Capitulum 12

Numérotation du verset Gn. 12,1 

Dixit autem
Dominus
ad Abram:
Egredere de terra tua
et de cognatione tua
et de domo patris tui
et veni1 in terram
1 et veni Rusch ] om. Weber
quam monstravero2 tibi.
2 monstravero Rusch ] monstrabo Weber
Numérotation du verset Gn. 12,2 

Faciamque te
in gentem magnam
et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
Numérotation du verset Gn. 12,3 

Benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te
benedicentur
universe cognationes terre.
Numérotation du verset Gn. 12,4 

Egressus est itaque Abram
sicut preceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth. Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Aran3.
3 Aran] Haran Weber
Numérotation du verset Gn. 12,5 

Tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Aran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam
Numérotation du verset Gn. 12,6 

pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem
et4 usque ad convallem illustrem.
4 et Rusch ] om. Weber
Chananeus autem tunc erat in terra
Numérotation du verset Gn. 12,7 

apparuitque Dominus Abram
et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc qui edificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei et invocavit nomen eius5.
5 et invocavit nomen eius ΛHΨBDMΩM Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 12,8 

Et inde, transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel,
tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai.
Edificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius.
Numérotation du verset Gn. 12,9 

Perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem.
Numérotation du verset Gn. 12,10 

Facta est autem fames in terra descenditque Abram in Egyptum ut peregrinaretur ibi. Prevaluerat enim fames in terra.
Numérotation du verset Gn. 12,11 

Cumque prope esset ut ingrederetur Egyptum, dixit Sarai uxori sue: Novi quod pulchra sis, mulier,
Numérotation du verset Gn. 12,12 

et quod cum viderint te, Egyptii dicturi sunt: Uxor ipsius est, et interficient me et te reservabunt.
Numérotation du verset Gn. 12,13 

dic ergo, obsecro te,
quod soror mea
sis ut bene sit mihi propter te et vivet6 anima mea ob gratiam tui.
6 vivet Rusch ] vivat Weber
Numérotation du verset Gn. 12,14 

Cumque7 itaque ingressus esset Abram Egyptum, viderunt Egyptii mulierem quod pulchra esset8 nimis
7 cumque Rusch ] cum Weber |
8 pulchra esset Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 12,15 

et nuntiaverunt principes pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est
mulier in domum pharaonis.
Numérotation du verset Gn. 12,16 

Abram vero bene usi
sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et asine et cameli et servi et familie9.
9 et asine et cameli – et servi et familie Rusch ] inv. Weber; familie Rusch ] famule Weber
Numérotation du verset Gn. 12,17 

Flagellavitque10 Dominus pharaonem maximis plagis11 et domum eius propter uxorem Abram Sarai12.
10 flagellavitque Rusch ] flagellavit autem Weber |
11 maximis plagis Rusch ] inv. Weber |
12 uxorem Abram – Sarai] inv. Weber |
Numérotation du verset Gn. 12,18 

Vocavitque pharao Abram et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? Quare non indicasti quod uxor tua esset?
Numérotation du verset Gn. 12,19 

Quam ob causam dixisti sororem tuam esse13 ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce coniux tua,14 accipe eam et vade.
13 sororem tuam – esse Rusch ] inv. Weber |
14Vel Nunc igitur ecce coniux Hic incipit cap. iuxta capitala Stephani Langton ( ) |
Numérotation du verset Gn. 12,20 

