cum mundo, et in futuro regnare cum Christo. Multi hodie currunt ad solatium mundi, spreto solatio Christi : unde conqueritur Dominus Ier. 2.c. Dereliquerunt me fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas dissipatas, que continere non valent aquas. Bonus autem spreto gaudio mundi querit a Christo solatium, propter quod ipsum dimisit. In Ps. Redde mihi letitiam salutaris tui. Vel Adam in Paradiso continens fuit, extra cognovit uxorem, id est clerici, dum sunt Parisiis, continentes sunt, et boni, sed cum ad partes suas redierint, laxant habenas, et rumpunt vincula. Ier. 5.b. Ipsi cognoverunt viam Domini, et iudicium Dei sui, et ecce magis hi simul fregerunt iugum, ruperunt vincula.
marg.| {u} Evam] Eva vita, habens duos filios, quia duo genera hominum. Cain primogenitus, animales : Abel secundo natus, spirituales. 1Cor. 15.f. Primum quod est animale, deinde quod Spirituale, et Et bene possessio, et luctus fratres dicuntur, et possessio primogenita, quia extrema gaudii luctus occupat. Prv. 14.b. Item 22.c. Hereditas, ad quam in principio festinatur, Ecce Cain, in fine carebit benedictione, Ecce Abel.
Numérotation du verset Gn. 4,2 
marg.| {b} Rursumque] Cain 15. anno Ade natus est, Abel 30. Adam enim etsi in perfecta etate factus est, tamen unius diei fuit, et unius anni, et sic de aliis. Et interpretatur Abel, nihil habens, quia parum vixit. Vel luctus ab eventu, quia parentes pro morte eius centum annis fuerunt in luctu.
marg.| {c} Fuit autem] ad litteram pastor ovium. Multum commendantur pastores infr. 46.d. Viri pastores sumus. De David dicitur : De post fetantes accepit eum. Ecce duorum fratrum studia diversa : Abel pastor, Cain tamquam avarus, et cupidus, agriculture operam dedit.
Numérotation du verset Gn. 4,2 
moraliter
marg.| {1.7rb}* {d} Cain agricola] quia divites huius mundi terram, et carnem suam colunt quasi Deum. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est, et gloriam in confusione. Boni similiter excolunt carnem suam, sed aliter, disciplinando, scilicet Prv. 24.d. Diligenter excole agrum tuum. Abel commendatur, quia de grege obtulit. Grex, virtutes, et bona opera : Prv. 13.b. Redemptio anime viri, proprie divitie. Cain displicet, quia se non obtulit. Sir. 34.c. Dona iniquorum, etc.
marg.| {g} De adipibus] Quidam habent animas aridas. Unde Idc. 1.c. Dixit Axa patri suo : Terram arentem dedisti mihi. Adeps est interna devotio, que maxime nascitur ex duobus, ex recordatione preteritorum beneficiorum, et cogitatione futurorum.
Numérotation du verset Gn. 4,2 
allegorice
marg.| Allegorice {d} Cain agricola] Per Cain populus Iudaicus, per Abel gentilis cum capite suo Christo. Et bene per Cain populus Iudaicus, qui totus terrenis possessionibus deditus fuit. Io. 11.f. Si dimittimus eum, venient Romanis, et tollent locum nostrum, et gentem. Per Abel, qui luctus interpretatur, Christus significatur, qui ter legitur luxisse. In Lazari suscitatione. Io. 11.f. Quando vidit Hierusalem. Lc. 19.f. In Cruce : Hbr. 5.b. Cum clamore valido, et lacrymis offerens exauditus est. Unde Is. 53.a. vocat eum virum, et dolorum, et scientem infirmitatem. Item Abel interpretatur, nihil habens : Et Christus Dei filius nihil omnino habuit, Mt. 8.c. Vulpes foveas habent, et volucres celi nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Pauper in ingressu, pauperior in progressu, pauperrimus in egressu. Item Abel fuit pastor : Et Christus dicit Io. 10.b. Ego sum pastor ovium : 1Ptr. 2.d. Conversi estis ad Pastorem, et Episcopum animarum vestrarum. Cain occidit Abel, et Iudei Christum. Apc. 13.b. Agnus, qui occisus est ab origine mundi, id est in morte Abel prefiguratus occidi. Unde Mt. 21.d. Iudei intelliguntur in parabola ibi dicta de agricolis, qui occiderunt filium.
Numérotation du verset Gn. 4,3 
marg.| {e} Factum est] Creditur, Adam docuisse filios, ut offerrent Deo primitias, et decimas.
