Capitulum 19

Numérotation du verset Gn. 19,1 

Veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente
Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos1 surrexit2 obviam eis.
1 eos V52 Rusch ] om. Weber |
2 surrexit P183 Rusch ] + et ivit V52 Weber |
Adoravitque3 pronus in terram4
3 Adoravitque V52 Rusch Weber ] Et adoravit P183 |
4 terram P183 Rusch ] terra Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,2 

et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri et manete ibi, lavate pedes vestros et mane proficiscimini viam5 vestram.
5 viam Rusch ] in parem. Weber
Qui dixerunt: Minime sed in platea manebimus.
Numérotation du verset Gn. 19,3 

Compulit illos oppido ut diverterent ad eum. Ingressisque domum eius6, fecit convivium,
6 eius Rusch ] illius Weber
coxit azyma
et comederunt.
Numérotation du verset Gn. 19,4 

Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum
a puero
usque ad senem, omnis populus simul.
Numérotation du verset Gn. 19,5 

Vocaveruntque Loth et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt7 ad te nocte? Educ illos8 huc9 ut10 cognoscamus11 eos12.
7 introierunt] venerunt O |
8 illos] eos Cava B |
9 huc] om. G |
10 ut] et G Cava |
11 Cognoscamus ἵνα συγγενώμεθα αὐτοῖς)] « ut concumbamus cum eis » Vetus Latina (HIERONYMUS, In Is. 2 , § 13 [Is. 3,8-9ab]), Vetus latina 23, p. 238.16] <ex quo> HAIMO AUTISSIODORENSIS , Annotatio libri Isaiae prophetae , c. 3, v. 9, CCCM, 135C, p. 160.133 : « ET PECCATVM SVVM QVASI SODOMA PRAEDICAVERVNT NEC ABSCONDERVNT. Sicut Sodomitae nefandis criminibus inquinati inverecunde dixerunt ad Loth: Educ viros foras, ut concumbamus cum eis. |
12 eos] illos ΦAMG |
Numérotation du verset Gn. 19,6 

Egressus ad eos Loth, post tergum accludens13 ostium, ait:
13 accludens] occludens Clementina
Numérotation du verset Gn. 19,7 

Nolite, queso, fratres mei; nolite malum hoc facere.
Numérotation du verset Gn. 19,8 

Habeo duas filias
que necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo
viris istis
nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis14 mei.
14 umbra culminis Rusch ] umbraculum tegminis Weber
Numérotation du verset Gn. 19,9 

At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena.
Numquid ut iudices? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus.
Vimque faciebant Loth vehementissime.
Iamque15 prope erat ut refringerent fores
15 iamque Rusch ] iam Weber
Numérotation du verset Gn. 19,10 

et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium.
Numérotation du verset Gn. 19,11 

Et eos qui erant foris percusserunt cecitate
a minimo usque ad maximum ita ut
ostium invenire non possent.
Numérotation du verset Gn. 19,12 

Dixerunt autem ad Loth: Habes16 tuorum quempiam generum aut filios aut filias? Omnes qui tui sunt educ de urbe hac.
16 habes Rusch ] + hic Weber
Numérotation du verset Gn. 19,13 

Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
coram Domino qui misit nos ut perdamus illos.
Numérotation du verset Gn. 19,14 

Egressus itaque Loth et17 locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
17 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,15 

Cumque esset mane,
cogebant eum dicentes18: Surge19 , tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
18 dicentes Rusch ] angeli praem. Weber |
19 surge Rusch ] + et Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,16 

Dissimulante illo apprehenderunt manum eius
et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi.
Numérotation du verset Gn. 19,17 

Eduxeruntque20 eum et posuerunt21 extra civitatem. Ibi locuti sunt22 ad eum dicentes23: Salva animam tuam.
20 eduxeruntque Rusch ] et eduxerunt V52 Weber |
21 et posuerunt Rusch ] posueruntque Weber |
22 locuti sunt Rusch ] locutus est Weber |
23 dicentes Rusch ] om. Weber |
Noli respicere post tergum
nec stes in omni circa regione
sed in monte
salvum te fac ne et tu simul pereas.
Numérotation du verset Gn. 19,18 

Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi,
Numérotation du verset Gn. 19,19 

quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti gloriam et24 misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari
24 gloriam et Rusch ] om. Webe
ne forte apprehendat me malum et moriar.
Numérotation du verset Gn. 19,20 

Est civitas hic25
25 hic Rusch ] hec Weber
iuxta ad quam possum fugere
parva et salvabor in ea, numquid non modica est et vivet anima mea?
Numérotation du verset Gn. 19,21 

Dixitque ad eum:
Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas
ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Numérotation du verset Gn. 19,22 

Festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Numérotation du verset Gn. 19,23 

Sol egressus est super terram
et Loth ingressus est Segor26.
26 Segor Rusch ] in praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,24 

Igitur Dominus
pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur
et ignem
a Domino
de celo
Numérotation du verset Gn. 19,25 

et subvertit civitates has et omnem circa regionem,
universos habitatores urbium et cuncta terre virentia.
Numérotation du verset Gn. 19,26 

Respiciensque uxor eius post se versa est
in statuam salis.
Numérotation du verset Gn. 19,27 

Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
Numérotation du verset Gn. 19,28 

intuitus est Sodomam et Gomorrham et universam terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Numérotation du verset Gn. 19,29 