Precepitque pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem eius15et omnia que habebat.
15 eius Rusch ] illius Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset Gn. 12,1 
marg.| {a} Dixit autem Dominus ad Abram, Egredere de terra] Notandum quod iam egressus fuerat de terra sua. Sed tunc egressus fuerat corpore non mente, et voluntate, habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei : Egredere, etc.
marg.| {1. 17ra} Δ
marg.| {a} In te benedicentur] in Christo, qui de te. Vel   [In te] id est in forma tui, sicut diceretur alicui. Benedicat tibi Dominus sicut benedixit Abre. Similiter Ruth. 4.c. Faciat Dominus huic mulieri sicut fecit Lie, et Racheli, que edificaverunt domos in Israel.
marg.| {d} Septuaginta quinque] Supra dictum est, quod Thare septuaginta annorum fuit, quando genuit Abram, Nachor, et Aram. In fine eiusdem cap. dictum est, quod ducentorum quinque annorum fuit Thare, quando mortuus est. Hic dicitur, quod Abram septuaginta quinque annorum fuit, quando egressus est de Aran post mortem Thare. Ista tria incompatibilia sunt, immo oporteret in egressu de Aran, quod esset centum triginta annorum. Triplex est solutio. AUGUSTINUS dicit quod Abram vivente patre exierat de Aran, ubi reliquerat eum cum Nachor fratre suo. Et quod hic dicitur,   [Septuaginta quinque annorum erat] etc. per recapitulationem, quia iam exierat. Et sic debet legi littera, ut illud,   [Egredere de terra] etc. intelligatur dictum Abre, patre suo adhuc vivente, et hoc, quod dicitur hic   [Septuaginta quinque annorum erat, cum egrederetur] verum est. Vel aliter, cum dicitur supra   [Septuaginta annorum erat Thare, quando genuit Abram, Nachor, et Aram] id est quando cepit eos generare, et eos genuit temporibus suis, et ita quando genuit Abram, forte erat centum triginta annorum. Hanc etiam solutionem innuit AUGUSTINUS Hebrei aliter dicunt, scilicet quod Abram plurium annorum erat, quando egressus est de Aran, quam septuaginta quinque, sed illud tempus pro amisso habetur, quo mansit in Hur Chaldeorum, et ideo non computatur hic.
marg.| {h} Et animas] etc. animantia, que, ibi acquisierant.
marg.| {l} Sichem] que Io. 4.a. dicitur Sichar. Sichem civitas, que corrupte dicitur Sichar, et interpretatur humerus.
marg.| {m} Convallem] Pentapolim, que nunc mare salis, vel mortuum dicitur, et lacus Asphalti, et Salina vallis. Vallis ista dicebatur Pentapolis, vallis illustris, mare Salis, vallis salinarum, lacus Asphalti : lacus Iudaici bituminis, mare mortuum : nunc autem dicitur lacus diaboli. Pentapolis dicebatur a quinque civitatibus. Vallis illustris, propter fecunditatem, et amenitatem, Mare salis, id est sterilis : et quia uxor Loth ibi versa est in salis effigiem. Lacus Asphalti, quia nigras glebas bituminis vomit. Asphaltum enim est bitumen, quod dicitur Iudaicum, quia in Iudea reperitur. Tamen dicit HIERONYMUS super Ez. Asphaltum Greci stagnum bituminis vocant. Mare mortuum dicitur, quia nihil in eo vivit. Si quid vivum immergitur, statim superexilit. Lucerna ardens supernatat, extincta mergitur. Dicit IOSEPHUS, quod Vespasianus quosdam vinctis post tergum manibus, iussit in eo proiici, et omnes, quasi vi spiritus desuper fluctuabant. In arboribus circumpositis poma nata usque ad maturitatem, coloris sunt vividi ; matura autem, si incidas, favillas intus invenies.
marg.| {1. 17va} Δ {a} Dabo terram hanc] <GLOSSA> INTERLINEARIS Qui renuncians idololatrie altare Domino edificavit, contempto igne Chaldeorum.
marg.| {d} Hai] Civitas in Tribu Iuda.
marg.| {e} Invocavit nomen eius] quia cultor unius Dei.
marg.| {f} ad meridiem] Quo nunc ierit, subticet Moyses causa brevitatis : vel quia notum ; habitavit enim in Damasco, unde et nomen eius in civitate Damascena, usque hodie habetur in gloria, et adhuc vicus ostenditur, qui dicitur habitatio Abram. Damascus est Metropolis Syrie, sic dicta a Damasco filio Eliezer Procuratoris Abre.
