Capitulum 1

Numérotation du verset Gn. 1,1 

In principio 1
1 In principio] Incipit liber geneseos qui dicitur hebraice b<r>esith praem. ΩJ, בארשת  Cor3
creavit Deus
celum
et terram.
Numérotation du verset Gn. 1,2 

Terra autem
erat inanis
et vacua
et tenebrae
erant2 super faciem abyssi
2 erant] om. Cor3 (G<rec.> hebr. antiq. non habent) ΩJ
et spiritus Domini3
3 Domini Rusch ] Dei Cor3 (hebr. an. Ieronymus Augustinus habent ) ΩJW
ferebatur
super aquas
Numérotation du verset Gn. 1,3 

Dixitque Deus:
Fiat lux
et facta est lux.
Numérotation du verset Gn. 1,4 

Et vidit Deus
lucem quod esset bona
et divisit lucem
ac tenebras.
Numérotation du verset Gn. 1,5 

Appellavitque lucem diem
et tenebras noctem.
Factumque est vespere
et mane
dies unus.
Numérotation du verset Gn. 1,6 

Dixit quoque Deus:
Fiat firmamentum
in medio aquarum
et dividat aquas
ab aquis.
Numérotation du verset Gn. 1,7 

Et fecit Deus
firmamentum
divisitque aquas
que erant super firmamentum4
4 super firmamentum Rusch ] sub firmamento Weber
ab his
que erant sub firmamento5
5 sub firmamento Rusch ] super firmamentum Weber
et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,8 

Vocavitque Deus firmamentum celum et factum est vespere et mane
dies secundus.
Numérotation du verset Gn. 1,9 

Dixit vero Deus:
Congregentur aque que sub celo sunt in locum unum
et appareat arida
factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,10 

Et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus
quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,11 

Et ait: Germinet
terra
herbam virentem
et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum
cuius semen in semetipso sit
super terram et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,12 

Et protulit terra
herbam virentem
et afferentem semen iuxta genus suum
lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,13 

Et factum6 est vespere et mane dies tertius
6 et factum Rusch ] factumque Weber
Numérotation du verset Gn. 1,14 

Dixit autem Deus: Fiant
luminaria
in firmamento
celi
et7 dividant
7 et] ut Weber
diem ac noctem et sint in signa
et tempora et dies et annos
Numérotation du verset Gn. 1,15 

ut luceant in firmamento celi et illuminent terram
et factum est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,16 

Fecitque Deus
duo magna luminaria, luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti et stellas
Numérotation du verset Gn. 1,17 

et posuit eas
in firmamento celi ut lucerent super terram
Numérotation du verset Gn. 1,18 

et preessent diei ac nocti ut8 dividerent lucem
8 ut Rusch ] et Weber
ac tenebras
et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,19 

Et factum est vespere et mane dies quartus.
Numérotation du verset Gn. 1,20 

Dixit etiam Deus: Producant aque
reptile
anime viventis
et volatile super terram
sub firmamento celi.
Numérotation du verset Gn. 1,21 

Creavitque Deus cete grandia
et omnem animam viventem9 motabilem quam produxerant aque in species suas et omne volatile secundum genus suum
9 viventem Rusch ] + atque Weber
et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,22 

Et10 benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris
10 Et benedixit Rusch ] benedixitque Weber
avesque multiplicentur super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,23 

Et factum est vespere et mane dies quintus.
Numérotation du verset Gn. 1,24 

Dixit quoque Deus: Producat
terra
animam viventem
in genere suo
iumenta
et reptilia
et bestias terre
secundum species suas. Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 1,25 

Et fecit Deus
bestias terre iuxta species suas et iumenta
et omne reptile terre in genere suo et vidit Deus quod esset bonum.
Numérotation du verset Gn. 1,26 

Et ait: Faciamus
hominem
ad imaginem
et similitudinem
nostram
et presit piscibus maris
et volatilibus celi et bestiis terre universeque creature11 omnique reptili quod movetur in terra.
11 terre universeque creature Rusch ] universeque terre Weber, Cor2 (Noviores et Greci et LXX interpretes qui solent hebreo adherere, pro CREATURE ponunt TERRE )
Numérotation du verset Gn. 1,27 

Et creavit Deus hominem
ad imaginem et similitudinem12 suam.
12 et similitudinem Rusch ] om. Weber
Ad imaginem
Dei
creavit illum, masculum
et feminam
creavit eos.
Numérotation du verset Gn. 1,28 

Benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini
et replete terram
et subicite eam
et dominamini piscibus maris et volatilibus celi
et universis animantibus que moventur super terram.
Numérotation du verset Gn. 1,29 

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram
et universa ligna que habent in semetipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
Numérotation du verset Gn. 1,30 

et cunctis animantibus terre omnique volucri terre13 et universis que moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
13 terre Rusch (hapax) ] celi Weber
Numérotation du verset Gn. 1,31 

Viditque Deus cuncta que fecerat14
14 fecerat Rusch ] fecit Weber
et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus.