Numérotation du verset Gn. 4,4 
marg.| {g} De adipibus] id est de pinguioribus gregis : Modo non est sic.
marg.| {h} Respexit Dominus ad Abel] id est gratus fuit ei. Quod enim amamus, libenter respicimus.
marg.| {i} Et ad munera] id est ad devotionem offerentis. Ipsa enim actio offerentis meritoria fuit : Et inde, primo dicit   [ad Abel] quia non offerens propter munera placet Deo, sed potius e converso. Deus enim non quantum, sed ex quanto considerat. Alia translatio habet : inflammavit Deus super Abel, et munera eius, ex quo coniicitur, quod oblatio placuit Deo. Sic enim fiebat ad litteram tunc, quod ignis descendebat de sublimi, qui consumebat sacrificia bonorum, ut legitur Iud. 6.d. De sacrificio Gedeonis. Et 3Rg. 18.f. de sacrificio Elie.
Numérotation du verset Gn. 4,4 
allegorice
marg.| {f} Abel quoque obtulit de primogenitis gregis] et Christus seipsum primogenitum ex multis fratribus. Populus fidelis, grex. Lc. 4 d. Nolite timere pusillus grex. Christus primogenitus : ad Rm. 8.f.
marg.| {g} Et de adipibus] Duplex est pinguedo. Interior, que dicitur adeps, caritas, vel devotio. Ier. 31.c. Inebriabo animas Sacerdotum pinguedine. Est enim pinguedo exterior, divitie temporales. Iob. 15.d. Cooperuit faciem eius crassitudo. AUGUSTINUS in libro Confessionum. Inflata facies mea claudebat oculos meos : auris tinniebat, et inani philosophia pinguedo ignem accendit. Iob. 21.d. Ad diem perditionis servatur malus.
Numérotation du verset Gn. 4,5 
marg.| {k} Ad Cain] id est Cain, et munera eius displicuerunt Deo.
Numérotation du verset Gn. 4,5 
allegorice
marg.| {l} Iratusque est Cain] et Iudei contra Christum. Unde de Ioseph infra 37.a. Non poterant eum videre, eo quod a patre plus amaretur, et ideo quia plus Abel, quam Cain. Sap. 15.c. Gravis est nobis ad videndum, quia dissimilis est aliis vita illius.
Numérotation du verset Gn. 4,6 
marg.| {m} Dixitque Dominus ad eum] Glossa Quare concidit vultus tuus ?   Nonne si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti ? Quiesce : Ad te conversio eius, et tu dominaberis illius. In Hebreo alius est sensus : Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus ?
Numérotation du verset Gn. 4,7 
marg.| {m} Nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si male egeris, ante fores peccatum tuum sedebit ? Ad te societas eius ? Sed tu magis dominare eius, quare irasceris, et invidia cruciatus, vultum in terram demittis ?   Nonne si bene egeris, dimittetur tibi omne delictum ? Vel secundum Theodotionem : Acceptabile erit, hoc est, munus tuum suscipiam, sicut suscepi munus fratris tui. Quod si male egeris, illico peccatum tuum ante vestibulum tuum sedebit, et tali ianitore comitaberis. Sed quia liberi arbitrii es, moneo, ut peccatum non tibi, sed tu peccato domineris.
marg.| {n} Statim in foribus aderit] id est manifestum erit, sicut id quod in ostio manifestum est.
marg.| {p} Peccatum] id est pena pro peccato, vicem ianitoris obtinebit, quia semper concomitabitur te, sive introeas, sive exeas : Iuxta quod dicitur in Ps. 120. Dominus custodiat, id est custodiet introitum tuum, et exitum tuum.
marg.| {o} In foribus] id est in voluntate, inde ad actum quasi per ianuam egressurus. Omne enim peccatum adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium, non est peccatum, ut dicit Augustinus. Vel   [Aderit] id est insidiabitur tibi. Unde Sir. 27 in fine. Illusio, et improperatio superborum, et vindicta, sicut leo insidiabitur illi.
marg.| Vel [Aderit] id est adesse tibi debet, ut reprimat illud, et non permittas ingredi. Et ista lectio concordat cum eo, quod sequitur.
marg.| {q} Sed sub te] quasi dicat in te est, ut cohibeas, si vis.
Numérotation du verset Gn. 4,8 
marg.| {r} Egrediamur] Hieronymus dicit quod hoc superflue apponitur in libris nostris, et Samaritanorum : Non enim legitur quid, sed forte dixit ei verba Domini increpantis. Ubi est ? Non ignorans querit sed fratricidium improperans.