marg.| {h} Descendit] dicit propter situm loci, quia terra Chanaan est in montibus. Et est hic argumentum, quod fames fugienda est.
marg.| {k} Dic ergo, obsecro] etc. AUGUSTINUS Queritur, cur Patriarcha voluit mentiri, ut diceret sororem suam, et non potius Deo commisit, qui si vellet eius pudicitiam, apud Pharaonem conservare posset. Sed veritatem voluit celari, non tamen mendacium dici. Soror enim dicitur, quia filia fratris. Et in hoc ostenditur, quia nemo debet tentare Deum suum, dum habet, quid faciat rationabili consilio. Fecit enim pro vita sua, quod potuit, quod autem non potuit, Deo commisit, in quem speravit, cui pudicitiam coniugis commendavit. Nec eum fides, aut spes fefellit, Non igitur audeat Deum tentare homo, dum habet, quo rationabiliter, quod cavere oportet, evadat. Nec Paulus de protectione Dei desperavit, aut fidem perdidit, quando in sporta submissus inimicorum manus aufugit. Ipse autem Abram si interrogatus illam uxorem suam indicaret, duas res Deo committeret, et vitam suam, et uxoris pudicitiam.
marg.| {l} Sublata est] etc. Rab. Excusatur Sarai, que in domum Pharaonis transfertur invita, non solum in hoc, quod non inquinatur corpus, nisi mentis consensu, sed etiam in hoc, quod conveniente, et permittente viro suo factum est. AUGUSTINUS Apud Pharaonem tamdiu potuit esse intacta, quia in Ester legitur, quod puelle non statim ad reges introducebantur, sed uno anno custodiebantur, et sex mensibus oleo Myrtino ungebantur, et aliis sex mensibus in diversis ornamentis erant : Potuit ergo per has inducias temporis intacta manere. Et interim bene usi sunt Abram Egyptii, donec Pharao a Deo flagellatus, et cognoscens, quod esset uxor eius, redderet intactam.
marg.| {m} Flagellavit] etc. Uxorem eius, et uxores servorum, quia steriles faciens, vel propria infirmitate, et tumultu earum.
marg.| {n} Propter Sarai uxorem Abram] quam intactam volebat servare.
marg.| {1. 18ra} Δ {a} Vocavitque] etc. Quomodo scivit Pharao, quod Sarai esset uxor Abram : Quia Sacerdotes eius sacrificantes hoc indicaverunt ei, et quia propter hoc flagellatus erat a Domino.
marg.| {b} Abram viris] ut scilicet preberent ei ducatum, et custodirent, ne quis molestaret eum.
Numérotation du verset Gn. 12,mystice 
marg.| Mystice. {a} Egredere] etc. Deus pater loquitur ad Christum, qui per Abram significatur. Sonat enim pater excelsus, vel videns populum, vel electus. Et Christus, pater. Is. 63. Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos. Excelsus est. Ps. 112. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super celos gloria eius. Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius ; quia excelsus reputatus est. Hic Christus, qui modo humilis est, sed in iudicio excelsus reputabitur, et tunc habebit spiritum indignationis in naribus, in palato, quando dicet : Ite maledicti, etc. Mt. 25.d. Item ipse est videns populum suum. Ps. 33. Oculi Domini super iustos, etc. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Fenestre, per quas lumen in domum intrat, et sunt late interius, et exterius, sunt prelati boni, quorum conscientia dilatatur compassione caritatis, et conversatio exterior lucet opere pietatis. Cancelli, qui stricti exterius, sed lati interius, sunt humiles in Ecclesia, de quibus 3Rg. 91.d. Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal. Item ipse est electus. Is. 42. Ecce servus meus, suscipiam eum : electus meus complacuit sibi in illo anima mea. Dicit ergo pater ad Christum : Egredere de terra, id est Iudea.
marg.| {b} Et de cognatione tua] Iudeorum scilicet de quibus natus es secundum carnem.
marg.| {c} Et de domo] id est synagoga. Io. 2.e. Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis.