Capitulum 1

Numérotation du verset Gn. 1,1 
marg.| {1.A6va} In principio creavit Deus celum, et terram] etc. Agit Moyses in hoc libro de primordiali rerum creatione, ut universa creatura suo creatori obediat. Per hanc enim materialem creationem mundi, spiritualis hominis creatio designatur. In secundo, id est Exodo, de exitu Israel de Egypto, et transitu maris rubri, et ingressu deserti ; per quod spiritualis exitus designatur, scilicet de vitiis ad virtutes. In tertio vero, et in quarto, quia in hoc exitu facti sumus Reges, et Sacerdotes, ut dicitur Apc. 1. agit de sacrificiis, et bellis. In Levitico quidem de sacrificiis, in Numeris de bellis. In quinto vero, id est Deuteronomio, tota lex breviter, et utiliter replicatur, ubi additur qualiter maledictiones debemus vitare, et benedictiones adipisci. Unde versus, Intrat in Egyptum Genesis liber ; Exodus exit ; Sacrificat Domino Leviticus ; in Numeris est Pugna gravis ; legem replicat tibi quintus, et addit, Dans mala multa malis, et bona multa bonis. Intitulatur autem liber iste apud Hebreos a suo principio, sicut liber Matthei a suo. Hic agitur de creatione primi Adam, per quem generamur ad mortem. Ibi de secundo Adam, {1.A6vb} per quem regeneramur ad vitam. Quare autem Moyses ita alte incipiat, hec est ratio : quod durum, et grave, et asperum est, difficile observatur, si nullum custodienti premium proponatur, et negligenti nullius pene timor incutiatur. Quod attendens Moyses, cum dura, et gravia mandata, aspera, et pene importabilia iudicia rudi populo ex Egyptiaca mollitie exeunti, et multis deliciis effeminato traditurus esset, beneficia Dei, et gratiam multiplicem tam in ipsos, quam in Patres exhibitam replicat, et plura in futuro promittit exhibenda. Ea etiam, que sibi non obsequentibus illaturus est, recolit, et ab ipso mundi exordio incipit, beneficia Dei humano generi exhibita, et precipue Iudaico populo diligenter prosequens. Et quoniam ea sola, que ad hominis usum creata sunt, dicere intendit, ideo de Angelis, qui etiam hominibus serviunt, in principio agit : Et ne populo ad idololatriam prono, quam in Egypto didicerat, plures Deos predicare videretur, nullam Trinitatis mentionem expresse facit : quam tamen in omnibus Dei operibus intelligimus. In creatione rerum ex nihilo, potentiam Patris ; in dispositione, sapientiam Filii ; in conservatione, benevolentiam Spiritus sancti.
marg.| {1.1ra} {a} In principio] Hoc nomen principium, quandoque tenetur essentialiter tantum, et dicitur de tribus personis singulariter, et simul, et significat divinam essentiam, et connotat effectum in creatura. Unde Augustinus in Quinto De Trinitate, capitulo 14. Relative ad creaturam Pater, et Filius, et spiritus sanctus, sunt unum principium sicut unus creator. Quandoque personaliter, et copulat notionem, ut pater est principium filii, et filius Spiritus sancti. Io. 1.a. In principio erat verbum. Glossa 1. in patre, qui est principium sine principio, filius, qui est principium de principio. Quandoque etiam tenetur personaliter, et copulat primam auctoritatem. Unde Augustinus Quarto De Trinitate : Pater est principium totius deitatis, id est eorum in quibus tota deitas. Quandoque significat initium essendi in tempore. Et tunc quandoque tenetur essentialiter significatione et personaliter suppositione. Et sic quandoque pro patre, ut ibi ; In principio erat verbum. Quandoque pro filio, ut hic : In principio creavit. Quandoque pro Spiritu sancto. Ista distinctio multis locis necessaria est.
marg.| {a} In principio] Hic eternitas Dei notatur.
marg.| {b} Creavit] id est de nihilo sua auctoritate fecit. Hic notatur omnipotentia, et eliditur trium error ; Platonis, scilicet qui posuit tria principia sine initio, id est eterna ; Deum, ideas, et Hylen, Aristoteles qui posuit duo, ut dicunt scilicet Deum, et mundum, et sine principio Deum operatum de duobus, scilicet materia, et forma. Epicuri, qui duo posuit, inane scilicet et atomos, et in principio quasdam solidatas in terram, alias in aquam, alias in aerem, alias in ignem. <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit quod creavit in tempore. Contra alibi ; Nihil creavit in tempore. Solutio : Nihil creavit in tempore, id est infra tempus.
marg.| {c} Celum] Contra Eccl. 1.a. Primo omnium creata est sapientia, non ergo in principio creavit celum, etc. Solutio : Primo omnium dicit propter dignitatem : Vel primo omnium, id est ante ipsam nihil ; Vel primo omnium creata, id est previsa creari ; Vel creata, id est genita secundum quod de filio exponitur. Vel prima, id est una de primis, vel inter primas creaturas sicut fides dicitur prima, id est una de primis. Item super Epistolam ad Titum, dicit Hieronymus quod Angeli servierunt Deo ante tempora. Sed expone, servierunt Deo, id est in prescientia Dei, sicut illud Apc. 13.b. Agnus, qui occisus est ab origine mundi, id est previsus occidi.   [Celum] id est super lunarem regionem.
marg.| {d} Terram] inferiorem. Vel   [celum] id est superiora duo elementa : Terram duo inferiora. Vel secundum AUGUSTINUM Celum empyreum cum Angel. Terram materiam omnium corporum. Unde in libro Confessionum 12. Duo fecisti, Domine, alterum prope te, alterum prope nihil. Vel   [celum, et terram] id est utriusque materiam informem. Materia vero de nihilo facta est, sed mundus de materia informi. Dicitur autem materia informis, non quia careat forma omni, sed venustate, secundum quod dicitur ; Mulier informis. Est enim duplex forma, scilicet forma confusionis, et forma distinctionis. Primam habuit primordialis materia in sui creatione, unde chaos appellatur ; Secundam recepit postea. Vel secundum Augustinum per celum, et terram, utriusque spiritualis, et corporalis creature materia informis intelligenda est. Et nota quod simul creata sunt celum, et terra. Sed quod simul factum est, simul dici non potuit, quia celum simul ut factum est, sanctis Angelis est repletum, ideo de ipso nihil dicit, sed de terra prosequitur, que ideo ultimo nominatur, quia de ipsa dicturus erat, et propter indignitatem.
Numérotation du verset Gn. 1,1 
moraliter
marg.| Moraliter. {a} In principio] id est in filio. Filius est creator Celi, id est bonorum, et terre, id est malorum. Is. 45.a. Formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum : Celi sunt Sancti. Ps. 18. Celi enarrant, etc. Terra, mali. infra 3.c. Terram comedes omnibus diebus vite tue.
Numérotation du verset Gn. 1,1 
allegorice
marg.| Allegorice. a In principio] id est in filio, qui dicit, Ego sum principium, qui et loquor vobis. Io. 8.c. Et Apc. 1.b. Ego sum alpha et omega 1. b   Creavit celum] id est novum testamentum, celestia promittens.
1 omega] ω Ed1703
marg.| {d} Et terram] id est vetus testamentum terrena promittens. Utrumque testamentum in Christo creatum est. Unde Ex. 26.a. Cortine tabernaculi, que figurant vetus, et novum testamentum, opere plumario composite sunt. Pluma est acus, Acus vero Christus in primo adventu perforatus in passione, punget in secundo sicut acus, quando venerit in maiestate. Per cuspidem acus significatur potestas divinitatis, que punget in iudicio. Per foramen acus, fragilitas humanitatis, que fuit perforata in Cruce. Utrumque Testamentum dicitur Celum, ubi de divinitate agitur. Terra, ubi de humanitate. Celum propter sensum spiritualem, terra propter litteralem. Et bene dicit quod in filio factum est vetus, et novum testamentum, quia filius verbum est, in quo facta scriptura. Iob. 33.b. Semel loquitur Deus.
Numérotation du verset Gn. 1,2 
marg.| {e} Inanis] id est inutilis.