Numérotation du verset Gn. 4,9 
marg.| {t} Numquid] Contumaciter respondit, quasi dicat iniuste queris a me ubi sit, cuius me custodem non fecisti.
Numérotation du verset Gn. 4,9 
moraliter
marg.| {t} Numquid] quasi dicat : Non est mihi tanti, ut velim eum custodire ? Sed quid dicit Dominus ?
Numérotation du verset Gn. 4,9 
mystice
marg.| {s} Ubi est Abel] Hec questio proponitur prelatis, et clericis omnibus negligentibus in correctione minorum. quasi dicat Attende, ubi est Abel, id est anima subditi tui per negligentiam tuam damnata, in luctu eterno, maxime cum vixeris de decimis, et eleemosynis eius. Et hec accusatio fiet in iudicio contra clericos. Beatus Bernardus : Venient ante tribunal Christi, et audietur pupillorum querela gravis, et accusatio dura contra eos, quorum vixere stipendiis nec diluerunt peccata.
Numérotation du verset Gn. 4,10 
marg.| {1.7va} Δ {a} Vox sanguinis] Quasi dicat : Licet tu non confitearis, tamen sanguis fratris tui effusus vicem clamantis obtinet, nec opus est confessione, vel accusatione, ut condemneris. Vel   [Vox sanguinis clamat] id est adeo evidens factum, ac si clamaret sanguis. Unde <Glossa> interlinearis Evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris. Iudei sic exponunt :   [Vox sanguinis] id est vox eorum, de quorum sanguine est, scilicet Adam, et Eva luxerunt eum. Vel,   [Vox sanguinis] id est illi, qui succederent ei, nisi eum interfecisses. Abel enim martyr, et pastor, et virgo fuit.
Numérotation du verset Gn. 4,10 
mystice
marg.| {u} Qui<d> fecisti ?] Considera peccatum tuum. Pauci sunt, qui hoc faciant. Ier. 8.b. Non est, qui super peccato suo agat penitentiam, et dicat, quid feci ?
marg.| {s} Item [Ubi est Abel frater tuus] Hoc dicitur cuilibet accipienti Eucharistiam, quasi : Vide quomodo custodis. Sed respondet Cain fratricida :   [Nescio]
Numérotation du verset Gn. 4,10 
moraliter
marg.| * {a} Vox sanguinis fratri tui clamat] id est veniam petit pro peccatore, eo quod indigne sumpsit. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia eum, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit ? Eodem 12.f. Accessistis ad mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius clamantem quam Abel, videte ne recusetis loquentem. Bene dicit, melius clamantem, quam Abel. {1. 7vb} Sanguis Abel clamat vindictam. Ps. 78. Vindica, Domine, sanguinem, etc. Sed sanguis Christi clamat penitentiam. Ez. 33.c. Nolo mortem, etc.
Numérotation du verset Gn. 4,11 
marg.| {b} Maledictus] Merito maledicitur Cain, et non Adam, quia sciens penam prime prevaricationis, tamen fratricidium addidit : Unde plus peccavit, quam Adam, sicut innuit GLOSSA Et que sit maledictio, subdit.
marg.| {d} Cum operatus] quasi dicat parum, vel nihil fructus etiam cum labore multo percipies. Vel   [Maledictus eris super terram] id est ab his, qui sunt super terram, quia omnes maledicent tibi, id est imprecabuntur tibi mala pro fratricidio.
Numérotation du verset Gn. 4,11 
moraliter
marg.| {b} Maledictus eris] Iob. 24.c. Maledicta sit pars illius in terra.
marg.| {c} Que] scilicet terra,   [aperuit os] Ecclesia aperuit os suum ad suscipiendum sanguinem Christi ad tria. Ad potum. Io. 6.f. Sanguis meus vere est potus. Ad lavacrum Apocalyps. 7.d. Laverunt stolas suas in sanguine Agni. Ad decorem. Sanguis enim eius genas Ecclesie decoravit. Ct. 4.b. Sicut fragmen mali punici, ita gene tue absque eo quod intrinsecus latet.
Numérotation du verset Gn. 4,12 
marg.| {e} Vagus] huc errans, atque illuc
marg.| {f} Profugus] procul de patria fugatus. Hebreus habet timidus, more, scilicet profugi.
Numérotation du verset Gn. 4,12 
moraliter
marg.| {e} Vagus] Omnis peccator instabilis est. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. De Clerico, qui multiplicat prebendas, vere potest dici : Vagus, et profugus eris super terram : modo Parisiis, modo Rhemis : Sed bonus Clericus, qui non querit datum, sed fructum, residet in Ecclesia sua, de quo Ps. 1. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est.