Cum enim subverteret Dominus27 civitates regionis illius, recordatus est Abrahe et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat.
27 Dominus Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 19,30 

Ascenditque Loth de Segor et mansit in monte
due quoque filie eius cum eo. Timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et due filie eius cum eo28.
28 cum eo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,31 

Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ad nos ingredi29 iuxta morem universe terre.
29 ad nos – ingredi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,32 

Veni, inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen.
Numérotation du verset Gn. 19,33 

Dederunt itaque patri suo bibere vinum
nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum eo30
30 eo Rusch ] patre Weber
at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
Numérotation du verset Gn. 19,34 

Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo. Demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro.
Numérotation du verset Gn. 19,35 

Dederuntque etiam31 et illa nocte patri suo bibere32 vinum. Ingressaque minor filia, dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexit33.
31 etiam Rusch ] om. Weber |
32 suo bibere Rusch ] om. Weber |
33 surrexit Rusch ] surrexerit Weber |
Numérotation du verset Gn. 19,36 

Conceperunt ergo due filie Loth de patre suo.
Numérotation du verset Gn. 19,37 

Peperitque maior filium
et vocavit nomen eius Moab. Ipse est pater Moabitarum usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 19,38 

Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon,
id est filius populi mei. Ipse est pater Ammonitarum34 usque hodie.
34 Ammonitarum Rusch Edmaior. ] Amonitarum ΩM , Ammanitarum cum aliquis codd. Amiatinus Cava Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset Gn. 19,1 
marg.| Veneruntque duo Angeli] Qui fuerant cum Domino. Vel alii, secundum quosdam, mali, ut dicunt, quia ad puniendum missi. Sed verius videtur quod boni, qui fuerunt cum Domino.
marg.| {s} Sedente Loth] expectante cuiuslibet hospitis adventum.
marg.| {1. 24ra} Δ {a} Qui cum vidisset eos] etc. Dum occurrit Loth, et adoravit, Angelos videtur intelligere, dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sed de his, et de illis, qui Abrahe apparuerunt, idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripture, et multis aliis, commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulusa : “Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim quidam placuerunt Deo Angelis hospitio receptis”.
a Hbr. 13, 2.
marg.| {b} Surrexit] etc. Ut appareret quam hospitalis esset.
marg.| {c} Adoravit] id est inclinavit, ut sic facilius impetraret, quod intendebat.
Numérotation du verset Gn. 19,1 
moraliter
marg.| Moraliter. {r} Veneruntque duo] etc. Duo mittuntur, quia ad expugnandum malos, et liberandum bonos. Unde et Iosue. 2.a. duo mittuntur viri ad explorandum Hiericho, ubi et Rahab liberatur cum domo sua, et alii occiduntur. Per Sodomam significatur mundus. Per duos Angelos, predicatores quos Dominus misit, binos et binos, propter geminam caritatem aut propter mali destructionem et boni edificationem. Ier. 1.b. Ecce dedi verba mea in ore tuo ; ecce constitui te hodie super gentes, et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et edifices, et plantes.
marg.| Vel per duos Angelos, Elias, et Enoch. Apc. 11.a. Dabo duobus testibus meis. et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis.
marg.| {s} Sedente Loth] Loth sedebat in foribus expectans hospites, quos reciperet. Et ad tales divertit Dominus. Lc. 12.e. Et vos similes hominibus expectantibus Dominum, etc. Prv. 17.b. Gemma gratissima, expectatio prestolantis. Quia sicut gemma fulget in auro, ita hospitalitas in viro iusto. Per fores in quibus sedet Loth, quinque sensus. ubi debet sedere quilibet iustus, ne aliquis ingrediatur, aut egrediatur, nisi per eum. Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbe ad fenestras suas, id est ad sensus custodientes. Sepe enim per has fenestras intrant latrones, qui domum spoliant, et dominum domus interficiunt. Ieremie 6.f. Ascendit mors per fenestras vestras, ingressa est domos vestras disperdere parvulos deforis, etc.
marg.| * Surrexit et ivit obviam] Loth occurrit, et cogit intrare. Lc. ultim. e. Et coegerunt illum dicentes : Mane nobiscum Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et certe quanto magis instat vespere huius vite, deberemus cogere Dominum, orationibus, ieiuniis, eleemosynis, vigiliis, ut maneret nobiscum. Regnum enim Dei vim patitur, et violenti rapiunt illud : Mt. 11.b. Iudei in ramis palmarum occurrerunt Domino, sed minime receperunt in hospitio, immo cum tota die predicasset, in vespera cogebatur exire, et ire Bethaniam in domum Marie, et Marthe. Mc. 11.b. Circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. HIERONYMUS Quia nulli adulatus fuerat, in tanta urbe hospitium non invenit.
Numérotation du verset Gn. 19,2 
marg.| {d} Qui dixerunt : Minime] Argumentum, quod non debemus oblata statim recipere, licet proponamus ea post instantiam recipere, quod patet per Angelos, qui responderunt, minime, cum tamen haberent in proposito ibi manere.
Numérotation du verset Gn. 19,3 