marg.| {f} Vacua] id est sine habitatore. Vel   [inanis] sine germine, id est sine herbis, et arboribus.   [Vacua] sine potentia germinandi. Simul enim Deus terre dedit et germen, et potentiam germinandi, quando dixit : Germinet terra herbam, etc. id est germen, et potentiam germinandi, quam ei confero, simul recipiat. Vel   [inanis] id est sine dispositione.   [Vacua] id est sine ornatu. Dispositio est de coherentibus, ornatus de separatis.
marg.| {g} Tenebre] id est absentia lucis.
marg.| {h} erant super faciem abyssi] id est superficies machine mundialis erat obscura propter lucis absentiam. Machinam, quam prius dixerat terram, vocat abyssum pro sui confusione, et obscuritate, unde, et Grece dicitur chaos. Est autem abyssus proprie profunditas aquarum in visceribus terre latentium. Attenditur autem hec confusio secundum Theologum quoad vaporationem. Ab initio enim singula locum suum tenent, sed aque vaporabiles erant, usque ad sublunarem globum, tenues ad modum nebule. Secundum Philosophum vero attenditur illa confusio quoad elementorum permixtionem {1.1rb} in unum chaos. Unde illud, Corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis. Ut patet in musto, ubi fex vino permixta est, donec paulatim resideat ; Sic elementa paulatim loca sua sortita sunt, ut dicit Philosophus. Et nota ex hoc,   [Tenebre erant super faciem abyssi] dogmatizaverunt quidam tenebras esse eternas ; Alii prius Deum creasse tenebras, quam lucem. Sed tenebre nihil aliud sunt, nisi absentia lucis. Et quod dicit Dn. 3.f. Benedicite lux, et tenebre Domino, hoc dicit, quia absentia lucis utilis est hominibus, et avibus, et feris, unde talis absentie materia est laudandi Deum. Vel possunt dici tenebre umbra in aere ex obiectu corporis, vel ipsa aeris superficies obscura.
marg.| {i} Spiritus Domini] id est Spiritus sanctus. Nota quinque esse necessaria ad operandum, materia, necessitas, potentia, sapientia, et voluntas. Materia ostenditur, ubi dicit,   [in principio creavit] Necessitas, ubi dicit,   [Inanis, et vacua] Potentia, ubi dicit,   [Domini] Sapientia, ubi dicit,   [Spiritus] tamquam voluntas artificis supra materiam edificii faciendi, quid de quo faciat considerans.
Numérotation du verset Gn. 1,2 
moraliter
marg.| {e} Terra autem erat inanis] Mali sunt inanes, vacui a bono ; Boni vero sunt inanes, vacui a tumore superbie. Lc. 1.e. Esurientes implevit bonis, etc. Philippens. 2.a. Christus exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.
marg.| {g} Tenebre] peccatorum, vel ignorantie.
marg.| {h} Super faciem abyssi] id est super cor peccatoris. Ier. 17.b. Profundum est cor hominis, et inscrutabile. Is. 29.e. Ve, qui profundi estis corde. Facies, pars eminentior, significat rationem. Ier. 2.d. Filii Mempheos, et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Is. 1.b. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Caro enim per luxuriam, spiritus per superbiam, vel malitiam corrumpitur. Vel abyssus, genus humanum, super quod erant tenebre ante adventum Christi. Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino.
marg.| {i} Spiritus Domini ferebatur super aquas] quia quocumque fluant homines per peccata, semper superfertur Dominus, sicut avicula super nidum, cum pulli eius rapiuntur, clamitans. Ier. 3.* Tu fornicata es cum amatoribus multis, nunc saltem revertere, et ego suscipiam te, dicit Dominus. Ideo dicitur Is. 55.b. Invocate eum, dum prope est. Semper enim circumvolat nos Dominus. Mt. 23.d. Hierusalem, Hierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti ? Item fertur Spiritus Domini super cor peccatoris per notitiam, quia nihil latet eum. Sir. 23.c. Oculi Domini multo plus lucidiores super Solem circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.
Numérotation du verset Gn. 1,2 
allegorice
marg.| {e} Terra autem erat inanis] id est vetus testamentum inutile, quia lex neminem ad perfectum ducit, Hbr. 7.c.
marg.| {f} Et vacua] ab ornatu, quem habuit postea per Christum, et expositores. Prv. 15.a. Lingua sapientum ornat scientiam.
marg.| {g} Tenebre erant super faciem abyssi] quia scriptura profunda est, et obscura. Ps. 17. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Io. 4.b. Puteus altus est. Item Io. 5.f. Scrutamini scripturas, ille enim loquuntur de me. quasi dicat In profundo invenietis me. Unde tenebre tantum in superficie erant, quia intus est Christus, qui dicit, Ego sum lux mundi. Io. 8.b. qui in passione dissolvit velum littere. Sed adhuc tenebre sunt super faciem Iudeorum 2Cor. 3.d. Usque in hodiernum diem idipsum velamen manet in lectione veteris testamenti non revelatum. Is. 29.d. Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati.
Numérotation du verset Gn. 1,3 
marg.| {1.1va} Δ {a} Dixitque Deus, Fiat lux] id est Verbum genuit, in quo erat, ut fieret lux. Vel facilitatem notat, id est tam facile lucem fecit, ut quis loquitur. Lucem dicit lucidam nubem, claritate quadam tenui superiores mundi partes illuminantem. Hec fuit de materia preiacenti, in quam etiam resoluta est facto Sole, sicut dicitur de Stella Magorum, et columba Christi. Alii dicunt, quod de nihilo creata est cum celo, et terra in Oriente : que ad modum Solis circumagitata, superius, et inferius hemispherium illuminabat. Licet enim aque totum aeris spatium continerent : erant tamen vaporabiles, et tenues, unde poterat ibi lux illa lucere : Cum etiam naute faciant aquas spissiores lucidas : artificio scilicet oleo de ore emisso sub aquis. Commendatur autem auctor Deus a facilitate operandi, ubi dicitur : Dixit. A dispositione, ubi dicitur : Fiat lux. Ab approbatione operis, ubi dicitur : Vidit Deus. Item circa creaturam notantur tria : Perfectio, ubi dicitur : Vidit Deus lucem, quod esset bona. Distinctio, ubi dicitur : Divisit lucem a tenebris. Terminus nature, ubi dicitur : Factum est vespere, et mane.
marg.| {b} Et facta est lux] Per fiat. Intelligitur essentia lucis in Dei prescientia. Per facta est, essentia eiusdem in propria natura.
Numérotation du verset Gn. 1,3 
moraliter
marg.| {a} Fiat lux] Homo iustus lux est, et peccator tenebra. Hi divisi sunt merito, et premio. 2Cor. 6.c. Que participatio iustitie cum iniquitate, aut que societas lucis ad tenebras ? Prima dies a plena luce inchoavit, et luce occidente in vesperum declinavit. Sed iterum luce redeunte ad ortum ; lucem recepit ; quia primus homo factus est in luce plena, id est in peccati immunitate, post in tenebras ignorantie, et peccati cecidit. Sed iterum de morte ad vitam per Christum resurgentem ad lucem rediit. Eph. 5.d. Exurge, qui dormis, exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Nos vero omnes primo fuimus tenebre, quia omnes nascimur filii ire. Eph. 2.a. Sed per gratiam baptismalem, vel penitentiam sumus lux. Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino.
Numérotation du verset Gn. 1,3 
allegorice
marg.| Allegorice. {a} Fiat lux] Lux, boni Angeli, tenebre mali, ut dictum est. Vel lux, sacra Scriptura. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum. Prv. 6.c. Mandatum lucerna est, et lex lux. Si vis videre hanc lucem, primo stude, ut sis in luce per cordis munditiam. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia.
Numérotation du verset Gn. 1,4 
marg.| {c} Et vidit Deus] id est que placuerat in prescientia, ut fieret, placuit in essentia, ut maneret. Vel tropice :   [Vidit] id est videri fecit, id est visibiliter fecit, si esset, qui videre posset.
marg.| {d} Et divisit lucem a tenebris] Hic incipit dispositio, tamen aliquid addit de creatione, quia simul cum luce tenebras creavit, id est umbram ex obiectu corporis tenebrosi ad ipsam lucem : Et ita tenebras, et lucem creando divisit loco, et qualitate, ut numquam simul essent, sed semper e regione. Intelligitur etiam hic divisio Angelorum : Stantes lux, cadentes tenebre dicti sunt.
Numérotation du verset Gn. 1,5 