marg.| {d} Et veni in terram, quam] etc. id est ad gentilitatem. Is. 55.b. Ecce testem dedi eum populis, ducem, ac preceptorem gentibus : Ecce gentes, quas nesciebas, vocabis, et gentes, que te non cognoverunt, ad te current. Idem dicit Ps. 17. Populus, qui non cognovit, servivit mihi. Christus igitur definito concilio accepto Patris, egressus est de Iudea in Apostolis suis. Unde qui prius dixerat : In viam gentium ne abieritis. Mt. 10.a. dicit postea. Predicate Evangelium omni creature. Mc. ult. d. Et Mt. fine d. Euntes docete omnes gentes. Ier. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam. Egressus iste signatus est. Io. 19.c. ubi dicitur : Et baiulans sibi Crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvarie, locum. Per Calvariam intelligitur gentilitas. Et quia extra civitatem crucifixus est, dedit intelligi, quod fructus Crucis ad extraneos veniret, non ad domesticos, id est Iudeos. Nos igitur, qui sumus filii Calvarie, exire debemus ad eum eiectum extra castra tamquam leprosum. Hbr. 13.c. Exeamus ad eum extra castra, etc.
marg.| {e} Faciamque te] Christus paucos de Iudeis habuit sequaces, sed plurimos de gentibus. Nec fuisset magnum paucos Iudeos convertere, sicut dicitur Is. 49.b. Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus Iacob, et feces Israel convertendas : Dedi te in lucem gentium usque ad extremum terre. Hoc est, quod dicitur hic : Faciam te in gentem magnam, quia revera non esset decens, pro tam parvo negotio, tam magnum legatum mittere.
marg.| {f} Benedicam tibi] id est multiplicabo tuos. Io. 12.d. Nisi granum frumenti, etc.
marg.| {g} Magnificabo nomen tuum] id est fidem nominis tui. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Primo fuit quasi inclusum in vase nomen Domini. Ps. 75. Notus in Iudea Deus, etc. Iudei noverunt nomen Domini, et notum respuerunt, sed nos ignotum recepimus cum honore.
marg.| {h} Erisque benedictus] Primo ingentium conversione. Secundo in sui corporis mystici glorificatione.
marg.| {i} Benedicam benedicentibus tibi] Hic benedictione sinistre, gratiam, et bona cetera largiendo, et post, benedictione {1. 16vb} dextre in gloriam recipiendo, quando dicet. Venite benedicti, etc. Mt. 25. Eph. 1.a. Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali.
marg.| {k} Maledicam maledicentibus tibi] maledictione pene, quando dicet. Ite maledicti, etc. Mt. 25.d.
marg.| {a} Θ In te benedicentur universe cognationes terre] Ps. 93. Beatus homo, quem tu erudieris, id est in tui doctrina, et imitatione habueris. Et commendatur hic vinculum fraterne caritatis Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
marg.| {c} Et ivit cum eo Loth] Loth interpretatur declinans, et significat chorum Apostolorum, qui cum Domino semper iverunt, etiam in mortem Io. 11.b. Eamus et nos, et moriamur cum eo. Ita dixit Thomas ad condiscipulos. Pauci sunt Thome similes. Et bene dicitur, Loth cum eo, quia Christus semper precedit suos. Ex. 33.a. Mittam precursorem tui Angelum, ut eiiciam Chananeum, etc.
marg.| {d} Septuaginta quinque annorum erat] Ad litteram, septuagesimo quinto anno post nativitatem Domini destructa est Hierusalem, et tota Iudea. Dominus enim triginta tribus annis vixit ante passionem, et quadragesimo secundo anno post destructa est Hierusalem per Titum, et Vespasianum, ut dicit IOSEPHUS. Et tunc penitus egressus est Christus,
marg.| {e} De Aram] id est de superbia Iudeorum. Aram enim interpretatur sublimis. Rm. 11.c. Propter incredulitatem fracti sunt Rami.
marg.| {1. 17rb}
marg.| {f} Tulitque] scilicet Christus carnem humanam, et spiritum humanum assumpsit, egrediens de Aran, id est de sublimi, ut iret in Chanaam, id est in mundum. De hoc exitu dicitur Io. 16.f. Exivi a patre, et veni in mundum.
marg.| {k} Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem] quod interpretatur humerus. Ipse enim super humerum suum labores nostros sustinuit. Is. 9.b. Factus est principatus super humerum eius, quando scilicet crucem pro nobis tulit. Is. 33.b. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et nos quid retribuimus Domino pro omnibus, que retribuit nobis ? Ecce reputavimus eum, quasi leprosum. et percussum a Deo.