marg.| {e} Compulit illos oppido] Iob. 31.d. Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.
marg.| {f} Fecit in convivium] quia humana forma indutos videbat.
Numérotation du verset Gn. 19,3 
moraliter
marg.| {g} Coxit azyma, et comederunt : prius autem quam irent cubitum] Duo tempora significantur hic, scilicet tempus refectionis, et tempus quietis. In presenti nos pascit Dominus pane laboris. Ps. 126 : « Surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris » ; supra 3.d.b « In sudore vultus tui vesceris pane tuo ». Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, etc. In futuro erit tempus quietis, cum dederit Dominus dilectis suis somnum, quando solum illi, qui laboraverunt, quiescent. Unde Lucifer, qui prius volebat quiescere, quam laborasset, expulsus est in locum, ubi perpetuo laborabit.
b Gn. 3, 19.
Numérotation du verset Gn. 19,4 
moraliter
marg.| {h} Viri civitatis vallaverunt domum] Viri civitatis sunt demones, qui vallant nos undique, rapere cupientes, ut si ad modicum exierimus domum conscientie nostre, statim rapiamur, et corrumpamur ab eis, infra 34.a. Egressa est Dina filia Lie, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset filius Hemor Hevei, princeps terre illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit cum illa. Dina, interpretatur causa hec, vel iudicium istud, et significat animam, que egreditur extra se, ut causas inquirat, et iudicet, que ad se non pertinent. Sichem, labor, et significat diabolum, qui procurat, quantum potest, laborem hominum, qui statim ut videt animam extra se vagantem, statim diligit eam, et rapit, et corrumpit. Malum igitur est egredi domum suam, et ibi sustinere obsidionem, in qua nos obsidet a dextris, prosperis ; a sinistris, {1. 24rb} adversitatibus. A tergo, recordatio peccatorum, ad delectandum, ab anteriori, tentatio peccatorum ad faciendum. Ps. 17. Circumdederunt me dolores mortis. Iob. 19.a. Semitam circumsepsit, et transire non possum. Eod. b. Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Si igitur undique obsidemur, per quam viam fugiemus ? Utique per celum. Hec via restat nobis. 2Par. 13.c. Ieroboam ignorantem Iudam, suo ambiebat exercitu, respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso, et post tergum, et clamavit ad Dominum. 2Par. 20.c. Cum ignoremus, quid agere debeamus ; hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Numérotation du verset Gn. 19,5 
moraliter
marg.| {i} Ubi sunt viri isti] Isti viri, quibus abuti volunt demones, sunt intellectus, et affectus, qui habent hospitium apud unumquemque. Intellectum nituntur corrumpere curiositate, affectum voluptate. Sed rogandus est Elias, id est Christus, ut spiritus eius duplex fiat in nobis, id est spiritus sapientie, qui affectum nostrum sapore suo imbuat, ut voluptatem oblatam a demonibus non admittat, quia gustato spiritu, desipit omnis caro. Prv. 27.a. Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Et spiritus intellectus, qui intellectum nostrum illuminet, ut reiecto animi omni errore, et animi omni curiositate, veritatis viam teneamus. Et hoc quidem obtinebimus, si sermones Dei humiliter attendamus, quia declaratio sermonum tuorum, Domine, illuminat, et intellectum dat parvulis.
Numérotation du verset Gn. 19,6 
moraliter
marg.| {k} Egressus ad eos Loth] Vir iustus dona gratiarum apud se hospitantia, nulla ratione debet exponere, nec in publicum prodere. Deuteronom. 15.d. Non arabis in primogenito bovis, id est in prima bona actione tua, officium predicationis non presumas. Loth ut salvet hospites suos, exponit se periculo, et nos, ut salvemus dona gratiarum, que apud nos hospitantur, debemus exponere omni periculo, et labori etiam usque ad mortem. Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. 1Mcc. 4.a. dixit Iudas sociis suis : Ne timueritis multitudinem eorum, et imperium eorum, ne formidetis. Egrediamur igitur cum Loth per orationes, et eleemosynas, et post tergum ostium claudamus, ne nobis absentibus valeat fur subintrare. Sunt enim demones quasi fures, et si expellis unum per eleemosynam, aut per ieiunium, alius intrat per vanam gloriam, aut per tristitiam. Mt. 6.a. Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora, etc. Et eodem. Te faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Idc. 20.f. legitur, quod Beniamin persequitur hostes, et vidit post tergum civitatem suam accensam, et ideo victus est, et occisus.
Numérotation du verset Gn. 19,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 19,8 
marg.| {l} Habeo duas filias] AUGUSTINUS Questio est, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora ab aliis, an perturbationi Loth non consilio sit tribuendum, merito queritur. Et nimirum periculosissime hec compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo imitanda.
marg.| {m} Educam eas] etc. Mos fidelium est, ab omni iniuria hospites defensare.
marg.| {n} Dummodo viris istis nihil] etc. Homines tantummodo putabat.
Numérotation du verset Gn. 19,8 
moraliter