marg.| {e} Appellavitque lucem diem] id est talem fecit, ut conveniret ei hoc nomen dies, scilicet clarum. Et dies dicitur a dian, quod est claritas. Lux vero dicitur a luendo, quia luit, id est purgat tenebras. Et dicuntur tenebre, quia tenent oculos, ne videant.
marg.| {f} Factumque est vespere] Luce enim facta in Oriente, procidente ad Occidentem ad modum Solis, factum est vespere, et eadem migrante sub terra, et veniente ad ortum, factum est mane, et sic factus est dies unus naturalis ex viginti quatuor horis. Hoc notandum quod mane est terminus finalis precedentis diei, initium vero, et pars sequentis. Unde prima non dicitur habuisse mane, quia mane duplicem habet respectum : Est terminus finalis precedentis diei, et initialis sequentis.
Numérotation du verset Gn. 1,6 
marg.| {g} Dixit quoque Deus] etc. Prosequitur Moyses opus secunde diei, et de distinctione operis prime diei. Opus prime diei, fuit opus creationis : opus secunde, et tertie, opus distinctionis : opus trium sequentium, opus ornatus. Unde primo agit Moyses de creatione, secundo de distinctione, tertio de ornatu.
marg.| {h} Fiat firmamentum] Firmamentum, superficies mundi sensibilis ex aquis congelatis in crystallum, ut dicunt : alia omnia sensibilia continens ad similitudinem teste ovi. Et dicitur firmamentum ; quia firmum, et quia terminus est aquarum, que super ipsum sunt, intransgressibilis. Et nota quod dicit : Fiat firmamentum, et similiter : Fecit firmamentum : et post, Factum est firmamentum. In primo notatur factio firmamenti in Dei prescientia : In secundo, factio eiusdem in materia : In tertio factio eiusdem in perfecta essentia. Vel in primo Dei prescientia, in secundo Angelorum notitia, in tertio productio ad esse. Non ita dictum est de luce, quia Angelica natura primo fuit in Dei prescientia, secundo in sui essentia, unde tantum bis dictum est. Fiat lux, et facta est lux. Et nota quod huius diei operi non adhibetur benedictio, triplici de causa. Prima est, quia previdit lapsum Angelorum hac die futurum. Unde Ecclesia hac die celebrat de Angelis ad honorem stantium. Secunda est quia binarius est infamis numerus. Tertia, quia opus huius diei inexpletum, tertia die perficitur, unde et operi illius diei bis benedicitur.
Numérotation du verset Gn. 1,6 
moraliter
marg.| Moraliter. {i} Firmamentum] Anima rationalis Aque superiores, sancta desideria, et munde cogitationes : De quibus :* Benedicite aque omnes, que super celos sunt, Domino. Et Iob. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, si emiserit eas, subvertent terram. Inferiores sunt terrena desideria, et immunde cogitationes 4Rg. 2.d. Habitatio huius civitatis optima est, sed aque pessime sunt.
Numérotation du verset Gn. 1,7 
marg.| {k} Divisitque aquas, que erant sub firmamento] De quibus : Qui tegit aquis superiora eius. Et item, Benedicite aque, que super celos sunt. Et sunt aque iste congelate ad modum crystalli : Unde a quibusdam dicuntur celi crystallini, vel sunt vaporabiles ad modum nebule. Et cur ibi sint novit Deus.
Numérotation du verset Gn. 1,7 
allegorice
marg.| {i} Et fecit Deus firmamentum] Firmamentum, sacra Scriptura, que firma est. Unde Prv. 12.c. Labium veritatis firmum erit in perpetuum. Dt. 33.d. Tingat in oleo pedem suum, ferrum, et es calceamentum eius, id est tingat affectum suum in gratia spirituali, et sic predicatio eius fortis fiet, et durabilis. Item Scriptura sacra confirmat bonos in bono. Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt. Item est intransgressibilis, quia in ea nemo debet esse nimis subtilis inquisitor. Prv. in fine. Non transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Ibidem 25. in fin. Sicut, qui mel comedit multum, et non est ei bonum, sic perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria.
marg.| {k} Divisitque aquas] etc. Aque super firmamentum, sunt mysteria nobis abscondita. Aque sub firmamento, sunt opera Domini in presenti facta, vel eorum notitia. Nunc enim quasi parvuli potamur aquis inferioribus, sed in futuro potabimur aquis superioribus, quasi optimo vino. Ps. 35. Inebriabuntur ab ubertate domus tue, et torrente voluptatis tue potabis eos. Inter aquas dividit Dominus, quia docet nos in presenti esse contentos lacte simplicis doctrine. Eccles. 3.c. Altiora te ne quesieris, quasi dicat. Aquas superiores noli bibere, id est celestia secreta nimis inquirere, sed que precepit tibi Dominus, quasi dicat. Inferioribus aquis sis contentus.
Numérotation du verset Gn. 1,8 
marg.| {1.1vb} {l} Vocavitque Deus firmamentum celum] id est tale fecit, quod debeat dici celum, a celando, quia celat omnia inferiora sub se.
marg.| {1.2ra} Δ Beda, Strabus Septem sunt celi.
-Er
-Ether
-Olympus
-Spatium
-Firmamentum
-Celum Angelorum
-Celum sancte Trinitatis
marg.| HIERONYMUS e converso. Primo celum sancte Trinitatis. Secundo Angelorum. Tertio firmamentum, et sic de aliis.
marg.| Mundus
-Tota machina mundialis. Philo : « pan », id est omne ;
-Regio sublunaris. Io. 12.e. Princeps huius mundi ;
-Celum empyreum propter sui munditiam ;
-Homo, totius mundi in se habens imaginem. Mc. in fine : « Predicate » ;
-Superior pars rationis, id est synderesis. Io. 3.c. In mundum venit.
Numérotation du verset Gn. 1,8 
allegorice
marg.| {l} Vocavitque Deus firmamentum celum] Sacra Scriptura dicitur celum, quia in ea multa nobis abscondita celantur. Vel   [Firmamentum] Ecclesia. Aque superiores, prelati : Inferiores, subditi. Vel   [Firmamentum] Christus. Aque superiores, celestes delectationes. Inferiores, terrene, et carnales, que dicuntur maria, iuxta illud Ecclesiast. 10.b. Omnia flumina a mari exeunt, et in mare revertuntur. Has dividit firmamentum, quia Christus per amaritudinem passionis magnum chaos interposuit, ut nullus valeat ab his ad illas transire. Quidam non bene dividunt inter has aquas, quia sub specie virtutis vitium intus nutriunt. Mt. 7.c. Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Numérotation du verset Gn. 1,9 
marg.| {a} Dixit vero Deus : Congregentur aque] Tertio die congregavit Deus aquas, que erant sub firmamento in locum unum, que licet plura obtineant loca, tamen dicte sunt congregate in unum, quia continuantur in unum intra viscera terre. Et potuit esse, ut aque, que totum aeris spatium occupabant vaporabiles, solidate modicum obtineant locum, vel terra paululum subsedit, ut intra se eas, tamquam in matrice concluderet. Et sic apparuit arida terra, scilicet que prius latebat sub aquis. Et tunc proprie dicebatur humus ab humore : Arida vero tunc proprie dicta est, aquis in unum collectis, a sui natura. Terra vero dicitur, quia teritur pedibus, vel aliis tribus elementis circumpositis. Solum, a soliditate. Tellus, quia tolerat hominis labores, vel quia eius fructus tollimus.
Numérotation du verset Gn. 1,9 
moraliter
marg.| {b} Congregentur aque, que sub celo sunt] etc. Aque sub firmamento, sunt infideles sub sacra Scriptura : Boni enim sunt supra, quia iusto non est lex posita. 1Tim.1. Sed iniustis, ut eos coerceat a malo. Hinc est, quod in Ez. 1.e. Rote sequuntur animalia, quia Scriptura magis sequitur iustos, quam iustitia eam. Aque iste congregate sunt in unum, quando cessavit persecutio, que invaluerat tantum in primitiva Ecclesia, et † reddita est pax Ecclesie, et tunc apparuit arida, id est Ecclesia. Vel   [congregentur] id est congregabuntur in locum inferni. Unde Is. 24.d. Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
marg.| {c} Et appareat] id est apparebit,   [arida] scilicet Ecclesia quoad bonos ab humore noxio. De quo Iob. 40.c. Sub umbra dormit. Et quoad malos arida ab humore gratie. De hac ariditate Lc. 23.e. Si in viridi hec faciunt, in arido quid fiet ?
Numérotation du verset Gn. 1,10 
marg.| {d} Et vocavit Deus aridam terram] id est talem fecit, que sic proprie deberet vocari, vel vocari voluit, vel previdit.