marg.| {m} Convallem illustrem] que significat Christi egregiam humilitatem. Que in duobus maxime fuit. In sustinendo humiliter contumelias, et tormenta. Sap. 2.d. Contumelia, et tormento interrogemus eum.
marg.| {n} Chananeus] id est diabolus.
marg.| {o} Erat in terra] id est in mundo. Io. 12.e. Princeps huius mundi eiicietur foras.
marg.| {b} Θ Qui edificavit] Christus edificavit altare, dum se patri obtulit in Cruce.
marg.| {c} Inter Bethel, et Hai] quia Christus medium statum tenuit inter militantem Ecclesiam, que per Bethel intelligitur, et triumphantem, que per Hai. Bethel enim domus Dei interpretatur. Et Hai oculus.
marg.| {g} Facta est autem fames] Christus, sterilitate premissa, et immissa in Iudeis, transivit ad gentes, ut in eis se reficeret. Nam in Iudeis fame moriebatur. Hoc est, quod dicitur. Mc. 11.b. Cum exiret Iesus a Bethania, esurivit : cumque vidisset ficum a longe habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea. Et cum venisset ad eam, nihil invenit in ea preter folia. Non enim tempus ficorum erat, et maledixit ei. Modo Dominus ad quosdam venit, volens in eis refici, et non invenit nisi folia. Quid ergo faciet Dominus ? Revera maledicet eis, et transibit inde ad alios. {1. 17vb} Hoc est, quod legitur 3Rg. 17.b. quod Helias facta fame, transivit in Sareptum Sidoniorum ad mulierem, que pavit eum.
marg.| {h} Descendit igitur Abram in Egyptum] id est Christus ad gentes. Sed nota quod dicit.
marg.| {i} Ut peregrinaretur ibi] Christus enim natus de Iudea peregrinus fuit in gentibus. Et hoc est, quod legitur Rt. 1.a. In diebus unius iudicis facta est fames in terra. Abiit ergo homo de Bethleem Iuda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua, ac duobus liberis.   Ipse vocabatur Elimelech, et uxor eius Noemi, et duo filii, alter Maalon, et alter Chelion. Elimelech, interpretatur Dei mei regnum, et significat Christum. De quo Ps. 45. Tu es ipse Rex meus. Uxor, cum qua descendit, est Ecclesia, que et soror, et sponsa. Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa mea. Et dicitur recte Noemi, id est pulchra. Unde Ct. 4.a. Quam pulchra es, amica mea, etc. Duo filii, Prophete, et Apostoli. Maalon, de fenestra, vel a principio sonat, et significat chorum Prophetarum, qui a principio futura, quasi de fenestra, id est de longe viderunt. Chelion, incendium, vel consummatio, et significat Apostolos, qui consummati fuerunt incendio caritatis. Hanc uxorem voluerunt Egyptii corrumpere, quando fidem eius Martyricide pervertere conati sunt. Sed Pharao agnito, quod esset uxor Abram, dimisit eam. Et tyranni probata veritate fidei, in pace Ecclesiam dimiserunt.
Numérotation du verset Gn. 12,moraliter 
marg.| Moraliter. {a} Egredere] etc. Abraham, anima cuiuslibet fidelis intelligitur. Hur Chaldeorum, incendium vitiorum. Pater diabolus, iuxta illud Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. Terra terrenorum dilectio, Cognatio, demonum multitudo, qui per culpam quasi per sanguinem peccatoribus coniunguntur. Iob. 40.b. Ecce Behemoth, quem feci tecum, etc. Domus, prava conversatio. Dicit ergo Dominus cuilibet   [Egredere de terra] id est de amore terreno. Vacue .n. et nocive sunt terrene divitie, maxime appetitus earum. 1Tim.6. Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli.
marg.| {b} Et de cognatione] id est de pompis diaboli, eius societatem fugiendo. Iacob. 4.b. Resistite diabolo, et fugiet a vobis.
marg.| {c} Et de domo patris] id est hoc seculo nequam, et conversatione eius, ut pater mundus, et mater concupiscentia sint nobis mortua, et nos ipsis, ut vere dicamus : Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. Gal. 6.d.