marg.| {l} Habeo duas filias] Due filie Loth, quas exponit pro hospitibus suis, sunt caro, et anima, que debemus flagellis exponere, et contumeliis pro virtutibus conservandis. Carnem flagellis, animam contumeliis. Sap. 2.d. Contumelia, et tormentis interrogemus eum. Et nos debemus respondere huic questioni libenter, sicut Christus. Mansuetudine, quoad contumelias. Iacob. 1.c. Abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitie, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Patientia, quoad flagella. Iacob. ult. b. Patientes estote fratres usque ad adventum Domini. De utroque. 1Cor. 4.c. Maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus. Hi bene respondebant questioni.
Numérotation du verset Gn. 19,9 
marg.| {1. 24va} Δ {a} Ut advena] et quasi peregrina iudicia non recipimus.
Numérotation du verset Gn. 19,11 
marg.| {b} Cecitate] Idem est acrisia, aurisia, avidentia, non quidem privatio visus, sed passio quedam, que facit non videri, non omnia, sed que opus est non videri. Dicitur autem acrisia, ab a, quod est sine, et crisis, quod est iudicium, quia ea percussus, sine discretione est.
Numérotation du verset Gn. 19,12 
marg.| {c} Omnes qui tui sunt] etc. Familiares Loth merito eius possent salvari, si voluissent, cum eo. GLOSSA a malis longe fieri.
marg.| {d} Educ de urbe] Argumentum, quod aliquis meretur gratiam, qua salvari potest. Utrum autem ex condigno, vel de congruo, queritur.
Numérotation du verset Gn. 19,13 
marg.| {e} Eo quod increverit] etc. quasi plus valuit apud eos malum inolitum, quam bonum insolitum.
14
marg.| {f} Egressus itaque Loth] Hieronymus Questio est. In sequentibus filie Loth, virgines fuisse dicuntur et ipse ad Sodomitas dixit : Ecce due filie mee que non cognoverunt virum, etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas, que viros habuerunt, in Sodomis periisse, et que virgines erant cum patre exiisse. Sed Hebraica veritas habet : Egressus est Loth et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias eius. Virgines ergo erant filie necdum fuerant matrimonio copulate. Et ita generos vocat, non quia iam essent sed quia futuri generi erant.
marg.| {g} Ludens loqui] quos prave consuetudinis amor ligaverat. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, etc.
Numérotation du verset Gn. 19,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 19,16 
marg.| Dissimulante] Qui aliquo carnali affectu malorum consortium exire dissimulant, crebra bonorum admonitione cogendi sunt, ne bonos mores corrumpant exempla malorum.   [Dissimulante] id est exire volente, sed nullum indicium exitus per aliquem apparatum monstrante. Vel ad litteram, vix poterat exire carnali ductus affectu. Augustinus libro octavo Confessionum. Detinebant me nuge nugarum, et vanitates, antique amice mee, et succingebant vestem meam carneam, submurmurantes, dimittisne nos, et ultra non erimus tecum amodo, et in eternum, et amodo non licebit tibi hoc, aut illud in eternum ?
marg.| {i} Apprehenderunt] Apprehendere, est subito, et firmiter prendere ad se, ita facit, quando vult aliquem egredi de peccato, quasi compellit eum subito. Sap. 4.c. Placita erat Deo anima illius, propter hoc properavit eum educere de medio iniquitatum.
Numérotation du verset Gn. 19,17 
marg.| {k} Salva animam tuam] non redeas ad Sodomam.
marg.| {o} Nec possum] Andreas c dicit quod iste mons erat prope civitates illas, que fuerunt subverse, et timuit Loth ne mons subverteretur, et ideo nolebat ascendere. Sed quare eodem modo non timebat, ne Segor subverteretur, cum textus dicat quod iuxta erat ? Ideo potest dici quod mos est timidorum semper velle latere.
c Andreas de Sancto Victore.
marg.| {o} Vel : senex et laborem vie et frigora montium perhorrescebat.
Numérotation du verset Gn. 19,17 
moraliter
marg.| *{l} Noli respicere] Quidam exeuntes de mundo in claustrum, retro respiciunt divitias, quas dimiserunt, vel quas habere potuerunt. Contra quos Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, etc. Etiam quidam dimittentes actum peccandi, adhuc habent peccata pre oculis. Et hoc tripliciter. Vel recolendo cum delectatione, vel carnaliter dolentes super hoc quod dimiserunt pingues prebendas ; quas etiam periculose tenebant, vel ad gloriam, et iactantiam. Beatus BERNARDUS contra religiosos, qui se iactant de his, que fecerunt in seculo, vel in claustro, claustrales quosdam videns cursim numerare, que vel fortiter gladiatorio, vel argute disputatorio gessere conflictu, et adhuc sophiste. Antiqui etiam claustrales sophismatibus gloriantur. Periculosum est preterita peccata recordari, ut dicit BERNARDUS sicut credo. Et AUGUSTINUS dicit quod volentes fecimus, nolentes quandoque cum delectatione recordamur, quod tantum pena peccati est, si de ipsa delectatione doleamus, si vero placeat, graviter peccamus. Ideo recte dicit Apostolus Philipp. 3.c. Que retro sunt obliviscens, in anteriora me extendo.
marg.| {m} Nec stes] Hoc est, quod dicitur. 1Rg. 15.a. Percute Amalech, et demolire universa eius. Non enim sufficit demoliri peccatum, nisi et omnis eius circumstantia, et adiacentia, et occasio destruantur. Unde si amasti aliquam, non debes postea commorari, vel colloqui illi etiam de bonis propter recidivum. Ier. 50.b. Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldeorum egredimini, hoc est de tota provincia, et circumstantia peccati. Et estote quasi hedi ante gregem, id est sicut fuistis previi in peccato, sic duces sitis aliorum in via iustitie per bonum exemplum.