marg.| {e} Appellavit maria] Expone similiter. Hebrei enim quamlibet aquarum congregationem appellant maria.
marg.| {f} Et vidit Deus] id est quod placuit in verbo, placuit in opere.
Numérotation du verset Gn. 1,10 
moraliter
marg.| {d} Et vocavit Deus aridam terram] Ecclesia arida facta ab humore noxie concupiscentie, recte vocatur terra, quia tunc incipit teri. 2Tim.3.d. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Is. 54.d. Ecce creavi fabrum sufflantem in igne prunas. Fabri sunt {1.2rb} mali, qui tribulant modo bonos in igne tribulationis. E converso mali modo prosperantur. Ps. Ecce peccatores, et abundantes in seculo obtinuerunt divitias. De hoc admiratur Iob. 21.a. Quare impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis ? Postea determinat : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Ier. 12.a. Congrega eos quasi gregem ad victimam. Solet dici : Terra es, et in terram ibis, sed mortuus est terrenus Adam, et venit celestis, unde nunc dicitur : Terra es, et in celum ibis : Vis audire hoc ? Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur, etc.
Numérotation du verset Gn. 1,10 
mystice
marg.| Mystice. {e} Congregationesque aquarum appellavit maria] id est delectationes temporales, quia in amaritudinem terminantur, quamvis secularibus dulces videantur. Is. 57. in fin. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem, et lutum. Item aque inferiores ; sunt carnalia desideria, que debent congregari in unum locum, id est in mente ad dolendum. Psalmus. Congregans quasi in utre aquas maris. Quod in utre reponitur, ad aliquem usum servatur. Is. 38.c. Recogitabo tibi, etc. Mali congregant aquas istas in utre suo, id est in corde ad delectandum, et opere, et cogitatione. Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri, sed virga discipline fugabit eam. Os. 13.d. Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum est peccatum eius, etc.
marg.| {c} Appareat arida] Sublatis aquis apparet arida, sic sublatis peccatis apparet Deo facies mentis nostre. Ct. 2.d. Ostende mihi faciem tuam.
marg.| {e} Congregationes aquarum appellavit maria] id est delicias temporales. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat. Item divitie dicuntur mare, quia plene sunt amaritudine. GREGORIUS Cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur. Os. 12.d. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis.
Numérotation du verset Gn. 1,11 
marg.| {g} Et ait : Germinet] id est germen, et germinandi potentiam a me suscipiat. Non successive germinavit, ut primo flores faceret, postea fructus, sed simul fructus habuit, et potentiam fructificandi. Et hec potentia dicitur natura, id est vis rebus insita ex similibus producens similia. Hinc multi autumant mundum factum in autumno, sed in vere creditur creatus, et recreatus.
Numérotation du verset Gn. 1,11 
mystice
marg.| {g} Germinet terra herbam] id est ipsa Ecclesia minores fideles.
marg.| {i} Et lignum pomiferum] id est maiores. Vel   [terra] id est anima,   [herbam] id est bona desideria, et sanctas meditationes.
marg.| {i} Et lignum pomiferum] id est bona opera, unde provenit odor bone fame. Mt. 5.b. Luceat lux vestra. Vel herba, minora opera de virore fidei prodeuntia. Lignum pomiferum, maiora. In hoc quod dicit :   [Virentem] monemur considerare fragilitatem humanam, que mane viret, vespere decidit, indurat, et arescit. Lignum pomiferum radicem habet, dilatationem, erectionem, folia, fructus, sic iustus debet habere caritatis radicem. Gregorius Super Ioannem. Nihil habet viriditatis ramus boni operis, nisi manserit in radice caritatis. Item dilatationem caritatis, que se extendit ad sinistram per patientiam, ad dexteram per benevolentiam. 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, etc. Erectionem spei : Folia, sanam doctrinam : Fructus, bona opera.
marg.| {k} Iuxta genus suum] Hoc fit quando homo homini bona sua communicat per pietatem, et in malis illius compatitur per compassionem. De primo, Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus. De secundo, Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, etc. Proprie iuxta genus suum facit fructum, qui misericors est. Naturalis enim est omni homini misericordia. Iob. 31.b. Ab infantia crevit mecum misericordia, et de utero egressa est mecum. Vel iuxta genus facit fructum, qui in labore, et dolore penitentie vivit. Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem, infra 3.d. In sudore vultus tui, etc. Lucifer quesivit hic requiem, et ideo miser cecidit ut in eternum laboret, et doleat. Is. 14.d. Ascendam, etc.
marg.| {l} Cuius semen in semetipso] In semetipso semen habet, qui testimonium habet proprie conscientie, qui de se magis sibi, quam adulatoribus credit. Ecclesiastic. 27.b. Homo sensatus in sapientia manet, sicut Sol : Nam stultus ut Luna mutatur. Sic et illi qui proprias conscientias in aliorum linguis posuerunt. Beatus BERNARDUS : Qui conscientias suas in alienis linguis posuerunt, modo magni, modo parvi, modo nulli videntur, prout linguis hominum eos vituperare placuerit, vel laudare
Numérotation du verset Gn. 1,12 
marg.| {h} Et facientem semen] Unde alia renascantur, ut sit generatio rerum perpetua. Nota : Sementis solet dici antequam seratur, dum adhuc est in sementitio, id est in horreo : semen dum seritur : seminium quando iactum est. Solet etiam dici semen hominum, seminium animalium, sementis arborum, et herbarum.
marg.| {1.2va} Δ {a} Et vidit Deus, quod esset bonum] id est approbavit, vel bonum visibile fecit.
Numérotation du verset Gn. 1,14 
marg.| {b} Dixit autem Deus] Prosequitur opus quarte diei, in qua, et in sequentibus agit de ornatu mundi. In prima enim egit de creatione : In duabus sequentibus de distinctione. Incipit autem ab ornatu superiorum, id est firmamenti, sicut et in distinctione fecerat. Et hoc est.
marg.| {c} Fiant luminaria] id est Sol, Luna, et Stelle. Stelle sunt in firmamento fixe, secundum quosdam vel prope ipsum, secundum alios : Sol, et Luna, et ceteri planete sub stellis in ethere.
marg.| {e} Et dividant] Quia Sol existens super terram, diem facit, existens sub terra, noctem, quam Luna, et Stelle illustrant.
marg.| {f} In signa] serenitatis, et tempestatis. Vel   [in signa, et tempora] id est in signa temporum, ut scilicet distinguant inter quatuor tempora anni. Non enim facta sunt in signa eventuum, quasi omnia contingant per constellationes, sicut dicunt quidam. Contra quos disputat AUGUSTINUS satis in lib. de civit. Dei.
marg.| {h} Dies, et annos] Pluraliter dicit propter diem naturalem, et usualem, et annum solarem, et lunarem.
Numérotation du verset Gn. 1,14 
moraliter
marg.| * Moraliter. {c} Fiant luminaria] Luminaria, id est iusti. Philipp. 2.b. Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vite continentes. Et recte iusti luminaria dicuntur, quia sicut luminaria, quicquid dicant mali, semper in bono perseverant. Prv. 12.c. Non contristabit iustum quicquid ei acciderit.
marg.| {d} In firmamento] Philipp. 3. Conversatio nostra in celis est.
marg.| {e} Dividant diem, ac noctem] Hic notatur discretio, de qua B. BERNARDUS Discretio non est tam virtus, quam auriga virtutum. 1Th. 5.d. Omnia probate, quod bonum est, tenete. Hoc est dividere inter diem, et noctem. Vel.