Numérotation du verset Gn. 4,13 
marg.| {g} Maior est iniquitas] etc. Prv. 18.n. Impius cum venerit in profundum vitiorum, contemnit.
Numérotation du verset Gn. 4,13 
moraliter
marg.| {g} Maior est] Nota quatuor sunt, que aggravant peccatum. Qualitas generis, frequentia, diuturnitas, impenitentia, Sed quantumcumque magnum sit, maior est misericordia Dei. Quod si vis scire, pone peccata in statera Crucis. Iob. 6.a. Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera, quasi arena maris hec gravior appareret. Peccata trahunt ad infernum, sed calamitas penitentie preponderans elevat ad celum. Non igitur te deiiciat qualitas peccati, id est nova adinventio peccati : Novior enim Domini Passio. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, etc. Is. 12.b. Notas facite in populis adinventiones eius. Item, non te deiiciat peccati frequentia, habilis est enim Dominus ad remittendum. Ier. 3.a. Fornica a es cum amatoribus, etc. Item nec te turbet peccati diuturnitas. Nullum enim peccatum eternum est, sed misericordia Domini ab eterno, et usque in seculum seculi. Ps. Ne memineris iniquitatum nostrarum, etc. Item nec te turbet, quod aliquando diffidentiam habuisti : Confidentiam habe, et veniam consequeris. Hbr. 4.d. Accedamus ad thronum glorie eius cum fiducia, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in tempore opportuno.
Numérotation du verset Gn. 4,14 
marg.| {h} Eiicis me hodie a facie terre] id est a loco, in quo tecum loquor. Et dicitur eiici, quia gravis, et onerosus factus est omnibus, etiam sibi, quod iam in presentia Domini non audeat comparere. Iob. 7.d. Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis. Et nota, sicut lux infirmis oculis odiosa est, sanis autem delectabilis, et sano palato panis suavis, et infecto amarus, ita facies Domini sane menti delectabilis est, infirme autem offendiculum.
Numérotation du verset Gn. 4,15 
marg.| {i} Occiderit Cain] subauditur, liberabit eum a magna pena, id est si quis occideret Cain, liberaret eum a magna pena. Quare ? hic distingue, Quia
marg.| {k} Septuplum punietur] id est punitio de ipso fiet per septem generationes, et septima occidetur, quia Lamech, qui fuit septimus ab Adam, interfecit eum. Unde alia translatio habet. Septem vindictas exolvet. Vel,   [septuplum punietur] id est pro septem peccatis punietur usque ad septimam generationem. Septem enim peccata fecit. Non recte divisit, fratri invidit, dolose eum in agrum duxit, procaciter occidit, negavit, desperavit, penitentiam agere noluit. Vel.   [Septuplum punietur] Personaliter ille, qui occiderit Cain, plus punietur, quam Cain propter prohibitionem homicidii, que nondum facta erat. Ponitur etiam quandoque, septuplum, temporaliter. Unde exponunt, septuplum, id est temporaliter.
marg.| {l} Posuitque] ut sciretur ab omnibus excommunicatus a Domino, et punitus, ne occideretur ab aliquo, sed longo labori reservaretur.
Numérotation du verset Gn. 4,16 
marg.| {m} Egressusque Cain a facie Domini] id est a presentia illius creature, in qua Dominus loquebatur ei.
Numérotation du verset Gn. 4,16 
moraliter
marg.| {m} Egressusque Cain] Qui per peccatum egreditur a facie Domini, habitationem querit in deliciis versus ad Orientem. Ez. 8.f. Vide viros habentes dorsa ad templum, et orantes ad ortum Solis.
Numérotation du verset Gn. 4,19 
marg.| {o} Accepit uxores duas] contra preceptum Domini, vel contra ius naturale, quod dictat, quod una unius sit uxor. <Glossa> Interlinearis   : contra naturam et morem id est honestam conversationem.
Numérotation du verset Gn. 4,17 
marg.| {n} Edificavit] Hic patet, quod iam multi homines erant, licet eorum generatio taceatur, quos Cain convocavit ad urbem, quorum auxilio fecit eam. {1.8ra} Δ Et dicit Iosephus quod rapinis et violentiis opes congregans invitabat eos ad latrocinia, et simplicitatem hominum ad mensurarum, et ponderum inventionem permutavit : Terminos terre primus posuit : Civitates muravit ob timorem eorum quos ledebat.