marg.| {n} Sed in monte] Hic nota tria. Sodomam, montem, Segor. Carnalia desideria, altitudo perfectorum, vita communis. Primum fugiendum est, secundum appetendum. Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, etc. Sed notandum quod duo sunt necessaria in ascensu montis, id est in aggressu perfectionis. Sapientia, sive discretio, magnanimitas, que vix simul inveniuntur. Sapientes enim raro ardua aggrediuntur, dicentes. Non est audacia tuta. Quidam etiam supra vires indiscrete ascendunt. Lc. 14.f. Quis ex vobis volens Turrim edificare, etc. Ecce hic commendatur sapientia. In aggressu arduorum, magnanimitas. Prv. 15.c. Iter pigrorum quasi sepes spinarum. Quidam etiam sub specie discretionis velant inertiam suam. BERNARDUS Quantos ista maledicta sapientia supplantat, et conceptum in eis extinguit spiritum, quem Dominus voluerat vehementer accendi ? Amicos consule : proba teipsum. Angelus consilii vocat te, tu autem alienum consilium prestolaris. Abscondi ignem in sinu meo, et exusto iam latere, nudatis visceribus, iam sanie defluente, adhuc consulendum est, an adhuc excutiam illum ? Amicos consulat, qui non legit, Inimici hominis domestici eius, Probet se, qui de sua virtute confidit, quia divina virtus omnino probata est.
Numérotation du verset Gn. 19,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 19,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 19,20 
marg.| {p} Est civitas] Hanc civitatem dicunt Hebrei primo dictam Balaam, deinde Balisan. Is. 15.c. dicitur Vitula consternans, a ‘con’ et ‘ternario’, quasi ter movens quia tertio terre motu absorpta est post alias quatuor civitates.   [Est civitas hic] etc. Segor, que sic vocata est, ex quo Loth dixit. Est civitas parva, etc.
marg.| {q} Numquid non modica] <Glossa> interlinearis Hoc est, non sufficit imbecillitati mee ad vitam. Vel sic : Non est magnum, si eam salvas propter salutem meam, quia parva est, ut non {1. 24vb} subvertatur, quamdiu, scilicet fuero in ea, quia post, Loth exeunte, et montem ascendente, subversa est.
Numérotation du verset Gn. 19,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 19,22 
marg.| {1.25ra} Δ {a} Quia non potero] id est nolo. Simile Io. 12.f. Non poterant credere, quia dixit Isaias. Excecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant, etc. Is. 6.c. Immo bene poterant, sed nolebant. Unde exponitur. Non poterant, id est nolebant, et in illa voluntate pertinaces erant. Vel,   [Non potero] id est merita tua exigunt, ut non faciam, donec egrediaris. Simile. Mar. 6.a. Non poterat ibi aliquas virtutes facere, id est merita illorum exigebant, quod non faceret. Poterat igitur per potentiam, sed non poterat per iustitiam.
marg.| {b} Loth ingressus est Segor] fugiens incendia Sodome.
marg.| {c} Igitur Dominus pluit super Sodomam] etc. Gregorius. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii, cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate (Is. 27.b. In mensura contra mensuram) ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet. Qui ergo ad perversa carnis desideria fetore arserant, iure sulphure et igne perierunt, ut ex iusta pena discerent, quod iniusto desiderio fecissent. Sed notandum quod primos peccatores aqua diluvii exterminavit sup. 7.d. qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomite vero gravi supplicio, ignis, scilicet et sulphuris diluvio perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant, illi vero contra naturam, ideo gravissimi supplicii exemplo perierunt.
marg.| {c} [Super Sodomam et Gomorrham] Bernardus Flamma gehennalis moram non sustinens, execrabilem venit istam tollere nationem, necnon etiam tellurem, utpote consciam tante confusionis, absumpsit"ignis et spiritus procellarum"d.
d Cf. Ps. 10, 7.
marg.| Et attende quatuor in hoc execrabili peccato : Ardorem immoderatum, fetorem, tenacitatem et contagium, unde societas maxime declinanda et fugienda est. Contra prima duo misit Dominus : Ignem et sulphur ; contra tertium, ipsum locum eterna sterilitate damnavit ; contra quartum, omnem circa regionem quasi mala vicinitate infectam punivit. Is. 33.b. Proiecit civitates, non reputavit homines, quia revera qui hoc peccatum faciunt homines non sunt.
Numérotation du verset Gn. 19,23 
moraliter
marg.| *{b} Ingressus est Segor] Vide ordinem. Prius educitur Loth de Sodomis, deinde sole orto ingreditur Segor, postea puniuntur Sodomite. Egressio Loth de Sodomis, significat exitum de peccato. Ortus solis super terram, significat filii incarnationem. Punitio Sodomorum, damnationem reproborum. Orto sole, Loth ingreditur Segor, id est Christo incarnato, predestinati ingrediuntur Ecclesiam. Vel Loth ingreditur Segor orto sole, quia quilibet declinans a vitiis, infra limites parvitatis colligitur, et humiliatur considerans Dei beneficia circa genus humanum. Et hoc est, quod dicit Habacuc. 3.b. Incurvati sunt colles mundi ab itineribus eternitatis eius. Quia Christus dicatur Sol, patet Mal. ult. a. Vobis timentibus, etc. Chrysostomus. Miratur terra novam stellam in celo, sed non minus novum solem celum miratur in terra. Educto Loth de Sodomis, et ingresso in Segor, pluit Dominus, quia in fine vocatis bonis a morte in vitam, et assumptis ad se, reprobi damnabuntur. Quod significatur Is. 10.c. Cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Hierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, qui significat reprobos, et superbos. Item Sodomite nocte peccaverunt, et mane puniti sunt, quia peccata modo latent, sed in aperto, et publico punientur. Dn. 7.c. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Mt. 10.c. Nihil opertum, quod non reveletur, et nihil occultum, quod non sciatur. Os. 6. Iudicia tua quasi lux egredientur. Soph. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fecibus suis. Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non videbit me oculus. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, et sic in tenebris quasi in luce ambulabant. Dominus in primo adventu fuit quasi aurora, sed peccatores umbram {1.25rb} mortis reputaverunt odientes lucem. Io. 3.c. Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim eorum opera mala. Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius. Dominus in mundo candelam attulerat, quam mali fugiunt, et exsufflant. Sed in die iudicii, et in fine, qui modo latent in tenebris, ut fures tunc deprehenduntur. Ier. 2.e. Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel ipsi, et reges eorum, principes, et Sacerdotes, et Prophete eorum.
Numérotation du verset Gn. 19,24 
marg.| {d} Pluit super Sodomam] etc. ut terra in eternum aresceret, nec sicut post diluvium viresceret.
marg.| {e} A Domino] divino iudicio, quia pudore, et ardore luxurie computruerunt.
marg.| {f} De celo] quia clamor peccati eorum ascenderat in celum.
Numérotation du verset Gn. 19,24 
moraliter
marg.| {c} Igitur Dominus] Nota tria. Prius convicti sunt Sodomite, secundo excecati, tertio combusti. Idem ordo. Iob. 34.c. Novit Dominus opera eorum, et inducet noctem, et conterentur. Specialiter autem attribuitur hoc factum filio, quia culpa erat in humana natura, quam ipse solus assumpturus erat.
marg.| {d} Pluit super] etc. Quatuor hic attenduntur. Fetor sulphuris, ardor ignis, eterna sterilitas, lacus dulcis amaricatio. Unde dicitur : Mare mortuum, in quo nihil vivit, lucerna ardens superenatat, extincta submergitur. Ista invenies in mundo, qui per Sodomam significatur. Sulphur, fetor luxurie. Ignis, ardor cupiditatis. Eterna sterilitas, vanitas superbie. Lacus mutatus in mortuum, in quo nihil vivit, occupatio mundanorum plena amaritudine mortua, quia ducit ad amaritudinem eternam. Ez. 47.b. Aque iste intrabunt in mare. In hoc lacu lucerna ardens superenatat, extincta demergitur. Prelatus lucerna. Io. 5.f. Erat Ioannes lucerna ardens, et lucens. Prelatus si ardet, supernatat mundum, et que mundi sunt contemnens, et conculcans. Apc. 12.a. Mulier amicta sole, id est lucerna ardens, scilicet Prelatus, et luna sub pedibus eius, id est mundus lucerna extincta demergitur, quia Prelatus peccatorum, et ignorantie tenebris involutus, a mundo conculcatur, et vilipenditur. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum, et erit sicut populus, sic Sacerdos. Beatus BERNARDUS. Et utinam non peior populo sit Sacerdos. De fetore mundi, id est luxuria. Is. 34.a. Interfecti eorum proiicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fetor. Cadavera sunt universa caro mortuorum, sed fetida per luxuriam. Sed multi fetorem non sentiunt, quia remedium apponunt ad nares suas, speciem, et pulchritudinem mulieris potius attendentes quam fetorem. Ez. 8.f. Ecce viri dorsa habentes contra templum, et faciem ad Orientem. Et ecce applicant ramum ad nares suas. Ramus est species, et delectatio, quam considerant, et ideo fetorem non sentiunt. Hic fetor bene ostenditur. Prv. 7.c. ubi dicit meretrix. Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo, veni inebriemur uberibus. Miser myrrham, et aloen non advertit in lecto meretricis, et solum cinnamomum considerat. Hinc est, quod Io. 11.e. dicitur Lazarus quatriduanus fetere. Tres enim dies sunt Domino deputati, quos ipse specialiter consecravit : Dies parasceve, in qua crucem tulit : dies Sabbati, in qua in sepulchro quievit : dies Dominica, in qua resurrexit. Lc. 13.g. Hodie, et cras demonia eiicio, et sanitates perficio, et tertia die consumor, etc. Isti tres dies debent nobis sufficere. Sed quidam, immo plurimi quartum diem addunt, scilicet diem voluptatis. Beatus BERNARDUS, Ad inventio filiorum Adam quartum adinvenit sibi diem, et ideo quatriduani sunt, et fetent. Primus dies, dies vite, et laboris ; secundus, dies mortis, et quietis ; tertius, dies resurrectionis. Ve illis, qui in quarto dormiunt, et quiescunt. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem, etc.
Numérotation du verset Gn. 19,25 
marg.| {g} Circa regionem] pari contagio corruptam.
marg.| {h} Virentia] <GLOSSA> INTERLINEARIS quibus delectati fuerant.
Numérotation du verset Gn. 19,26 
marg.| {1. 25va} Δ {a} Statuam salis] quam Iosephus dicit se vidisse.
Numérotation du verset Gn. 19,26 
moraliter