marg.| {k} Duo luminaria] sunt duo testamenta. Luminare maius, novum testamentum : Luminare minus, vetus testamentum. Vel luminare maius, et minus, doctores maiores, et minores, qui debent lucere in firmamento sacre Scripture, non sub modio commodi temporalis, vel sub lecto carnalis voluptatis. Mt. 4.c. Nemo accendit lucernam, etc. vel sub sacco cilicino. Apc. 6.d. Sol factus est quasi saccus cilicinus, id est lumen Prelati, vel Doctoris absconditum sub horrore peccati. Et nota quod dicit. Sub firmamento, non super, quia non plus sapere quam oportet sapere. Rm. 12.a. Iob. 26.c. Qui tenet vultum solis sui, et posuit super eum nebulam, terminum circumdedit aquis, Prv. 23.a. Noli laborare, ut diteris, sed prudentie tue pone modum, et ne erigas cor tuum ad divitias, quas habere non potes. Omnes aves sub firmamento habitant, sed quedam in aere, quedam in terra, quedam in aquis, quedam nunc in aere, nunc in aquis. Primi, contemplativi : secundi, activi : tertii, studiosi : quarti, qui nunc orationi vacant, nunc studio Scripturarum. De quibus 2Cor. 5.c. Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.
marg.| {f} in signa] Boni sunt in signa, tribus modis :
- In signum, cui contradicetur. Lc. 2.e. Hic positus est in signum, cui contradicetur. Iob. 16.c. Tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me quasi in signum.
- Secundo sunt in signum, id est in spectaculum. {1.2vb} 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus. Angeli quidem, tam boni quam mali, diligenter nos inspiciunt. Beatus BERNARDUS : Illos invidie passio, istos misericordie compassio sollicitat ut in nos intendant incessanter.
- Tertio modo sunt in signum futuri. Hoc enim, quod modo boni patiuntur, certissimum signum est, quod mali, qui modo florent, non remanebunt impuniti. Is. 32.c. Super humerum populi mei ascendunt spine, et vepres.
marg.| {g} Et tempora] Tempus malorum modo est, sed tempus bonorum in futuro erit. Io. 7.a. Tempus meum non. dum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. Lc. 19.g. Et nunc quidem in hac die tua, que ad pacem tibi. Ier. 17.c. Diem hominis non desideravi. Iob. 3.d. Quare data est misero lux.
marg.| {h} Et dies et annos] dies singuli, iusti ; anni, collectio iustorum. Iob. 3.a. Non computentur in diebus anni. Dies, et anni in se revolvuntur, sic boni semper ad propriam conscientiam revertuntur, considerantes propriam fragilitatem. Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam.
Numérotation du verset Gn. 1,15 
mystice
marg.| {i} Luceant in firmamento] id est in Christo. Boni enim apud Deum semper lucidi sunt, licet sint mundo despecti. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Vel.
Numérotation du verset Gn. 1,16 
marg.| {k} Luminaria magna] lumine, et corpore, non tantum comparatione stellarum.
Numérotation du verset Gn. 1,16 
mystice
marg.| {k} Duo luminaria] Christus, et Moyses. Luminare maius, Christus, qui prefuit populo nove legis. Luminare minus, Moyses, qui prefuit populo Iudaico. Stelle, Prophete, et Apostoli. Vel luminare maius, Christus, qui preest diei, id est iustis. Luminare minus, Beata Maria, que preest peccatoribus. Stelle, alii sancti. Firmamentum, Ecclesia : Aque fluide, genus humanum. Eccl. 1.a. Generatio advenit, et preterit, terra autem in eternum stat, id est Ecclesia. 2Rg. 14.d. Omnes morimur, et quasi aque dilabimur in terram, que non revertentur. Pisces, qui remanent in aqua, unde facti sunt : mali sunt, qui remanent in corruptione peccati, in qua nati sunt. Os. 2.a. Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam nudam secundum diem nativitatis sue. Sir. 16.a. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus. Aves, que sursum elevantur ab aquis, sunt, qui habent cor elevatum a terrenis ad celum, et tamen sub firmamento, quia semper recogitant infirmitatem suam. Eph. 3.b. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi. Vel per aquam baptismus accipitur. Za. 14.b. Exibunt aque vive de Hierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium ad mare novissimum, quia baptizatorum una pars eligit amaritudinem in presenti propter Christum, cui nomen oriens ; alia pars fluit ad amaritudinem eternam, et hoc est mare novissimum. Iosue 3.d. Aque intumescentes ad instar montis apparuerunt procul ab urbe, que vocatur Edom, que vero inferiores erant in mare solitudinis, quod nunc vocatur mortuum, descenderunt. Per quas intumescentes, intelliguntur boni, qui sub pedibus suis totum mundum habent, unde et procul sunt ab Edom, id est amore terrenorum. Edom enim interpretatur terrenus. Per aquas, que in mare mortuum descenderunt, significantur mali, qui descendunt in infernum, ubi semper vivent in morte. Ps. Mors depascet eos. Apc. 9.b. Querent homines mortem, et non invenient eam, desiderabunt mori, et mors fugiet ab eis. Iustum est enim, ut qui semper vixit in culpa, numquam moriatur in pena.
Numérotation du verset Gn. 1,20 
marg.| {l} Dixit etiam Deus] Opus quinte diei est.
marg.| {m} Reptile] id est pisces. Sicut enim terra habet sua reptilia, ita et aqua, scilicet pisces.
marg.| {n1} Anime viventis] que tamen cum corpore moritur. Sola anima rationalis perpetua est ; vegetabilis, et sensibilis cum corpore moriuntur, nec proprie dicuntur anime, sed potentie quedam.
marg.| {n2} Anime viventis] id est quod sit anima vivens.2
2 {n2} post {o} Ed1703
marg.| {o} Et volatile] Nota, volatilia facta sunt de aquis, licet eorum locus sit : Er enim non erat tante corpulentie, ut de ipso formarentur. Posset tamen Deus de aere, si vellet, ea facere, et propterea facilis est transitus de aqua in aerem, et e converso aqua de facili rarescit in aerem et aer condensatur in aquam.
marg.| {p} Sub firmamento] id est in aere. Et est contra Platonem, qui ponebat Angelos factos ad ornatum aeris, cum tamen constet, omnes Angelos creatos in empyreo, sicut anima creatur in corpore.
Numérotation du verset Gn. 1,20 
mystice
marg.| {m} Reptile] cupidi. Beatus Bernardus Age miser, sequere ducem tuum Oculi tui sublime videant, multiplica prebendas, hinc ad Archidiaconatum evola, ad Episcopatum aspira, paulatim ascendis, sed non paulatim descendes, immo tamquam fulgur impetu vehementi.
marg.| {n} Anime viventis] Mali modo vivunt, sed non sentiunt. Prv. 23.d. Vulneraverunt me, et non dolui : verberaverunt me, et non sensi. Duplex est desperatio de vulnerato, vel quando non sentit vulnus, vel quando nimis sentit. Prima non querit Medicum, secunda non sustinet.
Numérotation du verset Gn. 1,20 
moraliter
marg.| * Moraliter. [Pisces] Boni activi, qui propter solicitudinem proximi iuxta terram repunt.   [Aves] contemplativi, qui sursum volant.   [Aque] sunt concupiscentie. Ex his aquis producitur reptile, id est quilibet bonus, cuius mens circa terram versatur, id est circa corpus, ut illud excolat per disciplinam, et abstinentiam, et spinas, et tribulos, id est mala desideria, et immundas cogitationes amoveat. Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores eius.
marg.| {d} Dixit quoque] etc. Littera plana est.
Numérotation du verset Gn. 1,21 
marg.| {1. 3ra} Δ a Creavitque] idem plasmavit, id est de preiacenti materia fecit.
marg.| {b} Cete grandia] Hic accipitur cete neutrius generis indeclinabile. Is. 27.a. accipitur masculini generis, et declinabile. Et occidet cetum, qui est in mari.
marg.| {c} Motabilem] id est mobilem de esse ad non esse.
Numérotation du verset Gn. 1,24 