Numérotation du verset Gn. 4,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 4,19 
prol.| [vide supra v. 16 {o}]
Numérotation du verset Gn. 4,19 
moraliter
marg.| {o} Qui accepit] etc. Lamech interpretatur doctrina, vel disciplina cordis, seu cor servitutis, et significat illos Doctores, vel prelatos, qui ex corde servire deberent Deo, et docere subditos : Sed duas uxores accipiunt, una tamen tantum legitima est, id est Ada, que interpretatur testimonium, significans sapientiam, de qua debet sumi omne testimonium. Sap. 8.a. Hanc amavi, et exquisivi, et proposui illam sponsam mihi assumere. Alia uxor subintroducta est, nec est, vel una, Sella scilicet que interpretatur umbra, et signat hypocrisim, que verba pretendit sanctitatis. Omnes hypocrite cum Lamech bigamo sunt bigami, partim Deo, partim mundo servire volentes. Sed dicitur Mt. 6.c. Nemo potest duobus dominis servire.
marg.| Vel prima uxor, que et una, est penitentia, quam quilibet sibi debet inseparabiliter desponsare in hac vita. Sed multi volunt huic uxori dare libellum repudii : Quibus dicitur per Angelum Mt. 1.d. Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Et secunda uxor, que vel una non est, est gloria, quam nemo debet sibi accipere hic : Filius enim Dei eam sibi retinuit uxorem. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Propter hanc mortuus est Ioannes, quia dicebat Herodi. Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Mc. 6.c.
Numérotation du verset Gn. 4,20 
marg.| {a} Habitantium] Abel fuit primus Pastor : iste tentoria ad mutanda pascua invenit, greges ordinavit, characteribus distinxit : separavit greges secundum genera, oves a capris : secundum qualitates, unicolores a variis : secundum etatem agniculos a matribus : commixturas certis temporibus faciendas intellexit, et multas alias curiositates circa greges invenit.
marg.| {b} Pater canentium] fuit, non instrumentorum, que longe post inventa fuerunt : sed consonantiarum : ut labor pastoralis quasi in deliciis duceretur. Et ne ars inventa periret, scripsit eam in duabus columnis. Una lateritia contra diluvium ignis. Altera marmorea contra diluvium aque, presciebat enim futura.
Numérotation du verset Gn. 4,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 4,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 4,23 
marg.| {c} Dixitque Lamech uxoribus] Secundum Iosephum, Lamech divinitus sciens, vidensque Cain omni pene subiacere, et sibi maiorem penam deberi, predixit hec uxoribus. Hic enim diu vivens incurrit caliginem oculorum, et venationem exercens pro delectatione tantum, et pellium adeptione, quia nondum erat esus carnium concessus : ad indicium pueri eum ducentis dirigens sagittam, inter fruteta latitantem Cain interfecit, putans eum feram, et iratus super hoc, puerum interfecit. Et hoc est.
marg.| {d} Occidi virum] id est Cain.
marg.| {e} In vulnus meum] id est illatum a me. Vel meum, id est pro quo vulnerabor.
marg.| {f} In livore meo] id est baculo. Et distingue inter livorem, et vulnus. Livor enim fit baculo, vel pugno, vel aliquo tali, ubi sanguis non effunditur : sed sub cute nigrescit : Vulnus autem fit sagitta, vel gladio.   [Vel in livore] id est zelo furoris.   [Vel in livore meo] id est damnatione mea.
Numérotation du verset Gn. 4,24 
marg.| {g} Septuplum vitio dabitur de Cain] id est gravis ultio sumetur de Cain, quia occidit fratrem suum ;
marg.| {h} Sed septuagies septies] id est multo gravior sumetur de Lamech, quia occidit Cain.
marg.| Vel sic [Septuplum ultio dabitur de Cain] gravis ultio sumetur de illo, qui occidit Cain, id est de me : sed septuagies septies id est multo gravior sumetur de illo, qui occiderit   Lamech . Hoc dicebat timens ne uxores sue occiderent eum.
marg.| Vel Cain dicitur punitus septuplum : quia septem generationibus fuit in miseriis, et erumnis, et in septima occisus :   Lamech vero dicitur punitus septuagies septies quia septuaginta septem anime egresse de illo diluvio perierunt in quo ipse adhuc vivens puniebatur, forte sciens hoc per revelationem sibi factam propter peccatum suum.
Numérotation du verset Gn. 4,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 4,26 
marg.| {i} Iste cepit invocare] Sed numquid Adam prius invocavit vel Abel ? Responsio : Ideo dicitur prius invocasse quia invenit verba deprecatoria ad Deum. Unde <Glossa> interlinearis : Dic ‘invocare’, id est colere, et deprecari. Vel ideo quia primus invenit imagines quasdam per quas excitaretur devotio orationum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_4)

Notes :