marg.| {i} Respiciensque uxor] Sic quandoque exeuntes de mundo ad claustrum respiciunt retro, recolentes delectamenta, que in seculo habuerunt, similes Iudeis dicentibus Numerorum 11.b. Recordamur piscium, quos comedebamus in Egypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, et porri, et cepe, et allia : anima nostra est arida, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi manna. Non sic Paulus respexit retro. Phil. 3.c. Ea, que retro sunt, obliviscens, in anteriora me extendo. Retro sunt duo, que oblivioni danda sunt. Bona preterita,* ne eorum fiat recordatio ad gloriam. Mala preterita, ne eorum fiat recordatio ad delectationem. Qui hec duo respicit in statuam salis vertitur. Statua habet speciem hominis, sed non habet spiritum vivificantem, quia talis habet habitum religiosi, sed non habet animum, ad quem redit diabolus cum septem spiritibus nequioribus se. Beatus BERNARDUS Vis tu videre domum mundam, et ornatam, sed vacantem, hominem intuere, qui deseruit manifesta peccata, et corde penitus arido solas manus movet ad opera mandatorum, intus autem servus est proprie voluntatis, glorie cupidus, ambitionis amator. Item isti sunt statua salis, quia bona facientes exterius, bono exemplo alios condiunt, et dulcorant. De istis dicitur Za. 11.d. O pastor, ecce sal, et idolum, ecce statua. Item pena Sodome significat penam iudicii, ubi similiter reprobi aspicientes retro, vertentur in statuam salis. Respicient retro, dum plangent ea, que dimiserunt. Apc. 18.c. Negotiatores terre flebunt super illam, et lugebunt, quoniam merces eorum nemo emet amplius. Item vertentur in statuam per stuporem, quem habebunt de immutatione facta circa se, et circa bonos. Sap. 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperate salutis. Item statua erunt, id est immobiles ad penitendum, sed tamen fortes ad patiendum. Item statua salis erunt, dum de eorum penis sancti gaudebunt. Apc. 18. Exulta {1.25vb} super eam celum, et sancti Apostoli, et Prophete, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa. Boni non respiciunt retro, immo sursum. Is. 65.c. Ecce ego creo celos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora, nec ascendent super cor, sed gaudebitis, et exultabitis usque in sempiternum in his, que ego creo.
Numérotation du verset Gn. 19,27 
moraliter
marg.| {b} Abraham autem consurgens] Abraham est quilibet vir iustus, qui mundum intuetur, nec videt de illo ascendere nisi fumum superbie, et favillam inanis glorie, que de vanitate procedunt. Sed ad hoc, quod vir iustus bene videat transitum temporalium, oportet, quod stet in loco, in quo Dominus locutus est cum eo sicut Abrahe. Quod exponit GREGORIUS Ille solus transitum mundanorum considerat, qui divine gratie radiis illustratus, transeuntia permanentium collatione diiudicat.
Numérotation du verset Gn. 19,28 
marg.| {c} Quasi fornacis fumum] Per reliquias combustionis, imprimitur nobis memoria subversionis ad exemplum correctionis.
Numérotation du verset Gn. 19,29 
marg.| {d} Et liberavit Loth] Patet meritis Abrahe Loth fuisse liberatum, quem Scriptura iustum appellat. Et sciendum quia iustus erat, non sicut Abraham sed comparatione Sodomitarum. Sed nonne supra dictum est quod Loth meritis suis salvatus est ? Unde et Dominus dixit ei : Non potero quicquam facere, etc. Solutio : Ideo dicitur meritis Abrahe salvatus quia Abraham iustior ipso erat et utriusque meritis salvatus est. Ipse iustus appellatur. Sap. 10.a.
Numérotation du verset Gn. 19,30 
marg.| {e} Ascenditque Loth de Segor] etc. Hieronymus queritur, cum primum fuge montis Segor pretulerit, et eam, in qua habitaret, liberari voluerit, cur rursus de Segor ad montem transierit. Respondebimus, veram esse Hebreorum de Segor coniecturam, quod frequenter terre motu obruta, primum Bale, postea Salisa dicta sit, timuitque Loth dicens : Si ceteris stantibus ista sepe subversa est, quanto magis in communi ruina non poterit liberari. Et hanc occasionem infidelitatis causam incestus fuisse. Qui enim ceteras viderat subverti, et hanc stare, seque auxilio Dei erutum, de eo quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit.   [In monte] etc. in quem prius monente Domino ascendere noluit.
marg.| {f} Mansit in spelunca] quam infirmitati eius, et timori Dominus concesserat, et ipse elegerat.
marg.| {h} Timuerat enim] Filiarum. <GLOSSA> INTERLINEARIS Loth inexcusabilis, primo quia Angelo non credidit, deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati
Numérotation du verset Gn. 19,30 
moraliter
marg.| {e} Ascenditque Loth de Segor] Nota consilio Angeli divertit Loth in Segor, nolens ascendere montem, modo consilio proprio ascendit, et cadit in peccatum. In hoc significatur, quod quidam suggestione diaboli transformantis se in Angelum lucis, viam perfectionis aggrediuntur, qui postea gravius eos precipitare conatur. Quod significat Ier. 41.b. ubi dicitur, quod octoginta viri parati erant offerre in domum Domini. Egressus autem Ismael in occursum eorum, incedens, et plorans ibat, et dixit eis : Venite ad Godoliam : Qui cum venissent in medium civitatis, interfecit eos.
marg.| {e2} Quod exponit GREGORIUS in Moral<ia> sic Ismael diabolus provocans ad aggrediendum maiora, quibus aggressis indiscrete, gravius corruere facit. Item infra 30.c. dicit Esau ad Iacob. Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. Esau est diabolus, qui ardua proponit Iacob, id est alicui fideli, Sed quid respondet Iacob ? Domine mi, ecce nosti quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fetas mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti greges una die. Non obedit statim Iacob sed considerat possibilitatem, et infirmitatem ostendit. Iste spiritus malus, qui hoc suggerit, non discernitur nisi a spiritualibus viris. Unde Iacob. 3.d. Sapientia, que de sursum est, primum quidem pudica, deinde pacifica.