marg.| {g} Iumenta et reptilia et bestias] etc. Querit hic AUGUSTINUS de nocivis animalibus, et perniciosis, et venenosis, an creata fuerint ad vindictam hominis. Et videtur velle AUGUSTINUS quod talia fuerint creata innoxia, sed post peccatum ceperunt esse nociva homini, cum ante non possent. Et nota quod reptilium tria sunt genera : Quedam trahentia, ut vermes, qui se ore trahunt. Quedam serpentia, ut colubri, qui vi costarum se trahunt, et rapiunt. Reptantia pedibus, ut lacerte, botrace. Minutorum vero sunt sex genera. Quedam ex exhalationibus habent esse, ut bibiones ex vino, papiliones ex aqua. Quedam ex corruptione humorum, ut vermes in cisternis. Quedam ex cadaveribus, ut scarabei, vel scabrones ex iumentis. Quedam ex corruptione lignorum, ut teredines. Quedam ex corruptione herbarum, ut tinee ex oleribus. Quedam ex corruptione fructuum, ut curculiones ex fabis. Que sine corruptione nascuntur per generationem tunc facta sunt. Que autem ex corruptione nata sunt, post peccatum, facta sunt homini nociva propter tria. Propter punitionem : Punitur enim homo, cum ab illis leditur, vel timet ledi. Propter correctionem : Corrigitur enim, cum sciat hec peccato suo accidisse. Propter instructionem : Instruitur enim videns hec minima sibi nocere posse, recordatur sue fragilitatis, et humiliatur coram Deo, et querit veniam de peccato. Quia etiam quedam seviunt in mortuos : totum est ad hominis instructionem, ne scilicet timeat aliquod genus mortis, quia capillus de capite eius non peribit. De herbis, et arboribus infructuosis potest dici, quod ante peccatum fuerunt fructuose, sed post peccatum, et propter peccatum, facte sunt infructuose, et nascuntur potius homini ad laborem, et dolorem quam ad utilitatem. Vel potest dici, quod post peccatum orta sunt huiusmodi, quia dictum est homini, Pariet tibi terra spinas, et tribulos. Vel potest dici, quod omnis arbor, et herba utilis est, sed in pluribus latet nos utilitas. Et quod dictum est piscibus. Crescite, et multiplicamini, his etiam dictum intelligitur.
Numérotation du verset Gn. 1,24 
mystice
marg.| {g} In genere suo] Mali sunt de terra, et verbo, et opere. Verbo. Unde Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur. Is. 29.a. Erit quasi Pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Opere. Philipp. 3.d. Gloria eorum in confusione, qui terrena sapiunt. Ps. Etenim in corde iniquitates operamini in terra, iniustitias manus vestre concinnant. Vel in bono.
marg.| {e} Producat terra] Id est Ecclesia.
marg.| {f} Animam viventem] fideles vitam Sanctorum imitantes.
marg.| {g} In genere suo] ut fidelis fidelem generet verbo, et exemplo, ut cortina cortinam trahata, et qui audit dicat veni. Duplex autem est genus hominis. Unum ex parte anime a Deo. Act. 17.f. Genus cum simus Dei, non debemus estimare auro, et argento, aut lapidi sculpture artis, et cogitationis hominum aliquid divinum esse simile. Alterum ex parte corporis, a corruptione putredinis. Iob. 17.d. Putredini dixi, etc. Huius duplicis generis consideratio necessaria est. Hec contra desperationem. Is. 49.d. Numquid potest oblivisci mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Et Dominus ad discipulos. Cum orabitis, dicetis : Pater noster, qui es in celis, etc. Mt. 6.b. Beatus BERNARDUS. Oratio, que indulcescit paterno nomine, omnium petitionum mearum impetrandarum mihi fiduciam prestat. Alia consideratio est utilis contra presumptionem. Eccles. 10.b. Quid superbis terra, et cinis ? Et consideratio exitus reprimit avaritiam. 1Tim.6.b. Nihil intulimus in hunc mundum : haud dubium, quia nihil auferre poterimus. Beatus BERNARDUS. Angustum est foramen mortis, nihil ex omnibus asportare licebit. Aurum, et argentum nonnihil est, et utrumque sibi retinet mundus, peccatum vero nihil est, ideo nulla potest foraminis angustia coarctari. Seneca. Quid stultius, quam deficiente via augere viaticum ? Consideratio medii reprimit luxuriam. Sir. 40.a. Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam ex die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture in matrem omnium.
a « Cortina cortinam ducat / trahat » : Sententia ex Ex. 26, 1-6 et Ex. 36, 1-13: «Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polýmita quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quatuor una mensura erat omnium cortinarum coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum». – La formule non littérale est caractéristique de Pierre Lombard et de son influence dont elle est une des signatures. On la retrouve dans le Verbum abreviatum de Pierre le Chantre (RB-6447) et même chez Jacques de Vitry , Historia occidentalis, c. 6 (p. 95.14-15, non identifié). [MM2022]
marg.| {h} Iumenta] fortes activi, qui portant onera debilium. Iob. 24.a. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bonum vidue. Hoc faciunt detractores, et invidi, qui illos, qui iuvant pauperes, detrahendo expellunt a ministerio eorum. Gal. 9.a. Alter alterius onera, etc.
marg.| {i} Reptilia] humiles et simplices in Ecclesia. Prv. 30.d. Quatuor sunt minima terre, et ipsa sunt sapientiora sapientibus. Formice populus infirmus, lepusculus plebs invalida, locusta Regem non habet, et egreditur universa per turmas suas, stellio manibus nititur. Hec reptilia, id est iusti, ore se trahunt per confessionem : corpore per carnis afflictionem : pedibus per peregrinationem.
marg.| {k} Bestias] Bestie, que in solitudine versantur, significant claustrales. Iob. 39.a. Quis dimisit onagrum liberum in solitudine.
Numérotation du verset Gn. 1,25 
mystice
marg.| Mystice. Tria ponit Moyses, Reptile, bestias ,   iumenta , per que significantur illa tria. 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo, etc. Hec tria de terra oriuntur, quia de amore terrenorum universa malitia ortum habet 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum cupiditas. Per reptile significantur cupidi, qui circa terram repunt. Beatus Bernardus. Circumit ut sedulus explorator, simulat, dissimulat, sequitur, obsequitur, manibus, et pedibus repit, ut quoquo modo se ingerere queat in patrimonium crucifixi. Per iumenta, luxuriosi, {1. 3rb} Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Per bestias superbi. Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui. Hec tria significantur Iob. 12.b. Per iumenta, pisces, et volucres, ibi, Interroga iumenta, et docebunt te. Ideo diabolus dicitur avis, quando tentat de superbia : dicitur bos, quando tentat de luxuria : piscis, quando tentat de avaritia. Iob. 40.d. Numquid extrahere poteris Leviathan hamo ? Numquid illudes ei quasi avi ? Fenum quasi bos comedet. Ier. 16.c. Mittam piscatores multos, et piscabuntur eos, et post hoc mittam eis venatores multos, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. Piscatio piscium est, venatio ferarum, et avium.
Numérotation du verset Gn. 1,26 
marg.| {l} Faciamus hominem] etc. Facta, et ornata domo, introducitur habitator. Et loquitur Deus secundum Iudeos ad Angelos ; secundum Catholicos loquitur Pater ad Filium, et Spiritum sanctum : Vel est vox communis trium personarum : Et quod dicitur pluraliter :   [Faciamus] et   [nostram] notat pluralitatem personarum. Quia dicitur singulariter,   [ad imaginem, et similitudinem] notat unitatem essentie. Imago, quoad naturalia, similitudo quoad gratuita. Vel imago, quoad potentiam cognoscendi, similitudo, quoad potentiam diligendi dicitur. Vel imago Dei dicitur homo quantum.
marg.| {1. 3va} Δ Ad potentiam non moriendi ; similitudo quantum ad morum sanctitatem. Vel imago quantum ad innocentiam ; similitudo quoad iustitiam. Factus est igitur homo ad imaginem Dei, ut imitetur eum in innocentia, et assimiletur ei in iustitia. Vel ad imaginem, ut cognoscat : ad similitudinem, ut diligat. Et notatur hic dignitas hominis in tribus. Primo, quia cum deliberatione factus est, quod notatur in hoc quod dicit, faciamus. Secundo, quia non solum in genere suo, sicut etc. factus est, sed ad imaginem, et similitudinem Dei. Tertio, quod statutus est Dominus omnium, quod notatur, ubi dicitur, et presit. Sic autem inter reptilia, ad depressionem superbie.
marg.| {b} Et presit] Hoc exponit GREGORIUS, in Moral. dicens. Non est data homini prelatio, ut dominetur subditis : sed bestiis terre, et volucribus, et piscibus, et hominibus, in eo quod induunt faciem horum, ubi enim non delinquimus, pares sumus. Omnium constitutus est dominus homo. Sed in maximis dominium perdidit per peccatum, ut in leonibus, ut sciat quantum amiserit. Et in minimis, ut in muscis, et pediculis, ut sciat quam vilis effectus fuerit per peccatum. In mediis adhuc habet dominium, ut sciat, se habuisse in omnibus aliis et ad solamen, et ad iuvamen.