marg.| {a} Egredere] etc. Hoc dicit Dominus Prelatis, Clericis, Claustralibus, qui per Abraham bene designantur, quia sunt electi a Deo. 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, regale Sacerdotium. Qui debent esse excelsi vita, et scientia preeminentes. Unde in Arca Noe ultimam mansionem possident homines, et aves, supra 7. Debent etiam videre populum cogitationum, et affectionum suarum. His ergo dicitur.   [Egredere de terra tua] id est de amore terrenorum.
marg.| {b} Et de cognatione tua] id est de carnali concupiscentia, que nobiscum est nata.
marg.| {c} Et de domo patris tui] id est memoria mundi, et carnali affectu parentum. Unde Dominus in prima missione discipulorum excludit amorem terrenorum. Mt. 10.b. Nolite possidere aurum, neque argentum. Et in fine sermonis addit de amore parentum. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam. Ps. 44. Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Nm. 18.c. In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos, Ego enim sum pars, et hereditas vestra in medio Israel. HIERONYMUS Nimis avarus est, cui non sufficit Deus. Dt. 33.b. ostendit Deus, qui sunt veri Levite : Qui dicunt, inquit, patri suo, et matri sue, nescio vos, et fratribus suis, Ignoro vos, etc. Modo vero statim, ut aliquis factus est prelatus, novam, et innumeram invenit parentelam. Isaie ult. f. Adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Dominus in Cruce pendens, matrem habuit a dextris, quam Ioanni commendavit. Io. 10.c. Ita quicumque ascendit crucem prelationis, vel religionis, parentes debet habere a dextris, ut eos, scilicet diligat ad bona eterna, et gratie Dei committat. Alioquin dicitur contra ipsum : Ve qui edificat civitatem in sanguinibus : Habac. 2.c. id est Ecclesiam in parentibus. In eodem. b. Ve qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum ? Hoc contra carnales, et avaros prelatos, et claustrales. Sed nota quod Dominus licet compateretur matri, non tamen voluit de Cruce descendere, ita nos, qui ferimus crucem Domini, propter parentes nostros, non debemus ad carnalia declinare.
marg.| {e} Faciamque] Audi, quid promittat Dominus egredienti de domo patris. Si relinquis amicos carnales, multiplicat Deus amicos spirituales. Mc. 17.d. Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus, et in seculo futuro vitam eternam. Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.   [Benedicam] id est multiplicabo in bonis spiritualibus illum. Dt. 33. Benedic, Domine, fortitudini illius, et opera manuum eius suscipe, etc.
marg.| marg.|* {b} Egressus est, itaque Abram sicut preceperat ei Dominus] id est et mente, et corpore exivit de mundo, bonus claustralis. Sed sunt quidam, qui etsi corpore, nondum tamen mente egressi sunt. BERNARDUS Sunt aliqui, qui etsi corporaliter reliquerunt Egyptum ; ad quecumque tamen Egyptiaca tenerrime respirant. Item Idem : Sunt qui retinent amicis suis, quod abiiciunt a seipsis, pro presenti commodo, et prosperitate suorum, inani sollicitudine estuantes. Crudeles plane, qui diligunt proximos suos, non seipsos : crudeles inquam vel in se, vel in suos, sed verius in utrosque.
marg.| {f} Tulitque] etc. Qui egreditur, ex toto debet egredi, ut vere dicat cum Philosopho. Omnia mea mecum porto. Et cum Apostolo. Mihi mundus crucifixus, et ego mundo. Gal. 6.d. Uxor, caro, quam tollimus, cum in bonis operibus exercemur. Io. 5.b. Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Unde et Iudith cum Abra sua ivit ad Holophernem occidendum. Aliter, secundum quod B. BERNARDUS exponit illud Lc. 11.a. Quis ex vobis habet amicum, et venit ad illum, et petit tres panes, etc. Amicus iste, spiritus humanus est, qui petit a Christo panem veritatis, rationi ; panem caritatis, voluntati ; panem fortitudinis, corpori. Nam sepe, nec ratio intelligit, que debet, nec voluntas diligit intellecta, et caro impedit, ut non quecumque volumus faciamus. Probabile est cum amicus iste tribus indigeat panibus, quod non solus venerit. Venit ergo cum uxore, et mancipio, id est cum voluntate, et corpore. Ratio famelica est veritatis, voluntas caritatis, corpus vero, fortitudinis habet opus. Sic ergo Abram, ratio, uxor, voluntas, Loth, corpus, Hi tres semper se debent concomitari. Sed David de his tribus, quod se deseruerint, conqueritur. Cor meum conturbatum est in me. Ecce voluntas famelica, dereliquit me virtus mea, Ecce fortitudo lassata, lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum, Ecce ratio ceca.