marg.| {e3}Quod exponit beatus BERNARDUS Omnem cogitationem, in qua hec duo non concurrunt, a Dei sapientia alienam esse non dubites. Aliquando enim pudica videtur cogitatio, virtutis pretendens imaginem, sed necesse est, quod pacifica sit, quod est, si spirituali, et spiritualium virorum consilio regitur.
marg.| {e4}Item Loth egressus de Sodomis, statim montem ascendit, proprio usus consilio, et diabolus noviter conversos vocat ad statum perfectionis, et postea urget diabolus dolore preteritorum, molestia presentium, timore futurorum.
marg.| {e5}De talibus novitiis dicit beatus BERNARDUS :"Utinam qui continere non valent, vel continentiam tenerrime profiteri, vel celibatui dare nomina verentur, contraherent. Esset eis procul dubio melius in humili gradu fidelis populi salvari, quam in Dei sublimitate dexterius vivere, et districtius iudicari. Nunc autem libertatem, in qua vocati sunt, in occasionem videntur dedisse carnis, abstinentes quidem a remedio nuptiali, et in omne deinceps flagitium defluentes".e
e ¶Fons : Bernardus Claraevallensis, Sermo de conversione ad clericos (textus longior), § 36, Bernardi opera, t. 4, 1966, p. 112.23 sqq.: «Utinam magis turrim inchoaturi, sedentes computarent, ne forte sumptus non habeant ad perficiendum! Utinam qui continere non valent, perfectionem temerarie profiteri aut caelibatui dare nomina vereantur! Sumptuosa siquidem turris est, et verbum grande, quod non omnes capere possunt. Esset autem sine dubio melius nubere quam uri, et salvari in humili gradu fidelis populi quam in cleri sublimitate et deterius vivere, et districtius iudicari». [MM2023].
marg.| {g} Due quoque] Iste due filie, que nos sequuntur ad statum perfectionis, sunt concupiscentia carnis, et superbia vite. Si una moritur, altera reviviscit. Maior filia superbia, quam primo genuit diabolus in celo : minor concupiscentia, quam genuit Adam in paradiso. Dixit ergo maior ad minorem.   [Pater noster senex, etc.  veni inebriemus eum] Hoc est, quod quanto propinquiores sumus fini, tanto crebrius instat diabolus ad peccandum. Apc. 12.c. Ve terre, et mari, qua descendit diabolus ad vos, habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet.
Numérotation du verset Gn. 19,31 
marg.| {k} Dixitque maior ad minorem] etc. HIERONYMUS Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem, quod sequitur. Et nescivit quod dormissent cum eo, et cum surrexissent ab eo. Appungunt desuper Hebrei obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. Didicerant filie Loth consummationem mundi futuram per ignem, sed tamquam puelle, non perfecte. Neque enim sciebant quod Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret, et suspicate sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Noe audierant, et ad reparandum genus humanum, superstites se esse cum patre. Et quamvis grande eis crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent, ideo consilium ineunt, et patris mestitiam, et rigorem vino molliunt, et singule singulis noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.
Numérotation du verset Gn. 19,31 
moraliter
marg.| {m} Nullus virorum remansit in terra] Cum vitia omnes seculares occiderint, querunt religiosos. Lc. 11.c. Cum immundus spiritus exierit ab homine quasi satiatus, vadit per loca arida, et inaquosa querens requiem, et non inveniens dicit : Redibo ad domum meam unde exivi, etc.
Numérotation du verset Gn. 19,32 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 19,33 
marg.| {1. 26ra} Δ {b} Dormivitque cum patre] Quem Sodoma non vicit, vina vicerunt.
Numérotation du verset Gn. 19,33 
moraliter
marg.| *{a} Dederunt itaque patri suo bibere vinum] et postea dormierunt cum eo. Ita facit diabolus, primo suggerit licita, ut inde ad illicita trahat. Unde et in licitis, et in minimis habendus est modus. Eccl. 19.a. Qui modica spernit, paulatim decidet. Duo sunt modica, ex quibus minime oritur omne malum. Remissio propositi rigoris, et indulgentia licitorum.
marg.| {c} At ille non sensit] Superbia enim excecat hominem, et latenter se ingerit, etiam inter virtutes, ut nescias quando, vel recedat. AUGUSTINUS 7. Confess. Inflata facies claudebat oculos. GREGORIUS Quanto magis superbia est, tanto minus videtur. Os. 7.c. Alieni comederunt robur eius, et ipse nescivit.
Numérotation du verset Gn. 19,34 
moraliter
marg.| {d} Ecce dormivi] Prima filia, id est superbia, heri dormivit cum patre suo, et fetum genuit, et vocat aliam, ut et ipsa concipiat ex patre. Sic unum vitium vocat aliud. Iob. 40. Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Item due filie generant Moab, et Ammon, id est superbiam, et luxuriam, quia partus sequitur ventrem. Unde superbia generat superbiam luxuria, luxuriam. Ez. 16.e. Qualis mater, talis filius. De istis filiabus Nehemie ult. d. Vidi Iudeos ducentes uxores Azotidas, et Moabitidas, et Ammonitidas, quorum filii loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Iudaice. Isti Iudei faciunt contra mandatum Domini. Dt. 23.a. Ammonites, et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in eternum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_19)

Notes :