Numérotation du verset Gn. 1,26 
moraliter
marg.| Moraliter. {l} Faciamus] etc. Tria notantur per faciamus, Adiutorium, consilium, deliberatio. Et etiam contra longos deliberatores notatur decretum, et propositum faciendi. Non enim dicit : An faciamus, sed simpliciter, faciamus. De primo : Prv. 18.c. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. De secundo : Sir. 32.d.* Fili, sine consilio nihil facias ? et post factum non penitebis. De tertio Prv. 4.d. Palpebre tue precedant gressus tuos. Lc. 14.f. Quis ex vobis volens edificare turrem, nonne prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum ? De quarto, id est de illis, qui semper deliberant, et numquam proponunt, dicit Is. 38.c. Dum adhuc ordirer, succidit me. Unde super hunc locum dicit Beatus BERNARDUS contra tales : Amicos consule, magnum est, quod proponis, quantos maledicta ista sapientia abstulit Deo ? Mt. 24.b. Ve pregnantibus, et nutrientibus in illa die. Item per   [faciamus] notatur exhortatio aliorum ad simile faciendum. Is. 2.a. Venite, ascendamus ad montem, et ad {1. 3vb} domum Dei Iacob. Item imploratio auxilii. Moyses Nm. 10.d. Obsecro veni nobiscum.
marg.| {a} Hominem] Per hominem, prelatum, qui ad imaginem Dei debet esse factus. Mt. 5.g. Estote perfecti, sicut et pater vester perfectus est. In hoc autem, quod tota Trinitas facit hominem, notatur, quod prelatus debet in tribus maxime prepollere. In potentia, que refertur ad patrem. Eccles. 7.a. Noli querere iudex fieri, nisi valeas virtute irrumpere. In sapientia, que refertur ad filium. Prv. 7.a. Dic sapientie, soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam. In benignitate : que refertur ad Spiritum sanctum. GREGORIUS Dum mansuetudo per iram amittitur, superne similitudinis Imago vitiatur. Seneca : Cunctis esto benignus, nemini blandus, paucis familiaris, omnibus equus. Item prelatus debet fieri ad imaginem Dei per sapientiam : Ad similitudinem per virtutem. Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus, et prudens ? Beatus BERNARDUS Fidelis qui diligit, prudens qui intelligit Dei voluntatem.
Numérotation du verset Gn. 1,27 
marg.| {c} Et creavit Deus] etc. Ut dicunt : Iste versus non est in Hebreo, sed Dominus hoc sepius repetit, quia oportet sepius reminisci, quod mundus cogit oblivisci.
marg.| {d} Masculum, et feminam creavit] Id est plasmavit eos. Nunc sic construe : Deus creavit hominem, non solum unum, sed duos, et in duplici sexu, quia masculum, et feminam creavit, id est plasmavit, id est non hermaphroditos, qui viri, et mulieris simul habent instrumentum. Et quod dicitur hic de muliere, preoccupatio est, quia infra agetur de formatione mulieris. Et quod nominat duos sexus divisim et distincte vitium sodomiticum damnat.
Numérotation du verset Gn. 1,27 
moraliter
marg.| Aliter moraliter. {a} Hominem] Per hominem quilibet iustus, qui preest piscibus, et volucribus, et bestiis, id est cunctis malis motibus. Per masculum, discretio : Per feminam, compassio. Hec duo debent esse in quolibet iusto simul. Ex. 23.a. Pauperis non misereberis in iudicio, ne sit compassio sine discretione. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. GLOSSA Speculum infirmitatis proprie sit infirmitas aliena. GREGORIUS Inde ei, qui super omnia est, propinquamus, unde nos per compassionem proximi sub nosmetipsos deponimus, ut non sit discretio sine compassione. Ps. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me. Bonitatem compassionis, disciplinam correctionis, scientiam discretionis.
Numérotation du verset Gn. 1,27 
allegorice
marg.| {c} Creavit Deus] Non rex, non preces, non pretium, non caro, non divitie. Io. 10.a. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, fur est, et latro.
marg.| {d} Masculum, et feminam creavit eos] scilicet prelatos, qui debent esse femina per mansuetudinem. Eccl. 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito. Masculus per disciplinam. Eccl. 30.a. Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella.
Numérotation du verset Gn. 1,28 
marg.| {e} Crescite] id est fecunditatem
marg.| {f} sexus accipite.
marg.| {g} Et replete terram] prolis posteritate : quod sine coniunctione viri, et mulieris fieri non potuit. Unde dicunt, quod hic instituit Dominus coniugium. In quo confutantur heretici, qui dicunt opus nuptiarum non posse fieri sine peccato mortali. Et nota, si non peccasset homo : sicut digitus digitum tangit absque pruritu : sic homo uxorem suam cognosceret ad prolis propagationem. Et cum vellet Deus, hominem in empyreum sine morte transferret.
marg.| {h} Subiicite] vobis, usibus necessariis.
Numérotation du verset Gn. 1,28 
moraliter
marg.| {g} Replete terram] id est corpus bonis operibus, ut non vacet. Ps. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tue.
marg.| {h} Subiicite] 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc.
Numérotation du verset Gn. 1,28 
allegorice
marg.| {e} Crescite] in gratia.
marg.| {f} Multiplicamini] in bonis operibus.
marg.| {g} Replete terram] id est Ecclesiam doctrina, et exemplo.
Numérotation du verset Gn. 1,29 
marg.| {i} Dixitque Deus] Post plasmationem hominis : agit de cibo eius. Factus enim fuit animalis, id est alimonia indigens : unde si non comederet, deficeret. Immortalitas enim illa, qua creatus fuit immortalis, non fuit, non posse mori : sed posse non mori.
marg.| {k} Dedit vobis] et
marg.| {m} posteritati vestre.
marg.| {n} Ut sint] hic, id est in hac vita mortali : quia in futuro non erit fames, sed plena satietas. Ps. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
Numérotation du verset Gn. 1,29 
moraliter
marg.| {k} Ecce dedi vobis omnem herbam] id est simplicia exempla Sanctorum.
marg.| {m} Et universa ligna] idem maiora exempla Sanctorum ad imitandum. Hi sunt funes, quibus Ieremias extractus est de lacu : Ier. 38.d.
Numérotation du verset Gn. 1,29 
allegorice
marg.| Allegorice {k} Ecce dedi] Nota ordinem. Post benedictionem gratie, post crementum virtutum, et dominium super malos corrigendos, dicitur,   [Ecce dedi] Quia prelatus si talis est, dignus est cibi sustentationem habere. 1Cor. 9.b. Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si carnalia vestra metamus ? Dt. 25.a. Non alligabis os bovi trituranti, Gal. 6.b. Communicet autem is, qui catechizat, in omnibus bonis.
marg.| {l} Omnem herbam] id est simplicem victum, non cara fercula. Lc. 10.b. Edentes, et bibentes que apud illos sunt.
marg.| {n} Ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus] quia unus communis debet esse cibus subditorum, et prelati. Non debet prelatus querere diverticula ut lautius procuretur. Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt, etc.
Numérotation du verset Gn. 1,30 
marg.| {o} Ad vescendum] non ad luxuriandum. Eccles. 10.d. Beata est terra, cuius rex nobilis est. Rm. 14.c. Regnum Dei non est esca, et potus : sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. AUGUSTINUS Sumenda sunt alimenta ut medicamenta.
Numérotation du verset Gn. 1,30 
allegorice
marg.| {o} Ad vescendum] non ad luxuriandum. Beatus Bernardus Res pauperum sunt res Ecclesiarum, et sacrilega eis crudelitate surripitur, quicquid earum non Domini, sed dispensatores preter usum necessarium sibi accipiunt. 1Cor. 9.b. Ordinavit Deus his, qui Evangelio serviunt, de Evangelio vivere. Beatus Bernardus Vivat inquit, non ditetur, non infletur, non luxurietur, non ampla palatia fabricet, non extollat de facultatibus Ecclesie consanguineos suos, non nepotes, non filias dixerim, nuptui tradat.
Numérotation du verset Gn. 1,31 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gn. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=03&chapitre=03_1)

Notes :