marg.| {g} Universamque] etc. Hoc est, quod nullam omnino memoriam debemus iam habere de mundo, ex quo convertimur ad Deum. Ier. 4.a. Si reverteris ad me Israel, ait Dominus, ad me convertere. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis, etc. Ex. 10.g. Cuncti greges pergent nobiscum, nec permanebit ex eis ungula, que necessaria sunt in cultum domini Dei nostri.
marg.| {k} Pertransivit, etc. usque ad locum Sichem] Quidam exeunt de mundo, sed non pertranseunt usque ad Sichem, quia laborare recusant. Contra istos dicitur. Ier. 31.d. Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam directam. Septuaginta. Da cor tuum in humerum. Putas istis dicatur. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Mt. 11.d.
marg.| {m} Convallem] etc. Hic duplex humilitas innuitur. Interior, cordis : exterior, conversationis. Ps. 103. Qui emittis fontes in convallibus. Sic igitur exiens de mundo debet transire per Sichem, et convallem, id est obedientiam, et humilitatem. beata Virgo transivit per convallem, quando dixit : Fiat mihi secundum verbum tuum. Sichem, quando dixit : Ecce ancilla Domini. Et nota : de Aram transit ad convallem. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, etc. Per * Chanaan contemplativa intelligitur, per Egyptum activa.
marg.| {g} Facta est autem fames] etc. facta fame, id est urgente necessitate, debet Abram, id est Prelatus de contemplativa descendere ad activam, non indigena, sed quasi peregrinus, qui completa necessitate, statim redire debet. Activa enim vita debet esse in tolerantia, contemplativa in desiderio. Unde et sponsa, quando vocatur, ut exeat ad agrum actionis, dicit : Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos ? Ct. 5.b. Unde et in reditu ad contemplationem dicit. Nolite me vocare Noemi, quod est pulchra, sed vocate me Marath, quod est amara, quia amaritudine replevit me Dominus : Egressa sum plena, et vacuam me reduxit Dominus. Ruth. 1.d. Uxor autem prelati, sapientia, et etiam soror. Prv. 7.a. Dic sapientie, soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam. Unde et hic dicit Abram. Dic obsecro, soror mea es, et tamen es uxor. Sapien. 8.a. Quesivi eam sponsam mihi assumere, et amator factus sum forme illius. Vel aliter. Per descensum Abre in Egyptum, significatur descensus Clerici ad sapientiam secularem, qui descensus debet, quasi peregrinatio reputari, ut citius revertatur. Hoc est, quod legitur Ex. 12.f. quod filii Israel, tulerunt farinam de Egypto, qua usi sunt usque ad manna. Hoc est, quod secularis sapientia debet deficere, quando perventum est ad manna sacre Scripture. Sed descendit Abram fame ingravescente, quia tunc tolerari posset descensus ad secularem sapientiam, si esset defectus sacre Scripture. Sicut legitur. 1Rg. 13.d. quod quia faber ferrarius non inveniebatur in Israel, descendebant filii Israel in Philistiim, ut acuerent gladios. Sed hodie ad quid descendunt tot, et tanti filii Israel ad scientias seculares, cum sint tot fabri Theologie in Israel, cum quibus possent acuere gladios ingenii, presertim cum non sit penuria peritorum in scientia seculari. Iudith. 7.b. legitur, quod non longe a muris erant fontes, ex quibus furtim hauriebant aquam ad refocillandum potius quam ad potandum. Et hoc faciebant, quia defecerunt fontes civitatis. Sic hodie si defecisset doctrina sacre Scripture, egredi possent ad fontes secularis scientie, ad refocillandum, non ad satiandum, et furtim, id est occulte, ut in ea tamquam in furto erubescerent deprehendi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_12)

Notes :